Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

PIUS PAPA V. Motu-proprio.

[ocr errors]

Cum nostrae intentionis, et mentis semper fuerit, et sit publicae quieti, et securitati quantum cum Deo possumus consulere, et ea, et ea, quae male, et perperam reformare; quae vero bene ordinata sunt conservare, occasionibus > quae publicam quietem laedunt sublatis ; quo exinde Deus omnipotens purius colatur et laudetur, ac commercia inter homines faciliorem sortiantur successum, praecipue in Terris nobis, et S. R. E. subjectis. Exposito siquidem fel. recor. Pio Papae Quarto praedecessori nostro, et nobis ab initio Pontificatus nostri; non sine magna animi nostri displicentia a nonnullis personis fide dignis, et praesertim dilecto filio Martino Ayala Consule, et Protectore Nautarum et mercium conductorum, abunde informati fuerimus, Nautas et contractantes, in plagis, sive oris maritimis nostrae Urbis Romae a monte scilicet Argentario ad Montem Circellum usque, et ultra saepissime in personis, mercibus, et navibus ipsorum gravissima damna, detrimenta, et oppressiones a Piratis Christiani nominis hostibus pati; idque ex inhabitatorum locorum descensuum, aliorumque reductionibus, et occultationibus idoneorum locorum provenire. Unde ipsi Piratae statim comparentes infelices Nautas, et contractantes incautos ex improviso invadunt; eosque libertate, mercibus, et navibus in maximum ipsorum contractantium, et Nautarum damnum et non modicum Sedis Apostolicae, ac Populi Romani, totiusque Status Ecclesiastici detrimentum, et praejudicium privant, ac viam abundantiae sive ut vocant grassiae praecludunt. Quodque si in dictis inhabitatis, et ipsorum Piralarum reductionibus, et occultationibus subiecti locos Turres cum nonnullis tormentis bellicis, quibus inimici illinc repelli, et vicini defendi, et magis longinquis quo se se ad loca tutiora recipiant per ignem, et fumum ipsorum Piratarum appulsus, et conatus innotescat construerentur, multo fore consultius, et non parum circa expensarum onera, quae jugiter subimus sublevamen nos sensuros cognoverimus: et propterea cupientes his tam evi

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

et

dentibus damnis, expensarumque sublevamini providere, ac considerantes ex hujusmodi Turrium constructione nonnisi maxima commoda, et beneficia huic nostrae Urbi, ac toti Populo Romano proventura; maxime cum non solum Nautis, et contractantibus navigatio brevior, et securior redderetur, ac eisdem a Piratis insequutis ad proximiorem Turrim confugiendi, ac sub ejusdem Turris protectione suas personas, merces et naves salvandi commoditas daretur; verum etiam piscatores, agricultores, pastores, aliique circumvicini tantorum commodorum beneficiorum participes efficientur, et istis de causis dictus praedecessor motus, nonnullas Turres in certis locis pro Nautarum, et contractantium securitate fabrimuniri, et custodiri mandavit. Nos autem ejus vestigiis inhaerendo ex certis rationabilibus causis animum nostrum moventibus, volentes in hujusmodi tam communi, et necessario negocio intentionem prosequi; motu simili et ex certa nostra scientia de novo volumus et mandamus in omnibus locis praefatis et aliis, in quibus hujusmodi Turres confectae non fuerint, per dilectos filios Episcopum Narnien. Camerae Apostolicae Clericum, et Bartholomaeum Buffottum generalem Thesaurarium nostrum declarandis, Turres omni sollicitudine, et diligentia fabricari, muniri, et per personas per no's, et successores nostros, et seu Cameram Apostolicam deputan. custodiri, ac ipsorum locorum patronorum et convicinorum expensis dictas Turres aedificari debere, et jam factas, ac prae nimia vetustate, seu alias praesenti reparatione, ac restauratione indigentes reparari, et restaurari eorumdem locorum patronorum expensis pariter debere decernimus : et quia praefatus Martinus Protector Nautarum, et mercium conductorum nomine ipsorum in ore Tiberis per quod aqua in mare prolabitur, Turrim fortem, et munitam, quae introitum, et exitum dicti fluminis a periculis propter defectum alicujus defensionis imminentibus, vel ex hoc quod ipsi Nautae ratione incapacitatis fluminis anchoras jacere pro allevatione, et exoneratione mercium in ipso ore, sive foce fluminis coguntur, defendat, et ibidem mediante hujusmodi Turri, quae non solum

navigantibus; sed et locis circumvicinis securitatem promittit, stare et introire, tute liceat, ac ut noctu eisdem navigantibus signo luminis praevio facilior appulsus concedatur, necessario requiri; et dicto praedecessori, et nobis etiam exposuit, et nos, et dictus praedecessor illa non solum rationi, et acquitati convenire; verum necessarium esse, et universale commodum tangere invenimus, per praesentes committimus, et mandamus praefatis Episcopo, et Thesaurario, quatenus statim omni cura, opera, et sollicitudine unam Turrim in ore dicti Tiberis in dextro vel sinistro latere, vel ubi commodius videbitur, cum ipsius Martini interventu fabricari, muniri, et custodiri faciant, et procurent. Et quia praefati Nautae ipsi Rocchae, sive Arci antiquae Hostiae Anchoragium, videlicet unum bologninum pro quolibet vase, sive vegete deportata ad rationem barilium novem pro vegete, et aliis mercibus pro ut in nova tabula desuper per nos ordinanda latius apparebit; praeterea omnes, et singulae naves, sive barchae vino onustae pro foglietta bol. viginti quinque, ut vel hoc pacto vasa vini remanerent intacta, et integra solvere consueverunt ac modo stante hujusmodi ruptura, et nova via jam per Tiberim procul a dicta Roccha Hostiae intentata Arcem hujusmodi omnino inutilem reddi, nec in aliquo Nautis servire: ac propterea unum, et alterum emolumentum hujusmodi novae huic Turri, sive Rocchae pro ipsius fabricae munitione et praesidio merito, et de jure attribui debere, pro ut ipse praedecessor etiam compererat, comperimus; et simili motu, ac ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, ac praefatis, ac aliis legitimis, et urgentissimis causis animum nostrum ad id moventibus modernum et pro tempore existentem Castellanum Arcis Hostiae destituimus et privamus singulis praefatis juribus sibi per Nautas, et naves, ut supra solvi consuetis, ac volumus, et declaramus eumdem a die praesentationis praesentium non posse, neque debere a dictis Nautis, et navibus Anchoragium, neque fogliettam exigere, aut exigi facere. Mandantes eidem Castellano, et aliis quibuscumque etiam Cardinalatus honore fulgentibus sub infrascriptis poenis ne dictos

