Imágenes de páginas
PDF
EPUB

B

omni fidelitate et humilitate,subjectionem,filialem dilectionem et reverentiam.

Significamus paternitati vestræ quod nos per Dei gratiam et vestram in bono et prospero sumus statu, et nunquam in meliori quam modo sumus. Unde vestræ multum regratiamus sanctitati quod nuntios nostros cum magno gaudio nobis remisistis. Rogamus itaque dominationem vestram ut negotium nostrum, quod per Dei adjutorium et vestrum bene est inchoatum, feliciter consum mare dignemini. Testis enim nobis sit Deus quod post mortem avunculi nostri regis Richardi unicum nobis estis solatium et adjutorium; quia scimus veraciter, dum tantum vos habeamus propitium,negotium nostrum promovebitur, et ad finem bonum, felicem et optatum, auxiliante Domino,perducetur. Unde vos sicut Patrem charissimum et dominum omnibus modis honorare proponimus, et omnia jura vestra, sicut audivistis in litteris nostris, conservare. Negotium enim nostrum vestrum reputetis; quia vobis adjutorio nunquam deesse volumus, et omnia negotia nostra, quæ vestra sunt, secundum consilium vestrum terminabimus.Quod sanctitati vestræ litteras nostras raro transmittimus, inde est quod terra Suevi est inter nos et vos, et si sæpe mitteremus, a Suevis possent auferri quod tamen in brevi mutabimus. Sed hoc intimo corde rogamus ut sicut per nuntios vestros nobis mandastis, negotium nostrum,quod est vestrum, ad affectum perducatis,

et duæ tribus solummodo Roboam adhæserunt; A Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, cum cæteræ vero tribus secutæ sunt Jeroboam. Sed qui pauciores obtinuit, ipse habuit Jerusalem sedem regiam, templum et sacerdotium. Reliquus autem, quoniam iis omnibus caruit, etsi plures haberet, sicut regnum divisit, voluit etiam dividere sacerdotium, et fecit duos vitulos aureos, quorum unum posuit in Dan, alterum in Bethel, fanumque construxit, et ædificavit altare, constituens sacerdotes non de Levitis; sed venit propheta in sermone Domini,et Jeroboam stante super altare et thus jaciente, inter cætera dixit: Hoc erit signum quod locutus est Dominus. Ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui est in ipso (III Reg. x). Quod cum rex audivisset, extendit manum, et ait: Apprehendite eum (ibid.),et exaruit manus ejus quam extenderat contra ipsum, altare quoque scissum est, et effusus est cinis. Ecce statim a Deo vindicatum est schisma contra sacerdotium suscitatum. Divisio vero regni permansit inter Judam et Israel usque ad transmigrationem et captivitatem Judaicam. Porro, quod accidit in Veteri Testamento, contingit in Novo.Et ne longe petantur exempla, divisum est simul regnum et sacerdotium tempore Innocentii papæ et regis Lotharii. Contra Innocentium intrusus est Anacletus, contra Lotharium vero Conradus. Sed prævaluit uterque Catholicus, Innocentius videlicet et Lotharius, quoniam Innocentius coronavit Lotharium; et succubuit uterque schismaticus, Anacletus videlicet et Conradus, quia veritas præjudicat falsitati. Deinde schisma dividit Ecclesiam tempore Alexandri, et imperium in unitate permansit tempore Frederici.Sed idem imperator,non ut defensor, sed persecutor Ecclesiæ, schisma fovit et favit schismaticis. Porro schisma periit cum schismaticis,et fomentum cum fautoribus est confusum. Nunc autem Ecclesia per Dei gratiam in unitate consistit, et imperium peccatis exigentibus est divisum. Verum Ecclesia non sic illi retribuit quemadmodum illud Ecclesiæ; quia super ejus divisione condolet et compatitur, pro eo maxime quod principes ejus maculam posuerunt in gloria et infamiam in honore, libertatem et dignitatem ipsius pariter confundentes. Verum ad apostolicam sedem jampridem fuerat recurrendum,ad quam negotium istud principaliter et finaliter dignoscitur pertinere ; principaliter, quia ipsa transtulit imperium ab oriente in occidentem; finaliter, quia ipsa concedit coronam imperii. Verum verbum tuum audivimus. Videbimus litteras domini tui, deliberabimus cum fratribus nostris, et dabimus tibi responsum. Inspiret autem nobis omnipotens Deus honestum consilium, et revelet nobis beneplacitum suum; quatenus in hoc. negotio ad honorem ipsius,ad utilitatem Ecclesiæ, et salutem imperii procedamus.

