Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tribus simili juramento, reconciliaretis eos ecclesia- A de Inesbrie cum Killolonan et una carrucata terræ

ac aliis pertinentiis, ecclesiam de Kilcronete cum omnibus pertinentiis suis, Mulloch pissi cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Baliclierechan cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de fidum cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Kilmedimoc cum omnibus pertinentiis suis, et omnia ecclesiastica beneficia de Odagatha Omilim cum omnibus pertinentiis suis, et unam piscariam in Odagatha Omilim, et duas piscarias apud Fidum, et unum mesuagium cum horto suo, et quamdam terram apud Inesbric ad grangiam construendam, quam nobilis vir Helias filius Northmanni pia vobis liberalitate concessit, sicut in ipsius authentico plenius continetur, et capellam de Radlathgenam cum per

sticæ unitati, et denuntiaretis eos vere catholicos acte recte fideles, in præscriptis et aliis ipsos secundum Deum ab omni scandalo et infamia servantes immunes, et in litteris testimonialibus et aliis adminiculis ipsos propter Deum misericorditer juvaretis. Quia vero sicut accepimus, occasionis prætextu quod mandatum hujusmodi communiter susceptis, ad reconciliationem illorum qui sub præscripta forma reconciliari Ecclesia poposcerunt nondum a vobis fuit processum, uno se per alium excusante, qua de causa multi qui humiliter petierunt intrare, hactenus remansisse foras ecclesiam asseruntur, nolentes, sicut etiam nec velle debemus, ut qui trahi gratia divina creduntur, per duritiam vestram ab infinita Dei misericordia repellantinentiis suis, et unum mesuagium cum sex acris tur; fraternitati vestræ per apostolica scripta man. damus et districte præcipimus quatenus si non omnes his exsequendis potueritis interesse, tu, frater archiepiscope, cum quolibet aliorum constitutos in Terraconensi provincia hujusmodi pœnitentes juxta præscriptam formam appellatione remota reconciliare procures; circa præfatum Durandum de Osca et Willelmum de Sancto Antonino ac eorum socios secundum præmissum mandatum nihilominus procedendo, eis autem in fide recta et sana doctrina manentibus exhortandi licentiam tribuentes competentibus horis et locis

Datum Laterani, iv Idus Maii, anno tertio decimo

In eumdem modum scriptum est archiepiscopo et suffraganeis ecclesiæ Narbonensis.

Datum, ut in alia totum.

terræ, et duo curtilagia inter insulam et muros Waterfordiæ, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos ecclesiæ vestræ auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ protectionis, constitutionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, ш Idus Maii, anno tertio decimo.

LXXX.

HUGONI RAYMUNDI CANONICO EBREDUNENSI.

C

LXXIX.

PRIORI ET CANONICIS SANCTE CATHARINE WATEFOR

DENSIS.

Recipiuntur sub protectione apostolicæ sedis. (Laterani, 1 Idus Maii.)

(56) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam sanctæ Catharina Waterfordensis et personas ibidem Domino famulantes, cum omnibus bonis quæ inpræsentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini regulam atque institutionem fratrum domus Sancti Victoris Parisiensis in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Specialiter autem insulam extra muros Waterfordiæ, in qua sita est ecclesia ipsa, cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Kiloteran cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam

(56 Vide infra epist. 95.

Absolvitur ab impetitione cujusdam mulieris. (Laterani, IV Non. Junii.)

Cum M. Mulier Bononiensis, quæ te in præsentia dilecti filii nostri Gualæ Sanctæ Mariæ in Porticu diaconi cardinalis, quem ipsi et tibi concessimus auditorem, petebat in virum, tandem post altercationes multiplices coram venerabili fratre nostro Tusculano episcopo libera et spontanea voluntate continentiæ votum emiserit, et tu militaturus Domino in clericali proposueris ordine permanere, a nobis humiliter postulasti ut tibi super hoc paterna dignaremur in posterum sollicitudine providere. Volentes igitur quieti et honestati tuæ de consueta sedis apostolicæ providentia præcavere, tam votum mulieris prædictæ quam propositum tuum graD tum habentes et ratum, et cum pro matrimonio, quod te secum contraxisse dicebat, nihil coram auditore probaret, te ab impetitione absolventes ipsius, ne occasione hujusmodi matrimonii molesteris ulterius ab eadem, auctoritate apostolica inhibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibition is infringere vel ei ausu, etc. Si quis autem hoc, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, Iv Nonas Junii, anno tertio de. cimo.

