Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXIX. Deliberatio Domini papæ Innocentii super facto imperii de tribus electis.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Interest apostolicae sedis diligenter et prudenter de imperii Romani provisione tractare, cum imperium noscatur ad eam principaliter et finaliter pertinere: principaliter, cum per ipsam et propter ipsam de Græcia sit translatum,per ipsum translationis actricem,propter ipsam melius defendendam ; finaliter quoniam imperator a summo pontifice finalem sive ultimam manus impositionem promotionis proprie accipit, dum ab eo benedicitur, coronatur, et de imperio investitur.Quod Henricus optime recognoscens,a bonæ memoriæ Cœlestino papa prædeces

A non videntur tam illicita et indiscreta juramenta servanda.

Nec obest quod de Gabaonitis objicitur,cum juramentum illud potuerit sine Israelitici populi læsione servari, hæc autem servari nequeant absque gravi jactura,non unius gentis,sed Ecclesiæ damno. et dispendio populi Christiani. Nec obstat quod opponitur juramenta illa licita secundum intentionem jurantium exstitisse. Intelligebant enim quod, etsi eum tunc in imperatorem eligerent, non tamen ut tunc imperaret, sed postquam ad legitimam perveniret ætatem. Sed qualiter de ipsius idoneitate poterant judicare? Nonne potuisset esse stultus,vel usque adeo improvidus ut esset indignus minori etiam dignitate? Sed pone illos intellexisse ut tan

sore nostro, post susceptam ab eo coronam, cum B dem imperaret cum esset idoneus ad imperium gu

aliquantulum abscessisset, rediens tandem ad se,ab ipso de imperio per pallam auream petiit investiri. Sicut autem nuper tres sunt in reges electi, puer (11), Philippus et Otto,sic tria sunt circa singulos attendenda,quid liceat,quid debeat,quid expediat. Circa puerum quidem filium imperatoris Henrici facie prima videtur quod non liceat contra ejus electionem venire, quæ juramento est principum roborata (12). Nam, etsi juramentum illud videatur violenter extortum,non est tamen ideo non servandum,cum licet juramentum quod Gabaonitis præstiterunt filii Israel fuerit per fraudem subreptum illud tamen nihilominus decreverint observandum. Præterea, etsi a principio fuerit sic extortum, postmodum tamen pater ejus intelligens se perperam processisse, juramentum relaxavit principibus, et litteras super ipsius electione remisit qui postmodum puerum ipsum, patre absente, sponte ac concorditer elegerunt, fidelitatem ei pene penitus omnes et quidam hominium exhibentes. Unde non videtur licere contra licita juramenta venire. Videturetiam non decere ut cum ipse apostolicæ sedis sit tutelæ commissus, et sub ejus protectione receptus, per eam privetur imperio per quam in jure suo fuerat confovend us, maxime cum sit scriptum : Pupillo tu eris adjutor (Psal. x). Quod non expediat contra ipsum venire illa præsertim ratione videtur quod cum idem puer ad annos discretionis perveniens intellexerit per Romanam Ecclesiam imperii se honore privatum, non tantum non exhibebit ei reverentiam consuetam, sed ipsam potius modis quibus poterit impugnabit, et regnum Siciliæ retrahet a devotione ipsius, et negabit ei obsequium consuetum. Verum contrarium econtra videtur, quod liceat videlicet,deceat et expediat venire contra electionem ipsius. Quod liceat videtur ex eo quod juramenta illa fuerunt illicita et electio indiscreta. Elegerunt enim personam non idoneam, nec non solum imperio, sed nec alicui officio congruentem, puerum videlicet vix duorum annorum, et nondum sacri baptismatis unda renatum. Unde

(11) Id est, Fridericus rex Siciliæ.

