Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXIX.

1281. 20. August. Apud Urbem Veterem. Derselbe bestätigt alle von seinen Vorgängern, von Königen, Fürsten und anderen Personen dem Stifte Hohenfurt verwilligten Freiheiten und Immunitäten.

Martinus episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii de Altovado Cisterciensis ordinis Pragensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus siue per priuilegia seu alias indulgentias monasterio uestro et uobis concessas nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus ac aliis Christi fidelibus rationabiliter uobis indultas, sicut eas iuste ac pacifice obtinetis, uobis et per uos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Vrbemueterem xiij. Kl. Septembris. Pontificatus nostri anno primo.

Vergl. XXVIII. Die an gelbrother Seide hängende Bleibulle halb ver

wittert.

XXX.

1281. 12. November. Apud Rosenberch. Heinrich von Rosenberg schenkt dem Stifte Hohenfurt fünf Dörfer nebst einem Wald und tauscht von eben demselben gegen drei andere Dörfer das Dorf Sonnberg wieder ein.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen. Cum eorum que geruntur in tempore, obliuio solet memoriam resecare, necesse est, ea tam testium quam scripture munimine confirmari. Vnde nouerint vniuersi Christi fideles presentes litteras visuri vel audituri, quod ego Henricus de Rosenberch de consensu et voluntate expressa vxoris mee Elyzabeth plurimorumque parentum meorum pro remedio, quod dominus Wocko pie memorie

pater meus in decessu suo pro suo suorumque parentum salute animarum ecclesie gloriose perpetueque virginis dei genitricis Marie sue fundationi scilicet in Altovado ordinauit, fraterque meus Witigo in sua morte confirmando renouauit remedium, scilicet annuatim siliginis modiorum quatuor argenti marcarum decem, venerabili domino Ade abbati totique conuentui ad edificationem dicte ecclesie de Altovado ordinis Cysterciensis ob reuerentiam sancte trinitatis et gloriose dei genitricis virginis Marie villas subscriptas pleno jure omniumque meorum posterorum liberorum ceterorumque heredum meorum omni contradictione postposita contuli beniuole in perpetuum permansuras. Quare predictus dominus. Adam abbas eiusque conuentus pro remedio supradicto omnibusque dampnis ex ipsius subtractione remedii eidem ecclesie illatis patrem et fratrem meum pie memorie, me et meos heredes per presentes litteras nunc et in posterum sub gratia mee conscientie liberos confirmant et solutos. Hec autem sunt ville: Nebersyhuew et ea in qua residebat Otthardus, item Hodennitz, Vzahratky, Oppach cum omnibus harum quinque villarum pertinentiis scilicet cum terris pratis herbis nemoribus et pascuis in bosco in montibus in plano in aquis in viis et semitis et omnibus aliis liberalitatibus et emunitatibus (sic) suis. Item siluam, que sita est inter Nebersyhuew et metas domini Bauwari, in superscriptarum villarum confirmans libertate. Item pro quadam villa, que vocatur Sunnberch, tres villas scilicet Stoiechingen, et ipsam in qua residebat Brazzlaus, et tertiam plagam domini Gerberti bone memorie, quam exstirpauit Jur, eisdem predicta confirmans libertate libere contuli et benigne. In cuius rei testimonium presentes litteras mei munimine sigilli dedi roboratas. Huius facti sunt testes: Dominus Wernhardus de Schaumberch, filii eius Henricus Wernhardus, et frater eius Henricus; dominus Hoierius de Lomniz et filius eius Zmielo; Wocko de Witigenau, Henricus et Wocko de Chrumnaů, Vlricus et Otto fratres de Nouadomo, Henricus de Höritz, Zmielo de Zmielenberch, Wernhardus Pibro, dominus Jacobus plebanus in Rosenberch, dominus Vlricus plebanus in Predol, dominus Theodericus plebanus in Rosental, dominus Creno purchrauius de Pribenitz, dominus Benata purchrauius de Rosenberch, dominus Andreas, dominus Blasius milites mei, Leupoldus camerarius, Troianus procurator et fratres sui Tschaz tolaus et Bozlaus; Alwich et frater suus Leutoldus de Vinchenhaim, Vlricus de Weichselen et frater suus Psedborius, Watzlaus filius domini

