Imágenes de páginas
PDF
EPUB

positum contulerunt,verum quia ipsius non exstitit A nostro est apostolatui reseratum quod cum olim

Waldemarum quondam Sleuvicensem episcopum in archiepiscopum postulassetis a nobis, quidam vestrum electionis suæ vota in dilectum filium B. Ecclesiæ vestræ majorem præpositum contulerunt; verum, quia ipsius non exstitit electio confirmata, vos,quantum in vobis exstitit,de alia persona tractantes, eidem Ecclesiæ consulere curavistis; propter quod, etc., in eumdem fere modum ut in alia, usque diutius desolatæ, dilectis filiis Mindensi electo et abbati Lesbernensi Monasteriensis diœcesis et custodi Monasteriensi nostris dedimus litteris in mandatis ut inquisita super his et cognita veritate, si rem invenerint ita esse,dicto episcopo auctoritate nostra injungant ut ad præfatam Ecclesiam Bremensem accedat, ejusdem regimen in nomine Domini recepturus,etc.,ut in alia, usque gubernet; injungentes nihilominus clero, ministerialibus et populo Osnaburgensis Ecclesiæ quod eidem episcopo,etc., in eumdem fere modum ut in alia, usque honorem, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo,Quocirca universitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus postquam idem de mandato nostro sibi facto per exsecutores eosdem ad sæpedictam Bremensem Ecclesiam accesserit gubernandam, etc., ut in alia,usque eidem intendatis humiliter et devote. Alioquin dictis exsecutoribus nostris damus litteris in mandatis ut contradictores, si qui fuerint,vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescant. C

electio confirmata, ipsi, quantum in eis exstitit, de alia persona tractantes, Ecclesiæ suæ consulere curaverunt: propter quod non tantum rerum, verum etiam personarum, a laicis adhuc adhærentibus propter diversas causas Waldemaro prædicto graves jamdudum persecutiones sunt et impedimenta perpessi, et adhuc etiam patiuutur. At, quoniam mora præteriti temporis Ecclesiæ viduatæ ad nihilum fere redacta fuit quamplurimum huc usque damnosa, et futuri protractio perniciosa poterat magis esse, iidem in manus hominum incidere potius eligentes quam pro domo Dei murum non opponere se ac sua, rei quam incoeperant insistere fortiter necessarium decreverunt. Unde tam ipsi quam dictus præpositus per suas litteras speciales B a nobis humiliter postularunt ut venerabilem fratrem nostrum Osnaburgensem episcopum, eisdem vicinum, et per omnia cognitum, ipsis in archiepiscopum concedere dignaremur: per quem,cum sit vir nobilis, et scientia præditus, ac generis nobilitate præclarus, et Ecclesiam sibi commissam hactenus viriliter defensarit, præfata Ecclesia poterit in statum pristinum reformari, et compesci nihilominus insolentia laicorum.Nos igitur consuli volentes Ecclesiæ diutius desolatæ, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita super his et cognita veritate, si res ita se habet, auctoritate nostra eidem episcopo injungatis ut ad præfatam Ecclesiam Bremensem accedat, ejusdem regimen in nomine Domini recepturus: cum quo, propter necessitatem temporis,hanc gratiam duximus faciendam ut usque ad susceptionem pallei Osnaburgensem Ecclesiam sicut proprius pastor retineat et gubernet; injungentes nihilominus clero, ministerialibus et populo Ecclesiæ memoratæ quod eidem usque ad susceptionem pallei tanquam pastori proprio intendant ut hactenus et exhibeant obedientiam debitam et honorem; contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Nos enim venerabilibus fratribus nostris suffraganei et dilectis filiis capitulo ac ministerialibus Bremensis Ecclesiæ nostris damus litteris in mandatis ut postquam idem de mandato nostro per vos sibi facto ad sæpedictam Ecclesiam accesserit gubernandam, tanquam pastori suo ipsi obedientiam et reverentiam debitam exiben- D tes,eidem intendant humiliter et devote. Ad hæc, volumus et mandamus ut contradictores, si qui fuerint, vel rebelles censura simili appellatione - postposita compescatis. Quod si non omnes, etc., tu ea, fili electe, cum eorum altero nihilominus exsequaris, etiamsi jam fueris in episcopum consecratus.

Datum Laterani, 111 Kal. Novemb., pontificatus nostri anno tertio decimo.

Scriptum est ipsis suffraganeis et aliis supradictis hoc modo: Ex litteris vestris, fratres Lubicensis et Livoniensis episcopi, et filii decane ac capitulum,

per totum.

Datum, ut in alia Scriptum est episcopo Osnaburgensi super hoc in eumdem fere modum ut in prima usque recepturus. Quocirca fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus cum a præfatis exsecutoribus tibi fuerit injunctum, accedas ad Ecclesiam memoratam,et in Christi nomine regimen ejus suscipias ac fideliter exsequaris. Nos enim tecum propter necessitatem temporis specialem gratiam,etc,ut in alia,usque gubernes, dantes supradictis exsecutoribus in mandatis ut injungant clero,etc.,usque compescendo. Præterea suffraganeis et decano, et capitulo, et nobilibus viris ministerialibus Bremensis Ecclesiæ nostris duximus litteris injungendum ut, etc., in eumdem fere modum ut in alia, usque in finem.

Datum, ut in alia,

CLIV.

ARCHIEPISCOPO PATRACENSI.

Ut canonicos S. Ruffi instituat in ecclesia Patracensi. (Laterani, in Kal. Novembris.)

Cum ecclesia cathedralis extra civitatem posita Patracensem, occasione sæcularium clericorum,qui jam in ea pluries ordinati, motu demum propriæ voluntatis dereliquerunt eamdem, debito servitio fraudaretur, nobis humiliter supplicasti ut licentiam instituendi conventum regularium canonicorum in ipsa de collegio Sancti Ruffi tibi concedere

B

tiam, etc., ut in alia, usque de collegio Ecclesiæ vestræ sibi concedere dignaremur : quibus ita est pollicitus providere. In primis siquidem terras eis et vineas assignabit, de quibus, etc., usque deferenda. Præterea statuet ut eis pisces, etc., usque pro vestibus autem assignabit eis in certis locis, etc.,usque pauperibus et hospitibus dabit eis quin quaginta carrusatas,etc.,ut in alia per totum, usque acceptanda,dimidiabit cum eis cunctas possesiones, etc., usque consuevit. Nos igitur piis ejus precibus inclinati, etc., usque de consilio fratrum nostrorum hoc sibi duximus concedendum, ita nimirum,etc., usque regulariter eligentes, ipsum sibi vel suis repræsentent successoribus confirmandum, etc., usque eligendi. Quocirca devotionem vestram rogamus attentius et monemus, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus hujusmodi propositum prompto prosequentes favore, conventum de fratribus vestris eidem archiepiscopo in suis deducendum expensis propter hoc assignare curetis. Datum ut in alia per totum.

CLXI.

dignaremur: quibus ita es pollicitus providere. In A archiepiscopus nobis humiliter supplicavit ut licenprimis siquidem terras eis et vineas assignabis de quibus frumentum et annona sufficiens quinquaginta et vinum sufficiens sexaginta personis percipiant, sine suis laboribus aut expensis in eorum cellarium deferenda. Præterea statues ut eis pisces et sal ad sufficientiam sine pretio ministrentur,daturus ipsis nihilominus olivetum de quo percipiant oleum quod ad opus ecclesiæ nec non etiam ad victum sexaginta sufficiat personarum,conferens eis quoque villanos trecentas gallinas, ducentas oves, triginta porcos, et centum libras ceræ ipsis annualiter tributuros, in præsentiarum ipsis ducentos porcos et oves largiens septingentas; pro vestibus autem assignabis eis in certis locis ducentos perperos [hyperperos] annualiter persolvendos. Cæterum pro recipiendis pauperibus et hospitibus dabis eis quinquaginta carrugatas bonæ terræ, quadraginta boves,et totidem vaccas, bubulosque triginta, et tantum vineæ de qua vinum pro decem personis proveniat annuatim, assignans nihilominus eis rusticos qui sine mercede vel expensis eorum in domo sua labores exerceant universos, omnium proventuum archiepiscopatus in decimis, mortuariis et eleemosynis eisdem medietate concessa. Quod si hæc omnia non duxerint acceptanda, dimidiabis cum eis cunctas possessiones Ecclesiæ, Patracensis; sic tamen quod ipsi persolvant crosticam annuatim quam principi terræ ipsa Ecclesia persolvere consuevit. Nos igitur piis tuis precibus inclinati, considerato quod non solum Ecclesia memorata poterit in religione sic in se plantanda proficere, verum etiam ad alias quæ nuper sunt ad ritum Latinitatis adducte propagationis suæ palmites dilatare, de consilio fratrum nostrorum hoc tibi duximus concedendum; ita nimirum ut si qui de canonis sæcularibus qui sunt ad præsens in ipsa voluerint ordinem suscipere regularem, hoc eis libere concedatur, illis autem qui ordinem ipsum suscipere recusaverint, dummodo per continuam residentiam Ecclesiæ ipsi curaverint deservire, provideatur de proventibus ejus in congrua portione. Ad hæc,præsentium auctoritate statuimus ut fratres ipsi tantum priorem sibi regulariter eligentes, ipsum tibi vel tuis repræsentent successoribus confirmandum, jure apud ipsos in perpetuum residente Patracensem archiepiscopum secundum statuta canonum eli- D gendi. Nulli ergo, etc., nostræ concessionis et constitutioni infringere vel ei ausu temerario contraire. Si qui autem, etc. usque incursurum.

Datum Laterani, 111 Kal. Novemb., pontificatus nostri anno tertio decimo.

CLX.

ABBATI ET CONVENTUI SANCTI RUFFI.

Super eodem.

(Datum, ut in alia.)

Cum ecclesia cathedralis, etc., ut in alia, usque fraudaretur, venerabilis frater noster Patracensis

C

ARCHIEPISCOPO LARISSENO, ET EPISCOPO CITHONIENSI. Contra nobiles Achaia detinentes bona ecclesiastica. (Laterani, II Kal. Novembris.)

Exposuit nobis venerabilis frater noster archiepiscopus Patracensis quod nobilis vir... dominus Achaiæ et quidam alii Latini habentes in illa terra dominium corporale, possessiones quas Ecclesiæ sub annua certa pensione consueverant Græcorum temporibus retinere, per violentiam auferentes,secundum curiæ suæ judicium ipsas ordinant et disponunt, cogentes ecclesiarum prælatos de litigiosis. possessionibus in foro contendere sæculari et consuetudinibus ac institutionibus quas illic ipsi noviter creavere subesse, nullam inter laicos et clericos aut ecclesias differentiam faciendo. Negotia vero ecclesiastica quæ vel apostolicæ commissionis auctoritate, vel jurisdictionis ordinariæ ratione, a viris ecclesiasticis sunt tractanda, sine licentia sua terminari non sinunt: quæ si forsan præter voluntatem eorum decisa fuerint, quod statuitur non servatur.Qui etiam propriis episcopis inconsultis abbatias, ecclesias ac præbendas, nec non etiam quælibet ecclesiastica beneficia laicis et clericis indifferenter tribuunt sicut volunt, et vacantes ecclesias per proprium ordinari prælatum minime permittentes, canonicos quoque in nonnullis ecclesiis intrudere non verentur, excommunicatos tam clericos quam et laicos in sua pertinacia confovendo. Cumque dudum ad bellum contra Michalicium processuri, recipientes corpus et sanguinem Jesu Christi, omnes pariter promisissent, quinimo per votum obligaverint se solemne,quod de ipso prælio redituri, decimas ecclesiis suis solverent, et subditos suos tam Latinos quam Græcos cogerent ad solvendum : id postmodum efficere non curarunt. Quocirca fraternitati vestræ per apostolica scripta

