Imágenes de páginas
PDF
EPUB

in mare precipitati fuerint, quidam flammis adusti, multi quoque liquenti sagimine concremati. Nos autem olim ejus malitiam previdentes et malum vincere volentes in bono, cum se universis mandatis nostris exponeret, ut tentaremus spiritum si esset ex Deo, sicut sepe per litteras nostras vobis meminimus intimasse, recepto ab eo per quosdam fratrum nostrorum publice super Crucem et Evangelia juramento quod super omnibus pro quibus excommunicatus fuerat mandatis apostolicis sine contradictione qualibet obediret, fecimus eum a vinculo excommunicationis absolvi et inter cetera precipi absoluto ut penitus a balio regni et molestatione cessaret. Quod se scripsit postmodum nec pro Deo nec pro homine servaturum, licet quod sub predicta forma juraverit prius per suas nobis litteras intimasset quas, apud nos in certum infidelitatis ejus indicium in testimonium reservamus. Ceterum nos fraudes ejus et versutias attendentes, ipsum cum universis fautoribus suis, nominatim autem Diopuldo et fratribus ejus, Odone de Laviano, Wilielmo Crasso et sequacibus et fautoribus ejus, excommunicationis curavimus vinculo innodare, et universos a juramento fidelitatis, societatis vel hominii ei prestiti absolventes, omnem terram ad quam ipse vel aliquis de principalibus fautoribus ejus devenerit sententie subjecimus interdicti, et mandavimus predictos omnes per fratres et coepiscopos nostros et alios ecclesiarum prelatos singulis diebus dominicis et festivis excommunicatos publice nuntiari (1). Dictus vero Marcovaldus a simili sibi querens auxilium, a pirata predo et raptor a marino non jam latrunculo, sed latrone, Wilielmum Crassum (2) quem ei tam pena quam facinus coequabat ascivit, et quasi non sufficeret ei quod carissimus in Christo filius noster F. Sicilie rex illustris suo fuerat patrimonio spoliatus nisi eum faceret etiam matris possessione privari,

(4) Cf. epistolam ejusdem libri no 179 circa septembrem scriptam, qua summus pontifex, detectis Marcualdi fraudibus qui mandatum apostolicum servare contumaciter respuit, « ipsum tanquam perjurum, sacrilegum, incendiarium, perfidum, sceleratum et invasorem excommunicat, anathematizat, maledicit et damnat. >>

(2) Idem iste cum hoc titulo: Willelmus Grassus, comes Maltae et admiratus, testis memoratur in privilegio inedito Henrici sexti pro Messanensibus de anno 1197, loco et mense non expressis.

sicut nobis ex transcripto litterarum quas Phy[lippo] (1) mittebat innotuit, Siciliam est ingressus, et non regni sed regis etiam, oblitus beneficiorum patris qui eum erexit de pulvere et de stercore suscitavit, excidium meditatur; quasi suis dicens fautoribus: « Hic est heres: venite, occidamus eum et habebimus hereditatem ipsius. » Si nobis non creditis, operibus credite. In ipso namque ingressu suo quibusdam Sarracenis confederatus eorum sibi contra regem et christianos convocavit auxilium et ut eorum animos ad stragem nostrorum amplius excitaret et sitim augeret eorum, jam ipsorum fauces christiano sanguine cruentavit et mulieres christianas captas per violentiam eorum exposuit voluntati. Quem igitur etsi non pueri regis, Regis regum causa non moveat et non tangat injuria crucifixi? Quis non insurgat in illum qui contra omnes insurgit et inimicis crucis se jungit ut fidem crucis evacuet et factus infideli deterior infidelibus nititur subjugare fideles? Zelum igitur divine legis habentes cum Phinee festinetis accingi, ut Judeum divertentem ad Madianitam cum ea uno unius ictu gladii feriatis et regni Sicilie defendatis honorem quem defensuros vos fidei religione firmastis. Licet enim Sarracenos si in fidelitate predicti regis permanserint diligere ac manutenere velimus et bonas eis consuetudines adaugere, sustinere tamen nec volumus nec debemus ut cum Marcovaldo regni excidium machinentur. Monemus igitur universitatem vestram et exhortamur in Domino et in remissionem vobis injungimus peccatorum quatenus in dictum Marcovaldum inimicum Dei et Ecclesie, persecutorem regis, inde solummodo fortiorem hostem christiane religionis unde familiaris est inimicus, in nomine Domini exercituum potenter et viriliter assurgatis, non timentes ante faciem ejus, quoniam ex quo recessit a Domino invenient eum multa mala, quoniam et Dominus ab ipso recessit nec derelinquet ulterius virgam peccatoris super sortem justorum. Nos enim attendentes perfidiam Marcovaldi qui cum non potuerit cum christianis hactenus prevalere, cum Saracenis ut prelibavimus