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

et

Nautas, et mercium conductores in exactionibus hujusmodi hinc in posterum molestent, perturbent, seu impediant; sed modeste absque strepitu, et violentia et violentia quantum pro dictae Rocchae usu sufficere videbitur pro pretio, quo in dicta nostra Urbe deducta gabella, a qua eumdem Castellanum liberum, et immunem esse volumus et declaramus, habere, et petere libere possint, et valeant. Dicta vero Anchoragium, et fogliettam et jura per Nautas, et mercium Conductores, ut supra solvi solita, damus, cedimus, concedimus, transferimus transferimus, et appropriamus dictae novae Turri, cujus pro tempore Gastellani deputationem nobis et Romano Pontifici pro tempore existenti reservamus. Et cum aequum, et honestum sit, ut quando beneficium universale fit, omnes sub una, et eadem lege consistant, volumus et declaramus omnes, et singulae naves, sive barchae cujuscumque nationis tam aliis mercibus, quam vino onustae, quae capiant seu habeant bottas, seu vegetes quin decim in ultra Anchoragium expen. patroni navis, et noliti, foglietta vero expensis mercium cujuscumque personae in quocunquegradu, statu, conditione, et dignitate constitutae cujusillae fuerint, et quod fregatae, seu leviores naves, seu barchae, quae quindecim vegetes, et infra habeant, unum julium pro Anchoragio, et alium julium expensis mercium pro foglietta solvant, etiam si vinum portent, nec debeant seu teneantur aliud quidpiam solvere, neque in bonis, neque in pecuniis. Et quia sicut accepimus bo: me: Cardinalis Tranen. Episcopus dum viveret Hostien. tractu Navium via bubalorum ab Hostia usque ad Urbem indebite, ac violenter sibi usurpabat, et appropriabat IN NON MODICAM DICTAE SEDIS OFFENSAM, AC GRAVE DAMNUM IPSORUM CONTRACTANTIUM, ET PRAEJUDICIUM LIBERTATIS PUBLICAE, maxime cum primo liber, et communis esset hujusmodi tractus, nec possit, aut debeat quispiam in sui privati commodi, et particularis interesse convertere LIBERUM TRANSITUM FLUMINIS, praesertim illis ad Urbem abundantiam conducentibus praecludere. Iccirco nos hujusmodi incommoditatibus oppor

[ocr errors]

tuno remedio obviare volentes, modernum, et pro tempore existen. Episcopum Hostien. tractu, sive tirata navium, sive barcarum modo, et forma, ut praemittitur usurpato IN PERPETUUM PRIVAMUS SPOLIAMUS, ET DESTITUIMUS, AC PRIVATUM, SPOLIATUM ET DESTITUTUM FORE, ET ESSE DECERNIMUS, ET PRONUNCIAMUS, AC ILLUM, VEL ILLAM NOBIS, ET CAMERAE APOSTOLICAE RESERVAMUS, ET APPLICAMUS. Et quia in maximum ipsorum navigantium, et contractantium, ac totius Curiae, nec non Populi Romani beneficium, et utilitatem tendit ex hujusmodi, et aliis justissimis causis animum nostrum moventibus fructus ex dicta tracta quomodolibet provenientes dictae novae Turri ad os Tiberis constructioni, et aedificationi, ac jam constructae, et aedificate praesidio, et custodiae appropriamus, et attribuimus. Volentes ac expresse declarantes, quod tam Anchoragium et fogliettam, quam fructus ex dicta tirata provenientes, Romae in Dohana Ripae per Cameram Apostolicam deputan. seu deputan. sive Thesaurarium generalem, et non aliis pro conservatione publicae quietis, et ad evitandum scandala, rixas, et differentias, quae inter Castellanum novac Rocchae, sive Turris, ac inter ipsos navigantes occasione exactionum hujusmodi verisimiliter exoriri possint exigi debeant, ex quibus dicta Turris construi, et muniri, ac praesidium in eadem sustentari, ac debita stipendia persolvi debeant. Decernentes tamen quod de dictis fructibus moderno, et pro tempore existenti Episcopo Hostien. praefato id quod justum, et honestum foret singulis annis pro herbaticis, et pasculis bubalorum per nos, et Cameram praefatam ad effectum tiratae navium, sive barcarum deputanda dari debeat, et consignari; ita tamen quod dictus et pro tempore existens Episcopus teneatur, et obligatus sit propterea dare herbatica, et pascua sufficientia bubalis pro dicta tirata, ut praemittitur deputandis. Et ne bonum publicum maxime circa negociationes, et contractationes hujusmodi in aliqua parte laedatur deputatus, seu deputandus per Cameram praefatam teneatur, et obliga

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »