Imágenes de páginas
PDF
EPUB

A.humiliter proposuit coram nobis quod cum apud A vestris justis postulationibus clementer annuimus, Bononiam causa studii commorans, repetendæ lectionis occasione ad hospitium H.quondam sui socii accessisset, dum ambo in solario domus starent,et verbis jocosis præmissis idem H. manibus collum ėjus complexus eum dejicere conaretur, et ipse dicto H. resistendo caput suum de illius manibus abstraxisset, eadem H. in domus parietem corruente ac ad terram cadente, cum ipso ejus tibia fracta fuit;qui postmodum alia superveniente infirmitate, per incuriam medicorum in die quartadecima exspiravit.Quocirca discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, eidem A.ad cautelam injuncta pœnitentia competenti, ipsum et sua beneficia retinere et ad ordines superiores ascendere absque contradictione cujuslibet permit- B tatis.Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani III Non. Aprilis, pontificatus nostri anno duodecimo.

XX.

CLAROMONTENSI EPISCOPO.

Utrum liceat bona sua dare Ecclesiæ pro beneficio obtinendo.

(Laterani 1 Non. Aprilis.)

et præfatam ecclesiam beatæ Mariæ,in qua divino mancipati estis obsequio,ad exemplar felicis recordationis prædecessorum nostrorum Eugenii, Adriani, Alexandri et Lucii Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et præsentis scripto privilegio commucimus. In primis siquidem statuentes ut Ecclesia vestra honore ac dignitate abbatiæ juxta institutionem bonæ memoriæ Herberti quondam Glasguensis episcopi et concessionem successorum ejus perpetuis temporibus potiatur et ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini regulam in eadem Ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuo ibi inviolabiliter observetur.Præterea'quascunque possessiones,quæcunque bonaeadem Ecclesia in decimis, redditibus, aquis, pascuis, silvis, terris cultis et incultis, vel aliis rebus impræsentiarum juste et canonice possidet,aut in futurum concessione pontificum, largitate regum vel principum,oblatione fidelium,seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci,firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant,in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis, Ecclesiam ipsam cum decimis utriusque Geddewrde et Lange ton et Nesebith, etc., usque sicut chartæ eorum donatorum festantur. Sane novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos et laicos, etc., usque retinere. Cum autem generale interdictum terræ fuerit, etc., usque celebrare. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit sine abbatis sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu, do claustro recedere. Discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. In parochialibus quoque ecclesiis quas habetis liceat vobis sacerdotes eligere et diœcesano episcopo præsentare: quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus,vobis vero de temporalibus debeat respondere. Pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum,ordinationibus clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive pro benedicendo abbate aut deducendo ad D sedem, vel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis, nullus a vobis sub obtentu consuetudinis aut alio quolibet modo quidquam audeat postulare. Sepulturam præterea ipsius loci, etc., usque nullus obsistat,salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Interdicimus etiam ne quis in vos vel monasterium vestrum excommunicationis,suspensionis, aut interdicti sententias sine manifesta et rationabili causa audeat promulgare. Novas quoque et indebitas exactiones seu consuetudines ecclesiis aut capeliis

Cum pro beneficiorum ad donationem tuam spectantium paucitate paucissimos possis clericos,velut asseris,ordinare, a nobis sollicite requisisti:ûtrum aliqui possint de bonis suis in aliqotbus Ecclestis mittere in communi,ut ex hoc beneficiis institutis, tam ipsi quam eorum perpetui successores at eotum titulum valeant canonice promoveri.Super quo tibi C duximus respondendum quod quanquam si hujusmodi bona oblata fuerint cum conditione vel pacto, ut videliceti s qui obtuleri, ea,illa postmodum pro præbenda retineat, et ad sacros ordines ad titulum promoveatur eorum (18), talis oblatio seu etiam ordinatio fieri non possit absque vitio Simoniæ, cum in talibus omnis pactio ac conventio cessare debeat juxta canonicas sanctiones, si tamen pure ac sine pacto et conditione qualibet quisquam offerat aliqua bona sua rogans humiliter ut ea retinere sibi liceat pro præbenda et ad titulum ordinetur ipsius, procul dubio id fieri poterit absque vitio Simoniacæ pravitatis.

