Imágenes de páginas
PDF
EPUB

conditionaliter injunximus procedendum, videlicet A quoque ac populo supradictis simili modo inhibere

nisi abbas et conventus rationabile aliquid objicerent et probarent per quod eis monachos canonicis substituere licuisset. Quis,si forsitan occasione ipsarum aliquid immutarunt, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, illud in statum pristinum revocetis: contradictores,si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescente,ita quod eidem ecclesiæ faciatis per monachos congrue deserviri.Quod si omnes,etc. duo vestrum,etc.

curetis ne contra inhibitionem præscriptam aut culpabiliter ipsi veniant, aut peregrinos jam dictos damnabiliter venire compellant. Quod si non omnes,etc.,alter vestrum ea nihilominus exsequatur. Datum Laterani 11 Kalend. Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

Datum Laterani Iv Kal. Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

CRETE MORANTIBUS.

De eodem argumento.

(Laterani I Kal. Martii.)

B

Angit nos cura sollicitudinis pastoralis, etc., ut in alia usque in contrarium spei nostræ, vos et nonnullos alios peregrinos, etc., ut supra usque peccatum redundet illorum, venerabilibus fratribus nostris patriarchæ Aquilegensi et episcopo Paduano dedimus in præceptis ut dictos ducem et populum efficaciter moneant et inducant ut de cætero ab hujusmodi abstinentes, etc., ut in alia usque venire compellant. Quocirca universitatem vestram monemus attentius et hortamur, sub eadem vobis interminatione mandantes quatenus et vos quæ superius sunt expressa quantum in vobis fuerit efficaciter observetis, et denuntietis aliis peregrini inviolabiliter observanda.

Datum Laterani 11 Kalend. Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

II.

PATRIARCHE AQUILEGENSI ET EPISCOPO PADUANO.
De libera peregrinatione ad loca sancta.
(Laterani I Kal. Martii.)

(1) Angit nos cura sollitudinis pastoralis ut di-
lectos filios ducem ac populum Venetorum ab iis
quæ famam offuscant et salutem impediunt sollicite
revocemus. Quantum enim dudum offenderint ab-
ducendo peregrinos damnabiliter et damnose a sub-
sidio terræ sanctæ, non est, sicut credimus, vobis
incognitum,cum toti pene sit Ecclesiæ manifestum.
Unde cum sperassemus quod præteritæ pœnitentes
offense,sic eam pœnitendo diluerent quod nequa-
quam ultra similem attentarent, non possumus non
dolere quod,sicut nostris est auribus intimatum,
quidam eorum in contrarium spei nostræ nonnullos
peregrinos ad terram properantes eamdem in suis
navibus receptantes, eos a propria intentione fru-
stratos deduxerunt, non solum in Græciam,sed in C
Cretam.Qui tandem corde sicut et itinere deviantes,
propositum quod contra crucis inimicos concepe-
rant,in servorum crucis oppressionem convertunt,
Christianos partium adjacentium ad ducum suorum
offendendo suasum, qui eamdem indulgentiam men-
tiuntur a nobis taliter procedentibus esse conces-
sam, quæ concessa est illis qui ad defensionem terræ
sanctæ procedunt.Cum igitur hoc in ejusdem terræ
dispendium,opprobrium nostrum, et peccatum re-
dundet illorum, fraternitati vestræ per apostolica
scripta præcipiendo mandamus quatenus dictos
ducem et populum monachis prudenter et efficaciter
inducatis ut de cætero ab hujusmodi abstinentes,
nec Deum provocantes ulterius,quem ex præteritis
provocasse graviter dignoscuntur, quin imo retro-
actam offensam per satisfactionem expiantes se-
quentem, peregrinos qui terram sanctam visitare
disponunt a suo itinere nec in Cretam nec in alias
partes distorquere præsumant, sub divini judicii
nihilominus et excommunicationis interminatione
vetantes ne hujusmodi peregrini opus itineris salu-
taris mutantes,in væ damnabile, quod ingredienti
terram duabus viis sapiens imprecatur, Christianos
qui sunt in Creta seu etiam ubicunque locorum au-
deant impugnare, sed votum suum contra inimicos
crucis cum puritate debita prosequantur. Duci

(4) Vide gesta Innoc. III, cap. 85 et seqq.

