Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quam a quodam prædecessorum nostrorum dicatur A tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus, si in simili casu fuisse distinctum, utrum videlicet adulterium vel incestum manifestum fuerit an occultum, aliis asserentibus inter gradum proximum vel remotum esse potius distinguendum (116).

IDEM ARELATENSI ARCHIEPISCOPO.

(117) Cum apud sedem apostolicam,cui,licet immeriti, præsidemus, totius ecclesiasticæ disciplinæ resideat magistratus, dignum est et consonum rationi ut quoties circa negotia varia et diversa quidquam dubitationis emerserit, ad ipsius judicium recurratur: quæ, disponente Domino, inter omnes Ecclesias obtinere meruit principatum. Sane consuluisti nos per nuntios et litteras tuas utrum mutus et surdus alicui possit matrimonialiter copulari.Ad quod fraternitati tuæ taliter respondemus, quod cum prohibitorium sit edictum de matrimonio contrahendo,ut quidquid non prohibetur, per consequentiam admittatur,et sufficiat ad matrimonium solus consensus eorum de quorum quarumque conjunctionibus agitur,videtur quod si talis velit contrahere, sibi non possit vel debeat denegari quod cum verbis non possint, signis valeant declarare.

IDEM VIVARIENSI EPISCOPO.

Accedens ad præsentiam nostram B. mulier latrix præsentium sua nobis insinuatione monstravit quod cum N. viro legitime conjuncta in lapsum carnis, instigante diabolo, incidisset,tandem quod neuter eorum repeteret alterum mutuo jurarunt,et licet ipsa continentiam observarit, vir tamen ejus nequaquam voluit continere. Quocirca fraternitati tum per apostolica scripta mandamus quatenus nisi commoniti continentiam curaverint observare, tu, si res ita se habet, præfatum virum ut eam recipiat et maritali affectione pertraclet monitione præmissa per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellas, cum nec adulterium ei possit adulteropponere, nec etiam juramentum obsistat quod de non repetendo,non autem de non recipiendo,præstitum fuisse narratur.

IDEM NITINIENSI EPISCOPO.

res ita se habet, prædictam R. ut recedat a præfato Vitali, cui per adulterium est conjuncta, nec præscriptum monachum impetat quo minus regulare votum valeat adimplere, per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo cogere non omittas.

IDEM MANUANENSI EPISCOPO ET ARCHIDIACONO BANGO

RANENSI.

Postulavit a nobis dilectus filius princeps Norwaliæ ut de concessione nostra sibi liceret filiam dilecti filii principis insularum subarrhatam ab ipso accipere in uxorem, nonobstante quod patruo ejus eadem infra nubiles annos exstitit desponsata, cum tamen a neutro traducta fuisset. Verum, quoniam nobis constare non potuit cujus ætatis puella temB pore subarrhationis vel desponsationis exstiterit, et cui antea fuerit, puta nepoti vel patruo, desponsata, cum secundum diversitates factorum jura etiam sint diversa, in hujusmodi certum non potuimus dare responsum, quoniam juxta canonicas sanctiones in rebus ambiguis non est absolutum judicium proferendum. Quocirca, mandamus quatenus sollicite inquiratis utrum puella septennium non attigerit quando subarrhata exstitit a nepote vel patruo desponsata. In utroque namque istorum casuum, quia tam subarrhatio quam desponsatio de jure non tenuit, quæ non potest septennium prævenire, quod factum est a patruo primo vel postea non obstante, nisi aliud quid impediat, puella eadem legitime contrahere poterit cum nepote. Si vero tam subarrhationis quam desponsationis tempore septennis exstitit vel majoris ætatis, cum extunc incipiant placere sponsalia, si præcessit desponsatio patrui, non potuit contrahere cum nepote; quoniam secundum traditiones et observantias regulares nullus potest sponsam consanguinei sui accipere in uxorem, et ii duo casus non ad imparia judicantur. Si autem subarrhatio facta cum nepote præcessit, quod secutum fuit postea non tenente, cum per secundum factum non potuerit primum dissolvi, quod quantum ad sponsalia sortitum fuerit firmitatem, volentibus personis principalibus matrimonium inter eos poterit consummari. Si vero nepos eam ante septennium subarrhavit, et patruus in septennio vel post septennium desponsavit, idem nepos eam propter rationem præmissam ducere non poterit in uxorem. Sin vice versa, eam sibi legitime poterit.