XIX.

LITTERE OTTONIS REGIS.

Sanctissimo et reverendissimo Patri INNOCENTIO, sacrosanctæ Romanæ sedis summo pontifici, OTTO,

C

D

XX.

LITTERÆ OTTONIS REGIS.

Reverendissimo in Christo Patri ac domino INNOCENTIO Dei gratia summo pontifici,OTTO, Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, ex toto sibi devotus,debita cum reverentia salutem,et quidquid patri filius.

Quantam affectionem erga Romanum imperium vestra gerat clementia,quantumque ipsius exaltationi intendatis, ex vestrarum litterarum inspectione,quas principibus Alemanniæ tam laicis quam clericis destinatis, manifeste potest perpendi. Quanto etiam desiderio, quantoque mentis affectu vestra nos amplectatur paternitas ex plurium litterarum tenore,quas multis principibus Teutoniæ pro nobis destinastis, in quibus continebatur quod ad honorem et profectum nostrum libenter et efficaciter, quantum cum Deo possetis, intenderetis,sperantes quod nos in devotione quam progenitores nostri circa Romanam Ecclesiam habuerunt non solum persistere,sed etiam proficere cum honoris augmento curaremus, et ex B. præpositi Bunnensis ac M. de Villa civis Mediolanensis dictorum nostrorum relatione ipsisque rerum experimentis manifeste cognovimus et intelleximus:qui quam benigne ipsos aliosque nuntios receperitis, qui cum eis a nobis ad vos transmissi fuerunt,quamque benignius eos tractare curaveritis, sigillatim ac diligenter nobis intimarunt. Eapropter nos ex devotis devotissimi,

paternitatis vestræ beneficiasentientes,utilitatemque A præcipere dignemini utipsi negotium nostrum proexinde nobis provenientem dilucide cognoscentes, sanctitati vestræ grates referimus uberrimas, excellentiæ vestræ omni omnino exsulante mendacio notificantes quod inter principes inferiores et superiores qui sunt circa Rhenum tam ex parte nostra quam ex parte ducis Sueviæ, mediante Maguntinensi archiepiscopo, qui ad hoc plurimam adhibuit operam, quod tamen nondum plene novimus affectu usque ad festum beati Martini treugæ sunt fir.

matæ.

Inter principes tamen Saxoniæ tam nobis quam duci Sueviæ adhærentes (quam cum festinatione intrare disposuimus ut regi Dacorum dilecto sororio nostro occurramus,quiin auxilium nostrum ad debel landos inimicos nostros eamdem terram procul dubio intraturus est) nullæ treugæ sunt factæ. Ad hoc etiam Maguntinensem archiepiscopum elaborasse nostrosque consensisse juxta admonitionem vestram ut colloquium esse debeat inter Andernacum et Confluentiam in proxima sexta feria post festum beati Jacobi apostoli, vestram nolumus latere pietatem; in quo debent convenire, secundum quod inter eos con⚫ ditum est, ex parte nostra Coloniensis archiepiscopus, Monasteriensis episcopus, Leodiensis electus, Trajectensis episcopus, Paderburnensis episcopus, abbas Corbeiensis, dux Brabantiæ et comes Flandriæ, ex parte vero ducis Sueviæ, Salzburgensis archiepiscopus, episcopus Frisingensis, episcopus Basiliensis, Argentinensis episcopus, Treverensis archiepiscopus, dux Meranie, marchio (6), Corradus de Landisberc, B. dux Ceringiæ, et ipse Maguntinus tanquam mediator, qui huic rei hactenus sollicitudinem quam potuit impendit. Qui principes finaliter de facto imperii in eo colloquio tractare debent et præsentibus dissidiis omnino finem imponere ; et quod a majori parte ipsorum de corona Romani imperii statutum fuerit, hoc ab ipsis cæterisque Alemanniæ principibus inviolabiliter volunt observari. Inde est quod licet de prædictorum principum nostrorum fide ac devotione nullatenus dubitemus ac de voluntate eorum qui ex parte ducis Sueviæ in eo debent interesse colloquio pro majori parte bene confidamus, tamen, quia paternitatis vestræ protectionem ac Romanæ Ecclesiæ auxilium et auctoritatem in omnibus nostris desideramus negotiis, cogitantes utilius esse pietatem vestram in tempus occurrere quam post causam vulneratam remedium quærere, cognoscentes etiam concessum fore medentibus ægrotantibus subvenire, non tamen eos a mortuis suscitare, a sanctitate vestra petimus et devotissime supplicamus quatenus dum se temporis offeret opportunitas, supradictis omnibus principibus tam ecclesiasticis quam sæcularibus aliisque, si quos prædicto colloquio interesse contigerit, auctoritate apostolica magnificentiæ vestræ a Deo collata sub pœna et interminatione qua potestis