III.

CLERICIS ET LAICIS PEREGRINIS IN CANDIDA CIVITATE

D

IV.

NOBILI VIRO HENRICO COMITI MALTE.

De negotio Cretæ, et de laudibus ejusdem Henrici. (Laterani vi Kal. Martii).

Litteras quas nobis tua devotio destinavit ea qua decuit benignitate recepimus; et earum tenore perspicaciter intellecto, prudentiam tuam in Domino commendamus, quod et ad succursum terræ sanctæ ferventer aspiras,et ad honorem apostolica sedis diligenter intendis, devotum in utraque respectum habens ad Deum,pro cujus reverentia hujusmodi propositum concepisti. A quo,si voluntatem ad actum perduxeris, mercedem, non solum æternam, sed temporalem etiam consequeris, cum secundum Apostolum pietas promissionem habeat vitæ quæ nunc est pariter et futuræ.Sane pensatis omnibus circumstantiis rerum et personarum,temporum et locorum, vix aliquid aliud etiam secundum sæculi statum de negotio Creta potuisti prudentius meditari quam quod per dilectum filium magistrum Petrum Acconensem nuntium tuum, virum utique providum et fidelem, nostro apostolatui suggessisti. Quia vero litteris per eumdem directis non expresse vidimus contineri ut ea quæ super eodem negotio idem nuntius nobis et tua parte proponeret crederemus,quantumcumque te in Domino diligamus et ad tuum velimus intendere commodum et honorem, habito super hoc consilio diligenti, ad præsens non vidimus aliud respondendum nisi quod intellectis quæ idem nuntius a nobis audita tuæ

discretioni retulerit,et dilectus filius noster Petrus A multa et magna bona contulimus, inferioris condi

tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis per suas tibi litteras plenius intimabit,super iis omnibus per litteras et nuntios nobis tuam intimare studeas expressius voluntatem, ut ita demum plenius et certius procedere valeamus. Quid autem pro tuo jam emolumento scribamus, litteræ nostræ, cum sint patentes, te poterunt edocere. In quo considerare te volumus nostri circa te cordis affectum.Ad hæc, devotionem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes, et in remissionem peccaminum injungentes,quatenus ad subventionem et defensionem terræ sanctæ diligens studium et operam efficacem impendas, ut ille dirigat vias tuas a quo gressus hominis diriguntur. Datum Laterani vi Kal. Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

B

tionis esse non debes quam illi fuerunt quibus diversis temporibus de mandato et assensu prædecessorum nostrorum eadem Lateranensis Ecclesia castrum ipsa sub certa forma locavit, jusimus et statuimus ut cum finita fuerit illa locatio,secundum eamdem formam tibi et hæredibus tuis Lateranensis Ecclesia relocet castrum ipsum, nisi forsan in aliam formam super ipsa locatione concordare possitis. Ne igitur in tuum et hæredum tuorum dispendium valeat redundare quod non solum ad vestrum commodum,verum etiam tuam apostolicæ sedis quam Lateranensis Ecclesiæ ac totius viciniæ noscitur procuratum, nos et ea quæ prescripta sunt auctoritate apostolica confirmamus et præsenti statuto decernimus ut contra ea nullo unquam tempore quisquam venire præsumat,ita ut sit irritum et inane quidquid de ipso castro contra præscriptam formam foret a quolibet attentatum. Si ergo prior et canonici Lateranensis Ecclesiæ contra statutum apostolicum venientes locatione finita nollent præfatum castrum tibi vel tuis hæredibus relocare, vos nihilominus illud ex hac concessione apostolica teneatis,ne pretium multum quidem et magnum, quod propter utilitatem communem pro emptione ipsius castri partim a nobis et partim a te datum est, amittatur. Ita tamen ut parati sitis locationem recipere secundum præcedentium locationum tenorem,et faciatis illi persolvi annuam pensionem. Prælibati vero instrumenti tenorem ad majorem cautelam huic paginæ fecimus adnotari.Quod quidem est tale: « In nomine Domini. Anno Incarnationis dominicæ millesimo ducentesimo octavo, pontificatus vero Domini Innocentii tertii papæ anno undecimo,indictione undecima, mense Octob.die 6. Acta publica si litterarum memoriæ tradita fuerint nube oblivionis remota, perpetua inspectione clarescunt. Quapropter ego Joannes de Sancto Laurentio S.R.E. scriniarius mandato et præcepto Domini Innocentii III, papæ juramentum præstitum eidem Domino papæ successoribusque suis et Ecclesiæ Romanæ in palatio episcopi Ferentini a comite Ricardo, sicut vidi, audivi et interfui, publicis litteris scribere curavi.Comes Ricardus de Sora juravit fidelitatem et fecit ligium homagium domino papæ Innocentio successoribusque suis et Ecclesiæ Romanæ in præsentia dominorum Joannis Albanensis, Joannis Sabinensis, Nicolai Tusculanensis, Hugolini Ostiensis episcoporum, Cynthii tituli Sancti Laurentii in Lucina, Cynthii tituli Sanctorum Joannis et Pauli, Benedicti tituli Sanctæ Susannæ, Rogerii tituli Sanctæ Anastasia, Petri tituli Sanctæ Pudentianæ presbyterorum cardinalium, el Joannis Sanctæ Mariæ in Cosmidin S. R. E. cancelleri, Joannis Sanctæ Mariæ in Via Lata, Pelagii Sanctæ Lucia in septem soliis diaconorum cardinalium, Rainaldi domini papæ acolythi,et laicorum subscriptorum. Pro polo et alia terra quæ olim fuit Oddonis de Polo, quam ipse tenet, eo salvo quod si ali