mandamus quatenus Latinos hujusmodi,ut decimas A tanæ urbis acquisierant captione, uni eorum octin

ecclesiis suis solvant, sicut ex communi jure ac speciali quoque voto tenentur, nec non etiam super universis prænotatis abusibus a sua præsumptione desistant, monere prudenter et efficaciter inducere procuretis, ipsos ad hoc, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam appellatione remota, sicut justum fuerit, compellentes. Si quid autem recurrerit quod apostolica indigere providentia videatur, illud ad uostram audientiam referatis.

Datum Laterani, п Kal. Novemb., auno tertio decimo.

CLXII.

EISDEM.

Super eodem.

(Laterani, Iv Kal. Novembris.)

Venerabilis frater noster archiepiscopus Patracensis in nostra proposuit præsentia constitutus quod cum... quondam Constanti. imperator abbatiam Pantocraton in urbe Constantinopolitana fecisset, redditum viginti quinque librarum perperorum,quem antiquitus Patracensis Ecclesia pro quibusdam possessionibus imperiali camera persolvebat, eidem contulit abbatiæ: sed cum, tempore procedente, difficile foret Ecclesiæ memoratæ pro possessionibus ipsis quantitatem exsolvere prætaxatam, ad hanc demum compositionem cum eadem abbatia devenit ut pro possessionibus prædictis quinque tantummodo libras perperorum sibi redderet annuatim, et sic possessiones easdem recuperaverit et habuit usquequo in Achaiam intravere Latini, per quos illis fuit contra justitiam destituta. Unde nobis idem archiepiscopus supplicavit ut detentores prædictarum possessionum restituere cogeremus easdem Ecclesiæ Patracensi sub præscripto quinque librarum redditu retinendas. Quia igitur nobis non constitit de præmissis, fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis quos propter hoc noveritis esse vocandos, audiatis causam, et appellatione remota fine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censura ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, censura simili appellatione remota cogatis veritati testimonium perhibere. Nullis litteris veritati et justitiæ præjudicantibus a sede apostolica impetratis.

Datum Laterani, iv Kal. Novembris, pontificatus nostri anno tertio decimo.

CLXIII.

EISDEM.

Ejusdem argumenti. (Datum, ut in alia.)

(114) Querelam venerabilis fratris nostri archiepiscopi Patracensis recepimus continentem quod cum nobiles viri Guiardus et Guillelmus quidquid juris habebant in feudo quod in Constantinopoli(114) Vide infra epist. 163.

B

C

D

gentis ob hoc perperis ab eadem archiepiscopo persolutis, Patracensi Ecclesiæ contulissent, nobilis vir Gaufridus de Villa-Arduini Achaia dominus feudum ipsum auferens Ecclesiæ memoratæ, illud cuidam militi pro sua voluntate concessit. Ideoque fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quateaus tam eumdem Gaufridum quam præfatum militem ad restituendum idem feudum,sicut justum est, cum fructibus inde perceptis Ecclesiæ supradictæ monere prudenter et efficaciter inducere procuretis, ipsos ad hoc, si opus fuerit,per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogentes. Testes autem, etc.

Datum, ut in alia per totum.

CLXIV.

EISDEM.

Super eodem.

(Datum, ut in aliis.)

Exposuit nobis venerabilis frater noster archiepiscopus Patracensis quod cum a prima institutione Patracensis Ecclesiæ in ecclesia beati Theodori archiepiscopalis consueverit sedes esse, in qua novi pontifices primo inthronizari solebant, ac certam ibi mansionem nec non etiam sepulturam habere, ædificato castro circa ipsam, non solum ossa tumulatorum ibi pontificum sunt effossa, verum etiam sedes eadem ipsi archiepiscopo est ablata. Unde nobis humiliter supplicavit ut detentores prædictæ sedis ad ejus restitutionem compelli et Ecclesiæ ipsi competens spatium in circuitu dimitti libere mandaremus. Volentes igitur archiepiscopo memorato in Ecclesiæ suæ jure, sicut tenemur, adesse, fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus detentores prædictos ad restitutionem præfatæ sedis, prout justum fuerit, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo compellentes, faciatis in canonico circa ipsam spatio provideri.