(12) Vide Gesta Innoc. III, cap. 19, et Godefrid.

bernandum,interim autem pa ter reipublicæ provideret. Casus postmodum intervenit propter quem non potest nec debet juramentum hujusmodi,observari, de quo principes nullatenus cogitabant, scilicet patris decessus. Unde, cum per procuratorem non possit imperium procurari, nec imperator debeat fieri temporaliter, nec possit aut velit Ecclesia imperatore carere, videtur quod liceat imperio in alio providere. Quod non deceat ipsum imperare, patet omnibus manifeste. Nunquid enim regeret alios qui regimine indiget aliorum? Nunquid tueretur populum Christianum qui est alienæ tutelæ com. missus? Sed nec obstat quod objicitur ipsum esse tutelæ nostræ commissum, cum non sit nobis commissus ut ei obtineamus imperium, C sed regnum Siciliæ potius defendamus. Patet enim illud idem ex verbo Scripturæ dicentis: Væ terræ cujus rex puer est (Eccli. x); rursus: Cujus principes mane comedunt (ibid). Quod non expediat ipsum imperium obtinere patet ex eo quod per hoc regnum Siciliæ uniretur imperio, et ex ipsa unione confunderetur Ecclesia. Nam, ut cætera pericula taceamus, ipse propter dignitatem imperii nollet Ecclesiæ de regno Siciliæ fidelitatem et hominium exhibere,sicut noluit pater ejus. Nec valet quod opponitur,quod non expediat venire contra electionem ipsius ne postmodum molestet Ecclesiam, per quam imperium se cognoverit amisisse. Nunquam enim vere dicere poterit quod Ecclesia imperialem ei abstulit dignitatem, cum potius patruus (13) ejus non solum imperium, sed et paternam hæreditatem invaserit, et maternam possessionem occupare per suos satellites machinetur, ad cujus defensionem Ecclesia Romana non sine multis laboribus et expensis prudenter et potenter intendit. De Philippo videtur similiter quod non liceat contra ejus electionem venire. Cum enim in electionibus circa electores zelus, dignitas, et numerus attendatur, et de zelo non sit facile judicare,cum ipse a pluribus et dignioribus sit electus, et adhuc plures et digniores principes sequantur

D

monac. S. Pantaleon. ad ann. 1196 et 1199. (13) Id est, Philippus.

B

notorium sit ipsum juramentum fidelitatis puero præstitisse, et nunc regnum Teutonicum et, quantum in eo est, imperium occupasse, constat eum perjurii esse reum.

eumdem,juste videtur electus. Unde contra justam A communicationis sententiæ subjacere.Præterea cum et legitimam electionem non videtur licere venire. Quod non debeat videtur similiter,ne videlicet videremur nostrarum injuriam ultores si, quia pater et frater ejus fuerunt Ecclesiam persecuti, cum persequi nos vellemus et aliorum culpam in pœnam ejus præter officii nostri debitum immulare, cum potius præcipiatur a Domino: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orale pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. v). Quod non expediat, patenter apparet.Cum enim potens sit tam terra quam opibus et personis, non videtur expedire ut contra torrentem brachia dirigamus,tam potenti nos taliter opponentes, ut eum reddamus nobis et Ecclesiæ inimicum, et ne majorem videremur discordiam suscitare, fieretque novissimus error pejor priore,cum nos potius pacem inquirere et persequi et evangelizare aliis debeamus,quæ fovendo illum posset de facili provenire. Verum,contra videtur quod liceat nos ei opponere (14).Fuit enim juste ac solemniter per prædecessorum nostrorum excommunicationis sententia inno. datus juste,quia B. Petri patrimonium partim per violentiam occuparat, partim damnificarat incendiis et rapinis,et super hoc commonitus semel et iterum per fratres nostros satisfacere non curarat; solemniter, quoniam in celebratione missarum in ecclesia beati Petri in festivitate non parva, quod ipse postmodum recognovit cum pro absolutione sua nuntium ad sedem apostolicam destinavit,et cum tandem per delegatos nostros contra formam mandati nostri post electionem suam se fecit absolvi. Unde patet quod fuerit excommunicatus electus.

C

(15) Videtur quoque forsan aliquibus quod nondum sit ab excommunicationis vinculo absolutus, cum quondam Sutrinus episcopus in absolutione ipsius formam non servaverit sibi datam,cum forma data eidem fuerit hæc, ut pro absolutione venerabilis fratris nostri Salernitati archiepiscopi, quem ante absolutionem ipsius mandabamus ab ergastulo suæ captivitatis absolvi, ei laborem itineris veniendi ad sedem apostolicam relaxaret, et postmodum recepto ab eo publice secundum formam Ecclesiæ juramento quod super iis pro quibus excommunicatus fuerat mandato nostro pareret, munus ei absolutionis impenderet; sed ipse nondum archiepiscopo absoluto, et nullo ab eo ju- D ramento recepto, non in publico, sed clam, ipsum absolvere de facto solummodo, quia de jure non potuit,est conatus ; propter quem ejus excessum,cum ipsum rediens recognoverit,ab episcopatu remotus in monasterio diem clausit extremum. Præterea, cum nos Marcualdum et omnes fautores ipsius tam Teutonicos quam Latinos excommunicationis sententia sæpius innodemus, et ipse non solum fautor sed auctor iniquitatis ejus existat, patet eum ex

