Imágenes de páginas
PDF
EPUB

retricem publice detinebat, ex qua etiam prolem A medio et etiam prorogari ; et quod ab initio sponte

susceperat, sicut evidentia facti et fama viciniæ demonstrabat (super quo etiam testes produxerat,et alios parata erat ad hoc ipsum probandum inducere), ab ipso procuratore quæsistis an vellet de mulieris impunitate cavere. Qui dixit super hoc se de consilio responsurum. Sed ad diem statutam neque respondit, neque se vestro conspectui præsentavit. Quin etiam ad illum diem citatus se asseruit,nisi prius advocatus ejus rediret, nullatenus responsurum sicut nuntius vester juramento firmavit. Unde iterum testes mulieris de prudentium virorum consilio recepistis, et attestationibus publicatis diligenter audistis quæ fuerunt ipsius nomine allegata. Quia vero cum de ferenda sententia cum jurisprudentibus tractaretis, diversorum invenistis diversa consilia (quibusdam dicentibus appellationi simpliciter deferendum, aliis autem appellationi deferendum non esse; nonnullis etiam asserentibus appellationem nullatenus tenuisse, cum mulier non sit viro restituenda suspecto, nisi de impunitate sufficienti præstita cautione), vos in tanta varietate nos consulere voluistis qualiter esset in hoc negotio procedendum. Nos ergo de fratrum nostrorum consilio consultationi vestræ taliter respondemus,quod licet ordo judiciarius in aliis controversiis observandus,in matrimonialibus causis non usquequaque servetur, quia tamen in præsenti negotio non est actum de fœdere matrimonii, sed de crimine adulterii, per quod ad separationem conjugum non ad conjunctionem intenditur, cum lite non contestata testes fuerint re

recepit terminum breviorem, imputare sibi potest
et debet,cum ex hoc videatur amplioris beneficium
contempsisse. Unde talis non audietur appellans,
nisi adversus eum modus exsecutionis canonicus
excedatur.

IDEM SANCTI AUGUSTINI ET SANCTI GREGORII PRIORIBUS
CANTUARIENSIBUS.

(69) Dilecti filii J. et H. nuntii Ecclesiæ Cantua-
riensis nobis humiliter retulerunt quod cum pro
causæ quæ inter priorem et monachos et venerabi-
lem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum
vertitur,ab ipsis priore et monachis mitterentur,
idem archiepiscopus post iter arreptum in eos ex-
communicationis sententiam promulgavit.Cum au-
tem plus sit ad sedem apostolicam facto provocare
B
quam verbo,et ipsis propter prædictam causam ad
Romanam Ecclesiam venientibus intelligatur ad se-
dem apostolicam provocatum, mandamus quatenus
si verum est quod asseritur,dictos J. et H. appella-
tione postposita denuntietis excommunicationis vin-
culo non teneri.

Ex decretis ejusdem.

Licet is cui causa committitur appellatione remota non possit eam alii sine provocationis obstaculo delegare, si tamen delegatus aut judex quisquam non tam cognitionem quamexsecutionem ad aliquem certum articulum alterum deputavit, ab eo, nisi modum excedat, non liceat appellari, dummodo de partium deputetur vel recipiatur assensu. Quod si delegatus a nobis vel litis exordium, vel cause

cepti, et attestationes publicatæ, sive deferendum C finem, nedum totum negotium,ei duxerit commit

sive non deferendum appellationi fuisset, non est ad diffinitivam sententiam procedendum,potuit tamen pæfatus R. propter contumaciam excommunicationis vinculo innodari.

IDEM CONSTANTIENSI EPISCOPO.

(68) Quid ad consultationem quam, etc. Et infra. Si autem quod a nobis potulasti, utrum appellationi sit clerici deferendum qui purgationem indictam sibi per sententiam, et ad ipsius receptionem terminum competentem, puta viginti dies vel amplius sine contradictione recipiens, et ad diem veniens consequenter appellat, causam non exprimens appellandi, nec sit locus nisi suscipiendæ purgationi et exsecutioni sententiæ, a cujus latione ac purgatione injuncta ultra decennium dicitur affluxisse, taliter credi- D mus respondendum, quod cum post viginti dierum spatium sententia in auctoritatem rei transeat judicatæ, qui ad provocationis subsidium infra id temporis non recurrit, appellandi sibi aditum denegavit,cum per hoc videatur per interpretionem juris latæ sententiæ paruisse, præsertim ubi causa non redditur appellandi: sed nec exsecutionem ipstus sententiæ ideo convenit retardari,licet ad hoc agendum quadrimestre tempus regulariter sit statutum, quia id arctari potest nonnunquam a sedente in

[blocks in formation]

tendum,ab ipso tanquam a judice licite provocetur, cum et lis ante judicem debeat contestari,et causa per judicium diffiniri.