Datum, ut in aliis.

CLXV.

ARCHIEPISCOPO PATRACENSI.

Ejusdem argumenti cum epistola 163.
(Laterani, II Kal. Novembris.)

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis precibus inclinati, concessionem Dimossarii Patracensis et totius Autumpnæ ac omnium casalium de Exatilina,quæ nobiles viri Guiardus et Guillelmus in captione Constantinopolis acquisisse noscuntur, Ecclesiæ Patracensi liberaliter factam ab ipsis, sicut pie ac provide facta est, tibi ac per te ipsi Ecclesiæ auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino

hominum liceat hanc paginam nostræ confirmatio- A eidem archiepiscopo,in suis deducendum expensis, nis infringere vel ei, etc., usque incursurum. propter hoc assignare curetis. Datum, ut in alia.

Datum Laterani, m Kalend. Novembris, pontificatus nostri anno tertio decimo.

CLXVI.

DECANO, ARCHIDIACONO DE LOSEO, ET MAGISTRO

HUGONI CANONICO CABILONENSI.

De libero accessu laicorum ad ordinem Cisterciensem. (Laterani, ix Kal. Novembris,)

Dilecti filii abbas et conventus Cisterciensis transmissa nobis petitione monstrarunt quod quidam rectores ecclesiarum provinciæ Lugdunensis ab eis qui vivi et incolumes ad eorum ordinem transeunt, sibi fieri exigunt testamentum,et in eos quos iidem relinquunt in sæculo, propter hoc ecclesiastica exercent censuram, ac capitulum illud quo eis a B sede apostolica indulgetur ut licite liberos et absolutos a sæculo fugientes recipiant interpretantes sinistre, asserunt eos, licet alias absoluti existant et liberi,sine ipsorum licentia non posse ad religionem transire, pro eo quod jure parochiali eisdem obligati tenentur. Quocirca discretioni vestræ per apostolica scripta præcipiendo mandamus quatenus præsumptores prædictos a præsumptione hujusmodi monitione præmissa, per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compescatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, Ix Kalend.Novembris, pontifica. tus nostri anno tertio decimo.

CLXVIII.

PATRACENSI ARCHIEPISCOPO.

De sustentatione ballivi.

(Laterani, Nonis Novembris.)

(115) Cum S. ballivo quondam tuo, qui pro eo quod jura Ecclesiæ tuæ fideliter defendebat, non solum naso est mutilatus,verum etiam graves alias jacturas incurrit, de bonis Ecclesiæ tuæ disponas liberaliter providere,sicut ex tua insinuatione didicimus, nos in hac parte pium tuum propositum in Domino commendantes, fraternitati tuæ præsentium auctoritate mandamus quatenus de bonis Ecclesiæ tuæ sibi ad sustentationem suam decenter providere procures.

Datum Laterani, Nonis Novembris, anno tertio decimo.

CLXVIII.

ABBATI ET CONVENTUI ALTECUMBE.

De monachis mittendis ad archiepiscopum Patracensem. (Datum, ut in alia.)

Cum nobilis vir Gaufridus de Villa-Arduini domi. nus Achaiæ ad suggestionem venerabilis fratris nostri Patracensis archiepiscopi, sicut ipse proposuit coram nobis, multas possessiones et alia bona vobis duxerit concedenda, de quibus conventus valeat sustentari, devotioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus hujsmodi propositum prompto prosequentes favore,conventum de fratribus vestris (115) Vide infra epist. 171.

C

D

CLXIX.

NOBILI VIRO GAUFRIDO PRINCIPI ACHAIE.