[blocks in formation]

Sed objicitur quod si,quemadmodum superius est expressum juramentum illud illicitum reputemus, quomodo dicimus eum reum esse perjurii et transgressorem præstiti juramenti quod dicitur non servandum? Sed respondetur quod, etsi juramentum illud illicitum fuerit, non tamen ab eo temeritate propria resilire, sed nostram prius debuisset consulere voluntatem, ad exemplum illius juramenti quod filii Israel Gabaonitis præstiterant; quod licet fuerit per fraudem subreptum,non tamen sua temeritate resilierunt ab eo,sed dominum consulere decreverunt. Præterea, cum omne quod contra conscientiam fit ædificet ad gehennam,quia,secundum Apostolum,omne quod non est ex fide peccatum est, et idem Philippus super hoc negotio taliter se excuset quod regnum aliter nullatenus accepisset nisi nosset quod illud invadere alii disponebant, patet eum credidissejuramentum illud fuisse servandum, et ex eo quod venit taliter contra illud, ejus esse conscientiam vulneratam. Sic ergo videtur quod licite nos excommunicato et perjuro debeamus opponere et ejus conatibus obviare. Quod ei nos opponere deceat manifeste videtur ex eo quod si, prout olim patri filius, si nunc immediate succederet frater fratri,videretur imperium ei non ex electione conferri, sed ex successione deberi, et sic efficerètur hæreditarium quod debet esse gratuitum,præsertim cum non solum Fredericus substituerit sibi filium, sed Henricus etiam filium sibi voluerit subrogare; et per hoc forsan in posterum abusio traheretur in usum. Quod autem expediat opponere nos Philippo liquet omnibus manifeste. Cum enim persecutor sit et de genere persecutorum fuerit oriundus, si non opponeremus nos ei, videremur contra nos armare furentem et ei gladium in capita nostra dare. Henricus enim, qui primus imperium de genere hoc accepit, persecutionem gravissimam in Ecclesia suscitavit, et bonæ memoriæ Paschalem papam,qui eum coronavit, cum episcopis cardinalibus et multis nobilibus Romanorum cepit per violentiam et perfidiam,et tandiu tenere præsumpsit donec pro liberatione non sua,sed eorum qui fuerant capti secum, quos minabatur mutilare tyrannus, privilegium quodcunque voluit ei fecit. Cumque postmodum idem Paschalis, a detentionis suæ vinculis liberatus, prædictum privilegium quod dicendum erat potius privilegium (16), revocasset, dictus Henricus præter cardinalium electionem hæresiarchas quosdam dati sibi privilegii occasione creavit, et idolum contra Ecclesiam Romanam erexit (17); et extunc schisma usque ad Calixtum tempore longo

(16) Vide concil. Lateran., ann. 1212.

(17) Id est Burdinum; de quo vide lib.in Miscellaneor. nostror. pag. 472.

[ocr errors]