TITULUS XXV.

DE OFFICIO JUDICIS DELEGATI.

(70) Sæpe contingit quod cum ad nostram audientiam appellatur, propter defectum partis alterius neque per se neque per responsalem idoneum appellationem interpositam prosequentis, vel forsan ex malitia responsalis mandatum procurationem occultantis, lites quæ de facili poterant terminari, remaneant indecisæ,cum frequenterjuris quæstio moveatur cujus apud nos probationes necessariæ non existunt, et interdum etiam facti quæstio de levi posset partibus præsentibus comprobari. Unde licet in Lateranensi concilio fuerit constitutum utsi in quocunque negotio aliquis appellaverit, et eo qui appellatus fuerit veniente, qui appellavit venire neglexerit, competentem illi recompensationem faciat expensarum, ut hoc saltem timore deterritus in gravamen alterius non facile quis appellet. Quia tamen propter hoc quæstiones nihilominus prorogantur, volentes ut finis litibus imponatur, et ne fraus et dolus alicui suffragatur, de consilio fratrum nostrorum præsenti decreti statuimus ut si hujusmodi

(69) Lib. 1, epist. 351.

(70) Cap. Sæpe, De appell.

tionem, ab earum exactione desistere vel restituere
ipsas postquam fuerint persolutæ, ne de dolo et
fraude sua contingat eos commodum reportare qui
ad hoc præstari faciunt juramentum quod super
usuris non valeant.

IDEM NARBONENSI ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS
EJUS.

appellatio vel a judice recepta, vel a parte fuerit A appellatione remota compellas, ante usurarum soluapprobata, post terminum appellationi præfixum, edicti peremptorii vires obtineat, ita videlicet ut ex tunc in absentem partem procedatur ac si perempto. rie vocatus ad judicium exstitisset. Quod si forsan interposita provocatio malitiose recepta vel approbata non fuerit, cum constiterit legitime provocatum, nihilominus eam vigorem volumus obtinere. Salvis constitutionibus de provocationibus post sententiam promulgatis,quibus appellationes suas prosequi non curantibus post terminum appellationi prosequendæ præfixum rata maneat sententia quæ fuerat appellatione suspensa.Quidquid autem contra citationem peremptoriam posset ab absente proponi, adversus appellationem hujusmodi valeat allegari. Si quis autem terminum appellationis præveniens tacita veritate litteras reportarit, et careat impetratis, et pœnam contumacia non evadat.

IDEM MAGISTRO APOLLINARI.

(71) Brevi sedem apostolicam sciscitatus es quæstione utrum ille qui jura alicujus Ecclesiæ servare ac pro posse defendere juramento tenetur, si necessitate imminente sub debito juramenti ad hoc fuerit requisitus,et nolens hoc facere, ad sedem apostolicam duxerit appellandum, perjurii reatum incurrat. Nos autem quæstioni tuæ taliter respondemus,quod in hoc articulo appellantem a perjurio talis appellatio non excusat ; imo, nisi aliqua difficultas obsistat. propter quam non possit requisitus Ecclesiæ subvenire, culpa perjurii potius irretitur.

TITULUS XXVI.

De crimine usurarum.

IDEM OMNIBUS PRÆLATIS IN REGNI FRANCIÆ CONSTITUTIS.

B

(74) Post innumerabile, etc. Et infra: Judæos ad remittendas Christianis usuras per principes et sæcularem compelli præcipimus potestatem, et donec eis remiserint, ab universis Christi fidelibus tam in mercimoniis quam in aliis per excommunicationis sententiam eis jubemus communionem omnimodam denegari.

TITULUS XXVII.

De restitutione.

(75) Ad hoc unxit nos Deus, etc. Et infra: Dilectus filius abbas de Scocula postulabat a nobis ut sententiam restitutionis pro eo deberemus auctoritate apostolica confirmare, et possessione sibi cum fructibus restituta faceremus eum absque molestatione gaudere.Nos igitur intelligentes quod [Veronensis] venerabilis episcopus abbatem in possessionem causa rei servandæ solummodo decrevisset induci, sicut erat consentaneum rationi, utpote coram quo super proprietate lis non fuerat commota, et quod per M. quondam archiepiscopum non stetisset quin satisfactionem infra annum oblatam præstiterit et contumaciam, si qua præcesserit, C expurgarit, attendentes etiam abbatem ipsum per subreptionem veritatis et falsitatis expressionem litteras a Bobiensi et Ferrariensi episcopis impetrasse, petitionem ejus non esse admittendam respondemus et ipsum scriptis carere mandavimus quæ per mendacium impetravit.

IDEM ARCHIPRESBYTERO ET CANONICIS SUTRINIS.

(72) Quam periculosum sit vitium usurarum discretionem vestram non credimus ignorare, cum præter constitutiones canonicas quæ in eorum odium emanarunt, per prophetam detur intelligi eos qui suam dant pecuniam ad usuram a tabernaculo Domini repellendos, et tam in Novo quam in Vestri Testamento prohibitæ sint usuræ,cum veritas ipsa præcipiat, Mutuum date,nil inde sperantes (Luc). v1), et per prophetam dicatur: Usuram et omnem superabundantiam non accipias (Ezech. xvin). Inde est quod universitati vestræ mandamus quatenus manifestos usurarios, eos maxime quos usuris publice renuntiasse constiterit, cum aliquis eos convenerit de usuris, nullius permittatis appellationis subter- D Nos ergo auditis allegationibus et rationibus parfugio se tueri.

IDEM MUTINENSI EPISCOPO.

(73) Dudum ex parte tua recepimus quæstionem, quod quidam usurarii tuæ diœcesis eos quibus dant pecuniam ad usuram præstare faciunt juramentum quod usuras non repetant,et super his quas solverint nullam moveant quæstionem. Nos igitur inquisitioni tuæ taliter respondemus, ut usurario ipsos monitione præmissa et per censuram ecclesiasticam

(71) Lib. 1, epist. 389.

(72) Lib. 1, epist. 399.

(73) Cap. Tuas dudum, De usuris.

(76) Dilecti filii clerici conventualium ecclesiarum civitatis ejusdem apud nos suam de vobis deposuere querelam quod cum in episcoporum electionibus faciendis ipsi ac prædecessores eorum consueverint interesse, vos eis invitis, renitentibus, et exclusis ad faciendam electionem procedere præsumpsistis, quam ob hoc non confirmandam sed infirmandam potius asserebant.Partibus ergo, etc.

tium, et depositionibus ipsis diligenter inspectis,
quoniam liquido deprehendimus testes vestros in
perhibendis testimoniis varios extitisse atque ad-
versus fidem attestationis suæ coram dictis cardi-
nalibus vacillasse, sicut ipsi nobis postea retule
runt et quod negotiationem quodam modo astruere
satagebant, probare volentes jus electionis ita qui-
dem ad se spectare quod ad adversarios minime
pertineret; per testes vero partis adversæ fuit suffi-

(74) Cap. Per miserabil., De usuris.
(75) Lib. 1, epist. 37.

(76) Lib. 11, epist. 283.

cienter ostensum quod in trium episcoporum ele- A hujusmodi continere Simoniacam pravitatem,quam

tionibus,de quibus præmissum est, clerici præsentes adfuerunt et vocem habuerunt eligendi, præmissam electionem factam eis contradicentibus et exclusis decrevimus irritandam,clericos sæpedictos in eam quasi possessionem quam ante controversiam motam habuerant reducentes. Verum quoniam in quæstione prædicta quidquid juris utraque pars in electione habebat deductum in judicium videbatur, cum jure civili sit cautum id venire in judicium, non de quo actum est ut veniret, sed id non venire de quo nominatim actum est ne veniret, et secundum statuta canonica electiones episcoporum ad cathedralium ecclesiarum clericos regulariter pertinere noscuntur, nisi forte alibi secus obtineat de consuetudine speciali, nec ex eo quod clerici antedicti se inter eligentes Sutrinos episcopos probaverint tertio exstitisse,jus eligendi propter brevitatem temporis usque ad præscriptionem legitimam non producti sibi acquirere potuerunt, et actore non probante, qui convenitur, etsi nihil præstiterit, obtinebit, ab eorum impetitione super electionibus faciendis vos duximus absolvendos, prædictis ecclesiarum clericis super hoc silentium perpetuum imponentes.