(4) Scilicet Philippus dux Sueviae, 6 martii 4498 a Gibellinis in regem Romanorum electus et 8 septembris ab archiepiscopo Tarentasiensi coronatus; cujus se vicarium Marcualdus praetendebat.

nititur opprimere christianos, universis procedentibus contra eos in hac nequitia perdurantes illam concedimus veniam peccatorum quam in defensionem terre orientalis transfretantibus indulgemus. Per Siciliam enim subveniri facilius poterit Terre Sancte, que si quod absit in Saracenorum potentiam deveniret, nulla de cetero recuperationi Hierosolymitane provincie fiducia remaneret. Nos autem dilectum filium C. tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyterum cardinalem, Apostolice Sedis legatum, et venerabiles fratres nostros Neapolitanum et Tarentinum (1) archiepiscopos in regni subsidium cum copioso exercitu destinamus. Mementote igitur opprobrii totius regni quod vobis a cunctis gentibus exprobratur, scilicet quod citius totum regnum fuerit occupatum quam una soleat civitas occupari. Quid ergo dicetur de servo cum de domino id dicatur? Eritis enim de cetero, nisi fideliter persistatis et resistatis potenter, opprobrium hominum et abjectio plebis et ludibrium gentium et fabula populorum.

Datum Laterani, VIII kalendas decembris, anno pontificatus secundo.

Innocentius papa universos Saracenos in Sicilia constitutos hortatur ut in fidelitate Friderici regis permaneant neque aures praebeant Marcualdo qui eos in suas partes seducere nititur; considerent quod iste ipsos postea crudeli tyrannide opprimet sive in manus Christianorum crucesignatorum tradet. Contra autem attendant mansuetudinem Apostolicae Sedis quae ipsos in bonis consuetudinibus vult augere.

(Edit. in Epist. Innocent. III, lib. II, no 226, ap. BALUZE, t. I, p. 489.)

Innocentius, etc., universis Saracenis in Sicilia constitutis, in devotione nostra et fidelitate regia permanere. Eum vos audivimus et gaudemus

(4) Cf. epistolam ejusdem libri no 200, dat. Laterani, VIII idus novembris (6 novemb.); qua papa archiepiscopo Tarentino mandat ut copias in succursum Siciliae colligat et exerceat.

Laterani,

[ineunte

decembri].

in ritu vestro servasse hactenus et adhuc servare rigorem ut fidem dominis vestris juxta morem vestrum exhibitam servaveritis et servetis illesam nec eam duxeritis aliquando violandam : quod in facto Marcovaldi optamus manifestius experiri, ut vos nec promissionibus allicere possit nec minis aut violentia deterrere quin in fidelitate carissimi in Christo filii nostri F. Sicilie regis illustris fideliter persistatis ut ipsius Marcovaldi resistatis conatibus viriliter et potenter. Illa etenim in temporalibus discretione vigetis ut et bona discernentes a malis et a bonis etiam meliora, despectis et abjectis pessimis, optima quelibet eligatis. Nostis siquidem, sicut credimus, ex auditu mansuetudinem Apostolice Sedis que sic superbis resistit ut humilibus et subjectis det gratiam. Nostis et per experientiam tyrannidem Marcovaldi que his solis parcit quibus nocere non potest. Sed sevit tanto fortius in subjectos quanto se amplius in ejus curaverint humiliare conspectu, retribuens mala pro bonis et odium pro dilectione rependens, sicut ex ejus patet operibus manifeste. Scitis enim qualiter eos quorum vocatione olim cum domino suo regnum intraverat, quorum proditione occupaverat regni arces, immo etiam totum regnum, non solum omnibus bonis fecerit spoliari, sed animadvertens etiam in personas, eos in exilium destinaverit et tandem fecerit mutilari. Audistis enim et vidistis immanitatem ipsius, qualiter sacerdotes et alios precipitarit in mari, qualiter multos flammis exusserit, qualiter omnes et singulos flagellarit. Intelligere quidem vos credimus et pro firmo tenere quod si christianis ejus oculus non pepercit, non parceret etiam Saracenis, in quos tanto seviret liberius quanto se majus crederet obsequium prestare Deo, effundendo sanguinem paganorum. Qui enim in dominum suum et domini sui filium qui eum de pulvere suscitavit et erexit de stercore, conjuravit, et eum materna nititur possessione privare, malignaretur severius in alienigenas, immo in alterius ritus et observantie dispares nationes quarum sanguine suas sitit inebriare sagittas et gladium cruentare; et qui contra salutem anime sue christianorum diripit spolia, si contra eos vel astutia vel violentia prevaleret ad suum vos subsidium vanis promissionibus invitando, divitias vestras penitus exhauriret et suis daret in predam. Sane nec juramentum vobis nec promissiones aliquas

observaret qui juramentum nobis publice prestitum non servavit. Intelligenter igitur intelligite veritatem et in solita progenitorum vestrorum et vestra fidelitatis constantia permanentes, non subjiciatis vos et vestros posteros jugo ejus; quod etsi videretur in initio leve, colla tamen gestantium in fine confringeret ut vel nullus vel inutilis esset penitentie locus postquam cancer vitalibus irrepsisset. Cogitare debetis quod cum contra Saracenos multi jam conjuraverint principes Occidentis et multa populi multitudo, assumpto crucis signaculo, in proximo disposuerit transfretare, si vos contra christianos Marcovaldo, si Marcovaldum vobis contra regem puerum contingerit adherere, in vos arma converterent et Marcovaldus cum vires eorum sustinere non posset, ipsorum animos volens vel invitus sanguine vestro placaret et vitam suam redimeret morte vestra. Monemus igitur universitatem vestram, consulimus et hortamur per apostolica vobis scripta districte precipiendo mandantes quatenus in hoc progenitorum vestrorum constantiam imitantes nec ingrati beneficiorum que vobis reges Sicilie contulerunt, attendentes etiam mansuetudinem Apostolice Sedis que vos non solum manutenere vult in bonis consuetudinibus, sed augere, si in devotione nostra et fidelitate regia persistatis, non credatis promissionibus et fallaciis Marcovaldi qui ad hoc solum promittit ut fallat, ad hoc fallit ut vos possit sue tyrannidi subjugare. Nos autem in defensionem vestram et expugnationem ipsius dilectum filium C. tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyterum cardinalem et venerabiles fratres nostros Neapolitanum et Tarentinum archiepiscopos et dilectos filios nobiles viros Jacobum mareschalcum et Odonem de Palumbaria consanguineos nostros in regnum dirigimus cum exercitu copioso; ante cujus conspectum Marcovaldus subsistere, dante Domino, non valebit, sed cum universis sequacibus et fautoribus suis irreparabiliter conteretur. Dedimus autem eidem legato et omnibus nunciis nostris districtius in preceptis ut vos manuteneant et defendant et in bonis curent consuetudinibus adaugere.

Datum Laterani.

[Sequuntur (n° 245) litterae clero, militibus et populo Capuanis directae ut intendant cardinali, archiepiscopis et nobilibus viris supra memoratis

« AnteriorContinuar »