Benate, Tschenko et filius eius Duursat et fratres eius Radozt et Dominicus; Vlricus de Eichorns et frater suus Jan, Rodolfus de Gusen et filius eius Vlricus, Jacobus Ladennicer et frater eius; Vlricus Chreno filius domini Chrenonis, Qual et frater suus Eberhardus filii Odoleni, Syboto judex, et ceteri quam plures. Datum et actum apud Rosenberch anno domini MoCC Lxxxjo in sequenti die beati Martini episcopi.

1. Das ziemlich gut erhaltene Siegel, ehemals an violetgelbrother Seide hängend, wie in XXII.

2. Millauer p. 82, n. 15.

XXXI.

1282. 1. September. Protiwins. Die Brüder Leutold, Ulrich und Rueger, genannt Prueschinchen, schenken dem Cistercienserstifte Hohenfurt einen Mansus in Einsiedl.

Quoniam deprecacio justi assidua et deuocio multum valent felixque memoria summum bonum: nos igitur Levtoldus Vlricus et Ruegerus fratres dicti Prueschinchen venerabilis abbatis nec non tocius conuentus Altouadensis ecclesie Cysterciensis ordinis sancte deuocioni inuolui cupientes felicique memorie nos humiliter committentes notum esse volumus vniuersis, quibus exhibitum fuerit presens scriptum, quod eidem ecclesie predicte in Altouado mansum situm in Nevzadling cum omnibus suis redditibus et vsibus pretaxatis, soluentibus annuatim videlicet VI metretis siliginis vno modio auene VI solidis denariorum Wiennensium siue porco talento etiam pro steura nec non aliis minutis seruiciis, a nobis ibidem super altare gloriosissime Marie virginis iuste et racionabiliter delegatum concedimus et donamus perpetuo possidendum. Vt autem hec donacio permaneat inconuulsa et rata omnimodis teneatur presentes sibi literas cum appensione nostri sigilli dedimus et munimine roboratas. Testibus etiam subnotatis: Domino Wernhardo de Schaumberch seniore nec non fratre eius domino Hainrico filiisque eorum Hainrico seniore et Wernhardo juniore; domino Hainrico de Rosenberch, domino Johanne venerabile plebano in Netolicz, domino Vrso capellano nec non Rudolfo notario Prueschinchorum, et aliis quam pluribus fide dignis. Datum anno domini M°C°C°lxxxii. in Protiwins in die sancti Egidii confessoris.

Gut erhaltenes, thalergrosses, an Pergamentstreifen hängendes Siegel in weissem Wachs. Vorderseite: Rundes Siegel; ein Helm mit flügelartigem

Schmuck.

S. Vlrici Prvschinchi. Rückseite: Dreieckiges Siegel ein durch einen Querbalken getheilter Schild. S. Levtoldi. Prveschin. 2. Millauer p. 86, n. 16.

-

XXXII.

1284. 1. December. O. AO. Smil von Gratzen bewilligt dem Stifte Hohenfurt in Stadt und District von Gratzen Mauthfreiheit für Wein, Getreide, Fische und andere Dinge.

Legum statuta volunt, ut omne, quod agatur in solidum per mortales, testibus idoneis atque fide dignis literarumque apicibus debeat lucidius perennari. Nos igitur Zmilo de Gretzen purchravius in Podebrad scire volumus universos praesentes literas inspecturos, quod ex dilectione, qua amplectimur fratres religiosos conventus in Altovado, porro divinae remunerationis praecipua ratione ipsis in omnibus transducendis suis, quibus ad eorum claustrum potiri videantur, per civitatem nostram Gretzen largam facimus gratiam ex pura voluntate, sive in vino sive in annona, vel in piscibus aut aliis ductilibus quibuscumque, ut eadem transducant per dictam nostram civitatem Gretzen et citra per nostros districtus absque teloneo sive muta libere, absque exactione pecuniae aliqualis a nobis vel a nostris successivis haeredibus in perpetuum sub tranquillo. Ut autem huic ratihabitioni nullum dubietatis scrupulum valeat suboriri in posterum sive tempore successivo, praesentes ipsis conscribi fecimus in evidens testimonium et cautelam sigilli nostri charactere consignatas, testibus subnotatis qui aderant: Ambo nostri patrui videlicet d. Heinricus de Rosenberch. D. Wocho de Witigenow. Noster consanguineus d. Wocko de Lobenstayn. D. Albertus de Strobnitz. D. Bertholdus honorabilis decanus de eodem Strobnitz. D. Henricus noster plebanus in Gretzen. D. Petrus noster miles in Petrinsdorf. Paulus noster procurator et alii quam plures. Acta sunt haec anno domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto calendis Decembris.

1. Diese Urkunde ist im Original nicht mehr vorhanden, wohl aber war sie es noch zu Millauer's Zeit, der das daran hängende Siegel also beschreibt: „Das Sigill ist ein hangendes, rund, von weissem Wachs. In der Mitte hat es einen dreieckigten Schild mit der bekannten Rose. Die Umschrift ist: S. Zmilonis de Gretzen".

2. Millauer p. 88, n. 17.

XXXIII.

0. J. und T. und AO. Heinrich von Rosenberg und Albert von Payreschau schenken dem Abt und Convent zu Hohenfurt die Kirche in Strobnitz.

Cum eorum que geruntur in tempore, obliuio solet memoriam resecare, necesse est, ea tam testium quam scripture memoria confirmari. Vnde nouerint vniuersi Christi fideles presens scriptum visuri et audituri, quod nos H. de Rosenberg de consensu et voluntate vxoris mee Elyzabeth et Albertus de Borischoue de bona ac pia vxoris mee Petronille filiique mei Hogerii voluntate venerabili domino abbati totique conuentui in Altovado pro nostra nostrorumque antecessorum presencium futurorumque amicorum salute animarum ecclesiam in Strobeniz omni jure, quo a progenitoribus nostris possedimus et a nobis ceteri possederunt, perpetuo tradidimus possidendam, vt nobis in Christo dilecti confratres nostri ibidem deo jugiter seruientes ex tali ac tanto elemosinarum beneficio plurimorum indigentias releuare atque ad dei seruicium pro viuorum et mortuorum salute feruentius et salubrius valeant frequentare. In cuius rei testimonium litteras presentes nostrorum munimine sigillorum contulimus roboratas. Huius facti testes sunt: Dominus Bertholdus plebanus eiusdem ecclesie, Dominus Conradus plebanus de Ragizz, Dominus Jacobus plebanus de Rosenberg, Andreas miles de Hossicz, Rodengerus de Haichenpach, Hainricus de Altenburg.

Zwei gut erhaltene, an gelb-grün-schwarzer Seide hängendes Siegel in weissem Wachs.—a) Ziemlich gross. Ein Reiter hoch zu Rosse, dessen Decke mit Rosen übersäet ist, hält in seiner Rechten ein Schwert, in der Linken aber einen Schild mit der fünfblättrigen Rose. Der Helm des Reiters hat fächerartigen Schmuck.-S. Heinrici. Domini. De. Rosenberch. - 6) Klein; Schild mit einem - + S. Alberti. De. Stropniz.

Pfeil.

1286. 29. Juni. Hohenfurt.

XXXIV.

Heinrich von Rosenberg und Albert von Payreschau wiederholen die Schenkung der Kirche in Strobnitz an das Stift

Hohenfurt.

Tranquillitati domus dei studiose consulitur et prudenter, dum id quod in eivs commodum geritur et honorem, instrumentali fide per scripturam transmittitur noticie posterorum. Eapropter nos Heinricus de Rosenberch et Albertus de Borschowe notum fieri cupimus vniuersis tenore presentium audituris presentibus pariter et futuris,

« AnteriorContinuar »