[blocks in formation]

B

C

D

movere nobisque adhærere nullatenus postponantet coronam Alemanniæ quam nos juste adeptam indubitanter existimamus ab eo qui debuit et in loco quo debuit nobis impositam, defendere et manutenere totis viribus adjuvent ac nitantur; ne prædicta admonitio, quam ad imperii concordiam nostramque utilitatem a mansuetudine vestra factam intelligimus, ad noxam tendat nostramque incommoditatem non modicam. Nos enim paratos in totum et ex toto ea omnia adimplere quæ a nuntiis nostris cum sanctitate vestra sunt condicta et conscripta et eorum sigillis sigillata præsentibus scriptis paternitati vestræ significamus et in perpetuum nos observaturos promittimus.Clementiæ insuper vestræ notificandum duximus quod ex quo coronam regni adepti sumus, nunquam adeo fortes fuimus sicut impræsentiarum existimus, nec principes nostrique barones nobis unquam fidelius astiterunt quam nunc in præsenti assistunt. Præterea, paternitati vestræ notificamus nos præsenfium latoribus dedisse licentiam jurandi in nostram animam quod ea vera esse credimus quæ de colloquio quod fieri debet proxima sexta feria post festum beati Jacobi apostoli inter Andernacum et Confluentiam superius scripsimus (7).

Ad hæc, sanctitati vestræ preces porrigimus affectuosas quatenus in negotio Conradi quondam Hildesemensis episcopi et Wirzeburgensis electi taliter vos habeatis ut ejus exemplo similia committere cæteri terreantur, et ipsius pœna in Alemannia et per imperii universos fines multorum sit metus, et ut in eo vigor Romanæ Ecclesiæ ejusque auctoritas nullatenus enervetur vel depereat. Qualiter enim conversatus fuerit in partibus ultramarinis Apuliæ, Tusciæ cæterisque partibus imperii, ad quas ipse unquam divertit, quamque flagitiosa persona in omnibus quæ unquam egit exstiterit, quamque reprehensibilis conversationis semper fuerit, adeo etiam quod in ore ipsius nunquam veritas vel fides deprehendi potuerit, cumque noster perjurus sit, et a nobis de infidelitate in veritate argui possit, cum hoc omnibus sit notum, vestram non putamus latere sanctitatem. Nuntiis vero nostris dedisse nos in mandatis vestræ innotescere volumus mansuetudini, quod qualitercunque vos in prædictis habueritis, de quo tamen nihil nisi paternum, nisi bonum nisi bonis utile unquam suspicati fuimus vel in præsenti suspicamur, ut octo diebus ante diem supradicto colloquia præfixam conspectui nostro se repræsentare nulla unquam occasione postponant. Quidquid autem præsentium latores, præpositus scilicet de Mersen, et H. de Aquileia vel alter eorum ex parte nostra sanctitati vestræ retulerint, tanquam ab ore nostro processerit, pro constanti et firmo habere dignemini.

(7) Vide lib. 1, epist. 201, 204.

XXI.

UNIVERSIS TAM ECCLESIASTICIS QUAM SECULARIBUS
PRINCIPIBUS ALEMANNIÆ.

