Obeunte vero te nunc eiusdem monasterii abbatissa, vel tuarum qualibet succedentium, nulla ibi subrecionis astucia vel violencia preponatur nisi quam sorores communi cumsensu vel sororum mayor pars conscilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam providerint elligendam. Decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat predictum monasterium temere perturbare aut eius possessiones aufferre vel ablatas retinere, iminuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata restituentur earum pro quarum sustentacione seu gubernacione concessa sunt usibus omnimodis pro futura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam venire temptaverit secundo ternove commonita, nisi reatum suum congrua satisfacione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura conservantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quathenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterna pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Urbanus catholice ecclesie episcopus subscripsi Ego Henricus albanensis episcopus subscripsi Ego Saulus prenestensis episcopus subscripsi Ego Theobaldus ostiensis et velletrensis episcopus subscripsi Ego Johannes presbiter cardinalis tituli sancti Marci subscripsi Ego Petrus de Bonis presbiter cardinalis tituli sancte Susane subscripsi Ego Laborans presbiter cardinalis sancte Marie transtiberin tituli Calixti subscripsi Ego Pandulphus presbiter cardinalis tituli XII Apostolorum subscripsi Ego Albinus presbiter cardinalis tituli sancte Crucis in Hierusalem subscripsi Ego Melior presbiter cardinalis sanctorum Johannis et Pauli titulo Pamachi subscripsi Ego Jacobus sancte Marie in Cosmedin diaconus. cardinalis subscripsi Ego Gracianus sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis subscripsi Ego Bobo sancti Angelli diaconus cardinalis subscripsi Ego Otavianus sanctorum Sergii et Bachi diaconus cardinalis subscripsi Ego Joffredus sancte Marie in via lata diaconus. cardinalis subscripsi Ego Rolandus sancte Marie in portichu diaconus cardinalis subscripsi Ego Petrus sancti Nicolay in carcere Tuliano diaconus cardinalis subscripsi. Datum Verone per manus Alberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et canzellarii vi idus iunii inditione quarta incarnacionis Domini anno M. C. LXXXVI pontificatus vero domini Urbani pape III anno primo. DOCUMENTO VII. 1187, 7 novembre Copia del secolo XIV nelle Carte Soteri ecc. Gregorius episcopus servus servorum Dei. Dilectis in Christo filiabus Sibille abbatisse monasterii sancti Anastasii astensis, eiusque sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Prudentibus virginibus que sub abitu religionis accensis lampadibus pro opera sanctitatis iugiter se preparant ire obviam sponso, sedes apostolica debet presidium impertiri ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur quod absit sacre religionis infringant. Ea propter dilecte in Christo filie vestris iustis postulacionibus clementer annuimus, et prefatum monasterium sancti Anastasii astensis, in quo divino estis obsequio mancipate, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Bernardi regulas in eodem monasterio noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Propterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium inpresenciarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblacione fidelium, seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque succedentibus illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam sancti Christofori de Camerano; terram cultam in valle eiusdem Camerani et sunt quindecim mansa terre cum toto alodio quod habent ibi ipsi rustici, et cum omni districto et iure quod in eis habetis; quicquid habetis in sancto Marciano, et in Meze, et in Monpreveler, et in Cavur; villam et castrum Celarengi cum ecclesia sancti Laurencii; ecclesiam sancti Iohannis de Valfenaria cum omni iure quod habetis in hominibus qui terram vestram de Valfenaria colunt; monasterium de Narzolis cum omnibus pertinenciis suis; monasterium sancte Trinitatis constructum in fundo sancti Albani cum omnibus ad ipsum pertinentibus; ecclesiam sancti Maximi eiusdem loci cum omnibus ad ipsam pertinentibus; ecclesiam sancte Marie de Plozo cum omnibus pertinenciis suis; decima tocius dominicatus episcopi astensis que habet in predicta curte cum omnibus aliis decimis quas ibidem habetis; decimam omnium terrarum quas laborabitis in episcopatu astensi ex concessione ipsius episcopi; ecclesiam sancti Sixti iusta villam Baene cum omnibus ad ipsam pertinentibus et iure quod in ea habetis; pratum de Flibinis et medietatem prati dominicati in rivo Merendario; terciam partem Brayde que dicitur Alodii; mansa duo que tenent Umbertus et Girardus; ecclesiam sancte Genesie in loco Vici cum pascuis, silvis, piscationibus et ceteris ad ipsam pertinentibus; decem mansa in Barbazano et totum alodium quod homines Celarengi tenent in Barbazano et Gualfenaria; ius piscandi in Tanagro flumine ubicumque vobis libuerit vel quodlibet ingenium vel edificium faciendi seu molendinum construendig quicquid iuris habetis in hominibus in territorio vestro manentibus; ecclesias sancti Michaelis et sancti Laurencii cum omnibus que Alricus, et Landulfus quondam astenses episcopi in castello et villa Montenarii et in Vulpilo et in Travazole et in omnibus in eorum districto manentibus vobis dederunt et confirmarunt; monasterium sancti Stephani de Lacu et sancti Andree de Casallo cum omni iure quod in ipsis habetis et ceteris ad ipsa spectantibus; libertates immunitates a venerabili fratre nostro W. astensi episcopo vobis et ecclesiis et hominibus vestris racionabiliter indultas et hactenus observatas ratas habemus, et eas perpetuo illibatas permanere sancimus sicuti in autentico eiusdem episcopi continetur. Liceat quoque vobis personas liberas absolutas e seculo fugientes ad conversionem recipere et eas absque contradicione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ulli sororum vestrarum fas sit absque abbatisse sue licentia, post factam in monasterio vestro professionem nisi arcionis religionis obtentu de ipso discendere; discedentem vero sine communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare; auctoritate quoque apostolica interdicimus ut nullus in vos vel monasterium vestrum suspensionis, excomunicacionis, vel interdicti sentenciam sine manifesta et racionabili causa promulget, vel novas aut indebitas exactiones vobis vel ecclesiis aut hominibus vestris imponat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexacionibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt usibus omnimodis pro futura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam |