Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quam

Franciscum Bodo, item Blasium Palaschii commendaverat, in hunc finem eciam officia alia in hathwan suis hominibus dari postulabat. Si se coronari fecit, sciunt imperialis et catholica Maiestas, quid est faciundum, si vero se eligi saltem et proclamare in regem fecit, forsitan dubius est, de obitu quondam regis; sed me iudice, siue coronatus, sive non esset, eque pro maximo et capitali hoste illi tenendi forent, et nichil remissius esset contra eos agendum, nichilque de belli actione intermittendum, quia minor natu maiora facere attentabit. Alia practica eorum hec fuit, vidit is pauper homo, qui hec scribit, quod ipsi illum Werbewtzin palatinum faciant, regem de regno excludant, et contra ipsum viribus Transsilvanis Siculorumque utantur, ac duorum Waywodarum, Moldaviensis et Transalpinensis, et ob hoc perpetuo officium woywodatus ille sibi conferri per regem postulabat. Que vires, si non sufficerent, ut Woywada cum Cesare thureorum pactum faceret, seque censualem ac tributarium redderet, et Cesaris viribus se muniret; sed is homo, qui hec scribit, nescit dicere, in quot milibus floren. censualis Cesari esset, ed quod item milia thurcorum ab illo habiturus esset in auxilium.

Maximilianus. Pretermittamus ista, discuciamus hec et disputemus de hoc, si stabilis erit illius coronacio.

Philippus. Michi videtur in hoc quoque ostensum esse, quod regimen suum firmum non erit, quia Barbara regina in hunc finem fuit regi Polonie data, ut si prole masculo ex illa gauderent, polonice quoque Maiestatis auxilio hoc regnum consequerentur, et ius corone atque successionis illi polonico heredi faterentur et inscriberent; sed cum plura mala et pericula pauperumque oppressiones exhine secutura essent, quod bona Barbarae vivis sublata est, nulloque herede legitimi sexus provisa; item cum illi duo fratres Zapoley tempore quoque rusticone sedicionis pro inani gloria in pauperes plus iusto seviti fuissent, multorumque innocentum sanguines fudissent, una eorum nepte maiori ex Barbara nata ipsos deus privavit; item cum siculos profligavit, multosque ex eis vi contra ipsum insurgere coactos et innocentes occidere fecit, matrem eis abstulit, meoque iudicio tam durabilis erit eius principatus et dominacio, quemadmodum dominium georgii Zekel per ipsum debellati, et ignito ferreo diademate coronati, cuius coronacio equaliter prenosticat ipsius waywode hanc illegitimam coronacionem, sicuti Joseph, sive Josippi vendicio christi tradicionem; manus igitur illorum sanguine plenus est.

Thomas. Jam videnda sunt ea quoque, quantum illi cum thureis nocere possint, aut si ad multum facultates et vires ipsorum sese extendere possent. Mea sentencia est, quod parum facere possunt, et exceptis thurcorum viribus solummodo prohibeatur ubique in Transsilvania, Croacia, Sclavonia, hungaria, ut sub eius vexillum nemo proficisci, stipendium illorum nemo levare, pulveres, sanitrum, pixides aliaque bellica necessaria nullus ab exteris regnis in hungariam ducere audeat, neque victualia, non possunt ipsi propriis eorum facultatibus ultra hominum conflare exercitum, et hos quoque cum auxilio dominorum Brzezenskii, item nullum maius robur ipsi habebunt viribus thurcorum, nisi si forte Cesar thurcus illa

m

tormenta bellica, quibus contra regem hungarie usus est, sibi accommodaret, quorum non parvus fuit numerus, sine quibus ipse ex omnibus castris suis non potest facere quadringentas machinas parvas et magnas, demptis pixidibus, aut ad summum quingentas. Si Transsilvani cum Siculis per singula capita consurgent et in armis erunt, illinc thurcos ipsi inducere nequeunt, et nec videtur, quod illine intrarent, propter itineris longinguitatem. Si diceremus, quod de partibus regni hungarie inferioribus ascendent, Nandoralba a Buda terrestri itinere quadraginta miliaribus, danubiali fere quinquaginta distat. Cum Nazadis et galeis thurcos woywoda rursus michi non videtur quod sursum ducat, quia partes ille inferiores victualibus omnibus, tam ad humanum, quam animalium usum necessariis adeo sunt depaste et desolate, ut multitudo gencium, non nisi secum victum ferat, ascendere potest, thurei vero victualia non nisi per naves, camelos, et equos ponderarios ferre solent. Michi autem nulliunde videtur cicius thurcos irrumpere, incursare posse, quam per confinia Carynthie et Croacie, ad que non dubito quin Serenissimus princeps Ferdinandus gencium presidia locabit valida, quia illine sue Maiestatis regnis maiora inferri possint pericula et incommoda.