IDEM CANONICIS BETHLEHEMITANIS.

B

(77) Cum super electione Bethlehemitanensi inter R.subdiaconum nostrum et P. canonicum sepulcri Dominici nuper in nostra præsentia quæstio verteretur, utroque se pro electo gerente, cum primus etiam a venerabili fratre nostro patriarcha Hierosolymitano fuerit confirmatus, alter vero favorem C regium obtineret, eis dilectum filium P. basilica duodecim apostolorum,J. tituli Sancti Stephani in Cœlio monte presbyterum, et G. Sanctæ Mariæ in Porticu diaconum cardinales dedimus auditores, in quorum præsentia receptis utrinque testibus, et eorum depositionibus publicatis, quæ hinc inde allegata fuerunt nobis et fratribus nostris retulerunt fideliter et prudenter. Nos vero tam per relationes cardinalium quam per gesta de causæ meritis suffi cienter instructi, communicato fratrum nostrorum consilio jam dictum subdiaconum nostrum,qui se probaverat per sæcularem potentiam spoliatum, restituendum decrevimus justitia mediante. Verum quoniam tam possessorium quam petitorium deductum fuerat in judicium,et tam restitutionis quam D electionis quæstio plenius actitata, constitit nobis electionem utriusque minus canonicam exstitisse, cum judex de qua re cognoverit, et pronuntiare debeat juxta canonicas sanctiones, utramque duximus sententialiter irritandam. Cæterum quoniam W.canonicus Bethlehemitanensis fuit in jure confessus (78) quod pro præstando alterius electioni consensu quingentorum Saracenatorum obligationem receperat et promissum et mediator exstitit Simoniacæ pravitatis, nos intelligentes contractum

(77) Cap. Cum super, De cav. pass. (78) Cap. 2, De confess.

persequi volumus, ut debemus, ipsum ab omni ordine clericali per diffinitivam sententiam duximus ab omni officio et beneficio ecclesiastico deponendum.

IDEM BURGENSI ET PALETENSI EPISCOPIS. Olim nos dedisse meminimus in mandatis ut venerabilem fratrem nostrum Ovetensem episcopum ad debitam restitutionem partis Zamorensis diœcecis, quam tenebat,cum perceptis fructibus cogeretis, si dilectum filium fratrem Raynerium, priusquam super hoc mandatum apostolicum adimpleret, viam ingredi contingeret omnis carnis. Verum quia inanis est actio quam inopia debitoris excludit, mandamus quatenus non prius episcopum ipsum ad restitutionem fructuum compellatis quam ipse taliter fuerit restitutus ut restituere possit quod percepit de proventibus alienis.

IDEM NARNIENSI EPISCOPO.

(79) Dilectus filius abbas de Ferentillo conquerens de nobilibus viris dominis de Aravo suam proposuit quæstionem quod præfati nobiles, nulla requisitione præmissa, manu armata ad castra monasterii Ferentilli venientes in prædis animalium et damnis aliis usque ad cccc, vel Luc. damnificare dictum cœnobium præsumpserunt,de quibus justitiam sibi fieri postulabat. Cui citra litis contestationem sub forma exceptionis fuit ex adverso responsum quod per ipsius dolum et violentiam castrum sacratum amiserant, et in aliis multis usque centum marcas se spoliatos dicebant,petentes prius restitui quam ipsius petitionibus responderent. Verum ex parte abbatis fuit taliter replicatum, quod libello suo secundum regulam juris,qua dicitur ut qui prior appellat, prior agat, debebat primitus responderi, nec pro damnis illatis restitutio postulari, sed ad ea debebat actio competens intentari.Cæterum ex parte abbatis regulam introductam adversa pars in mutuis petitionibus locum habere dicebat, cum causæ vicissim tractatæ una postea sententia terminantur. Nos vero distinguendum esse putantes utrum spolationis quæstio ab eisdem nobilibus sit objecta in modum actionis ad restitutionem petendam, an in forma exceptionis ad intentionem adversarii repellendam, cum ea in modum actionis proposita intelligantur diversæ petitiones sese minime contingentes, ac per hoc juxta regulam juris præmissam quæ prius esset proposita, prius foret tractanda, quanquam in idem judicium ambæ deductæ vicissimque tractatæ simul essent eadem sententia terminandæ. Sed quoniam illa quæstio fuit ab eisdem nobilibus tantum in modum exceptionis objecta, pronuntiavimus ut probationes eorum super ipsa exceptione primitus audirentur, et ea probata legitime non cogerentur ahbati respondere super petitionibus memoratis donec restituerentur ab ipso,cum spaliatus spolia

