Imágenes de páginas
PDF
EPUB

olla succensa, dum flantis rabies aquilonis Calabros montes novo dejiceret terre motu et per plana jacentis Apulie pulverem in transeuntium. et habitantium oculos suo turbine suscitaret, dum etiam Taurominitana Carybdis sanguinem quem tempore pacato sitiverat evomeret cedibus. satiata, usque adeo fuit iter maris et terre preclusum ut interjacentis impetus tempestatis mutuum matris ad filios et filiorum ad matrem impediret affectum et naturalis effectum interciperet caritatis. Nunc autem cum, eo faciente nobiscum signum in bonum cui venti et mare obediunt, nascentis austri clementia cadentis fugaverit impetum aquilonis et preterite turbationis caliginem aeris per Dei gratiam jam ex majori parte placati claritas serenaverit, ita quod regnum Sicilie reparatum in statum felicitatis antique ad devotionem Ecclesie plene redierit a qua visum fuerat persecutionis tempore recessisse, beneficium ei volumus grate visitationis impendere ac in dilectione ipsius predecessorum nostrorum vestigiis adherere. Cum autem ipsum inter universas orbis provincias tanquam Ecclesie patrimonium specialiter diligamus, volentes mentis affectum quem circa ipsum gerimus ostendere plenius, in persona legati eum illuc de fratrum nostrorum consilio duximus destinandum quem inter ceteros fratres nostros speciali caritate diligimus et benevolentia singulari ejus exigentibus meritis amplexamur. Sane cum adhuc in regno ipso remanserint vestigia quedam dissensionis antique, talem et tantam personam hujus legationis officio duximus deputandam que auctoritate preemineat, polleat honestate et in opere et sermone sit potens, et ex eo quod gratiam nostram plenius obtinet et nostram novit melius voluntatem, eos qui pacem regni turbare forsitan moliuntur liberius comprimere possit et universum regnum in carissime in Christo filie nostre Constancie imperatricis regine ac filii ejus Friderici Sicilie regis illustris fidelitate pariter et obsequio stabilire, contumaciam deprimens superborum et colla sublimium commissa sibi potestate conculcans. Venerabilem igitur fratrem nostrum Octavianum Hostiensem episcopum, Apostolice Sedis legatum, virum providum et honestum qui ob gratiam familiaritatis et dilectionis antique ac sue dignitatis intuitu primum inter fratres nostros apud nos locum meruit obtinere, in regnum Sicilie duximus destinandum qui

juxta verbum propheticum dissipet et evellat que noverit evellenda et edificet et plantet que cognoverit esse plantanda; vos etiam de benevolentia quam circa predictam reginam et filium ejus regem illustrem gerimus efficiat certiores. Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus et districte precipimus quatenus predictum legatum sicut personam nostram, immo nos ipsos in eo, recipientes humiliter et devote et, sicut condecet vos et ipsum, honorifice pertractantes, que inter vos corrigenda duxerit seu etiam statuenda recipiatis humiliter et inviolabiliter observetis, ita quod nos qui honorem ejus proprium reputamus vobis propter eum respondere gratius quasi ex debito teneamur; scituri quod sententiam quam in contumaces tulerit ratam habebimus et faciemus, auctore Domino, inviolabiliter observari.

Datum Laterani, XIII kalendas novembris, anno pontificatus primo (1).

[Laterani,

19 novembris

circiter.]

Innocentius papa Constantiae Romanorum imperatrici et Friderico regi Siciliae, filio ejus, concedit regnum Siciliae, ducatum Apuliae et principatum Capuae cum pertinentiis omnibus, pro quibus eadem Constantia coram Octaviano Ostiensi episcopo, Apostolicae Sedis legato, sibi et ecclesiae Romanae fidelitatem juravit. Censum sexcentorum squifatorum de Apulia et Calabria, quadringentorum de Marsia annis singulis persolvendum statuit; electionesque canonice fieri jubet, quarum formam in altero privilegio per regnum Siciliae habendam explicat.