duravit. Huic de eodem genere successit in impe- A sistit. Olim enim patrimonium Ecclesiæ sibi usurrium Fridericus; qui cum Tiburtinos tunc rebelles post coronationem suam promisisset ad subjectionem Ecclesiæ revocare, eos sibi postmodum vendicavit,dicens quod civitatem ipsam vellet in specialem imperii cameram retinere; et sic eos contra Ecclesiam Romanam armavit (18). Qui etiam cum bonæ memoriæ Alexander prædecessor noster, tunc Ecclesiæ Romanæ cancellarius, ad eum a felicis recordationis Adriano papa,qui eum coronaverat, destinatus fuisset,lectis litteris in quibus continebatur quod imperator deberet Ecclesiæ Romanæ deferre, cum re ipsa ei coronæ beneficium contulisset dicitur cum furore et iracundia respondisse: Nisi essemus in Ecclesia, jam scirent qualiter Teutonicorum enses incidunt. Et protinus eum, infecto negotio pro quo iverat,terram suam jussit exire; et eumdem Adrianum moliebatur; sed frustra, cum quibusdam deponere, opponens ei quod esset filius sacerdotis. Ipseidem postmodum contra eumdem Alexandrum longo tempore schisma fovit, et quoscunque potuit contra eum conjurare coegit, in juramento opponens quod nullo tempore pœnitentiam reciperent de hujusmodi juramento; et ipse idem sub eadem forma juravit. Ipse quoque,cum Venetiis terram Cavalca comitis,quam occupaverat, et alia quædam Ecclesiæ Romanæ restituere per juramenta principum promisisset, ipsam postmodum fortius occupavit, et bonæ memoriæ Lucio prædecessori nostro accedenti in Lombardiam satis fraudulenter illusit, ipsum et successorem ipsius apud Veronam quasi obsessos tenens.Henricus autem filius et successor ipsius in Ecclesiæ persecutionem suæ dominationis exsecravit primitias, cum beati Petri patrimonium violenter ingressus, illud multipliciter devastavit qui etiam quosdam familiares fratrum nostrorum naso fecit in injuriam Ecclesiæ mutilari (19). Ipse occisores bonæ memoriæ Alberti Leodiensis episcopi, quem ipse coegerat exsulare, post interfectionem ipsius in multa familiaritate recepit, et publice participavit eisdem, et beneficia postmodum majora concessit. Ipse venerabilem fratrem nostrum Auximanum episcopum,quia confessus est coram eo quod episcopatum per sedem apostolicam obtineret,alapis in præsentia sua cædi fecit, et de barba ejus pilis avulsis, ipsum inhoneste tractari (20). Conradus Musca in cerebro venerabilem fratrem nostrum Ostiensem episcopum cepit, ét in vinculis posuit, et inhoneste tractavit de mandato ipsius, sicut idem Conradus publice testabatur, et sicut melius apparuit ex postfacto,cum non solum non fuerit evitatus aut punitus ac ipso,sed honoribus et possessionibus dilatatus.Ipse postmodumSiciliæ regnum adeptus, publice proponi fecit edictum ut nullus vel clericus vel laicus ad Ecclesiam Romanam accederet, nec ad eam aliquis appellaret. Philippus autem de quo agitur ab Ecclesiæ persecutione incœpit, et adhuc in ea per

pare contendens, ducem Tuscia et Campaniæ se scribebat, asserens quod usque ad portas urbis acceperat potestatem et etiam illa pars urbis quæ Transtiberim dicitur ejus erat jurisdictioni concessa Nunc etiam per Marcualdum, Diu puldum et fautores eorum nos et Ecclesiam Romanam persequitur, et regnum Siciliæ nobis auferre conatur. Si ergo id facit in arido, in viridi quid faceret ? Et si adhuc aridus et exsanguis, utpote cujus adhuc est messis in herba, nos et Ecclesiam Romanam persequitur, quid faceret si, quod absit! imperium obtineret ? Unde videtur non rationabiliter expedire ut prius nos ejus violentiæ opponamns quam amplius invalescat. Quod autem etiam in regibus filii pro patribus sint puniti divina pagina protestatur. Nonne propter peccatum Saulis dictum est a Domino per Samuelem: Stulte egisti, nec custodisti mandala Domini Dei tui quæ præcepti tibi. Quod si non egisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; sed nequaquam regnum tuum ultra consurget (1 Reg. x111). Salomoni quoque legitur a Domino esse dictum: Quia non custodisti pactum meum et præcepta mea que mandavi tibi, dirumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo; verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrum tuum, de manu filii lui scindam illud (III Reg. x1). De Jeroboam similiter dictum fuit a Domino per Achiam : Ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem (III Reg. xiv). Et ibidem legitur C quod interfecit Baasa Nabad filium Jeroboam, et percussit omnem domum Jereboam,non dimisit nec unam quidem animam de semine ejus, donec deleret eam propter peccata Jeroboam quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel,et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israel. De Baasa quoque scribitur dixisse Dominus: Quia ambulasti in via Jervboam, et peccare fecisti populum meum Israel, ecce demetam posteriora Baasa et posteriora domus ejus (III Reg. xvi). Achab etiam dictum invenitur a Domino per Eliam: Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem (III Reg. xx1). Nam et Dominus dicit: Ego sum Deus zelotes,vindicans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem in his qui oderunt me (Deut. v), id est in his qui circa me paternum odium imitantur. De Ottone videtur quod non liceat ipsi favere, quoniam a paucioribns est electus ; quod non deceat,ne videamur,non ob gratiam ejus, sed alterius odium, ipsi favorem apostolicum exhibere ; quod non expediat; quia respectu alterius videtur pars ejus debilis et infirma.

(18) Vide Radevic. lib. 1, cap. 8, 9, 10. (19) Vide Albericum ad an. 1192.

D

Verum, cum tot vel plures ex his ad quos principaliter spectat imperatoris electio in eum consensisse noscanturquot in alterum consenserunt,cum non (20) Vide Gesta Innoc. II, cap. 9.

minus idoneitas seu dignitas electæ persona, imo A nam Ecclesiam'de Græcia fuit specialiter pro Ecclesiæ plus quam eligentium numerus sit in talibus attendendus, nec tantum pluralitas quoad numerum,sed salubritas quoad consilium in elegentibus requiratur, et Otto magis sit odoneus ad regendum imperium quam Philippus, cum Dominus etiam puniat peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem in his qui oderunt eum, id est, in his qui patrum peccata sequuntur, et Philippus progenitorum suorum peccata in Ecclesiæ persecutione sequatur, cum,etsi non debeamus reddere mala pro malis, sed benefacere malefacientibus nobis, non tamen debeamus honorem pro injuria in his qui in solita perseverant malitia compensare aut contra nos armare furentes, cum Dominus, ut confunderet fortia, humilia elegissse legatur, utpote qui David in B regem de postfetantes accepit, videtur quod et liceat, deceat et expediat ipsi favorem apostolicum exhibere. Absit enim ut deferamus homini contra Deum aut timeamus vultum potentis,cum secundum Apostolum non solum a malo, sed ab omni specie mala nos oporteat abstinere. Scriptum est enim : Maledictus qui confidit in homine,et qui ponit carnem brachium suum (Jer. xv11). Nos igitur ex prædictis causis pro puero non credimus insistendum ut ad præsens debeat imperium obtinere. Personam vero Philippi propter impedimenta patientia penitus reprobamus, et obsistendum ei ducimus ne imperium valeat usurpare. De cætero vero agendum per legatum nostrum apud principes ut vel conveniant in personam idoneam, vel se judicio aut arbitrio nostro committant. Quod si neutrum elegerint, cum diu exspectaverimus,cum monuerimus eos ad concordiam,cum intruxerimus eos per litteras et nuntium nostrum, et consilium nostrum eis duxerimus exponendum, ne videamur eorum fovere discordiam et dicere cum Isaia: Si pax et veritas in diebus nostris (Isa. xxxix), ne, si secuti fuerimus a longe ut videamus finem, cum Petro tandem veritatem, quæ Christus est,negare cogamur, cum negotium istud dilationem non capiat, cum Otto et per se devotus existat Ecclesiæ, et ex utraque parte trahat originem ex genere devotorum, ex parte matris de domo regum Angliæ,ex parte patris de prosapia ducum Saxoniæ, qui omnes Ecclesiæ fuere devoti, et specialiter Lotharius imperator proavus ejus, qui bis pro apostolicæ sedis honore Apuliam est ingressus, et in obsequio Ecclesiæ Romanæ decessit, ei manifeste favendum,et ipsum recipiendum in regem, et præmissis omnibus quæ pro honorificentia Ecclesiæ Romanæ debent præmitti,ad coronam imperii evocandum.

XXX.

COLONIENSI ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS, ET
NOBILIBUS VIRIS PRINCIPIBUS IN COLONIENSI PROVINCIA
CONSTITUTIS.