C

(118) Constitutus in præsentia nostra Hugo Vitalis lator præsentium humillima nobis insinuatione monstravit quod, cum esset in acolythatus ordine constitutus, quamdam puellam R. nomine in facie Ecclesiæ duxit uxorem,cumque aliquandiu cohabitassent insimul, et ipse eam carnaliter cognovisset, D orta discordia inter eum et amicos puellæ coram te [habito] diligenti tractatu, prædicta puella fuit cuidam alii Vitali nomine copulata,et tu memoratum Hugonem usque ad gradum sacerdotii ordinasti,et eidem Ecclesiam concessisti. Cum autem eum sua conscientia remorderet, et de consilio quorumdam religiosorum habitum Cisterciensis ordinis assum. psisset, tandem N. abbati suo omnia prædicta revelavit: qui eum commonuit diligenter ut super hoc saluti suæ animæ provideret. Ideoque fraternitati

(116) Cap. Super eo, De consang. (117) Lib. 1, epist. 333.

IDEM CONRADO ET PETRO QUONDAM FILIIS MALEBRAC.

(119) Ad dissolvendum quod factum fuit inter I. filium nobilis viri L. de Monumento et S. filiam quondam Matthæi de Fortibrachio super matrimonio contrahendo, accusatione super consanguinitate proposita, et tam ex parte juvenis quam ex parte puellæ consanguinitatis gradibus computatis,cum eam velletis idoneis testibus comprobare, de con

(118) Cap. 5, De conv. conjug.
(119) Lib. 1, epist. 325.

silio fratrum nostrorum pronuntiavimus interdictos A
juvenem et puellam nec matrimonium nec sponsalia
fuisse contracta, cum constet puellam nondum ad
septennium pervenisse. Quocirca nec accusatio lo-
cum habebat, cum non esset quod posset legitime
accusari: denuntiari non poterat consanguinitas
ut interdiceretur matrimonium contrahendum.
IDEM MENFICENSI EPISCOPO.

Aliquo dubitationis scrupulo emergente, ea quæ
incerta videntur sancti Patres ad sedis apostolicæ
decreverunt oraculum perferenda. Quorum siqui-
dem vestigialaudabiliter imitatus, a nobis inquirere
studuisti utrum inter duos parochianos tuos matri-
monium quod, puella probante, infra nubiles annos
se ductam a viro fuisse, de consilio dilecti filii P.
Sanctæ Mariæ in via lata diaconi cardinalis, tunc B
apostolicæ sedis legati, per divortii sententiam di-
remisti, possis redintegrare licenter, cum eadem
puella jam nubilem ætatem attingens consensum
adhibeat, et nullus ex eis ad alia vota se duxerit
transferendum. Ad quod tibi taliter respondemus,
quod nisi aliam causam rationabilem intervenire
cognoveris, securus ad copulam ipsius matrimonii
tibi patet absque aliqua dubitatione processus.
IDEM ROSAN. ARCHIEPISCOPÓ.

(120) Quod super his articulis qui tibi aliquam dubitationem inducunt nostrum ducis consilium requirendum, et ad ea exsequenda quæ officium postulant pastorale, apostolicæ sedis procuras auxilium invocare, sollicitudinem tuam dignis in Domino laudibus commendamus et postulationibus tuis grato ani morespondemus. Significasti siquidem nobis quod in diœcesi tua pater et filius matrem et filiam duo cognati duas cogn atas, avunculus et nepos duas sorores ducunt in conjugium. Super quo taliter tibi duximus respondendum, quod licet omnes consanguinei viri sint affines uxoris, et omnes consanguinei uxoris affines sint viri, inter consanguineos tamen viri et consanguineos uxoris ex eorumdem, viri videlicet et uxoris conjugio nulla prorsus affinitas est contracta propter quam inter eos matrimonium debeat impediri.