(Edider. LUNIG, Cod. Ital. diplom., t. I, p. 862-863.—BALUZE, Epistol. Innoc. III, lib. I, p. 241, epist. 410-411.-PIRRI, Sicil. sacr., dissert. de elect. praesul. Sicil., t. I, p. 106.)

(4) Has notas quae in Baluzio desunt addimus ex MEO, Annali crit. diplom. del regno di Napoli, t. XI, p. 123.

I.

Innocentius, servus servorum Dei, etc., Constantie imperatrici gloriose regine Sicilie ac carissimo filio Friderico illustri regi Sicilie eorumque heredibus in perpetuum, etc. Super gentes et regna divina providentia constituti ut evellamus noxia et salubria cum propheta plantemus, sic ad universas provincias nostre considerationis aciem extendere volumus et circa eas pie sollicitudinis studium exercere ut sopitis turbinibus tempestatum quas parit mater diversitas, servent ad invicem mutue caritatis affectum et in vere pacis vinculo gubernentur. Porro specialiter et precipue specialem ac precipuam solicitudinem circa regnum Sicilie nos convenit adhibere, quod in Apostolice Sedis ferventius hactenus devotione permansit; ad quod etiam inclyte recordationis R. quondam patris, W. fratris et W. nepotis tuorum, regum Sicilie, filia imperatrix, grata memoria nos inducit, qui in Apostolice Sedis ac predecessorum nostrorum dilectione firmius persistentes ab ejus non potuerunt unitatis firmitate divelli, quin tanto fortius in ipsius obsequio permanerent quanto adversus eam se amplius impetus extolleret tempestatis. Hac igitur consideratione diligenter inducti ac credentes quod predictorum regum vestigia vestra regia serenitas in devotione ac obsequiis Ecclesie imitetur, vobis et heredibus vestris qui, sicut dictus rex W. quondam frater tuus felicis memorie Adriano pape predecessori nostro exhibuit, nobis et successoribus nostris et Ecclesie Romane fidelitatem et hominium exhibere ac que subscribuntur voluerint observare, concedimus regnum Sicilie, ducatum Apulie et principatum Capue cum omnibus pertinentiis suis, Neapolim, Salernum et Amalfiam cum pertinentiis suis, Marsiam et alia que ultra Marsiam habere debetis et reliqua tenimenta que tenetis, a predecessoribus vestris hominibus sacrosancte Romane Ecclesie jure detenta, et contra omnes homines adjuvabimus honorifice manutenere. Pro quibus omnibus coram venerabili fratre nostro Octaviano episcopo Hostiensi, Apostolice Sedis legato, quem ad juramentum tuum, filia imperatrix, recipiendum transmisimus, fidelitatem nobis nostrisque successoribus et Ecclesie Ro

mane jurasti, sicut continetur in duobus similibus capitularibus, quorum unum penes te sigillo nostro, alterum penes nos sigillo tuo aureo signatum habetur; firmiter repromittens quod quia presens presenti debet hominium exhibere, quandocumque nos aut successores nostri te in aliqua parte regni quam secure possis adire ad nostram presentiam vocaverimus, reverenter accedes ligium hominium prestitura, nisi certum impedimentum aut necessitas evidens interveniat; quibus cessantibus sine fraude venies ad ligium hominium faciendum. Cum autem tu, fili rex, favente Domino, ad legitimam etatem perveneris, nobis et successoribus nostris ac Ecclesie Romane fidelitatem et ligium hominium exhiberes; censum vero sexcentorum squifatorum (1) de Apulia et Calabria, quadringentorum vero de Marsia vel equivalens in auro vel argento vos ac heredes vestros statuistis Ecclesie Romane annis singulis soluturos, nisi forte impedimentum aliquod interveniat; quo cessante census ex integro persolvetur. Electiones autem secundum Deum per totum regnum canonice fiant, de talibus quidem personis quibus vos ac heredes vestri requisitum a vobis prebere debeatis assensum (2). Ut autem hec que supra