LXXXI.

ROBERTO ABBATI MONASTERII SANCTI MARTINI TROAR-
NENSIS, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRÆSENTIBUS QUAM
FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPE-
TUUM.

Recipiuntur sub protectione sedis apostolicæ.

(Laterani, Kalendas Junii.)

A Han, ecclesiam de Calidoloco, ecclesiam de Agerneio cum duabus garbis decimæ ipsius villæ,ecclesiam de Milleio, ecclesiam de Campegnol,ecclesiam de Beneio, ecclesiam de Retuleio, ecclesiam de Praeriis,ecclesiam de Muscampis, ecclesiam Sancti Hippolyti, ecclesiam de Burceio et ecclesiam de Caravill cum decimis,capellis, obventionibus et aliis quæ habetis in ipsis, capellam Sanctæ Margarita de Ponceio, capellam de Roca, capellam Sancti Thomæ, capellam Sancti Michaelis de Bosco, et capellam Sancti Blasii de Ulmo,cum adjacenti grangia, et aliis pertinentiis earumdem; ecclesiam de Caigneio, cum quibusdam terris et decimis. In Anglia ecclesiam de Weneloch, ecclesiam de Malpedra et ecclesiam Sancti Andreæ de Witteherst, cnm decimis et aliis

B

Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium Sancti Martini de Troarno, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præter. ea quascunque possessiones, quæcunque bona idem monasterium impræsentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus hæc propriis duximus vocabulis exprimenda : Locum ipsum in quo præfatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, burgum Troarnense cum honore ac omnibus appendiciis suis, Joanvillam,Sanctum C Paternum cum Ramat, Toffrevill, Salnervill, Lirrosa, Bures cum mariscis, boscis, terrariis, piscariis, pasnagiis, vineis, pascuis, pratis, guarandis, mercatis, teloneis, nundinis, molendinis et aliis libertatibus,immunitatibus,consuetudinibus et pertinentiis suis, ecclesias de Sancta Cruce, de Sancto Egidio Troarnensi, de Joanvilla, de Sancto Paterno de Toffrevill, de Salnervil, de Lirosa, de Buris, et de Sancto Silvino, et capellas de Reinerii Manill et de Folletot ab episcopali jurisdictione per amicabilem compositionem exemptas, ecclesias de Fontenet, de Varavill et de Castrovir, et quidquid ex concessione venerabilium fratrum nostrorum S. Sagiensis et L. prædecessoris ipsius ac bonæ memoriæ... Baiocensis episcoporum habetis in eis; ecclesiam, decimam, et burgum Sancti Samsonis, prioratum de Deserto, maneria de Tallevill, de Diva, de Olnebach, de Cantapia, de Clevill, de Caigneio, de Raimbhom cum tota insula, de Goleto,et de Rigisvill. Et in Anglia, maneria de Horseleia et de Rongentonn, cellas, capellas, redditus et proventus, ac alia, quæ scilicet prædictorum maneriorum ratione ad vestrum monasterium spectare noscuntur, cum omnibus libertatibus et immunitatibus suis; ecclesiam de Airam, ecclesiam de Lengronia, ecclesiam de Trumo, ecclesiam de Croccio, ecclesiam de Piru, ecclesiam de Grantevill, ecclesiam de Gisnervill, ecclesiam de Dumovill, ecclesiam de

D

pertinentiis suis, grangiam de Malni, grangiam de Casteller et grangiam de Clevill, capellam de Deserto, cum decimis et aliis pertinentiis suis. Sane novalium vestrorum quæ propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e sæculo fugientes ad conversionem recipere,et eos absque contradictione aliqua retinere.

Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit, nisi arctioris religionis obtentu, de claustro vestro discedere. Discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis,non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Auctoritate quoque apostolica prohibemus ne ullus in vos vel monasterium vestrum excommunicationis vel interdicti sententias sine manifesta et rationabili causa proferre seu novis et indebitis exactionibus vos aggravare præsumat. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a diœcesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et communionem et gratiam sacrosanctæ Romanæ sedis habuerit, el ea voluerit vobis sine pravitate aliqua exhibere. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem communionem et gratiam apostolicæ sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat.Prohibemus insuper ut infra fines parochia vestræ nullus sine assensu episcopi diœcesani et vestro capellam seu oratorium de novo construere audeat. Salvis privilegiis pontificum Romanorum.In parochialibus vero ecclesiis quas habetis,licat vobis sacerdotes eligere et diocesano episcopo præsentare; quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremæ voluntati qui se illic

sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati A ipsius genere prior natu, civitatem teneret eamdem;

vel interdicti sint,nullus obsistat, salva tamen justi-
tia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum cor-
pora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem
loci abbate vel tuorum quolibet successorum,nullus
ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præ-
ponatur nisi quem fratres communi consensu vel
fratrum pars major consilii sanioris secundum Deum
et beati Benedicti Regulam providerint eligendum.
Paci quoque et tranquilitati vestræ paterna in poste-
rum sollicitudine providere volentes, auctoritate
apostolica inhibemus ut infra clausuras locorum
seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu fur-
tum facere, ignem apponere, sanguinem fundere,
hominem temere capere vel interficere, seu violen-
tiam audeat exercere. Libertates quoque et immu- B
nitates antiquas et rationabiles consuetudines mo-
nasterio vestro concessas et hactenus observatas,
ratas habemus,et eas perpetuis temporibus illibatas
permanere sancimus.Decernimus ergo ut nulli om-
nino hominum liceat præfatum monasterium temere
perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel abla-
tas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus
fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro
quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt
usibus omnimodis profutura,salva sedis apostolica
auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve
persona,hanc nostræ constitutionis paginam sciens,
contra eam temere venire teutaverit, secundo ter-
tiove commonita, nisi reatum suum congrua satifa- C
ctione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate
careat, reamque se divino judicio existere de per-
petrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo cor-
pore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri
Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine
districtæ subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem
loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jegu
Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis per-
cipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ
pacis inveniant. Amen.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctæ Mariæ in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, Kalend. Junii, indictione x, Incarnationis Dominicæ anno millesimo ducentesimo decimo, pontificatus vero domini Innocentii papæ III anno tertio decimo.

LXXXII.

GNEZNENSI ARCHIEPISCOPI ET UNIVERSIS SUFFRAGANEIS
EJUS.

De statuto quodam facto a duce Poloniæ.
(Laterani, v Idus Junii.)

(57)Significavit nobis dilectus filius nobilis vir dux Zlesiæ quod cum (Boleslaus) quondam dux Poloniæ certanı dederit singulis filiorum suorum in Polonia portionem, principalem civitatem Cravoviæ majori natu reservans instituit ut semper qui esset de

ita quod si major decederet, vel cederet juri suo qui post eum de toto genere major esset, ipsius civitatis possessionem intraret. Hoc autem perpetuis temporibus observari præcipiens, per sedem aposto. licam obtinuit approbari,omnes illos faciens excommunicatione percelli qui statutum hujusmodi auctoritate apostolica roboratum præsumerent violare. Unde nobis humiliter supplicavit ut nostris vobis daremus litteris in mandatis quod nec vos ipsi statutum violaretis hujusmodi, nec permitteritis ab aliis violari, illos qui contravenire præsumerent anathematis sententia ferientes. Quocirca fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus institutionem de majoritatis præeminentia, sicut ad utilitatem et pacem totius provinciæ dignoscitur esse facta, faciatis per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo firmiter observari, contradictores censura simili compescentes.

Datum Laterani, v Idus Junii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXXIII.

FREDERICO ILLUSTRI REGI SICILIE.

Ut Cathan. episcopum recipiat in gratiam.
(Laterani, vii Kal. Julii.)