A tre nostro Coloniensi archiepiscopo, ad quem id
pertinet, apud Aquisgranum in solio augustali fuerit
inunctus et coronatus in regem. Sed opponebatur
eidem quod pauciores eum principes sequerentur.
Licet autem nobis fuissent talia sæpe suggesta, et
ut sic procederemus consultum a viris prudentibus
et discretis, volentes tamen honori vestro deferre,
universitatem vestram paterno commonuimus dile-
ctionis affectu et per apostolica vobis scripta man-
davimus ut Dei timorem habentes præ oculis, et ho-
norem zelantes imperii, ne annularetur dignitas
ejus et libertas etiam deperiret, melius intenderetis
ad provisionem ipsius, ne, dum foveretis discordiam
per vos destrueretur imperialis sublimitas, quæ per
vestrum erat studium conservanda; alioquin, quia
mora periculum ad se grave habebat,nos quod ex-
pedire sciremus sollicite procurantes, ei curaremus
favorem apostolicum impertiri quem crederemus
majoribus studiis et meritis adjuvari. Gaudemusau-
tem quod licet monita nostra distuleritis hactenus
exaudire, nunc tamen redeuntes ad cor et quid po-
tius expediat attendentes, juxta commonitionem no-
stram proposuistis, ut accepimus, de imperii pace
tractare. Monemus igitur universitatem vestram et
exhortamur in Domino, et per apostolica scripta
mandamus, in remissionem vobis peccaminum in-
jungentes quatenus iis quæ præmisimus diligenti
meditatione pensatis, ad eum vestræ dirigatis consi-
derationis intuitum qui merito strenuitatis et probi-
tatis ad regendum imperium est idoneus: quod quasi
præcipuum in hoc negotio procurare debetis, cum
C
præsertim hoc tempore, non solum imperium pro-
bum et strenuum exigat habere rectorem, sed et
Ecclesia nec possit nec velit diutius justo et provido
defensore carere, quem nos possimus et debeamus
merito coronare; ab eo penitus animum removentes
cui propter impedimenta patentia favorem non de-
beamus apostolicum impertiri, alioquin, unde cre-
deretis discordiam vos sopire, inde contingeret vos
majus scandalum suscitare; quoniam præter id quod
si fieret forte contrarium, urbi et pene penitus toti
displiceret Italiæ, Ecclesia quoque id ferretgraviter
et moleste, nec se dubitaret pro justitia et veritate
potenter opponere, quæ Deo desiderat potius quam
hominibus complacere. Essetis etiam perditionis oc-
casio terræ sanctæ, ad cujus recuperationem totis
viribus aspiramus.

Cum de discordia quæ diebus nostris peccatis exigentibus super imperio est suborta vehementius doleamus, quia non, ut aliqui mentiendo confingunt ad depressionem ejus intendimus, sed ad exaltationem potius aspiramus, cogitavimus sæpius intra nos ipsos, deliberavimus quoque frequenter cum fratribus nostris, et cum aliis viris prudentibus et discretis non semel tantum tractavimus qualiter ad sopiendam dissensionem hujusmodi possemus impendere operam efficacem. Fuerunt autem quamplures qui nobis suggererent ut cum duo fuissent per discordiam in reges electi, de studiis eligentium B et meritiselectorum inquireremus sollicite veritatem quatenus intelligeremus plenius cui esset favor apostolicus impendendus. Dicebatur enim de altero quod receptus esset a pluribus et insignia imperialia obtineret. Sed opponebatur protinus contra eum quod nec ab eo qui potuit, nec ubi debuit, fuerit coronatus, cum Tarantasiensis archiepiscopus, tanquam extraneus, et ad quem id minime pertinet, evocatus, ei regni præsumpserit imponere diadema. Præterea objiciebatur eidem quod contra proprium juramentum, super quo nec consilium a sede apostolica requisierat, regnum sibi præsumpserat usurpare,cum super illo juramento sedes apostolica prius consuli debuisset, sicut et eam quidam consuluere prudenter, apud quam ex institutione divina pleni- c tudo residet potestatis (8). Addebatur etiam contra ipsum quod cum bonæ memoriæ Cœlestinus papa prædecessor noster ipsum pro temeritate sua excommunicationis sententia publice innodasset, et nuntii nostri, quos pro liberatione venerabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi quondam in Teutoniam miseramus, datam sibi formam a nobis in absolutione ipsius, qui jam in regem se fecerat nominari, minime servavissent, contra quam nihil agere poterant, idem profecto et excommunicatus electus fuerat in regem et adhuc excommunicationis sententia tenebatur astrictus. Unde,juxta sanctorum Patrum Canonicas sanctiones ei qui talis existit non obstante juramento fidelitatis est obsequium subtrahendum. Hoc quoque contra eumdem non modicum facere proponebant quod contra libertatem imperii regnum sibi jure nitebatur hæreditario usurpare. Unde si, prout olim frater patri successerat, sic nunc succederet frater fratri, libertas principum deperiret, cum non per eorum electionem, sed per successionem potius, regnum videretur adeptus; ut cætera benignis taceamus quæ contra genus ipsius super oppressione tam Ecclesiarum quam principum opponuntur, ne ipsum persequi videamur. Cæterum proponebatur pro altero quod ab eo qui potuit et ubi debuit fuerat coronatus, cum a venerabili fra