V.

NOBILI VIRO RICARDO GERMANO NOSTRO SORANO COMITI.
Ei confirmat castrum Soranum.
(Laterani vi Kal. Martii.)

C

Cum Castrum Vallis Montonis pro multa et magna pecuniæ quantitate sub gravibus esset pignoratum usuris, ita ut de alienatione ipsius multiformiter ageretur,nos præcavere volentes ne ad illos forsitan perveniret per quos tam apostolica sedes quam Lateranensis Ecclesia nec non et tota vicinia grande ac grave incurreret detrimentum,cogitavimus emere idem castrum. Sed cognoscentes quod Lateranensi Ecclesiæ dispendium generaretur si castrum ipsum immediate ad sedem apostolicam perveniret, sicut etiam prior et canonici ejusdem Ecclesiæ a nobis consulti sunt multoties protestati,nos habita deliberatione prudenti, ex omni parte providere volentes, castrum ipsum de illorum fecimus emi consensu,partim de bonis tuis,et partim de nostris, ad opus utique tuum, sub nomine nostro, ne venditionem ipsam forte contingeret ab æmulis impediri,qui de tuis successibus typo invidiæ contabescunt. Quia vero per Dei gratiam omnia fuerunt sine turbatione completa, nos castrum ipsum cum omnibus pertinentiis suis, salvo jure Lateranensis Ecclesiæ,tibi ad opus et utilitatem tuam et hæredum tuorum concessimus, assignavimus et tradidimus,tali quidem tenore ut pro pecunia quam nos ad emptionem ipsius castri contulimns,tu et hæredes tui de castro ipso interposito juramento pacem D et guerram ad mandatum Romani pontificis contra quoslibet homines faciatis. Tu vero in præsentia nostra et fratrum nostrorum super hoc juramentum corporaliter prætitisti. Et ut devotionem quam ad Romanam habes Ecclesiam plenius demonstrares, de aliis quoque terris quæ ad te proprietario jure pertinent exhibuiati simile juramentum, sicut per publicum instrumentum apparet quod Joannes de Sancto Laurentio sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ scriniarius de nostro ac fratrum nostrorum mandato conscripsit. Quia vero tu, qui germanus noster existis, apud Lateranensem Ecclesiam, cui nos

qua persona pro dicta terra præfato comiti movere A fecerant consecrari, licet idem ob reverentiam sa

cramenti remanserit consecratum,officium celebrari
divinum de cætero non debere.Quocirca discretioni
vestræ per apostolica scripta præcipiende mandamus
quatenus præfatas sententias,exigente justitia,pro-
mulgatas faciatis per censuram ecclesiasticam su-
blato appellationis obstaculo firmiter observari.
Nullis litteris veritati, etc. Quod si non omnes iis
exsequendis, etc., tu ea, frater archiepiscope,cum
eorum altero, etc.