Nec vos nec alios credimus dubitare quin imperii Romani provisio principaliter et finaliter nos contingat; principaliter quidem, quoniam per Roma

defensione translatum; finaliter,quia,etsi alibi coronam regni recipiat, ab apostolica tamen sede ultimam manus impositionem et coronam imperii recipit imperator. Unde audito quondam quod vota principum in imperatoris fuissent electione divisa, tanto magis fuimus de ipsorum divisione turbati quanto bonus status imperii ex causis prædictis specialibus ad nos spectat, et pro multis et magnis necessitatibus populi Christiani non solum Ecclesia devotum habere desiderat defensorem, sed et imperium totum indigere cognoscitur idoneo provisore. Verum, quantumcunque grave nobis existeret et molestum quod imperii provisio videbatur in commune religionis Christianæ dispendium ex tali divisione differri, ne tamen principum dignitatem ignorare vel lædere videremur, exspectavimus aliquandiu si forsan ipsi usi concilio saniori, vel per seipsos,si fieri posset, dissensioni suæ finem imponerent, vel super hoc saltem nostrum consilium implorarent, ut per eorum studium nobis mediantibus discordiæ malum bono concordiæ purgaretur, et rugam schismatis unitatis simplicitas aboleret. Cum autem exspectatio nostra nec nobis, nec vobis, imo nec imperio ipsi prodesset, sed obesse potius videretur,ne dissimulando videremur hujusmodi fovere discordiam, ad concordiam vos curavimus per litteras apostolicas invitare, quas ad multos principum novimus pervenisse. Postmodum vero audito quod per sollicitudinem bonæ memoriæ Conradi archiepiscopi Maguntini a nostra præsentia redeuntis disposuissent principes ad colloquium convenire super ordinatione imperii tractaturi, ne quid ex contingentibus omittere videremur, litteras nostras ad eos per proprium nuntium duximus destinandas, consilium nostrum eisdem fideliter exponentes. Cæterum, cum nec sic hactenus inter eos bonum concordiæ potuerit provenire aut utiliter imperio provideri, deliberavimus cum fratribus nostris quid esset agendum et qualiter posset malis imminentibus obviari. Tandem vero in hoc resedit concilium, ut venerabilem fratrem nostrum Prænestinum episcopum, apostolica sedis legatum,religione conspicuum, prædictum honestate, magnum Ecclesiæ Dei membrum, quem inter cæteros fratres nostros specialis dilectionis D brachiis amplexamur, et cum eo dilectum filium magistrum Philippum notarium nostrum, virum providum et discretum, nobis et fratribus nostris merito suæ probitatis acceptum, ad partes Germaniarum ex nostro latere mitteremus. Quia vero quanto negotium istud magis est arduum, tanto majores et maturiores exigit tractatores, venerabili fratri nostro Octaviano Ostiensi episcopo,apostolica sedis legato, qui post nos in Ecclesia Romana obtinet primum locum, dedimus in mandatis ut si a negotiis illis quibus intendit in regno Francorum se poterit expedire, cum ipsis pariter et per ipsos nuper a nostro latere venientes instructus plenius

C

ad partes vestras accedat, et ambo episcopi si- A sollicitudinem bonæ memoriæ Conradi archiepimul, vel alter eorum, si ambo non poterint interesse, cum eodem notario vestrum consilium audiant, et vobis beneplacitum nostræ voluntatis exponant. Ideoque universitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus cum ab eis vel eorum altero fueritis evocati, ad præsentiam evocantium aut etiam evocantis accedere non tardetis.

Datum Laterani, Non. Januarii, pontificatus nostri anno quarto.

In eumdem modum scriptum est capitulo et suffraganeis Ecclesiæ Maguntinæ, et principibus in Maguntina provincia constitutis. In eumdem modum Saltzburgensi et suffraganeis ejus, et principibus in Sallzburgénsi provincia constitutis. In eumdem modum Bremensi et suffraneis ejus, et principibus in Bremensi provincia constitutis. In eumdem modum Treverensi et suffraganeis ejus, el principibus in Trevirensi provincia constitutis.

XXXI.

UNIVERSIS TAM ECCLESIASTICIS QUAM SECULARIBUS PRINCIPIBUS ALEMANNIÆ.

Quantum ex imperii divisione dispendium, non solum nobis et vobis, sed etiam universo populo Christiano proveniat, instantis temporis malitia manifestat. Jam etenim contra Catholicos invalescunt hæretici, Christianæ religionis termini coarctantur, contra fideles pagani super occupatione ac detentione terræ nativitatis Dominicæ gloriantur.