Item thurci et fugere et fugare sunt agiliores, et incendere et vastare celeriores gentibus bohemis, aut germanicis armigeris. Itaque necessarium est, ut huzaronum bonorum celeritate, quos hungaria, Sclavonia, Croacia, Transsilvania bonos in copia dabit, utantur. Nec esset inutile, ut in omnibus regnorum confinibus fideles essent exploratores, qui tempestive, et in bono temporis precursu predicerent, de qua parte eruptiones thurei facient, ut in tempore illuc gentes possint in eorum obstaculum, que eos arcerent, locari; si ex Sclavonia, Transsilvania, Croacia, Bohemia, Silesia, Moravia gentes habere non poterunt, libenter videbo, unde ordinabunt. Ex Silesia forsan dux Thesinensis eos iuvabit, sed cum duobus illis waywodis prius diffiniendum et concludendum esset, ut ab eis hostes ne possint aliquos auxiliarios walachorum gentes habere. Et si domini Perztenzkii bohemi ipsos gentibus iuvarent, universe tocius regni bohemie gentes per bona illorum descendere et omnia victualia rodere, consumere, et tamquam locuste depasci possent, quibus in tempore per regnum mine imponende essent, eos non auxiliandi.

Item michi videtur, quod woywoda pacem pocius amplecteretur, quam bellum inchoaret, quia videt, quod iam regnum hungarie intelligit, ipsum esse preteriti periculi autorem et thurcorum eductorem, propter quod in hungaris minorem spem locat, et fortasse, si nondum est coronatus, ob hoc coronacionem distulit. Nam nonnulli dicunt, quod sit saltem electus et proclamatus. Meo iudicio, sive sit coronatus, sive non, eque contra eum agendum, et nichil de belli actione intermittendum, nulleque hostilitates contra ipsum remissius exercende, quia si nunc illorum cornua erecta non decucientur, in futurum quoque maiori rebellione insurgent et novis practicis regnum et eius principem inquietabunt, nullusque regum hungarie per eos libere regnare poterit.

Itaque si pie recordationis quondam genitor Serenissimi principis Ferdinandi non fuisset, seque non interposuisset, Thomas Cardinalis cum Stephano Zapoleyo patre woywode duelli certamine concertasset ante tribunal

sancte trinitatis, sed groff peter fuit mediator inter eos, atque internuncius post suam maiestatem, is vero homo qui hec scripsit, nunc nec plura nec meliora de sua capsella extradere potuit, quia iuvenis est, et non est ita plenus consiliis, sicuti vetus cucurbita granis aut nucleis.

Si semel in campo semel dumtaxat profligari possint et ingenia bellica ab eis lucrari, minime tandem secundario insurgere et vires congregare possint. Immo complura ex suis castris in planis locis sita post eorum profligacionem ab ipsis facile occupari possint, tanquam pulveribus et ingeniis bombardisque evacuata, ut sunt Baymotz, papa, wgod, Thokay, wy war; si vero thurci illa tormenta sibi accomodarent, ipsi soli hungari ea intercipere et auffere, ut in aliquod bene munitum castrum, ut est Soklyos imponi et locari possint, ne illis valerent hostes uti; insule tamen, et municiones ille atque arces danubiales, que in manibus reginalis Maiestatis sunt, ut Comaron, Thata, Strigonium, Wyssegrad, unde thureis per aquam ascendentibus magna nocumenta et periculosa impedimenta inferri possent peditibus, pixidiariis, bombardisque premunienda et tempestive providenda essent.

VIII.

Salzburgische Marktordnungen.

Beiträge zur Kenntniss der mittelalterlichen Gesetzgebung

und

der früheren Zustände überhaupt.

Aus einem dem XVI. Jahrhunderte angehörigen salzburgischen Copialbuche mitgetheilt

von

A. G. Pichler.

« AnteriorContinuar »