Cum jam annos pueriles evaseris, decet te, fili charissime, actus deserere pueriles, et quanto tibi et regno tuo majora pericula imminent, tanto studiosius debes intendere ad illa fortiter evitanda. Consilia quoque discretorum et te diligentium debes diligenter amplecti, et inter ingratos ac bene notos discernere te oportet, ne minus diligentes plus diligas, et qui te ferventius diligunt,illos remissioris charitatis brachiis amplexeris. Cum enim venerabilis frater noster Cathaniensis episcopus, regni Siciliæ cancellarius, te custodierit hactenus et nutrierit, ac pro defensione tua et regni tui labores et angores, anxietates et necessitates multiplices sustinuerit, nunc, si verum est quod asseritur,tot beneficiorum oblitus, a tua ipsum familiaritate recedere permisisti in scandalum et odium pariter plurimorum. Propter quod alii regni nobiles, dum eumdem multis meritis præditum debita intellexerint remuneratione fraudatum, in tua fidelitate lentescent, Det nonnulli se a tuis obsequiis subtrahent, qui ad ea ex ipsius poterant retributionibus provocari. Ex his enim quæ post ejus sunt secuta recessum, satis apparet utrum ejus præsentia tibi fuerit opportuna, et nisi quantocius revocetur, secutura dispendia te plenius edocebunt. Ubi namque sunt illi qui tibi mendaciter suggerebant quod illo repulso multi converterentur ad te qui propter familiarem ejus præsentiam a tuis se obsequiis subtrahebant? Unde nisi hæc et alia quæ de te non absque dolore frequenter audimus celebriter reformare studueris, temetipsum ac uberioris frugis exercitium erigendo, non solum

(57) Vide Dlugossum, lib. iv Hist. Polonica, pag. 405, et lib. vi, pag. 536.

tu gravia detrimenta percipies, sed et nos, licet A pertinere, liberaliter tibi duxerit concedenda, nos

invitos, opporteret super hoc aliud cogitare, ne ob tuam negligentiam vel defectum Romana, quod absit! Ecclesia graviter læderetur, quæ pro te non solum aliis, sed etiam imperatori, se potenter opponit. Quocirca serenitatem tuam rogamus attentius et monemus sub obtentu gratiæ nostræ firmiter injungentes quatenus cancellarium memoratum ad familiaritatem tuam nullatenus differas revocare, omnimoda sibi, quem sub beati Petri et nostra protectione suscepimus, securitate provisa, ejusque consiliis devotus intendas; ut et ipse tot et tanta pro te susti. nuisse se gaudeat, et alii ad similia provocentur, provisurus attentius ne quid a quolibet contra salutem et honorem ipsius valeat attentari : quia cum nos ei districte præcipiendo mandemus ut ad tuæ familiaritatis obsequium revertatur, si quid contra eum fieret a quocunque, nobis reputaremus inferri. Datum Laterani, vII Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXXIV.

CONSTANTIÆ ILLUSTRI REGINE SICILLE.

De donatione ei facta propter nuptias. (Laterani, xv Kal. Julii.)

B

Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetæ pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos, tanquam pia mater, suæ protectionis munimine confovere. Sane eum charissimus in Christo filius noster Fredericus Sicilliæ rex illustris, sicut in ipsius authentico super hoc confecto plenius contineri perspeximus,in donarium seu donationem C propter nuptias in Sicilia Carinum,quod in partibus Panormitanis existit, cum omnibus casalibus, tenimentis, et pertinentiis suis, in valle Demensi Caroniam, Sanctum Filadellum, et Sanctam Mariam cum omnibus casalibus, pertinentiis et tenimentis eorum, nec non et omnia casalia in eadem valle Demensi consistentia quæ ad suum demanium pertinere noscuntur ; insuper Oliverium et Montem Albanum cum omnibus casalibus et tenimentis eorum, in servitio vero Sanctum Petrum de Ficara et castrum Ficaria, Galatum, et Militellum; item Tauromenium cum omnibus tenimentis et pertinentiis suis tam demanii quam servitii, in partibus vero Apuliæ totum honorem comitatus Montis Sancti Angeli,cum omni honore, jure, tenimentis et pertinentiis suis tam de- D manii quam servitii, videlicet quod in demanio, in demanium, et quod in servitio, in servitium, in demanio siquidem Montis Sancti Angeli, Siponti et Veste civitates atque Casale novum, in servitio autem omnia castra, villas, terras, casalia et totum aliud quod ad honorem ipsius Montis dignoscitur

(58) Simoni, cui varias rescripsit epistolas Innocentius. Is originem ducebat ab Almarico filio naturali Roberti regis Chstianissimi, Tilius in Roberto a quo Castrum Monstis fortis Amalrici in solo Carnutensi denominationem accepit. Hic Albigensium hæresim exstinxit vi armorum et adminiculo verbi evangelici, cujus seriem ore rotundo. B. Dominicus

tuis precibus inclinati, ad supplicationem ejusdem regis concessionem ipsam, sicut provide facta est, auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani xv Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXXV.