Pax et justitia, quondam invicem se complexe,

particulare nunc deplorant exsilium, et in earum sedes violentia et seditio conjuratis manibus impune se jactitant successisse. Unde jam violenti bona Ecclesiarum sacrilega tam mente quam manu diripiunt, potentiores impotentium colla premunt, et loculi pauperum in thesaures divitum inopem coguntur copiam vel copiosam inopiam parturire, ac in eorum explicationibus plicas veteres, ut jam ad litteram quod legitur impleatur: Ei qui non habet id etiam auferetur quod videtur habere (Matth. xxv). Et ut sirgula brevius perstringamus, jam sibi juris locum injuria vendicavit, et legem facit, non ratio, sed voluntas ; ita ut quidam totum sibi licere putent quod noverint complacere. Nos autem jampridem hæc omnia prævidentes, et volentes præcavere sollicite ne hujusmodi venirent abusiones in usum licet exspectantes exspectaverimus aliquantum ut vos usi consilio saniori hæc mala per utilem provisionem imperii tolleretis et in partu perimeretis hujusmodi genimina viperarum, tandem tamen, ne dissimulando fovere discordiam videremur, cum non ad depressionem sed exaltationem imperii, sicut novit Dominus, intendamus, per litteras nostras, quas ad multos vestrum novimus pervenisse, vos ad concordiam curavimus invitare, ne imperialis sublimitas per eos, non solum attenuari, sed et destrui videretur per quos magnificari debuerat et extolli. Tandem autem audito quod per studium et PATROL. CCXVI.

B

C

D

scopi Maguntini a nostra præsentia redeuntis quidam vestrum disposuissent ad commune colloquium convenire super ordinatione imperii tractaturi, litteras nostras ad vos per proprium nuntium duximus destinandas, consilium nostrum vobis exponentes fideliter, et super iis quæ videbantur necessaria vos diligentius instruentes. Cæterum cum nec per exspectationem diutinam, nec per exhortationem honestam, nec per instructionem plenariam sit hactenus concordiæ prioris incommodum sequentis concordiæ commoditate purgatum, ne quid ex contingentibus omittamus, venerabilem fratrem nostrum Prænestinum episcopum, etc., ut in præcedenti usque acceptum, ad partes Germaniarum duximus destinandos, ut ipsi cum venerabili fratre nostro Octaviano Ostiensi episcopo, apostolicæ sedis legato, si tamen a negotiis quibus tenetur in regno Francorum se poterit expedire, aut etiam sine ipso, si forsan non poterit interesse, vos ex parte nostra diligenter moneant et inducant ut per vos ipsos cum eorum, si necesse fuerit, consilio et præsidio ad concordiam efficaciter intendatis, concordantes in eum quem nos ad utilitatem imperii cum Ecclesiæ honestate merito coronare possimus, vel si forte per vos desiderata non posset concordia provenire, nostro vos saltem consilio vel arbitrio committatis, salva in omnibus tam libertate vestra quam imperii dignitate, cum neminem magis quam Romanum pontificem super hoc deceat vos mediatorem habere, qui voluntatibus et rationibus intellectis,

quid justum foret et et utile provideret, vosque per

auctoritatem cœlitus sibi datam super juramentis exhibitis quoad famam et conscientiam liberaret, cum et negotium imperii ad nos principaliter et finaliter pertinere noscatur: principaliter quidem, quia per Romanam Ecclesiam fuit a Græcia pro ipsius specialiter defensione translatum; finaliter autem, quoniam etsi ab alio regni coronam recipiat, a nobis tamen coronam imperii recipit imperator. Monemus ergo universitatem vestram et exhortamur in Domino, et apostolica vobis scripta mandamus, quatenus legatos ipsos vel eorum alterum in Teutoniam accedentem, et eumdem notarium recipiatis hilariter et sicut decet, honorifice pertractetis, ipsorum monita et consilia recipientes humiliter et inviolabiliter observantes. Nos enim eis dedimus in mandatis ut ad concordiam vestram et utilem ordinationem imperii prudenter et diligenter intendant. Datum, ut supra.

XXXII.

ILLUSTRI REGI OTTONI IN ROMANORUM IMPERATORE ELECTO.

Ut non solum dispositio rerum et temporum omnipotentem Dominum demonstraret, sed ipsa quasi conformitas operum et eventuum ad se invicem eumdem omnium fateretur auctorem, cœlestibus Dominus terrestria conformavit, ut dum mirabili 33

« AnteriorContinuar »