Datum Laterani I Kal. Martii, anno duodecimo.
VII.

FERRARIENSI EPISCOPO.

Respondet ad ejus consulta.
(Laterani Non. Martii.)

B

voluerit quæstionem, ipse comes teneatur ei in curia Ecclesiæ Romanæ justitiæ plenitudinem exhibere. Cæterum de castro Vallis Montonis, de Sacco, de Plumbinaria, juravit facere guerram et pacem contra omnes homines ad mandatum eorum, et ad hoc hæredes et successores suos in perpetuum obligavit. De comitatu vero Sorano juravit similiter facere guerram et pacem ad mandatum ipsorum. Salva fidelitate et salvo mandato regis Siciliæ. Et idem dominus papa investivit dictum comitem per cupam argenteam deauratam, præsentibus et consentientibus et approbantibus omnibus præscriptis episcopis, presbyteris, diaconibus cardinalibus, et injungentibus mihi scriniario ut hujusmodi juramentum publicis litteris exararem. Hi interfuerunt in palatio Ferentini coram domino papa,episcopis, presbyteris, diaconibus cardinalibus. Dominus Lotherius dominis Stephanus Theobaldi,dominus Romanus de dominis Guido de Colle de Medio, Baroncho, nobiles cives Romani; dominus Lando de Montelongo,dominus Lando de Colle de Medio, Benedictus de Aversa, et alii. Et ego Joannes de Sancto Laurentio S.R.E.scriniarius, sicut vidi,audivi si interfui, scripsi,complevi et absolvi.» Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, constitutionis, concessionis,et inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire.Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani vi Kal. Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

(2) In quadam nostra epistola decretali asseris te legisse illud esse nefarium opinari quod quidam dicere præsumpserunt, in sacramento videlicet eucharistiæ aquam in flegma converti. Nam de latere Christi, non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exisse. Licet autem hoc magnos et authenticos vero sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus,ex quo tamen in contrarium nos sentimus, nostræ compelleris sententiæ consentire. Sed verbum Joannis apostoli te multum movere fateris dicentis: Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt (I Joan. v) Quamvis hoc ultimum in plerisque codicibus minime habeatur,quod dicis ab omnibus sic exponi, illos videlicet esse unum, id est, de una et eadem re, scilicet de humaCnitate Christi, testari. Porro si vera fuit aqua quæ

fluxit de latere Christi,et non humani corporis humor,qualiter per illam probetur quod Christus sit homo (3), non vides. Glossa namque super illum locum sic habet: Spiritus, id est, humana anima, quam emisit in passione, aqua et sanguis quæ fluxerunt de latere Christi: quod fieri non posset si non haberet veram carnis naturam. Sic ergo tam ex textu quam ex glosa proponis per illam aquam probari quod Christus sit verus homo.Et ideo si dicatur quod illa non existit vera aqua, sed aquaticus humani corporis humor,tam expositoris quam apostoli verba intelligibilis tibi esse videntur. Sed dicto quod fuerit vera aqua, sicut nos credimus et fatemur, nec isla nec illa sufficienter intelligis. Unde nobis humiliter supplicasti quatenus ad generalem utilitatem legentium et nebulam de tuo corde tollendam sufficienter et evidenter hoc exponere dignaremur.Nos igitur ad tuæ supplicationis instantiam respondemus quod quidam dixerunt; sed erraverunt Christum non fuisse verum Deum, sed adoptivum, ut miseri Ariani. Alii vero Christum non fuisse verum hominem, sed phantasticum, ut impii Manichæi. Adversus has hæreses Joannes apostolus in Epistola sua loquitur,dicens: Tres sunt qui testimonium dant in cælo, Pater, Verbum, et Spiritus san

VI.
ARCHIEPISCOPO, ET ABBATI SANCTI STEPHANI,ET PRIORI
SANCTI THEODORI JANUENSIS.

Scribitur eis pro ecclesia S. Maria de Castello.
(Laterani I Kal. Martii.)