De munienda ecclesia Patracensi.
(Datum, ut in alia.)

Ad tuitionem ecclesiarum tanto te intendere convenit quanto ex hoc Regi regum dignosceris complacere. Cum igitur Ecclesia Patracensis, in maris littore constituta, incursibus pateat piratarum, et venerabilis frater noster Patracensis archiepiscopus eam intendat ædificiis necessariis communire, ut clerici et servitores ipsius tute ibidem valeant commorari nobilitatem tuam rogamus attentius et monemus, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus super hoc archiepiscopum non impedias memoratum.Alioquin venerabilibus fratribus nostri Larisseno archiepiscopo et episcopo Cithoniensi damus nostris litteris in mandatis ut te ad hoc, monitione præmissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota,justitia mediante,compellant. Datum, ut in alia.

Scriptum est ipsis super hoc.

CLXX.

LARISSENO ARCHIEPISCOPO, ET EPISCOPO CITHONIENSI. Ut archiepiscopus Patracensis fruatur terra de Larsa. (Laterani, Nonis Novembris).

Ex insinuatione venerabilis fratris nostri archiepiscopi Patracensis accepimus quod, cum bonæ memoriæ Willelmus Campaniensis,dudum in Apuliam transiturus, nobilem virum, Hugonem de Cham. suum ballivum et procuratorem fecerit generalem, promittens firmiter ut quidquid disponeret vel donaret, ratum haberet et firmum,sigillum sibi proprium committendo,idem Hugo positus in extremis terram de Larsa Ecclesiæ Patracensi reliquit, et licet id postmodum nobilis vir Gaufridus princeps Achaiæ approbasset, spontanea voluntate dictum archiepiscopum de terra illa investiens coram multis, cum tamen idem archiepiscopus ad percipiendos fructus illius terræ suum destinasset ballivum,nobilis vir P.de Becciniaco,asserens se terram ipsam auctoritate principis possidere,ballivum ipsum fruclus percipere non permisit, eosdem occupans pro suæ arbitrio voluntatis.Quocirca fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus principem et nobilem memoratos, ut ab ejusdem archiepiscopi super hoc indebita molestatione desistant, permittentes eumdem terram ipsam pacifice possidere, ac eidem de fructibus perceptis ex ea satisfactionem idoneam exhibentes, monere prudenter et efficaciter inducere procuretis, ipsos ad hoc, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam appellatione remota,sicut justum fuerit, compellentes.Testes autem qui fuerint nominati, etc.

Datum Laterani, Nonis Novembr., pontificatus nostri anno tertio decimo.

CLXXI.
EISDEM.

De satisfactione facienda archiepiscopo Patracensi, (Datum, ut in alia.)

(116) Conquestionem venerabilis fratris nostri Patracensis archiepiscopi recepimus continentem quod C.miles et quidam socii sui Patracensis diœcesis in domum suam nequiter irruentes, manus in ipsum temerarias injecerunt, ac ballivum suum, quem inter brachia contra eorum sævitiam tuebatur, per violentiam capientes, pro eo quod jura Ecclesiæ fideliter defensabat, nasum ei crudeliter amputarunt. Per ipsius quoque militis servientes idem archiepiscopus captus fuit, et per quinque dies in carcere diro retentus, multis alias eidem ab eodem milite ac suis complicibus damnis et injuriis irrogatis. Quocirca fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus dictum militem et alios, ut eidem archiepiscopo super datis damnis et irrogatis injuriissatisfactionem exhibeant competentem, monitione præmissa, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. Testes autem, etc. Datum, ut in alia.

CLXXII.

EISDEM.

De reverentia exhibenda prælatis. (Laterani, viii Idus Novembris.) Venerabilis frater Patracensis archiepiscopus proposuit coram nobis, quod domini terræ illius, pro eo quod sacerdotes et monachos Græcos angariare nituntur,eosdem non permittunt sibi et aliis Latinis prælatis debitam obedientiam et reverentiam exhibere in animaruum suarum dispendium et gravamen. Quocirca fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus dictos dominos, ut ab hujusmodi præsumptione desistant, monitione præmissa, per censuram ecclesiasticam appellatione remota, sicut justum fuerit, compellatis. Testes autem, etc.

Datum Laterani, viu Idus Novembris, anno tertio decimo.

CLXXIII.

EISDEM.

Ut possessiones restituantur Ecclesiæ Patracensi.

(Datum, ut in alia.)

Cum nonnullæ possessiones ac jura et pertinentiæ quas Græcorum temporibus habuit Ecclesia Patracensis, quorum etiam possessione in ingressu Latinorum in Achaiam gaudebat, eidem per Latinos asserantur esse subtracta, fraternitati vestræ per apostolica scripla mandamus quatenus detentores earum ut ipsas restituant venerabili fratri nostro archiepi scopo Patracensi, monere prudenter et efficaciter inducere procuretis, ipsos ad hoc, si opus fuerit,

(116) Vide supra epist. 167.

A per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellentes.

Datum, ut in alia.

CLXXIV.

MONOTHONENSI ET AMICLIENSI EPISCOPIS.

De piis legatis Ecclesiæ Patracensis.
(Laterani, Nonis Novembris.)

Venerabilis frater noster Patracensis archiepiscopus nobis exposuit conquerendo quod domini terræ illius Ecclesiæ suæ diœcesis ea quæ a Christi fidelibus in ultima voluntate legantur,eisdem contra justitiam auferre præsumunt in suum et Ecclesiæ præjudicium et jacturam. Quocirca fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus dictos dominos, ut ab hujusmodi præsumptione deBsistant, monere prudenter et efficaciter inducere procuretis, ipsos ad hoc,si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam,sicut justum fuerit appellatione postposita compellentes. Testes putem, etc.

Datum Laterani, Nonis Novembris, pontificatus nostri anno tertio decimo.

CLXXV.

DE CLAROMARISCO ET DE LONGOVILLARI ABBATIBUS
CISTERCIENSIS ORDINIS, ET DECANO MOSTEROLI, MO-
RINENSIS ET AMBIANENSIS DIOECESUM.

De reformatione monasterii S. Judoci (117).

(Laterani, vi Idus Martii.)

Sicut per vestras nobis, filii abbates, litteras intimastis,cum vobis dederimus in mandatis ut ad monasterium Sancti Judoci supra mare personaliter Caccedentes, corrigeretis in capite ac in membris quæ limam correctionis exposcerent, vos, filii abbates, te, filii decane, tuam absentiam excusante, accedentes ad locum, nostris obtemperantes mandatis, tam abbatem quam universum capitulum invenistis, duobus duntaxat exceptis, Ingelranno et Clabordo monachis, qui cum essent suis exigentibus culpis per abbatem et conventum ipsius loci excommunicationis vinculo innodati,duos alios seducentes, quos viros perniciosos, rebelles, et contumaces attestatione plurium didicistis, rejecto habitu monachali contumaciter recesserunt, correctione domus nullatenus exspectata. Vos autem capitulo convocato, cum abbas juxta mandatum vestrum universis et singulis fratribus in virtute obedientiæ ac animarum suarum periculo injunxisset ut super conversatione ipsius et statu ecclesiæ dicerent veritatem, vos singulariter examinantes eosdem super his quæ personam contingebant abbatis, laudabile omnium testimonium invenistis, sed laudabilius juxta nonnullorum assertionem invenissetis, si se circa quosdam perversos et contumaces severius habuisset. Invenistis præterea sub ejusdem abbatis regimine,qui oppressiones multiplices est perpessus imminutum Ecclesiæ debitum et redditum augmentatum, et tam in ædificiis quam aliis necessariis domus, expensas factas, sicut oculata fide perpen

D

(147) De monasterio S. Judoci vide notas ad Luppum Ferrar. p. 349.

« AnteriorContinuar »