TURONENSI ET BURDEGALENSI ARCHIEPISCOPIS, ET

EPISCOPO PICTAVENSI.

Redditur pristinus status presbytero pœnitenti.
(Laterani, x Kal. Julii.)

Ejus exemplo qui cum iratus est, non obliviscitur misereri, nec suas continet miserationes in ira, sed postquam infuderit vinum, superinfundit et oleum vulneribus sauciati, et post virgam correctionis adhibet manus dulcedinis, quæ cum tabulis legis divinæ in arca fæderis reservantur,nos, qui dilectum filium Robertum de Sepulcro presbyterum ex severitate percussimus, volentes ex benignitate sanare, cum longo jam tempore impositam sibi pœnam in multa cordis et corporis humilitate portaverit, non sine magnis laboribus et angustiis, gravi pressus onere paupertatis, apud sedem apostolicam misericordiam exspectando, hanc cum eo duximus misericordiam faciendam ut ad exsecutionem restituatur offi

cii, et si beneficia quæ prius habuerat non sunt aliis
rite collata, reddantur eidem,nec ex lata in ipsum im-
pediatur sententia quo minus ad obtinenda eccle-
siastica beneficia possit assumi, et tam in civitate
ac diœcesi Nannetensi quam in aliis libere conver-
sari. Quocirca fraternitati vestræ per apostolica
scripta præcipiendo mandamus quatenus circa eum
sublato cujuslibet contradictionis et appellationis
obstaculo quæ præscripta sunt exsequi procuretis,
contradictores, si qui fuerint, per censuram eccle-
siasticam compescendo, non obstante quod in his
literis totius negotii series non narratur, cum hac
ad cautelam utamur ex certa scientia brevitate. Quod
si non omnes, etc., duo vestrum ea, etc.
Datum Laterani,xKalend.Julii,anno tertio decimo.
LXXXVI.

NOBILI VIRO SIMONI (58) DE MONTEFORTI, COMITI LECE-
STRIÆ, VICECOMITI BITERRENSI ET Carcassonensi (59).
Confirmat ei civitatem Albiensem.
(Laterani, iv Kal. Julii.)

Habuisse bajulos Dominici verbi fidem ad sinapis evangelicæ quantitatem felix tuæ translatio promoGusmanus ordinis Prædicatorum præsul, et abbates ordinis Cisterciensis diffusiori explanatione docuerunt. Bellum porro initum bonis avibus anno Domini 1209, et inclinante hæresi peneque deleta, anni 1218 circulo ad extremum vertente, fere exspiravit.

(59) Biterrensi et Carcasson. Investitus ob res egregie

modum aliquod reportare cum non solum negligentes sint, ut asseritur, sed etiam pestilentes, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita super omnibus quæ proponuntur contra eos diligentius veritate, ac habentes præ oculis solum Deum,quod super hoc canonice fuerit statuendum sublato appellationis statuatis facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Datum Laterani, iv Kalend. Julii, anno tertio de

tionis ostendit, dum nominationis tuæ non solum A non valemus. Ne igitur ex nequitia sua possint comsed et denominationis vocabula bonis interpretatus operibus, in auditu auris obedisti secundum nomen tuum in locum peregrinationis exire,ac sicut mons infirmas partes Ecclesiæ muniturus, ad verbum prædicatorum fidelium es translatus, etc., in eumdem modum ut in alia littera quæ scripta est in ultimo quaterno regesti (60) duodecimi anni, usque cum in in manibus tuis, quem zelus Domini contra fidei subversores armavit, idem Dominus civitatem tradiderit Albiensem (61), nos super hoc in Domino gratulantes,civitatem ipsam cum omnibus pertinentiis suis, sicut tibi est ad divinæ majestatis honorem pro tutela pacis et fidei defensione concessa, tibi et hæredibus tuis in fide catholica et devotione sedis

apostolica permanentibus auctoritate apostolica confirmamus, etc., ut in eadem per totum usque Ad indicium autem quod terram ipsam in devotione apostolicæ sedis, etc., usque in finem.

