Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small]

Praefatio.

Pauca sunt quae de altero hoc monumentorum episcopatus wirziburgensis volumine praefanda esse videantur.

Quamquam enim priore volumine in lucem emisso diplomata colligendi ac disponendi curam, quam Muffatium v. cl. ingravescente valetudine detrectasse omnes conquerimur, Rockinger tandem mense novembri anni MDCCCLXIV in se recepit, hac tamen re consilium quod edendis monumentis boicis qui praesunt sequendum censuerant nihil fere mutatum est. Unum hoc satius esse videbatur, ut eorum diplomatum quae plena edere non placuit non regesta referremus, sed omissis quae ad formam pertinerent rebus tenorem quoad materialia integrum redderemus. Praeterea documenta plena hac in collectione edita num antea iam typis exscripta essent ubique referre cum operae pretium esse non videretur, huic rei eo minorem curam impendimus,

VI

quo maiore librorum qui de singulis rebus agunt penuria premebamur.

Atque monumenta quidem hoc volumine aut descripta aut excerpta si cum iis quae ad superiora tempora pertinent contuleris, cum uberiora tum non solum latina sed etiam nostra oratione scripta invenies; unde factum est ut circiter trecenta diplomata, quae XXVI annorum, MCCLXXXVIII- MCCCXIII, quibus Mangoldus neuenburgensis et Andreas gundelfingensis episcopi rebus wirziburgensibus praeerant, spatium complectuntur, hoc volumine ederentur.

[merged small][ocr errors][merged small]

Monumenta

episcopatus wirziburgensis.

« AnteriorContinuar »