(79) Lib. 1, epist. 377.

tori non cogatur ante restitutionem ullatenus A nolentibus etiam partibus, contenditis detinere, respondere. Spoliatione tamen in modum tantum exceptionis probata, non est per hoc restitutio facienda;quemadmodum cum in modum exceptionis aliquod testi crimen objicitur, ut sic a testimonio repellatur,etsi crimen contra eum civiliter probatum fuerit, non ideo sibi pœna infligitur ordinaria, sed ejus duntaxat testimonio non creditur, quod ea ratione contingit, quoniam in ipsum actio non procedit. Testes etiam quorum testimonium reprobatur, inter infames, quasi ex falso testimonio, non habentur.

TITULUS XXVIII.

Si quis deficiat in exceptione probanda. (80) Finem litibus cupientes imponi, ne partes ultra modum graventur laboribus et expensis, præsertim cum de beneficiis et officiis ecclesiasticis litigatur, quæ sine dispendio diu vacare non possunt, præsenti decreto statuimus ut postquam intentionem suam altera pars fundaverit, si reliqua forte voluerit legitimam exceptionem opponere, quam nolit aut nequeat in continenti probare, quia frequenter ad impediendum vel differendum processum exceptiones hujusmodi per excogitatam malitiam opponuntur, ad solvendas alteri moderatas expensas ex tunc in judicio faciendas, cum acceptis induciis in probatione defecerit, condemnetur; et si solvendo non fuerit, alias secundum arbitrium discreti judicis puniatur ; ut hoc saltem timore perterritus non facile quis in gravamen alterius falsas exceptiones opponat.

TITULUS XXIX.

Quod judiciarius vigor gratis sit omnibus exhihendus.

IDEM PRÆLATIS ET CLERICIS LOMBARDIÆ.

non attendentes quod ad hoc vobis et aliis clericis sunt ecclesiasticis redditus deputati ut ex ipsis honeste vivere debeatis, ne vos oporteat ad temporalia lucra manus extendere vel ad iniqua munera oculos inclinare. Cum igitur opera vestra lucere debeant laicis in exemplum, ne vos deceat instar sæcularium ad temporale compendium juris occasionem arripere, universitati vestræ præcipiendo mandamus quatenus ab hujusmodi exactionibus de cætero abstinentes vigorem judiciarum gratis studeatis litigantibus impertiri, non obstante quod in fraudem a quibusdam proponitur quod id exigatur nomine assessorum, cum nec justum judicium judici vendere liceat, et venales sententiæ ipsis etiam B sæcularibus legibus reprobentur.

C

(81) Cum ab omni specie mala præcipiat Apostolus abstinere, nos, qui, licet indigni, constitui sumus a Deo super gentes et regna, ut juxta verbum propheticum evellamus et destruamus, ædificemus et plantemus,summopere debemus satagare quatenus evellamus vitia et plantemus virtutes, destruamus iniqua et ædificemus honesta, sicque nostra sollicitudine mediante prava transeant in directa et aspera vertantur in plana. Licet autem hujus nostræ sollicitudinis labor generaliter debeat ad omnes extendi, quia sapientibus sumus et insipientibus debitores, specialiter tamen ad clericos, qui D dormire debent a vitiis, ut sint pennæ columbæ deargentatæ, ne quid in aliis appareat quod obfuscet candorem ecclesiatica puritatis. Sane ad audientiam apostolatus nostri multorum assertione pervenit quod cum ex delegatione nostra causas suscipitis pertractandas more sæcularium super decima litis, vel parte alia, pro diversa terrarum consuetudine, præter expensas victualium, cum litigantibus receptis pignoribus pro salario conventis, quæ postmodum usque ad solutionem pecuniæ,

(80) Cap. 5, De dolo et contum. (81) Lib. 1, epist. 376.

TITULUS XXX.

De sententia et re judicata.

IDEM DECANO ET CANCELLARIO LAUDUNENSI. (82) Sicut nobis vestris litteris intimastis, cum causa quæ inter H. subdiaconum et V. presbyterum super quicunque frumenti modiis vertebatur, qui dicebantur ipsi H. per annos singulos exsolvendi, ex delegatione nostra vobis commissa fuisset, et partibus in vestra præsentia constitutis idem H. restitutionem sibi fieri postularet, adversarius se ad hoc non teneri respondit, curu alia vice super hoc coram judice conventus fuerit et sententialiter absolutus: quod ostendere voluit duorum testimo. nio sacerdotum, ex quorum depositionibus vobis constitit quod magister A. ex parte venerabilis fratris nostri episcopi Laudunensis T. presbyterum per judicium absolvit ab im petitione subdiaconi memorati verum quia testimonium eorum quasi nude prolatum fuerat, ut de allegationibus et testibus quæ judicem movere solent ad sententiam proferendam nil se scire dixissent, variatum fuit. inter jurisperitos a quibus consilium postulastis, aliis asserentibus tale testimonium non valere, aliis sentientibus quod valeret. Unde in hac ambiguitate quid tenendum sit sedem duxistis apostolicam quid tenendum sit sedem duxistis apostolicam consulandam. Cum vero in pluribus locis, in quibus copia prudentium habetur, id moris existat, ut causæ quæ judicem moveant non existimantur in sententiis proferendis, vobis taliter respondemus, quod cum ex depositionibus testium prædictorum constiterit vobis sententiam a judice suo fuisse prolatam, propter auctoritatem judiciariam præsumi debet omnia legitime processisse.

IDEM ABBATI SANCTI ZENONIS.

(83) Cum inter vos ex una parte, etc. Et infra: Quantum ad litigantes ipsos jus ex sententia factum fuit postquam in rem transiit judicatam, etiamsi contra jus constitutionis expresse lata non fuerit. veritate gestorum sermonibus prævalente, quæ præsumuntur rite per omnia celebrata.

(82) Lib. 11, epist. 48.

(83) Cap. 13, De sent. et re judic.

TITULUS XXXI.

De sententia excommunicationis.

IDEM ABBATI ET CONVENTUI SANCTI GERMANI

ALTISIODORENSIS.

A interdicto particulari se asserant non arctari, asserentes illud interdictum generale duntaxat quando regnum vel saltem provincia tota subditur interdicto. Propter quod et justitia sæpius deperit, et prælatorum sententiæ contemnuntur, cum in aliis interdictis promptius divina celebrent, et suspensis organis aliorum, ipsi pulsatis campanis et apertis januis quoslibet passim recipiant ad divina. Ne autem diversa interpretatio discordiæ causam inter vos ulterius et odii fomitem valeat ministrare, vel quod interdictum dici debeat generale amodo in dubium revocetur, significatione vobis præsentium intimamus quod cum in privilegio de regno vel provincia nihil expresse dicatur, nomine terræ non solum regnum vel provinciam intelligi volumus, verum etiam villam et castrum, ut et in his locum habeat quod de generali dicitur interdicto, videlicet ut cum villa vel castrum generali subjicitur interdicto, præscripta privilegii forma debeat observari.

(84) Gravis ex parte vestra fuit in auditorio nostro querela proposita quod venerabilis frater noster Altisiodorensis episcopus et presbyteri ejusdem diœcesis homines vestros absque manifesta et rationabili causa, non servato juris ordine, excommunicationi subjiciunt pro suæ arbitrio voluntatis. Volentes igitur gravamini vestra paterna sollicitudine providere, si prædictus episcopus et presbyteri in homines vestros excommunicationis sententiam absque manifesta et rationabili causa et juris ordine non servato duxerint promulgandam, eam decernimus non tenere, et vos auctoritate B apostolica divina eis officia celebretis.