Datum Laterani, ıv Kal. Julii, anno tertio decimo.

LXXXVII.

REGENSI EPISCOPO ET ABBATI CISTERCIENSI APOSTOLICE
SEDIS LEGATIS.

Eis committitur vices suas in causa fidei.
(Laterani, v Kal. Julii.)

B

Ut hi qui orthodoxæ fidei zelo succensi ad expugnandam hæreticam pravitatem vivifica crucis characterem assumpserunt eo ferventius publicam causam gerant quo se viderint proximorum subsidiis efficacius adjuvari, a vobis et a nonnullis aliis nobis fuit sæpe suggestum, etc., sicut continetur in penul- C timo quaterno Regesti (62) duodecimi anni, de data Viterbii, per totum in eumdem modum, usque ad explendum obsequium Jesu Christi, in Burdegalensi, Bisuntina et Viennensi provinciis, nec non Pampilonensi, Lemovicensi, Claromontensi, Aniciensi, Mimatensi, Caturcensi et Ruthenensi episcopatibus super hoc committendas vobis duximus vices nostras, etc., ut in eadem per totum usque in finem. In aliis vero provinciis monitis et precibus insistatis ut ad tantum fidei Christianæ negotium consummandum de bonis sibi a Deo collatis subsidia conferant opportuna.

Datum Laterani, v Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio decimo.

LXXXVIII.
EISDEM.

Eis committitur accusatio adversus archiepiscopos
Narbon. et Auxitanum.

(Laterani, Iv Kal. Julii.)

(63) In tantum clamor qui dudum ascendit contra Narbonensem et Auxitanum archiepiscopos invalescit quod dissimulare ipsum ulterius sine periculo

gestas ex regis mandato a sede apostolica, feudo harum civitatum et Albigæ, quæ site sunt in Gallia Narbonensi, Paradinus, Annal Burg, lib. 1; in Odone IV. V. infra epist. 13 et 14, lib. xv. Regest. (60) Id est, lib. xi, epist. 122.

(64) Albiensem. Alba a Matthæo Paris. in Historia Philippi Augusti anno Domini 1213 et regio Al

D

LXXXIX.

ARCHIEPISCOPO STRIGONIENSI. De ecclesia constituenda in fundo Romanæ Ecclesiæ. (Laterani, II Kal. Julii.)

Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius nobilis vir Herde comes de Similione quemdam fundum suum beato Petro apostolo et Romanæ Ecclesiæ obtulit humiliter et devote; in quo ad honorem ejusdem apostoli ecclesiam ædificare disponit, et eidem nonnullas de suis possessionibus assignare. Nos igitur pium ejus propositum in Domino commendantes,præsentium tibi auctoritate mandamus quatenus venerabilem fratrem nostrum Cenadiensein episcopum loci diocesanum monere prudenter et efficaciter inducere non postponas,ut pro suis justitiis,quas de ipsis esset possessionibus percepturus, ab eodem comite moderatam recompensationem recipiat, et superabundantem gratiam recognoscat quam ei facimus in hac parte, cum in hujusmodi fundo absque omni recompensatione libera posset ecclesia fabricari, sicut Hospitalariis et Templari:s aliisque nonnullis per privilegia est concessum. Quod si monitis tuis memoratus episcopus acquiescere forte nollet, tu id auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, exsequi non omittas,recipiens in utroque casu præfatum fundum injus et proprietatem apostolicæ sedis per publicum instrumentum et concedens eidem ædificandi ecclesiam in eodem liberam facultatem.Præterea cum idem comes decimas quas præfato episcopo persolvere consuevit eidem ecclesiæ cupiat assignari, compensatione propter hoc ipsi exhibita competenti volumus et mandamus ut eumdem episcopum monere ad hoc prudenter et efficaciter inducere non retardes.

Datum Laterani, п Kal. Julii, anno tertio decimo.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »