Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et non pulsatis campanis, exclusis excommnnicatis A gia sua fuisset ab initio temperatum, circa illos

B

et interdictis, secundum sua privilegia celebrare,
quia quanquam ista non sit in privilegiis vestris
expressa, utraque tamen privilegia vestra videlicet
et illorum,quantum in hoc,ad eumdem tendere vi-
dentur effectum, eo quod illa quæ in iis exprimi fa-
miliaris hominum monuit habitatio, taceri suasit in
vestri remotior solitudo. Alioquin in hujusmodi
casu tam accusabiliter excommunicatis vel interdi-
ctis accedentibus et præsentibus cantaretur a vobis
quam excusabiliter ipsis recedentibus et absentibus
celebraretur ab illis.Aliud quoque petitioni vestræ
videbatur obstare, confusio scilicet exsecutorum
nostrorum.Qui cum in hoc zelum secundum scien-
tiam proculdubio habuisse noscantur,imo cum pro
causa præsenti nec iram principis nec exsilium de-
elinarint,sed usque ad mortem obedire parati,quod
injunctum est eis laudabiliter et constanter sint ha-
ctenus exsecuti, profecto indignissimum reputamus
ut quasi quod ab eis bene actum est reprobando,
non solum confusionem inducamus in ipso,verum
etiam totum quod in eis ex magna parte constitit
negotium enervemus.Illud autem quod de dissolu-
tione ordinis, quæ timetur ex celebrandi dissuetu-
dine proventura, non est visum se usquequaque cum
alio periculo compensave; quia cum in hac lucta
pro universalis pugnetur Ecclesiæ libertate, pericu-
losius universo quam partis pro universo commodi-
tas læderetur,quanquam et aliter valeatis cum Do-
mini adjutorio a dissolutione vos hujusmodi præ-
servare.Cæterum licet satis religiose credatur quod
salutaris hostia immolatio finem optatum huic ne-
gotio citius impetraret,speratur tamen quod si pœ-
nam hanc indebitam pertuleritis patienter, spiritus
qui pro vobis inerrabilibus gemitibus interpellat,
felicem exitum super hoc celeriter obtinebit ab illo
qui per pœnæ indebitæ patientiam,quæ non rapuit
exsolvendo, redemit nos Dominus Jesus Chritus.
Quapropter rogamus et obsecramus vos,filii dilectis-
simi,quatenus attendentes quod jam quasi negotium
est in fine, iliud interturbare nolitis, sed pensatis
omnibus quæ superius sunt expressa propter Deum
et nos, qui ferventissima charitate zelamur vos et
ordinem vestrum, imo etiam veneramur, hoc in
patientia sustinentes, insistatis orationibus apud
Deum ut actorem cupa sic molliat quod pœnæ
latores absolvat, pro certo sperantes quod propter D
indignam pœnam, non solum a Deo, verum etiam
et a nobis digna vobis retributio reservatur.

Datum Laterani 11 Non.Martii, anno duodecimo.

[ocr errors][merged small][merged small]

Cum Cisterciensis ordinis fratres sincerissimo diligamus affectu, fraternitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta mandantes attente quatenus interdicti rigorem, de quo nobis exstitisset acceptum, si secundum privile

temperare curetis, quantum fieri poterit, sine gravi
scandalo aliorum, ita quod non rumpatur nervus
ecclesiasticæ disciplinæ:quæ nervo propterea com-
paratur, ut dissolvi non debeat, sed possit inflecti
cum necessitas postularit. In quo quanto benignius
nobis deferimus, tanto vos illis benignius defe-
ratis,quorum providentia cuncta quæ ad hunc spe-
ctant articulum ab inito commisimus moderanda.
Quod si non omnes iis exsequendis potueritis in-
teresse, duo vestrum ea, etc.
Datum ut in alia per totum.

XI.

ROFRIDO TITULI SANCTORUM

MARCELLINI ET PETRI,
PRESBYTERO CARDINALI, CASMENSI ABBATI ET MA-
GISTRO ROBERTO DE ALBETO.

Committitur eis causa quædam Marsicana.
(Laterani xv Kal. Aprilis.)

Cum causam quæ inter monasterium Casemariiet
Ecclesiam Marsicanam,super eo quod quædam per-
mutatio de ecclesiis de Pertuso et Sancti Nicolai de
Capellis facta in ejusdem monasterii præjudicium
dicebatur, dilectis filiis priori de Furca et vicedo-
mino Verulano duxerimus committendam, ipsi testes
utrinque productos recipere curaverunt. Verum at-
testationibus publicatis, cœperunt prædicti testes
constanter asserere se nequaquam, ut scriptum
fuerat, deposuisse: quod parati erant interposito
juramento firmare. Unus quoque judicum prædi-
ctorum per suas nobis litteras intimavit dicta ipso-
C
rum testium per scriptoris incuriam vel malitiam
aliter quam testes deposuerint conscripta fuisse.
Propter quod ex parte monasterii fuit nobis humili-
ter supplicatum ut eidem in tanto gravamine suc-
currentes, interrogari prædictos testes iterum face-
remus.Sed ad hoc fuit ex adverso propositum quod
cum publicatis attestationibus dicta testium partes
didicerint,dicti testes interrogari super veteri arti-
culo secundum juris ordinem non debebant, eo
quod possent de facili subornari; maxime cum eo-
rum dictum super hujusmodi articulo esset inutile,
quod forentin singulis assertionibus singulares. Sed
nec judici esset in hac parte credendum, cum id
quod præmissum est absque college sui conniventia
scripserit et suam videatur turpitudinem allegare.
Nos ergo in hoc æquitatem sequi volentes, discre-
tioni vestræ per apostolica scripta mandamus qua-
tenus si personæ testium tales sunt de quibus ne
pejerare velint merito præsumatur, et prædicti ju-
dices vel alter eorum, saltem reliquo nequaquam
contradicente, de veritate dicenda qualiter testes
deposuerint supradicti præstare voluerint juramen-
tum, vos eorum juramento recepto, ea quæ ipsi vel
supradicti testes super illo articulo dixerint fideliter
conscribatis, sub sigillis vestris eadem ad nostram
præsentiam remittentes, ita videlicet ut nullum ex
hoc alterutri parti præjudicium generetur. Nos et
enim postquam eorum dicta inspexerimus diligenter

in eodem negotio, prout expedire viderimus, pro- A

cedemus.

Datum Laterani xv Kal. Aprilis, anno duodecimo

XII.

NICOLAO ALEXANDRINO PATRIARCHE.

Liltera consolatoria scribitur.

(Laterani x Kal. Aprilis.)

Fraternitatem tuam in Domino commendamus quod in medio pravæ ac perverse positus nationis, quasi lilium inter spinas devotionis odorem emittis, et ab uberibus sanctæ Romanæ Ecclesiæ matris tuæ te ac eos qui pro Christi nomine captivi tenentur nihilominus servitute postulas consolari, quorum te angit angustia et scandalum sæpe urit. Deus autem patientiæ ac solatii te ac illos consolari dignetur,et omni gaudio et pace repleat in credendo, ut in spe B ac virtute sancti Spiritus abundetis ad æternæ satietatis gaudia perventuri. Licet igitur ipsi variis tribulationibus affligantur,tu tamen,tanquam pius Pater et pastor, eosdem ad patientiam non desinas exhortari,ne in tribulationibus ipsis deficiant;quia id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis ipsorum, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operabitur in eisdem.Non enim sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis, juxta quod Apostolus protestatur. Hi sane qui tribulationes pro Christi nomine patiuntur, procul dubio conregnabunt,si tamen fiduciam et gloriam spei usque ad finem contineant inconcussam. Virtutum enim tribulatio est adjutrix, et auditui dat vexatio intel- C lectum. Eternitatis namque præmia præstolantes, ex adversitatibus sumunt vires; quia crescente pugna, sibi manere victoriam non ambigunt gloriosam.Sic equidem desideria electorum ex adversitate proficiunt,dum præmuntur,sicut ignis flatu premitur ut excrescat, et ex eo quod extingui cernitur roboratur. Tu ergo, venerabilis frater, omne gaudium æstimato cum in varias tentationes incideris, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit. Fidelis autem Deus,qui te non patietur tentari supra id quod potes, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut valeas sustinere. Itaque confortare in Domino et in potentia virtutis ipsius, qui etsi te ad modicum dereliquit, educet tamen quasi lumen justitiam tuam et judicium tuum tanquam meridiem,cum venerit cum senatoribus terræ, et impii tunc in tenebris conticescent. Nos enim, qui secundum Apostolum cum infirmantibus infirmamur et cum scandalizatis exurimur,tibi et ipsis, quantum Paracletus concesserit Spiritus, consolationis suffragia curabimus impertiri, sperantes in eo qui diebus istis novissimis antiqua cœpit miracula innovare quod circa vos mirabiliter et misericorditer operabitur ad laudem et gloriam nominis sui,quod est benedictum in sæcula sæculorum.

(11) Cap. Veniens, De convers. conjugators.

Datum Laterani x Kal. Aprilis,pontificatus nostri anno duodecimo.

XIII.

EPISCOPO PATAVIENSI, ET ABBATI DE BOVINGARDEN BERG

PATAVIENSIS DIOECESIS.

De eo qui monachus factus est consensu uxoris. (Laterani I Non Aprilis.)

(11) Veniens ad præsentiam nostram dilectus filius L.lator præsentium nobis humiliter intimavit quod cum olim intrandi monasterium propositum concepisset, pluribus sacerdotibus, militibus et aliis bonis viris præsentibus apud uxorem suam precibus institit ut super hoc suum impertiretur assensum, . eisdem presbyteris primitus exoratis ne præfatæ mulieri exponerent quod et ipsam oporteret, derelinquere sæculum, si viro suo daret licentiam ad monasterium convolandi.Cumque ipsum mulier se ab ea discederet vice mutua præcaretur,ipse asserens quod nisi ab ea posset super hoc obtinere licentiam, non solum ei se inutilem redderet, sed etiam toti mundo,illa deinde tam ipsius quam multorum astantium precibusque devicta, caput ejus altari supposuit manu sua: qui,ea præsente,tonsoratus ibidem monasterium adiit,et,finito probationis tempore, professionem fecit solemniter monachalem; illa vero in sæculo remanens, inhonestos amatores admisit. Unde idem L. metuens ne suæ continentiæ illius incontinentia imputetur, an in monasterio perseverare debeat a nobis consilium postulavit. Quocirca discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus, quatenus si est ita,prædictum L.in monasterio quod intravit absque inquietatione cujusquam perseverare libere permittatis. Licet enim videatur in hoc non modicum deliquisse quod captiose asseruit quia,nisi sibi eadem mulier consentiret, tam sibi quam toti mundo se inutilem redderet, et cum presbyteros exoravit ne prædictæ mulieri exponerent quod eamdem relinquere sæculum oporteret, si forte licentiam daret viro, ex quo tamen eadem mulier caput viri altari sponte supposuit,et postmodum,sicut asseritur,vixit incontinenter, super revocatione ipsius non esset aliquatenus audienda,cum ejus intentio,si eumdem forte repeteret, exceptione possit commissæ fornicationis elidi; maxime cum antequam fuerit fornicata,ipsum non duxerit repetendum.

D

Datum Laterani I Non. Aprilis, anno duodecimo;

XIV.

HUGBALDO ARCHIEPISCOPO RAVENNATI.

De correctione monasterii S. Adelberti.
(Laterani II Non: Aprilis.)

Correctione monasterii Sancti Adelberti supra Padum in Ravennatensi diœcesi, sicut asseris,constituti tibi tunc Faventino episcopo et venerabili fratri nostro episcopo Lucensi et dilecto filio abbati Sancti Joannis evangelista Ravennat. dudum auctoritate nostra commissa, cum ad idem monaste

rium venissetis, invenistis illud graviter collapsum A utraque sibi te vendicare volente, subtiliter intuere

in temporalibus et in spiratualibus deformatum. Unde cum non esset ibidem qui faceret bonum usque unum, paucissimos monachos in eodem inventos et viventes in multorum scandalum dissolute juxta mandati nostri tenorem exinde depulistis,cui nequivistis postmodum in rectores idoneo providere quolibet curam ejusdem monasterii recusante.Cum autem nuper ad sedem apostolicam veniens proposueris coram nobis Ravennatem Ecclesiam olim dictum monasterium tenuisse, quod etiam per privilegium felicis recordationis Innocentii papæ, prædecessoris nostri ei exstitit confirmatum, illud tibi restitui petiisti. Quia vero de jure ipsius Ecclesiæ nobis plene liquere non potuit, volentes tibi gratiam facere specialem, de fratrum nostrorum consilio ex benigna providentia tibi personaliter duximus su pradictum monasterium committendum, ut liberam provisionem atque correctionem auctoritate nostra obtineas in eodem. Tu ergo, sicut vir providus et discretus, gratiam tibi factam attendens, per diligentiam sollicita et sollicitudinem diligentem illud studeas taliter in spiritualibus et temporalibus reformare ut circa idem factum pleniorem apostolicæ sedis gratiam merearis.

Datum Laterani 11 Non. Aprilis, etc., ut supra.

XV.

ABBATI DE TILIETO.

Eum hortatur ut electioni de se factæ consential. (Laterani anno duodecimo.)

B

C

(12) Novariensis Ecclesiæ nova necessitas novum onus et a nobis imponi et a te suscipi persuadet. Quæ pastoris regimine destituta, cum in quemquam de suis concordare nequisset, in te demum unanimi voto convenit, valde quidem et ad promovendum bonum sui regiminis necessarium, et ad removendum malum schismatis opportunum. Proinde licet sedeas ad pedes Domini cum Maria circa unum necessarium meditante, Marthæ tamem erga plurima satagentis non debes ministerium aspernari, quia Dominus et Mariam deligebat et Martham ; nec illas duas tantum sorores amabat sed et Lazarum fratrem earum quatriduanum mortuum et fetidum in monumento jacentem.Qui nisi, peccatores amasset, de cœlis ad terras minime descendisset. Non enim venit vocare justos, sed peccatores, ut quæreret D quod perierat et salvaret. Cujus utique si te verum discipulum confiteris, et sicut ille dilexit diligere di: dicisti, non refugies pro fraternæ utilitatis amore ad exterius atrium de cubiculo interiori procedere, quandoquidem illum nosti propter nimiam charitatem quia delexit nos de secreto Patris ad publicum humanæ conditionis exisse, cum subtrahere tibi de charitate non modicum videreris, si monachum episcopare non valeat quæ Deum potuit humanare. Inter duarum ergo sororum constitutus amplexus,

(12) Vide lib. x1, epist. 187,et lib. x, epist. 314.

quod licet Rachel pulchrior esset facie, Lia tamen fecundior erat prole ;quoniam etsi contemplativa sit vita suavior, tanquam magis quieta, vita tamen activa est fructuosior, tanquam amplius opportuna. Nam ubi gravior est conflictus, gloriosior est triumphus, Apostolo attestante, quod non coronabitur. quis nisi legitime certaverit. Unde Christus secundum carnem non de Rachele natus est, sed de Lia :nec Maria,sed Martha, ipsum in domum suam legitur recepisse. Cum autem dona gratiæ quibus præemines non pro te tantummodo sed pro aliis accepisse credaris, non te decet ita solius contemplationis studiis inardescere quo minus ubi necesse fuerit utilitatibus proximorum studeas im minere ne, si per speculationis secessum quietem tuam saluti prætuleris aliorum,reus judiceris ex tantis quantis potuisses ad publicum veniendo prodesse.

Quapropter etsi præteritorum oblitus, et ad anteriora cum Apostolo te extendens,retrocedere non disponas, attendere tamen debes quod sanctis animabus præcurrere non valebis,de quibus cum propheta dixisset quod ibant et non revertebantur,quoniam ad virtutes ibant et non revertebantur ad vitia, protinus quod ibant et revertebantur adjunxit, quoniam ad contemplationem ibant et revertebantur ad actionem ; quemadmodum Moyses ibat in montem ut loqueretur cum Domino, et confestim revertebatur ad castra ut intenderet necessitatibus populorum. Christus quoque cum ascendisset in montem solus orare, descendit illico ad discipulos periclitantes in mari. Hæc autem, fili charissime, tibi proponimus, ut electionem Ecclesiæ memoratæ canonice de te factam devote recipias, qui tam quam Aaron vocaris a Domino, ne forsan jugum Domini subterfugiens illud alleges quod nemo mittens manum et respiciens retro, aptus est regno Dei, cum uxor Lot retro respiciens in salis statuam sit conversa; quodque sponsa dicit in Canticis: Luvi

pedes meos, quomodo inquinabo eos (Cant. v)? cum

ille qui lotus est non indignet nisi ut pedes lavet, et mundus est totus. Quantumlibet enim anima tua contemplandi dulcedine delectata inter amona Domini suavi somno soporata quiescat et quies ejus suscitatore non debeat importuno turbari, velle tamen debet evigilare cum expedit ; quoniam sponsus qui dicit: Adjuro vos filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum ne suscitetis nec evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit (Gant. 11), non ut penitus non excitetur adjurat, sed cum adjuncto, videticet donec velit. Et utique velle debet cum paucis interpositis idem addat: Surge, amica mea, sponsa mea, et veni (ibid.). Et illa inquit Surrexi ut aperirem dilecto meo, manus meœe distillaverunt in myrrham, digiti mei probatissima myrrha pleni (Gant. v). Ad quod signandum eum Dominus dixisset apostolis Dormite jam et requiescite; in continenti, sur

gite, inquit, eamus (Matth. xxv1). Dicente itaque tibi A tionem tuam rogandam duximus et monendam,per Domino:Surge de somno intermittendæ quietis, et eamus in exercitium necessariæ actionis,quid tibi,quid est aliud faciendum nisi hoc quod animæ tuæ dicitur: Surge, propera, amica mea, et reni. Nec tantum mora. Post testimonia quoque proponiums et exempla,ut ad majorem firmitatem basis sit sub columna. Beatus quippe Gregorius de monasterio fuit ad apostolatum assumptus,et sanctus Martinus de monachatu ad præsulatum vocatus, ejus verbum te volumus prudenter advertere. Domine, inquit, si adhuc populo tuo sum necessarius, non borem, fiat voluntas tua, imitatus Apostolum, qui dicebat: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Necessarium autem est propter vos in carne manere (Phitip.1).

recuso la

B

Sed dices (13) Impar sum illis meritis. Monachus enim, non prædicatoris officio me ingerere, sed me ac mundum legendo adventum Domini debeo pavidus exspectare.Sciens enim imbecillitatem meam et fragile vas quod porto, vereor offendere, ne impingens corruam et contringar. Castigator mei sum, ita ut etiam quæ tuta sunt pertimescam. Expertus naufragium ad pelagus redire pavesco. In eremi pace sedco, quia mundi bella formido. Secessum appeto solitudinis, quia tumultum vereor civitatis. Odorem cœlestis patriæ concupisco, quia fetorem abominor hujus mundi.Quod si responderimus tibi, hoc non est pugnare sed fugere (14). Sta in acie, adversariis armatus obsite ut postquam viceris coroneris, fortasse subjunges: Fateor, inquiens, C debilitatem meam. Nolo spe pugnare victoriæ, ne victoriam aliquando pugnans perdam. Sifugero,devitavi periculum; si stetero, aut vincendum mihi est aut cadendum: qui pugnat, et superari potest et vincere; sed ergo cum fugero, non vincor in eo quod fugio, sed ideo fugio ut non vincar. Non est enim securum vicino serpente dormire; quoniam etsi possit contingere ut non moriar, potest tamen ut aliquando mordeat evenire. Cæterum si propterea pugnam vitas quoniam utrum superaturus sis vel superandus ignoras, quomodo speras quod in eremo vincere tantum valeas et non vinci, cum certum sit non leviora, licet occultiora, frequenter ibi bella moveri. Nam et Lucifer cecidit ab empyreo; Adam exsulavit a paradiso; Lot etiam in monte peccavit, et Christus tentatus est in deserto, non tamen victus, sed vincens, ut post multa perditionis exempla ipse unicum nobis fieret liberationis exemplar. Unde cum utrobique magna sit pugna, sed incerta victoria, cur non potius illud eligis unde, si viceris, glorisior et corona? Sed et coluberjuxta foramen suum existentem hominem sæpe pertransivit intactum, qui tamen alium suo quandoque thalamo venenavit inclusum.Quocirca discre

D

apostolica tibi scripta præcipiendo mandantes, ac in remissionem peccaminum injungentes (15), quatenus cum communis utilitas sit præponenda privatæ, tuum jactans in Domino cogitatum, ad regimen Ecclesiæ supradictæ promptus accedas, ut cum beatus sit qui seminat super aquas,et maledictus qui frumentum abscondit in populo, talentum tibi a Deo creditum nec in sudario liges nec in terra suffodias, sed nummulariis tribuas ad usuram, pro temporalibus recepturus æterna, diligenter attendens quod nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat cunctis qui sunt in domo. Cum autem secundum leges humanas ad suscipienda publica munera quidam sint compellendi, cur non magis secundum leges divinas cogendi sint aliqui ad ecclesiastica officia exsequenda, dicente Scriptura: Compelle illos intrare (Luc. xvi). Tu ergo coactionem nequaquam exspectes, sed sponte offeras voluntatem; quoniam el excusatio quam hactenus prætendisti approbari potest ejus exemplo qui dicit: A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quoniam puer ego sum (Jer. 1), et obedentia commendari valebit ad instar ejus qui dixit: Ecce, Domine, mitte me (ibid.). Illam enim excusationem non credimus admittendam quod ideo nolis de monachatu ad pontificatum transire quia non vis de quiete regredi ad laborem, prætendendo forte verbum Psalmista dicentis: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ et volabo et requiescam: ecce elongavi fugiens el mansi ia solitudine, exspectavi qui me salvum faceret a pusillo animo et tempestate (Psat. LIV). Absit ut illi te non solum præferre sed conferre præsumas qui protinus post baptismum ductus est a spiritu in desertum, et cum quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunasset, mux ad dispensationem sibi creditam exsequendam exivit, factus obediens Deo Patri usque ad mortem crucis. Et tu cave prudenter ne circa bonum obedientiæ,quæ victimis antefertur, inobediens efferaris, ariolis et idololatris comparandus; præsertim cum non sic semper evoceris ad publicum ut deseras omnino secretum, quin potius quod in otio contemplationis didiceris in exercitio doceas actionis. Nam et unigenitum Patris Verbum non sic a Patre descendit ut non remaneret cum Patre, ipso testante: Nemo ascendit in cœlum nisi qui de cœlo descendit Filius hominis qui est in cælo (Joan. 111). Flumina quoque non sic egrediuntur de mari ut non revertantur ad mare; quia,juxta sententiam Salomonis, ad locum unde flumina exeunt revertuntur; et tu sic frequenter impendes te aliis quod te nonnunquam restitues ipse tibi.

Datum Laterani anno duodecimo.

(13) Hieronym. in epist. ad Rustic. (14) Ex eadem epistola.

(15) Vide supra lib. x, epist. 1.

[ocr errors]

XVI.

EPISCOPO ET ARCHIDIACONO CUMANIS.

De dissolvendo matrimonio cujusdam.
(Laterani 1 Non. Aprilis.)

Preces dilecti filii nobilis viri A. Cumani civis nobis accepimus supplicantis ut cum M.mulier Cumana, eum qua matrimonialiter per viginti annos et ultra permansit, consanguinea sua sit, et non solum ipsa Cathara sit effecta, verum etiam ad corrumpendum eum et familiam suam pariter et vicinos die noctuque laborans, quamdam sororem suam ad hæresim provocarit, quinimo ipsi vero suo carnali debito denegato recesserit ab eodem, ac venire ad judicium citata contemnat,eos judicio faceremus Ecclesiæ ab invicem separari. Quocirca discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus si est ita,et consanguinitas inter eos legitime coram vobis accusata fuerit et probata,sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo inter ipsos divortii sententiam promulgetis. Si vero præfata mulier citata legitime præsentiam vestram adire vel judicio vestro parere conten.pserit,cum excommunicationem non timere dicatur, vos nihilominus testes adversus eam prædito viro productos recipere procuretis.

Datum Laterani II Non. Aprilis, anno duodecimo.

XVII.

ARCHIEPISCOPO SANCTE R. E. CARDINALI ET CAPITULO

MEDIOLANENSI.

De negotio Durandi de Osca et sociorum suorum. (Laterani I Non. Aprilis.)

A rem temporalem, sed propter æternam mercedem,
renonciliari debeant ecclesiasticæ unitati, cum nul-
lus salvari valeat extra arcam, petitionem hujus-
modi non duximus approbandam, cum in reconci-
liatione ipsorum conditio non debeat hujusmodi
adhiberi. Quocirca discretioni vestræ per apostolica
scripta mandan.us quatenus si propriæ salutis in-
tuitu Deo et Ecclesiæ renonciliari voluerint, cos
juxta formam qua reconciliatus in præsentia nostra
Durandus exstitit supradictus,et quam tibi, frater
archiepiscope, per alias litteras nostras expressimus,
ipsos in Ecclesiæ gremium recipere mansuetudine
debita satagatis, et si demum secundum datam vo-
bis a Deo prudentiam tam ecclesiasticæ honestati
quam eorum saluti videritis expedire,pratum præ-
dictum seu alium locum idoneum, in quo ad
exhortandum seipsos et amicos eorum cum timore
Domini valeant convenire, concedatis eisdem sine
gravi scandalo aliorum, quoniam aliter est cum
conversis quam cum perversum agendum.
Datum Laterani 11. Non. Aprilis,anno duodecimo.
XVIII.

B

[merged small][ocr errors]

(16) Ex tuarum, frater archiepiscope, tenore accepimus litterarum quod cum dilectus filius Durandus de Osca et quidam alii socii ejus qui pauperes catholici nuncupantur, ad te cum nostris litteris accessissent, eos benignitate debita suscepisti,et quod pro illis tuæ fraternitati mandavimus satagens pro viribus adimplere, quosdam de societate ipsorum in Italia commorantes, juxta formam qua idem Durandus reconciliatus fuerat coram nobis, renonciliasti ecclesiasticæ unitati. Idem quoque Durandus et socii ejus suis nobis litteris intimarunt quod reconciliatis Ecclesiæ per te dictis fratribus eorumdem,quidam alii fere centum reconciliari volebant, dummodo quoddam pratum quod commune Mediolanense ipsis olim concesserat, D in quo sua schola constructa consueverant convenire ac exhortari fratres adinvicem et amicos, quam bonæ memoriæ prædecessor tuus destrui fecerat dum essent excommunicationis vinculo innodati, et nunc iterum est erecta, ipsi concedere velles, ut ad exhortationem mutuam faciendam fratribus et amicis libere valeant convenire. Unde nobis humiliter supplicarunt ut pratum prædictum eisdem faceremus concedi ad proponendum in schola præfata more solito verbum Dei.Cum igitur non propter

(16) Vide lib. vi, epist. 196, et lib. xIII, epist. 77, 78.

PETRO COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPO.

Conceditur ei ut pallio uti possit extra provinciam. (Laterani IV Non. Aprilis.)

(17) Ex tuarum tenore litterarum accepimus quod cum fuerit in concessione pallii tibi dictum ut ipco infra uam Ecclesiam utereris, et tibi tam de mandato regio, quam etiam pro Ecclesiæ tuæ negotiis procurandis frequenter extra tuam suas provinciam commorant verecundum sit absque palleo ministrare, cum consuetudo sit, sicut asseris, in Hispanis generalis qucd archiepiscopo extra provincias palleo indifferenter utantur, ut extra tuam provinciam uti palleo valeas indulgeri tibi a sede apostolica postulasti. Licet autem usus hujusmodi sit abusus, et consuetudo talis dicenda sit potius corruptela,et ii graviter offendere dignoscantur qui utuntur palleis extra suas provincias absque licentia sedis apostolicæ speciali,nos tamen in hac parte volentes fraternitati tuæ facere gratiam specialem, auctoritate tibi præsentium indulgemus ut si quando necessitate aliqua præpeditus ad Ecclesiam tibi subjectam accedere forte nequiveris pro consecrandis suffraganeis tuis vel clericis ordinandis, et ad Ecclesiam alienam propter hoc te contigerit declinare, dummodo is ad quem eadem Ecclesia pertinet id permittat, utendi palleo in jam dictis casibus liberam habeas facultatem.

Datum Laterani IV Non. Aprilis, anno duodecimo.

XIX.

FRISIENSI EPISCOPO, ET PRÆPOSITO ET DECANO MOS-
BURGIENSI FRISIENSIS DIOCESIS.

De homicidio casuali.
(Laterani I Non. Aprilis.)

Veniens ad præsentiam nostram dilectus filius

(17) Cap. ex litterat. De auctor. et usu pall.

« AnteriorContinuar »