IDEM ASSISINATENSI EPISCOPO.

(85) Sicut nobis tuis litteris intimasti, cum aliquos tuæ diœcesis clericos vel laicos culpis suis exigentibus excommunicationi supponis, ipsi postmodum ad te, nulla satisfactione præmissa, sine testimonialibus litteris redeuntes, dicunt se absolutionis beneficium recepisse. Quibus si credi debeat in hac parte, per nos instrui simpliciter postulasti, cum propter causam hujusmodi, sicut dicis, tuæ sententiæ a subditis contemnantur. Nolentes itaque malitiis hominum indulgere, fraternitati tuæ taliter respondemus, quod nisi excommunicati a te super absolutione sua litteras nostras vel illius cui vices nostras in hac parte commisimus reportarint, aut alio modo legitimo de illorum tibi absolutione consliterit, tu ecrum absolutioni fide non habita, ipsos pro.excommunicatis ut prius habeas et facias evitari.

IDEM ARCHIEPISCOPO, DECANO ET PRÆCENTORI

LUGDUNENSI.

(86) Cum pro causa quæ inter dil. fil., etc. Et infra: Si vobis constiterit F. archidiaconum ob duplicem causam excommunicatum fuisse et expressisse tantum alteram in litteris quas super absolutione sua ab apostolica sede obtinuit, ipsum tanquam excommunicatum satisfacere Ecclesiæ suæ de altera, monitione præmissa, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis.

IDEM COLIMBRIENSI ET ALIIS EPISCOPIS PORTUGA

LENSIBUS.

IDEM NIDRONENSI [NIDROSIENSI] ARCHIEPISCOPO. (89)Quod in dubiis nostro postulas certificari rescripto, ut juxta illud tuæ discretionis arbitrium modereris, fraternitatem tuam dignis in Domino laudibus commendamus. Sane consuluit nos tua fraternitas utrum altare in quo excommunicatus divina celebrare præsumpsit reconsecrari debeat,et an sit communicandum excommunicato qui quod staret mandato Ecclesiæ juratoriam præstitit cautionem, sed nondum absolutionis beneficium est adeptus, et si excommunicato communicare aliquis, Cet qui etiam teneatur. Quæsivisti etiam quæ pœna his fuerit injungenda qui excommunicatis volentes communicant, vel inviti. Ad hæc autem fraternitati tuæ taliter respondemus, quod nec altare in quo excommunicatus celebrat debet, nisi aliud interveniat, consecrari, nec excommunicato, licet quod stet mandato Ecclesiæ juramento firmarit, communicari debet, donec fuerit per Ecclesiam absolutus, alioquin post juramentum non esset absolutio necessaria. Utrum autem si absolutionis beneficium non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excluserit, tali vel saltem in morte communicare sit licitum, quia minime per tuas litteras requisisti, ad præsens non duximus respondendum.Nullus autem omnino nominatim excommunicato scienter communicare tenetur, nisi quædam personæ quæ per illud Gregorii papa capitulum Quoniam multos specialiter excusantur. Illi autem qui nominatim excommunicatis præsumptuose participant, præter personas dicto canone denotatas, nisi ab eorum participatione commoniti forte destiterint, excommunicationis sunt vinculo innodandi. Secus autem si ei scienter communicant quicum participibus suis est vinculo excommunicationis sententialiter innoda

(87) Cum in partibus vestris peccatis exigentibus D sæpe contingat diversa loca interdicto supponi, quando generale vel particulare dici debeat interdictum, apud vos accepimus in dubium revocari, cum illi qui ab Ecclesia Romana decorari privilegio meruerint, videlicet ut cum generale interdictum terræ fuerit (88), liceat eis, clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce, divina officia celebrare,

(84) Vide Gesta abbatum S. Germani Altissiodor., c. 13.

(85) Lib. 11, epist. 166.

(86) Cap. 27, De sent. excomm.

(87) Lib. 1, epist 554.

(88) Vide Baluzii notas ad concil. Narbon., an. 1090. (89) Lib. 1, epist. 381.

« AnteriorContinuar »