Historia diplomatica Friderica Secundi: sive constitutiones, privilegia, manata instrumenta quae supersunt istitus imperatoris et filiorum ejus. Accedunt epistolae Paparum et documenta varia, Volumen1,Página 1

Portada
Henricus Pl,n, 1852
0 Opiniones
Las opiniones no están verificadas, pero Google revisa que no haya contenido falso y lo quita si lo identifica

Dentro del libro

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 166 - Statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Página 68 - Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos...
Página 213 - Boemie liberaliter et absque omni pecunie exactione et consueta curie nostre iustitia sibi suisque successoribus in perpetuum concedimus, volentes, ut quicumque ab ipsis in regem electus fuerit, ad nos vel successores nostros accedat regalia debito modo recepturus.
Página 70 - De Ottone videtur, quod non liceat ipsi favere, quoniam a paucioribus est electus; quod non deceat, ne videamur non ob gratiam eius, sed alterius odium ipsi favorem apostolicum exhibere; quod non expediat, quia respectu alterius videtur pars eius debilis et infirma. Verum, cum tot vel plures ex his, ad quos principaliter spectat imperatoris electio, in eum consensisse noscantur quot in alterum consenserunt, cum non minus idoneitas...
Página 66 - Sedis diligenter et prudenter de imperii Romani provisione tractare, cum Imperium noscatur ad eam principaliter et finaliter pertinere: principaliter, cum per ipsam et propter ipsam de...
Página 67 - Preterea etsi a principio fuerit sic extortum, postmodum tamen pater eius intelligens se perperam processisse, iuramentum relaxavit principibus et litteras super ipsius electione remisit ; qui postmodum puerum ipsum patre absente sponte ac concorditer elegerunt, fidelitatem ei pene penitus omnes et quidam hominium exhibentes.*) Unde non videtur licere contra licita iuramenta venire.
Página 265 - Illum quoque dimittimus et refutamus abusum, quem in occupandis bonis decedentium prelatorum aut etiam ecclesiarum vacantium nostri consueverunt antecessores committere pro motu proprie voluntatis. Omnia vero spiritualia vobis et aliis ecclesiarum prelatis relinquimus libere disponenda, ut que sunt cesaris cesari et que sunt dei deo recta distributione reddantur.
Página 70 - Preterea cum omne, quod contra conscientiam fit, edificet ad gehennam, quia secundum apostolum „omne, quod non est ex fide, peccatum est", et idem Philippus super hoc negotio taliter se excuset, quod regnum aliter nullatenus accepisset, nisi nosset, quod illud invadere alii disponebant, patet eum credidisse iuramentum illud fuisse servandum et ex eo, quod venit taliter contra illud, eius esse conscientiam vulneratam.
Página 66 - Grecia sit translatum, per ipsam translationis actricem propter ipsam melius defendendam; finaliter, quoniam Imperator a summo pontifice finalem sive ultimam manus impositionem promotionis proprie accipit, dum ab eo benedicitur, coronatur et de imperio investitur.
Página 268 - Romana recnperavit liberas et quietas sibi dimittam, et ipsam ad eas retinendas bona fide juvabo; quas autem nondum recuperavit, adjutor...

Información bibliográfica