IDEM FERRATIENSI EPISCOPO.

tationi tuæ de communi fratrum nostrcrum consilio respondentes, distinguimus, licet quidam prædecessorum nostrorum sensissse aliter videantur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem catholicam convertatur, vel ex duobus fidelibus alter labatur in hæresim vel decidat in gentilitatis errorem. Si enim alter infidelium conjugum ad fidem catholicam convertatur,altero vel nullo modo vel saltem non absque blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrabat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente,qui relinquitur ad secnnda, si voluerit, vota transibit. Et in hoc casu intelligimus quod dicit Apostolus (122): Si infidelis discedit, discedat : frater enim el soror non est servituti subjectus in hujusmodi (1 Cor. VII), et canonem in quo dicitur quod contumelia Creatoris solvit jus matrimonii circa eum qui relinquitur. Si ergo alter fidelium conjugum vel labatur in hæresim vel transeat ad gentilitatis errorem, non credimus quod in hoc casu is qui relinquitur, vivente altero, possit ad secundas nuptias convolare, licet hoc casu najor appareat contumelia Creatoris. Nam si matrimonium verum, quod inter fideles existat non tamen est ratum,inter fideles autem verum quidem et ratum existit, quod sacramentum fidei, quod semel admissum nunquam amittitur, ratum efficit conjugii sacramentum, ut ipsum in conjugibus, illo durante, perduret. Nec obstat quod a quibusdam forsan objicitur, quod infidelis relictus non debeat suo jure sine culpa privari, cum in multis casibus hoc contingat, ut si alter conjugum incidatur. Per hanc autem responC sionem quorumdam malitiæ obviatur qui in odium conjugum, vel quando sibi invicem displicerent,si eas possent in tali casu dimittere, simularent hæresim ut ipsi a conjugibus nubentibus resilirent.Per hanc ipsam responsionem illa solvitur quæstio,qua quæritur utrum ad eum qui vel ab hæresi vel ab infidelitate revertitur, is qui permansit in fide redire cogatur.

(121) Quanto te novimus in canonico jure peritum, tanto fraternitatem tuam amplius in Domino commendamus quod in dubiis quæstionum articulis ad apostolicam sedem recurris, quæ, disponente D Domino, cunctorum fidelium mater est et magistra, ut opinio, quam in eis quondam habueras, dum alios canonici juris peritiam edoceres, vel corrigatur per sedem apostolicam vel probetur. Sane tua nobis fraternitas suis litteris intimavit quod altero conjugum ad hæresim transeunte, qui relinquitur ad secunda vota transire desiderat et filios procreare quod utrum possit fieri de jure, per easdem nos duxisti litteras consulendos. Nos igitur consul

(120) Lib. 11, epist. 261.

(121) Lib. 11, epist. 50.
(122) Cap. Si infidelis, 28, q. 2.

IDEM LIVONIENSI EPISCOPO ET EIS QUI CUM IPSO SUNT
FRATRIBUS.

(123) Deus, qui Ecclesiam suam nova semper, etc. Et infra.Quia vero in matrimoniis contrabendis dispar est ritus eorum a nostro, cum in consanguinitate vel affinitate distinctionem canonicam non attendant, et relictas fratrum indistincte sibi consueverint copulare, ne propter hoc a bono proposito, sicut hactenus, retrahantur,cum nec quidam eorum voluerint credere nisi relictas fratrum eorum pateremur retinere, nec vos eos, nisi tales dimitterent, recipere volueritis ad baptisma, propter novitatem et infirmitatem gentis ejusdem concedimus utmatrimoniis contractis cum relictis fratrum utantur, si tamen fratribus decedentibus sine prole, ut defuncti semen juxta legem Mosaicam suscitarent, cum talibus contraxerunt, ne tales sibi de cætero,

[blocks in formation]

postquam ad fidem venerint, copulent prohibentes. A sent facile revocari, fideles hujusmodi matrimonia

Ad hæc, sanctæ niemoria beati Gregorii papæ prædecessoris nostris adhærentes vestigiis, ne populus Livoniensisa bono quod cœpit austeriora metuendo recedat, ut in quarta et ulterius generatione matrimonium contrahant donec in fide plenius solidentur, cum eis auctoritate apostolica dispensamus, non ea intentione concedentes hoc ipsis ut postquam firma radice in fide fuerint solidali, talibus conjungantur. Nam secundum Apostoli verbum: Lac dedi vobis potum, non escam (1) Cor. in), illis modo, non posteris temporibus tenenda concessimus, ne, quod absit! exuratur bonum quod adhuc est infirma radice plantatum, sed firmetur potius et usque ad perfectionem fideliter conservetur. Cum autem sacramentum conjugii apud fideles et infideles, etc. Et infra decretum gaudeamus usque crimina dimittuntur. Cæterum, cum pœnitentia non tam secundum quantitatem excessus quam pœnitentis contritionem et discreti sacerdotis sit arbitrium moderanda pensata qualitate personæ super fornicatione, adulterio, homicidio et aliis criminibus, consideratis circumstantiis omnibus, et præsertim novitate Livoniensis Ecclesiæ, competentem pœnitentiam delinquentibus injungatis, prout saluti eorum videritis expedire. Apostoli autem vestigiis inhærentes dicentis, ut prædiximus: Lac dedi vobis potum, non escam, paulatim, eos instructis in fide confessionis formam, orationem Dominicam et Symbolum ipsum sollicitius edocentes. Interim tamen corporis et sanguinis Dominici sacramentum renatis fonte baptismatis consuetis festivitatibus et in mortis

articulo tribuatis.

IDEM TIBERIADENSI EPISCOPO.

B

C

(124) Gaudemus in Domino et in potentia virtutis ejus, et Patri luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, uberes gratiarum exsolvimus actiones quod, sicut nobis tuis litteris intimasti, diebus istis novissimis, ille, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertaturet vivat, quod ad fidem Christianam venirent multorum paganorum cordibus inspiravit. Et, quoniam uxores acceperant in secundo, tertio, vel ulteriore gradu sibi convinctas, utrum sic conjuncti debeant post conversionem suam insimul remanere vel ab invicem separari, edoceri per rescriptum apostolicum postulasti. Super quo fraternitati tuæ taliter respondemus, quod cum D sacramentum conjugii apud infideles existat, quemadmodum ostendit Apostolus, dicens; Si quis frater infidelem habet uxorem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam (1) Cor. vii), et in præmissis gradibus a paganis quoad eos licite sit contractum, qui in constitutionibus canonicis non arctantur. (Quid enim ad nos, secundum eumdem Apostolum, de his qui foris sunt judicare?) in favorem præsertim Christianæ religionis et fidei, a cujus perceptione per uxores deseri se timentes viri pos

(124) Cap. 8. De divor.