(1) Rectius schifati, nummi aurei apud Graecos bysantinos usitati et a Judaeis optime cogniti: «D, Schipha, nomen monetae antiquae quae sic dicta fuit quod vetustate sic attrita fuerit ut figura vix agnosci amplius posset. » BUXTORF, Lexicon Chaldaic. Rabbin. Talmud., p. 2492. Verior ut censemus etymologia quam apud Cangium : « Schifati quod cavi essent, a scypho. » Pro tarenis octo in Sicilia Aragonum tempore valuisse unum schifatum noscimus. Sed quanti tempore Friderici valuerit nos latet, quum de titulo et pondere hujus monetae non sat bene constet.

(2) Magnam huic rei lucem affert locus iste Gestor. Innoc. III, cap. XXI, ut sequitur : « Ipse vero sagacissimus pontifex diligenter attendens quod privilegium concessionis indultum primo ab Adriano et renovatum postmodum a Clemente super quatuor capitulis, videlicet electionibus, legationibus, appellationibus et conciliis, derogabat non solum apostolicae dignitati, verum etiam ecclesiasticae libertati, mandavit imperatrici ut illis capitulis renuntiaret omnino, cum ea non esset aliquatenus concessurus. Tentavit illa propositum ejus muneribus immutare; quod cum efficere nequivisset, missis honorabilibus nuntiis Anselmo Neapolitanensi archiepiscopo, Aimerico Syracusanensi archidiacono, Thoma justitiario et Nicolao judice, post tractatum diutinum obtinuerunt concessionis privilegium innovari, capitulis illis omnino remotis, sub censu, fidelitate et hominio consuetis. Privilegium non pervenit ad illam mortis acceleratione praeventam. »

diximus tam nostro quam successorum nostrorum tempore perpetuam optineant firmitatem et nec vestris nec heredum vestrorum temporibus alicujus valeant presumptione turbari, nos ea de communi consilio et voluntate fratrum nostrorum auctoritate apostolica confirmamus et valitura in perpetuum presenti pagina communimus et tam a nobis quam. successoribus nostris perpetuis temporibus statuimus observanda. Nulli ergo, etc., usque ad verbum indignationem incurrat reumque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, etc., in modum privilegii. Cunctis autem omnia predicta servantibus, etc.

II.

Innocentius, etc., Constancie imperatrici regine Sicilie ac carissimo filio illustri regi Sicilie, etc. Nec novum nec injustum existit si regno Sicilie gratiam facimus specialem, quod inter universas et singulas regiones in quibus nomen colitur christianum fere semper promptius et devotius in Ecclesie Romane devotione permansit et ab eo specialius meruit honorari. Reges siquidem et principes ejus in Apostolice Sedis fidelitate fortius roborati usque adeo ei fideliter et familiariter adheserunt ut ad ipsius exaltationem potenter intenderint et ab ea nullius divelli potuerint impetu tempestatis, se in ipsa et per ipsam exaltari credentes et in ea post Deum sue spei ponentes et gaudii fundamentum. Specialiter autem inclyte recordationis R. quondam pater, W. frater et W. nepos tui, filia imperatrix, reges Sicilie, familiari eam venerati sunt devotionis obsequio et predecessoribus nostris usque adeo non minus in adversis quam prosperis adheserunt ut cum fratribus nostris vobis ob eorum memoriam et constantiam sinceritatis quam ad nos vos habere cognovimus, per effectum, quantum cum Deo et nostra possumus honestate, deferre velimus et, salva justitia et ecclesiarum canonica libertate, petitionibus vestris assensum facilem exhibere. Ne igitur ulla de cetero inter nos et successores nostros ac vos et heredes vestros super electionibus dissensio suscitetur, modum faciende in posterum electionis presentibus curavimus litteris explicare; in quibus sic in multis regie serenitati deferimus ut li

« AnteriorContinuar »