Significarunt nobis dilecti filii G. præpositus et fratres Ecclesiæ Sanctæ Mariæ de Castello Januensi quod cum olim inter ipsos ex parte una et clericos Sancti Damiani et Sancti Nazarii ex altera super eo quod prædicti clerici contra decretum bonæ memo. ria Cyri archiepiscopi Januensis in ecclesiis suis in honore beatæ Virginis altaria construere præsumpserunt, coram bonæ memoriæ Hugone archiepiscopo Januensi et G.abbate civitatulæ auctoritate piæ recordationis Alexandri papæ prædecessoris D nostri quæstio verteretur,iidem cognitis causæ meritis pro eis diffinitivam sententiam protulerunt,sicut in authentico exinde confecto evidenter apparet. Piæ quoque recordationis Urbanus papa prædecessor noster præfatam confirmans sententiam, cum inter præpositum et fratres ex parte una et clericos Sancti Georgii Januensis ex altera super eodem coram ipso quæstio verteretur, pro eis sententiam promulgavit, decernens in altari quod iidem clerici in honore beatæ Virginis per Bruniacensem episcopum.

(2) Cap. In quadam, De celebr. miss.

(3) In tert. collect. additur,verus. Sed tamen vox illa non exstat in codice Andegavensi.

similes illis conveniant,videlicet sanguis et cholera,
flagma et melancholia, ut veritatem humani cor-
poris expressus demonstraret, unum ex illis et
unum ex istis Joannes expressit, illaque potius ex
illis et istis, quæ magis mysterio congruebunt, ex
elementis aquam, et ex humoribus sanguinem, in
quibus duobus duo maxima sacramenta, redemptio-
nis videlicet et regenerationis, elucent.
Datum Laterani 1 Non. Martii, anno duode-
cimo.

B

clus; et hitres unum sunt (I Joan. v) per hoc inten- A vegetationem ejusdem corporis quatuor humores dens ostendere quod Christus sit verus Deus. Et tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis (ibid.), per hoc intendens ostendere quod Christus sit verus homo. Nam ad esse hominis duo principaliter exiguntur, videlicet corpus et anima, ex quorum conjunctione verus homo subsistit. Per hoc autem quod in articulo mortis Christus inclinato capito tradidit spiritum, de quo voce magna clamaverat: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc XXIII), manifeste probatur quod ipse spiritum habebat, non solum vitalem flatum, sed animam quoque rationalem,de qua prædixerat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI); et: Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam (Joan. x). Per hoc autem quod unus militum lancea latus ejus aperuit,et continuo exivit sanguis et aqua, probatur aperte quod Christus verum corpus habebat. Nam de phantastico corpore nec sanguis nec aqua potuisset exire. Unde illi qui vidit,testimonium quidem perhibuit,et testimonium ejus est verum, quod tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis,quod videlicet Christus sit verus homo ex anima rationali subsistens; quod probatur ex eo quod talem (4) spiritum emiserit ex vero corpore; quod inde probatur, quoniam ex eo sanguis exivit et aqua. Rationalis quippe anima non posset vivificare nisi corpus humanum, ex quibus verus homo consistit. Cæterum, sicut verus fuit spiritus et verus sanguis, ita procul dubio vera aqua, cum Christus sit veritas, et a veritate omnis fallacia sit penitus aliena. C Nam si non fuisset aqua sed flegma quod de latere Salvatoris exivit, ille qui vidit et testimonium verum (5) perhibuit, profecto non aquam sed flegma dixisset. Nec in hoc verum regenerationis sacramentum fuisset ostensum, cum per sacramentum baptismi non regeneremur in flegmate,sed in aqua. Neque per hoc vero (6) posset argumento probari quod in sacramento eucharistiæ admiscenda sit aqua vino, si de latere Christi non aqua sed flegma cum sanguine profluxisset. Sed nec vera fuisset figura quæ super hac re præcessit in veteri testamento, quando videlicet Moyses virga percussit silicem, et ex ea quidem non flegma sed aqua manavit. Restat igitur ut qualiscunque fuerit illa aqua, sive naturalis, sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata, give de componentibus ex parte aliqua resoluta, procul dubio vera fuerit,cum naturaliter possit et compositum in componentia et elementatum in elementa resolvi; quemadmodum verus exstitit sudor ipsius, sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. Cum autem ad compositionem humani corporis quatuor elementa concurraut, videlicet terra et aqua, aer et ignis, et ad

p

(4) In tert. Collect. vitalem.
(5) Hæc vox deest in tert. collect.

(6) Hæc item vox deest in tert. collect. Habetur tamen in cod. Andeg.