(8) Vide Gesta Innoc. III, c. 22, et infra epist. 62.

D

Hæc autem vobis prædicimus, non ut libertatis, dignitatis, et potestatis vestræ privilegio derogare velimus, sed ut dissensionis et scandali materiam amputemus, cum is sit a vobis assumendus in regem quem nos inimperatorem possimus et debeamus merito coronare, ne, si secus accideret, fieret error novimus pejor priore. Si vero solubribus monitis nostris, quæ de corde puro et conscientia bona et fide non ficta procedunt, prudenter ac reverenter curaveritis acquiescere nos cum eo pariter et pro

[ocr errors]

eo qui rite sic fuerit promotus in principem ad hono- A principibus, dilectum filium Ægidium acolythum rem exaltationem imperii efficaciter intendemus, cum et ipse nobiscum pariter et pro nobis ad honorem et exaltationem Ecclesiæ intendere debeat, ut speramus ; ita quod eo faciente qui est Rex regum et Dominus dominantium, sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, regnum et sacerdotium diebus nostris mutuis subsidiis optatum recipient incrementum. Super juramentis etiam illud auctoritate apostolica statuemus quod ad purgandam et famam et conscientiam redundabit. Unde non permittatis vos aliquo modo seduci sub specie pietatis ab iis qui non communem sed specialem utilitatem inquirunt; quoniam ad hoc principaliter debet principis electio procurari, non ut provideatur certæ personæ,sed ut reipublicæ consulatur: quod utique fieri non potest, nisi persona principis provida sit et justa, strenua et honesta. Ut autem de nostro beneplacito et consilio reddamini certiores, dilectum filium Ægidium acolythum nostrum virum providum et discretum,nobis et fratribus nostris merito suæ probitatis acceptum, de cujus plene fidelitate confidimus,ad vos duximus destinandum, cui in iis quæ vobis ex parte nostra proponet indubitata fide credatis. Quia vero per falsarios multa solent sæpius obtineri,si forsan, quod non credimus,aliquæ litteræ contra tenorem præsentium ante datam istarum quasi a nobis apparuerint impetratæ, ipsas noveritis esse falsas.

Datum Laterani.

XXII.

MAGUNTINO ARCHIEPISCOPO, EPISCOPO SABINENSI.

nostrum, virum providum et discretum, nobis et fratribus nostris merito suæ probitatis acceptum, ad te principaliter et ad alios principes destinamus, per ipsum et litteras quas dirigimus principibus universis intentionis nostræ beneplacitum et salubre consilium, sicut ex eis colligere poteris, apertius innuentes. Rogamus igitur fraternitatem tuam, monentes attentius et exhortantes in Domino, et per apostolica tibi scripta mandamus quatenus cum plene intentionem nostram, cum adhuc præsens apud nos existeres, intellexeris, taliter annuas votis nostris, taliter in hoc negotio te habere procures ut contra communem utilitatem tam Ecclesiæ quam imperii nihil penitus attentetur. Ad hæc, prædictum acolythum nostrum benigne reciB pias,et ea quæ tibi ex parte nostra duxerit proponenda et sine dubitatione credas et studeas efficaci. ter adimplere,ut zelus quem in juventute tua circa honorem Ecclesiæ prædecessorum nostrorum temporibus habuisti,diebus etiam nostris in tua sene. ctute prosiliat in effectum ; et qui pro illa hactenus legitime certavisti, cursum studeas tui certaminis laudabiliter consummare; ut secure cum Apostolo clames: Bonum certamen certavi, cursum consummavi,fidem servari ; ideoque reposita est mihi corona justitiæ,quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV).

C

Sicut frequenter tibi proposuimus viva voce, non est qui post Romanum pontificem (vel in Ecclesia Romana vel in imperio Romano tantum locum obtineat quantum obtines in utroque. Unde te oportet sollicite vigilare ut juxta quod de tua fraternitate confidimus, et honorem inperii cum Ecclesiæ exaltatione procures, et augmentum Ecclesiæ cum imperii promoveas incremento; quatenus pertuæ sollicitudinis studium inter Ecclesiam et imperium pax perpetua conservetur. Miramurautem non modicum quod cum publice nobis coram fratribus promiseris viva voce quod nihil prius finaliter de imperii ordinatione tractares quam per litteras et nuntios tuos nostræ consuleres beneplacitum voluntatis, nuper,in colloquio quod fuit inter Andernacum et Confluen- D tiam, te procurante,sicut pro certo didicimus, celebratum, aliquid diceris quasi finaliter tractavisse, cum facta compromissione in quosdam principes tam ecclesiasticos quam etiam sæculares, quod illi decreverint in colloquio quod in proximo est condictum ab universis debeat observari. Quia vero nec litteras nec nuntios super hoc,licet expectassemus non modicum, a tua fraternitate recepimus, ne videremur merito negligentes si propositum nostrum antequam prædictum colloquium celebretur non exprimeremus

(9) Vide infra epist. 63.

Datum Laterani.

XXIII.

NOBILI VIRO DUCI BRABANTIÆ ET UXORI EJUS.

(9) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod quidam genealogiam vestram a longe calculantes,dilectam in Christo filiam nostram nobilem mulierem [Mariam] filiam vestram charissimo in Christo filio nostro Ottoni filio quondam illustris memoriæ [Henrici] ducis Saxoniæ sponso suo electo et coronato in regem affinitatis linea ultra quartum gradum,quod vos non recognoscitis, mussitant pertinere,licet matrimonium ipsum nullus accuset. Ut autem conscientia vestra non tam purgetur quam consolidetur, fuit postulatum a nobis ut super hoc dignaremur misericorditer dispensare. Si ergo res ita se habet, secure, propter multam et magnam utilitatem quæ de ipso matrimonio proventura speratur, ad consummationem ipsius cum divini nominis reverentia procedatis. Datum Laterani.

XXIV.

PRINCIPIBUS ALAMANNIÆ.

Ut ii qui super provisione imperii,quam fore laudabilem in omnibus affectamus, nostris monitis salubribus acquiescent, apostolicæ sedis patrocinio specialius foveantur, præsentibus litteris duximus. intimandum quod omnes, qui cum eo,qui assumptus in principem, nostram obtinuerit gratiam et favorem,compositionem inierint,super possessionibus,

dignitatibus et honoribus,dante Domino, manute- A destinavit,quod cum ei fecisset hominium et fideli

nere curabimus et fovere, facientes eam auctoritate apostolica inviolabiliter observari,cæteris nihilominus secundum officii nostri debitum apostolicæ sedis gratiam impensuri.

Datum Laterani.

XXV.

EPISCOPO OSTIENSI APOSTOLICE SEDIS LEGATO

Ut charissimos in Christo filios nostros Philippum Francorum et Joannem Anglorum reges illustres ad apostolicæ sedis obsequium plenius inducere valeas et in ejus devotione firmius solidare, præsentium tibi auctoritate concedimus, per apostolica scripta mandantes quatenus si qua forsan inter se vel cum aliis obligatione tenentur illicita, eam secure dissolvas, cum secundum prophetam B dissolvere debeamus colligationes impietatis et fasticulos deprimentes. Illam enim colligationem censemus illicitam quæ regiæ devotionis obsequium erga sedemn apostolicam impediret, præsertim in illo negotio quod super imperii Romani ordinatione versatur. Nulli ergo,etc.,nostræ concessionis, etc. Si quis autem, etc. Datum.

XXVI.

TREVIRENSI ARCHIEPISCOPO.

Gravem contra te nobis venerabilis frater noster Coloniensis archiepiscopus querimoniam destinavit, quod cum ei juramento præstito promisisse le recepturum et habiturum pro rege quem ipse reciperet et haberet, et ut hoc plenius observares, thesaurum

tatem jurasset, de manu ejus multis præsentibus regalia recipiens cum vexillo, et ut plenius et firmius quod juraverat observaret, certam illi dedisset pecuniæ quantitatem et Northusiam contulisset in feu. dum,ipse tamen et quod juraverat non servavit, et adhuc detinet quæ recepit. Nos autem in hoc fraternitati tuæ cupientes deferre, quam sincera diligimus charitate,cum idem Landgravius neptem tuam. habeat in uxorem, fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus ipsum ex parte tam nostra quam tua moneas attentius et inducas ut si forte juramenti religionem contra salutem et famam suam transgredi non veretur, saltem restituat quæ recepit. Alioquin, quantumcunque sibi deferre pro tuo velimus honore,quia tamen facti sumus secundum Apostolum sapientibus et insipientibus debitores, unde nec volumus nec debemus postulantibus justitiam denegare, ipsum ad alterum prædictorum per excommunicationem in personam fet interdictum in terram secundum officii nostri debitum compellemus.

Datum, etc.

Cameracensi episcopo scriptum est super hoc.

XXVIII.

ILLUSTRI REGI ANGLORUM.

Illa te cordis puritate diligimus ut quoties ea nobis de tuis actibus referuntur quæ prudentiam resonant et virtutem, jucundo tibi congratulemur

Coloniensis Ecclesiæ pro certa tibi pecunia obligas. Caffectu, et si quid forte de tuis audimus operibus

set, tu hactenus nec juramentum servasti, nec re-
stituisti thesaurum. Quia vero secundum Apostolum
sapientibus sumus et insipientibus debitores, unde
nec volumus nec debemus postulantibus justitiam
denegare, fraternitati tuæ per apostolica scripta
præcipiendo mandamus quatenus si res ita se ha-
bet,eidem archiepiscopo taliter satisfacias de præ-
missis quod ei juste de te non ramaneat materia
conquerendi. Alioquin et thesaurum illi restituas,
et de juramento non observato te nostro conspectui
resporsurum usque ad initium Quadragesimæ re-
præsentes. Quod si facere forte contempseris, no-
veris nos venerabili fratri nostro Cameracensi epi-
scopo dedisse firmiter in mandatis,ut, sublato con-
tradictionis et appellationis obstaculo, te ab officio D
pontificali suspendat, tuamque nobis non differat
contumaciam intimare.

Datum.

Cameracensi episcopo scriptum est super kos.

XXVII.

MAGUNTINO ARCHIEPISCOPO, EPISCOPO SABINENSI. Charissimus in Christo filius noster Otto, de quo in regem electo et coronato quid nobis complaceat, tua,sicut credimus,fraternitas non ignorat, gravem nobis querelam contra Landtgravium Thuringia

quæ famæ tuæ derogant et honori, mœsto tibi spiritu condoleamus, cupientes ea te semper efficere quæ ad profectum et exaltationem regiæ sublimitatis accedant,et ab iis penitus abstinere quæ tibi vergunt ad injuriam et jacturam (10). Sane quid egeris circa charissimum in Christo filium nostrum Ottonem nepotem tuum tua te conscientia conveniat et accuset; et utinam ita satagas super hoc tuum errorem corrigere ut infamiam aboleas et jacturam. Quia vero, quantumcunque tibi deferre velimus, postulantibus justitiam nolumus denegare,cum secundum Apostolum sapientibus simus et insipientibus debitores, ad gravem prænominati nepoti tui querelam paternum respectum habentes, serenitatem tuam monemus attentius et exhortamur in Domino, per apostolica scripta mandantes quatenus pecuniam buam inclytæ recordationis Richardus rex frater tuus ei testamento legavit, ad cujus solutionem juramento diceris obligatus, ipsi solvere non omittas, ut sua saltem illi restituas qui de tuis ei debueras subvenire. Alioquin nos in sua sibi justitia nulla deerimus ratione quo minus secundum oficii nostri debitum procedamus.

Datum.

Cantuariensi archiepiscopo scriptum est super hoc.

(10) Vide Roger de Hoveden ad an. 1200, pag. 799 et 802, edit. Francof.

« AnteriorContinuar »