liter copulati libere possunt et licite remanere conjuncti, cum per sacramentum baptismi non solvantur conjugia, sed crimina dimittantur. Et, quoniam pagani circa plures insimul feminas affectum divident conjugalem, utrum post conversionem omnes vel quam ex omnibus retinere valeant, non immerito dubitatur. Quia vero tam patriarchæ quam alii viri justi ante legem pariter et post legem multas uxores insimul habuisse leguntur, nec contrarium apparet in Evangelio vel lege præceptum, neque pagani subjiciuntur institutis canonicis post inventis, quemadmodum est præmissum, videtur quod et nunc juxta ritum suum licite contrahant cum diversis, quorum conjunctiones legitimas unda sacri baptismatis non dissolvit, et ita patriarcharum exemplo ad fidem Christi pagani conversi conjugiorum plutalitate gaudebunt. Verum absonum hoc videtur et inimicum fidei Christianæ, cum ab initio una costa in unam feminam sit conversa, et Scriptura divina testetur quod Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhærebit uxori sua, et erunt duq in carne una (Gen. 11). Non dicit tres vel plures sed duo. Nec dicit, adhærebit uxoribus, sed urovi. Unde La mech, qui plures simul uxores legitur habuisse, reprehenditur in Scripturis eo quod ipse primus reprobandam bigamiæ speciem introduxit. Licet autem de hujusmodi non quæsieris, volentes tamen tam te quam alios super his etiam reddere certiores, et quod veritas prævaleat falsitati, sine dubitatione. qualibet protestamur quod nulli unquam licuit plures insimul uxores habere, nisi cui divina fuit revelatione concessum: quæ mos quandoque interdum etiam fas consetur, per quam sicut Jacob a mendacio, Israelitæ a furto, et Samson ab homicidio. sic et isti ab adulterio excusantur. Sane juridica hæc sententia probatur etiam testimonio Veritatis in Evangelio protestantis : Quicunque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, machatur (Matth. xix). Sic ergo, uxore dimissa, duci alia de jure non potest. Fortius etiam ipsa retenta. Per quod evidenter apparet pluralitatem in utroque sexu, cum non ad imparia judicentur, circa matrimonium reprobandam. Cæterum, prolem de hujusmodi conjunctionibus natam, quæ secundum opinionem eorum matrimoniali contrahuntur affectu, post fidem receptam, utilitate publica suadente, legitimam volumus reputari (125). Qui vero secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem cum tale repudium Veritas in Evangelio reprobaverit, nunquam, ea vivente, aliam licite poterit, etiam ad fidem Christi conversus, habere, nisi post conversionem ipsius illa renuat habitare cum ipso, aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia Creatoris, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum in quo casu restitutionem petenti, quamvis de injusta spoliatione constaret, restitutio negare

(125) Cap. 15. Qui filii sint legit.

rationabiliter obstet, faciatis ad hæreditatem admitti, ei nullum super hoc permittatis molestationem indebitam sustinere.

tur, quia secundum Apostolum frater aut soror non A suram ecclesiasticam monitione præmissa, nisi aliud est in hujusmodi servituti subjectus. Quod si conversum ad fidem et illa conversa sequatur antequam propter causas prædictas legitimam ille ducat uxorem, eam recipere compelletur. Et quamvis, secundum evangelicam veritatem, qui duxerit demissam machetur, non tamen dimissor poterit opponere fornicationem dimissæ, pro eo quod nupserit alii post repudium, nisi alias fuerit fornicata. TITULUS XLI.

De legitimis filiis.

IDEM OVETENSI ET BURGENSI EPISCOPIS.

Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod.. quondam pater dilecti filii.. archidiaconi Ovetensis matrem ejus, quæ uxor consanguinei sui exstiterat tertio sibi gradu consanguinitatis conjuncti, solemniter duxit et publice in uxorem, et eam maritali affectu cognoscens, ipsum qui modo est archidiaconus et quosdam alios genuit antequam inter eos es. set divortii sententia promulgata. Verum, quoniam viro et femina sublatis de medio, ignoratur si scienter conjuncti fuerint vel ignoranter, idem archidia. conus dubitat, tanquam homo providus et discretus, ne siti ex hoc possit in posterum præjudicium circa spiritualia vel temporalia generari. Nos igitur eidem archidiacono benignitate paterna providere volentes, fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus, si præmissis veritas suffragatur, non obstante quod de ignorantia est præmissum, ei auctoritate nostra suscipiendi sacros ordines concedatis liberam facultatem, cum alias idoneus censeatur.

IDEM EPISCOPO ET ARCHIDIACONO LEMONEONENSI.

B

C

IDEM YDRONTINO ARCHIEPISCOPO

(126) Per tuas nobis litteras intimasti quod Racd. a Ceresia ex muliere quadam, quam secundum opinionem majoris partis viciniæ in concubinam habebat, prole suscepta, et quamdam prius, et aliam, ea defuncta, duxit uxorem, et ea ex qua susceperat prolem, virum sibi alium copulavit. Processu vero temporis idem R. in præsentia multorum firmavit proprio juramento quod eam quam habere visus fuerat concubinam, prius affidaverat in uxorem quam ex ea filiam genuisset, et cum post juramentum illud per sex annos et ultra vixisset, dum ageret in extremis, eum quem ex ipsa susceperat, filium legitimum appellavit, instituit in testamento. Cum autem tuæ fuisset inquisitioni et decisioni commissum an filius sic suspectus legitimus esset hæres ipsius R. et ad ejusdem patrimonium admittendus, tu, præter id quod ex quadam decretali bonæ memoriæ Alexandri papæ prædecessoris nostri standum esse super hoc verbo viri et mulieris credebas, testes a filio ejusdem R. productos provide suscepisti, quibus legitime comprobavit dictnm R. matrem suam in capella Sancti Sergii affidasse : propter quod eum ipsius R. hæredem esse legiti mum judicasti. Nos igitur, attendentes quod plus est quod in veritate agitur quam quod simulate concipitur, licet tam dictus R. quam ea, quam ut concubinam habuerat, cum ad alia vota transivit, videatur ex ipso facto quod matrimonium inter eos fuerit denegasse, quia tamen desponsatio per testes legitimos comprobata eos matrimonialiter fuisse conjunctos ostendit, sive desponsatío ipsa fuerit de præsenti, ut per consensum legitimum et verbis de præsenti expressum, sive de futuro, ut per sequentem carnis copulam matrimonium inter eos fuerit celebratum, non tam decretali dicti prædecessoris nostri, quæ in casu dissimili loquitur, quam inductis probationibus innitentes, te processisse legitime respondemus, et sententiam tuam auctoritate apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus, auctoritate tibi præsentium injungen

Justus laicus cum labore maximo ad præsentiam nostram accedens humiliter coram nobis exposuit quod cum P. Perches ex concubina sua per simplicis fornicationis amplexum filias suscepisset, tandem eamdem concubinam ad commonitionem Ecclesiæ sibi matrimonio copulavit; sed quidam, ut eas ab hæreditate possent excludere, minus legitimas reputant, eo quod ante matrimonium sunt susceptæ. Quia igitur proles hoc modo suscepta sacris constitutionibus legitima judicatur, cum favore sequentis matrimonii excusetur, discretioni vestræ per apo. stolica scripta mandamus quatenus dictas filias, cujus alteram præfatus W. sibi legitime copulavit uxo- D tes ut sententiam facias monitione præmissa per rem, tanquam legitimas auctoritate nostra per cen

(126) Lib. 1., epist. 322.

censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari.

1273

ELENCHUS EPIST. DECRETAL. INNOC. III RELAT. IN CORP. JURIS.

1274

ELENCHUS

Epistolarum decretalium Innocentii III que relatæ sunt in corpus juris canonici.

[blocks in formation]

Ad falsariorum. De falsariis. In tertia. collectione. Collectio Rainerii, tit. 14.

Ad hoc Deus. Ut li non contest. Lib. 1, epist. 362.
Ad hoc unxit. De sequest, possess. Lib. 1, epist. 37.
Ad nostram. De consuetud. Lib. 1, epist. 371.
Ad nostram. De jurejur. Lib, 1, epist. 415.
Ad petitionem. De accusat. Lib. 13, epist. 1.

Ad reprimendam. De off. ordinarii. Lib. 1, epist. 228.
A multis. De æt. et qual. ord. Lib. 10, epist. 164.
A nobis. De decimis. Lib. 2, epist. 229.

A nobis. De sent. excomm. Lib. 2, epist. 61.

B

Bonæ memoriæ. De electione. Lib. 2, epist. 14. Brevi. De jurejur. Lib. 1, epist. 389.

C

Causam. De renuntiat. In tertia collectione. Lib. 1, epist. 303.

40.

Causam quæ. De rescriptis. Lib. 1, epist. 62.
Causam. De sent. et re judic. Lib. 1, epist. 451.
Consequenter. De clerico excomm. Lib. 10, epist. 62.
Constitutis, De testibus. Lib. 16, epist. 139.
Constitutus. De convers. conjug. Collectio Rainerii,tit.

Constitutus. De rescriptis. Lib. 1, epist. 338.
Contingit. De sent. excomm. Lib. 15, epist. 202.
Cum ab omni, De vita et hon cler. Lib. 1, epist. 376.
Cum adeo. De rescriptis. Lib. 1, epist. 270.

Cum ad monasterium. De statu monachor.Lib. 5, epist. 82.

Cum ad nostram. De electione. Lib. 1, epist. 523. Cum ad nostram. De institut. Lib 10, epist. 80. Cum ad quorumdam. Ds excess. prælat. Lib. 1, epist. 140. Lib. 10, epist. 88, et collectio Rainerii, tit. 9. Cum a nobis. De testibus. Lib. 1, epist. 256. Cum apostolica. De his quæ fi. a præl. Lib. 1. epist. Cum apud sedem. De spons. et matrim. Lib. 1, epist. Cum causa. De off. jud. deleg. Lib. 1, epist. 392. Cum contingat. De æt. el qual, ordin. Lib. 13, epist. 127.

313.

333.

Cum contingat. De causa possess. Ibid.
Cum contingat. De rescriptis. Ibid.

Cum dilecta. De rescriptis. Lib. 11, epist. 263.
Cum dilecti. De arbitris. Lib. 10, epist. 31.
Cum dilecti. De can. possess. Lib. 10, epist. 31.
Cum dilecti. De electione. Lib. 11, epist. 43.
Cum dilecti. De fide instrum. Lib. 10, epist. 31.
Cum dilecti. De purg. canon. Lib. 10, epist. 188.
Cum dilectus. De accusat. Lib. 10, epist. 58.
Cum dilectus. De consuetud. Lib. 11, epist. 205.
Cum dilectus. De his quæ vi metusve. Lib. 2, epist. 91.
Cum dilectus. De ord. condit. Lib, 1, epist. 377.
Cum dilectus. De purg. canon. Lib. 15, epist. 12.
Cum dilectus. De success. ab intestato. Lib. 1, epist.
247.

39.

Cum Ecclesia. De causa possess. Lib. 2, epist. 283. Cum ecclesiasticæ. De exceptiouibas. Lib. 1, epist. Cum ex illo. De translat. episcopi. Lib. 1, epist. 50. Cum ex injuncto. De hæreticis. Lib. 2, epist. 141.

Cum ex injuncto. De novi op. nuntiat. Lib. 1, epist. 432.

Cum in, et A. De sent. et re jud. Lib. 11, epist. 276. Cum illius. De sent. et re jud. Lib. 1, epist. 109. Cum illorum. De sent. excomm. Collectio Rainerii,tit. 32.

13.

Cum in diœcesi. De usuris. Lib. 10, tpist. 61.
Cum in jure. De electione. Lib. 11, epist. 176.
Cum in jure. De off. jud. de leg. Ibid.

Cum in partibus. De verb. signific. Lib. 1, epist. 554.
Cum in præsentia. De sent. et re jud. Lib. 14, epist.

Cum instantia. De censibus. Lib. 1, epist. 568.
Cum inter. De electione. Lib. 2, epist. 30.

Cum inter. De electione. Lib. 2, epist. 190.

Cum inter. De sent. et re jud. Collectio Rainerii,tit.30.
Cum in tua. De decimis. Lib. 15, epist. 184.

Cum in tua. De sponsalibus. Lib. 15. epist. 184.
Cum in tua. De testibus. Ibid.

Cum in tua. Qui matr. acc. possint. Ibid.

Cum M. Ferrariensis. De constitut. Lib. 1, epist. 98. Cum Martha. De celebr. miss. Lib. 5, epist. 121. Cum nobis. De electione. Lib. 2, epist. 277. Cum non liceat. De præscript. Lib. 2, epist. 150. Cum olim. De arbitris. Lib. 11, epist. 146. Cum olim. De consuetud. Lib. 11, epist. 248. Cum olim. De dolo. et contum. Lib. 1, epist. 364. Cum olim. De off. jud. deleg. Lib. 11, epist. 265. Cum olim. De præscript. Lib. 11, epist. 167. Cum olim. De privileg. Lib. 2, epist. 79. Cum oltm. De sent. et re jud. Lib. 1, epist. 267. Cum olim. De verb. signif. Lib. 10, epist. 66. Cum omnes. De constitut. Lib. 1, epist. 192. Cum pro causa. De sent. excomm. Collectio Rainerii, tit. 31.

Cum propter. De jure patron. Lib. 1, epist. 521. Cum pro quæstione. De conc. præb. Lib. 5, epist. 71. Cum secundum. De præbendis. In tertia collectione. Lib. 1, epist. 414.

Cum secundum. De præhendis. Lib, 1, epist. 76.
Cum super. De causa poss. Collectio Rainerii, tit. 27.
Cum super. De off. jud. deleg. Lib. 2, epist. 38.
Cum tempore. De arbitris. Lib. 1, cpist. 317.
Cum tibi. De testam. Lib. 5, epist. 39.
Cum tibi. De verb. signif. Ibid.

Cum venerabilis. De consuetud. Lib. 11, epist. 73.
Cum venerabilis. De relig. dom. Lib. 12, epist. 93.
Cum veuisset. De sacr. unct. Gesta Innoc. III,cap, 76.
Cum universorum. De rer. permut. Lib. 1, epist. 84.
D

De homine. De celebr. miss. Lib. 11, epist. 146.
De infidelibus. De cons. et affin. Lib. 1, epist. 514.
De monialibus. De sent. excomm. Lib. 5, epist. 1.
De testibus. De testih. Lib. 1, epist. 513.
Deus qui. De divortio. Collectio Rainerii, tit. 40.
Deus qui, De vit. et hon. clericor. Ibid.

Dilecti filii. De appell. Lib. 1, epist. 351.

Dilecto filio. De appellat. Lib. 10, epist. 189.
Dilecto filio. De præbend. Lib. 13, epist. 72.

Dilecto filio. De suppl. negl. prælat. Lib. 13, epist.

157.

Dilecto filio. De testib. Lib. 11, epist. 255.
Dilectus. De concess. præb. Lib. 11, epist. 107.
Dilectus. De poenis. Lib. 13, epist. 196.

Dilectus. De Simonia. Collectio Rainerii, tit. 21.

Dilectus. De temp. ordin. Lib. 13, epist. 195.
Dilectus. De homicidio. Collectio Rainerii, tit. 34.
Discretionem. De eo qui cognovit. Collectio Rainerii,
tit. 40.

Duo simul. De off. ordinarii. Lib. 1, epist. 515.
Dura sæpe. De falsariis. Lib. 1, epist. 235.

E

Ecclesia. De constitul. Lib. 2, epist. 239.
Edoceri. De rescriptis. Lib. 11, epist. 3.

Eo libentius. De serv. non ordin. Lib, 10, epist. 73.

« AnteriorContinuar »