PATRIARCHE

VIII.

HIEROSOLYMITANO

LEGATO.

APOSTOLICE SEDIS

De translatione episcopi Yporiensis ad patriarcha-
tum Antiochenum (7).
(Laterani 1 Non. Martii.)

Gratum gerimus et acceptum et tuam prudentiam dignis in Domino laudibus commendamus quod inter imminentia circumquaque discrimina, circa ea quæ sollicitudini sunt commissa ita te fortiter et prudenter exerces ut ex magna parte tuæ possimus operæ imputare si quid nunc orientali provinciæ vel de persecutione subtrahitur vel ad requiem procuratur. Attendentes igitur quod ad utrumque poterit proficere postulatio quam dilecti filii canonici Antiocheni de venerabili fratre nostro Yporiensi episcopo, tuo (8) studio mediante fecerunt,de consilio fratrum nostrorum illam duximus approbandam,sperantes quod cum ipse sit simplex, rectus ac timens Deum, et in ejus lege probatus, non solum Ecclesiæ quæ vocavit eumdem utiliter præsidebit, verum etiam eo tibi teque illi ad mutuum solatium assistente, per unanimem charitatem duorum generalis terræ sanctæ profectus poterit efficacius promoveri. Quapropter ipsum per litteras apostolicæ exhortati ut onus illud cum humilitate prompta suscipiat, per præsentem nuntium, in cujus recessu nondum poterat ad nos ejusdem episcopi recurisse responsum, fraternitati tuæ super hoc ad præsens aliud non duximus respondendum nisi quod cum quem firmiter credimus super hoc nostro mandato et. consilio pariturum, celerius quam poterimus ad te simul etAntiochenam Ecclesiam transmittemus, non solum patriarchalia sibi conferentes insignia quæ conferri decebit a nobis, verum etiam in necessariis

hilariter providentes, in quibus possit commode pertransire. Tu ergo, sicut expedire cognoveris provideas interim diligenter universa quæ negotium hoc contigunt (9). Cæterum super iis quæ de discordia inter illustrem regem Armeniæ ac dilectos filios fratres militiæ Templi, nec non et inter comitem Tripolitanum ac regem eumdem pro nepote suo nostro apostolatui suggessisti, hoc providimus expedire, ut cum, donec fidelium cervicibus imminet

Vide infra epist, 38, 39.

(8) Vide supra lib. xi, epist. 110.

Vide gesta Innoc. III, cap. 111 et sqq.

gladius paganorum,ii quos illis concorditer oportet A super interdicti negotio in regnum Angliæ promul

B

opponi sine periculo gravi nequeant ad invicem discordare, adhuc opportune importune prudenter studeas et diligenter insistas ad treugas invicem ineundas, si forte dissensionum cousas nequiveris inter eos judiciali calculo terminare, excommunicationis sententiam proTemplariis rationabiliter promulgatam usque ad satisfactionem condignam faciens inviolabiliter observari. Regi quoque prædicto suadeas diligenter ut ea quæ præfatisTemplariis ablata detinet minus juste restitual, et alia nec auferre nec detinere præsumat injuste, ex parte tam nostra quam tua sibi fortiter comminando et interminando prudenter quod cum abstulerit illis ea per quæ repugnare possent perfidiæ paganorum,verendum procul dubio sibi erit ne, non obstante quod Christianos non impugnare noverunt, armentur in ipsum, qui sic eos debilitando videtur paganos contra ipsos armare, maxime dum propter hoc est a communione fidelium segregatus. Cum autem de terræ sanctæ necessitatibus, quantum in ea potest ab homine procurari,in tuam specialiter inter homines fiduciam respiremus, rogamus et obsecramus in Domino Jesu Christo quatenus etsi peccata populitanta sint quod nedum vetus flagellum avertere mereantur,verum etiam novum excipere digni essent, quia tamenDeus infinite misericordiæ iniquitates singulas non observat, nec sperantium in se afflictionibus delectatur, tribulationem pauperum pronunties ante ipsum, et in conspectu ejus tuam orationem effundas, ut et culpam diluat et pœnam avertat, cum ipsius adjutorio præbens operam, prout poteris, efficacem ad terram ipsam inter circumstantes angustias conservandam.Nos enim, qui pro suis doloribus macrore afficimur tota die, nec cessavimus hactenus, nec cessamus,in quantum vires Dominus administrat,opportunum sibi procurare succursum, Et cumjam Philippo quondam duce Sueviæ interempto, ac charissimo in Christo filio nostro illustri rege Ottone in Romanorum imperatorem electo totum imperium obtinente, ipsius discordia sit sedata, quæ succursum ejusdem terræ multipliciter impedivit, insistimus incessanter ut ei plenius et fortius succurratur. Præterea non te lateat quod in proximo quamdam pecuniam non modicam disponimus destinare, assignandam tibi et Templariis ac fratribus Hospitalis, et in utilitates ejusdem terræ,prout expedire videbitur, exponen

gati non inductura putastis, intelleximus ea maxime circa quatuor comprehendi. Primo quod privilegium speciale per antiquam, nec aliquando, sicut dicitis, violatam, consuetudinem approbatum, cum nihil demerueritis circa ipsum, conservari vobis humiliter flagitatis. Secundo, quod cum extra communes sitis positi mansiones, tanto sine scandalo quanto sine consortio celebrare poteritis aliorum. Tertio, quod ex dissuetudine celebrandi gravis in religione. jactura et in ordine dissolutio secutura timetur. Quarto, quia per immolationem hostiæ salutaris Deus, in cujus manu cor regis est, et quoque voluerit vertet illud,citius super hoc speraretur esse placandus, ut ipsum a sua duritia revocaret. Habito Itaque cum fratribus nostris diligenti tractatu, et iis quæ pro petitione prædicta cum illis quæ contra ipsam facere videbantur mutua compensatione collatis, causas causis invenimus repugnare. Licet enim nobis initio placuisset ut circa vos juxta privilegii vestri tenorem ejusdem interdicti fuisset sententia temperata, quia tamen hi qui tulerant eamdem auctoritatem apostolicam habuerunt, nihil in ipsius privilegii præjudicium factum esse videtur, quod salva semper auctoritate prædicta noscitur esse concessum. Propter quod si quoque consuetudini,quæ nimirum et exipso et cum ipso processit,non est præjudicialiter derogatum, pro qua in hoc præsertim articulo conservanda rogare sero videmini recordati; quandoquidem super hoc postquam interdictum cœpistis,nec privilegio nec consuetudine vos tuendo, servare, præposteris ad nos precibus recurristis, non attendentes forsitan quod res ipsa multipliciter est ex multis circumstantiis aggravata,propter quas difficile jam est vestris precibus condescendi, quibus forte facile potuisset in principio provideri. Sane si rex, cum quo remisse non est in hac pugna luctandum, ex quacunque parte lentescere nos sentiret, de nostra fortasse sumeret debilitate vigorem, et suspicatus ex pusillanimitate nos facere quod ex providentia faceremus, prævalendi fiducia tanto contra manus arctantis eum pertinacius se opponeret quanto lentius eas suo conamini restitisse putaret. Præterea visum est quod non solum clerici sæculares,sed et alii quoque religiosi, si petitio vestra consequeretur effectum, D ad grave possent scandalum commoveri, cum isti religionem vestram quodammodo, ex eo quod decimas ipsorum percipitis, æmulentur, ac solatium reputantes socios habere poenarum, gravius torquerentur ex eo, si tacentibus ipsis vos intermissa viderent officia resumpsisse, quam si nunquam ab initio cessassetis, quos potius suis vellent moribus conformari,ut sicut gaudetis cum gaudentibus, ita etiam cum lugentibus lugeretis,et illi qui, quantum ad hoc, vobiscum gaudent quasi similibus privilegiis, gratiam vobis factam suam injuriam reputarent,nisi permitteretur eisdem saltem clausis januis

C

dam.

Datum Laterani III Non. Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

IX.
CISTERCIENSI, DE FIRMITATE, DE PONTINIACO, DE CLA-
RAVALLE, DE MORIMUNDO,ET UNIVERSIS CISTERCIENSIS
ORDINIS ABBATIBUS.

De negotio interdicti Anglican.
(Laterani u Non. Martii.)

(10) Expositis nobis iis quæ ad petitionem vestram
(10) Vide supra lib. xi,epist. 259, 260.

« AnteriorContinuar »