Datum Laterani III Non. Aprilis, etc.ut su

pra.

XXI.

HUGONI ABBATI ECCLESIE SANCTE MARIE DE GEDDER-
WRDE EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRÆSENTIBUS QUAM
FUTURIS CANONICAM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM.

De confirmatione privilegiorum.
(Laterani 11 Idus. Aprilis.)
Quoties a nobis petitur quod religioni et hone-
stati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti
concedere et petentium desideriis congruum suffra-
gium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii,

(18) Vide supra lib. X, epist. 169.

vestris nullus imponat. Nulli omnino ecclesiastica ▲ de nostro mandato testes receperint ab utraque

sæcularive personæ liceat infra terminos parochiarum vestrarum monasterium vel canonicam absque diœcesani episcopi et vestro consensu quomolibet instituere, seu eremum inclusorum vobis reclamantibus in vestris cœmeteriis ordinare. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatam ecclesiam temere perturbare, etc., usque profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate et diocesani episcopi canonica justitia. Ad indicium autem hujus a Romana Ecclesia perceptæ protectionis, marbotinum unum et canivetum singulis annis nobis nostrisque successoribus, sicut constitutum est, persolvetis. Si qua igitur in futurum, etc., usque districtæ subjaceat ultioni.Cunctis autem eidem loco, etc., usque præmia æternæ pacis inveniant.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctæ Mariæ in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii 1 Idus Aprilis, indictione XII. Incarnationis Dominicæ anno 1209, pontificatus vero domini Innocentii papæ III anno duodecimo.

XXII.

JOANNI DE DOMINICO JUDICI SABINENSI.
Ut testes examinet in quadem causa.
(Laterani Idibus Aprilis.)

(19) Significavit nobis dilectus filius B. presbyter Sancti Nicolai diœcesis Sabinensis quod fundatores ejusdem ecclesiæ liberam eam esse volentes, fundationis tempore se in ea nibil juris penitus retinere dixerunt. Unde timens ne processu temporis probationis copia valeat deperire, provideri sibi super hoc idem presbyter postulavit. Quocirca præsentium tibi auctoritate mandamus quatenus testes idoneos, quos dictus presbyter super hoc tibi duxerit præsentandos, examines diligenter, et eorum dicta in publica reduci facias muDimenta, denuntiando fundatoribus antedictis vel eorum hæredibus ut receptioni testium, si velint, intersint, et super denuntiatione sic facta confici facias publicum instrumentum.

[merged small][merged small][ocr errors]

parte productos, depositiones eorum demum ad nostram præsentiam transmiserunt. Nos autem easdem nondum coram partibus publicatas, in secreto perlegi facientes, invenimus testes ipsos de causis et circumstantiis ad negotium facientibus nullatenus interrogatos fuisse, cujus videlicet conditionis, opinionis atque fortunæ denuntiatores existant, et an criminosi, vel episcopi inimici, utrum etiam bono zelo vel odio, et an canonica commonitione præmissa fuerit ad hujusmodi denuntiationem processum. Item utrum ante denuntiationem talis opi. nionis exstiterit episcopus memoratus. Rursus de personis, causis, loco, tempore,auditu, visu, fama et certitudine; de quibus interrogari prudenter et sollicite debuerunt juxta legitimas et canonicas sanctiones. Volentes igitur ut quod semiplene factum est, per vestram diligentiam suppleatur, arrestationes ipsas sub bulla nostra vobis transmittentes inclusas, præsentium auctoritate mandamus, quatenus eosdem testes jampridem ab utraque parte productos vestro faciatis conspectui præsentari, ad hoc eos, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam compellendo; quibus sub debito præstiti juramenti et excommunicationis pœna firmiter injungatis ut plenam et meram dicant de omnibus veritatem super quibus a vobis fuerint requisitis; vosque tam super circumstantiis prænotatis quam aliis negotium contingentibus inquirentes diligentissime veritatem, universa studiose conscripta sub sigillis vestris nobis fideliter transmittatis, partibus injungendo ut ad præsentiam nostram per se vel procuratores idoneos veniant sic instructæ ut attestationibus plublicatis sententiam a nobis. Domino auctore, reportent. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani xu Kal. Maii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XXIV.

RATISBONENSI EPISCOPO.

De reformandis abusibus in clero.

(Laterani XIV Kal. Mai.)

Cura pastoralis officii exhortatur ut circa commissum tibi gregem ita diligenter invigiles quod non possis de negligentia reprehendi. Sane ad nostram noveris audientiam pervenisse quod Plebani de

Datum Laterani Idibus Aprilis, anno duodecimo. D rure tuæ diœcesis et quidam eorum Decani, qui

XXIII.

ASCULANO, RAPOLLANO, ET LAVELLINO EPISCOPIS. De accusatione adversus episcopum Potentinum. (Laterani XIII Kal. Maii.)

Cum P. et I. presbyteri super intrusione, dilapi datione, Simonia et insufficientia detulissent olim episcopum Potentinum, et super iis venerabiles fratres nostri Acherontinus archiepiscopus et episcopus Venusinus primo de dilecti filii nostri Gregorii Sancti Theodori cardinalis A. S. L. et postea

(19) Cap. Significavit, De testib.

eos deberent corrigere et ad pœnitentiam revocare, cohabitionibus manifestis polluti, cum ad generalem synodum singulis annis accedunt, excessus suos nequiter occultantes, et se invicem confoventes, nihil inter se denuntiant, et sic in detrimentum animarum suarum et scandalum plebis in suo peccato permanent pertinaces. Præterea milites quidam, qui se asserunt de suis excessibus non debere sacerdotum judicio subjacere, adulteria, incestus et alia peccata committunt; impune, nec

etiam corriguntur. Plurimi etiam virorum, mulie- A nobis supplicatione monstravit, mandatum aposto

rum ac puerorum, qui pro sacramento confirmationis percipiendo ad episcopalem sedem non consueverunt accedere, indifferenter decedunt sine susceptione hujusmodi sacramenti. Cum igitur eorum diœcesanus existas, et ex injuncto tibi officio tuam debeas parochiam visitare, ac tanquam proprius medicus unde illis infirmitates eveniant cognoscere tenearis, fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus per teipsum ad inquisitionem infirmitatum hujusmodi et curationem ipsarum sollicitudine diligenti procedas; quia si putredinem vulneris apertione non ejicis, sana caro nequaquam in loco putredinis coalescet. Cæterum, cum nemo teneatur suis stipendiis militare, nec bovi os claudi debeat trituranti, præsentium tibi auctoritate concedimus quatenus, cum propter hoc tuam duxeris diœcesim visitandam, liceat tibi mo. deratam procurationem percipere; ita quidem quod ex hoc Ecclesiæ non graventur, sed potius per adventum tuum suscepisse se gaudeant tam in spiritualibus quam in temporalibus incrementa. Datum Lateran. xiv Kalen. Maii, anno duodecimo. XXV. EIDEM.

De clericis non residentibus.

(Datum, ut alia.)

B

Ex parte tua fuit propositum coram nobis quod Ratisbonensis Ecclesiæ ac aliorum episcopatuum canonici, qui nolunt in parochiis suis, quas habent in tua diœcesi, residentiam facere, ut tenentur, C vicarios instituunt in eisdem. Qui cum nec ad archidiaconum vel decanum respectum habeant, correctionem nolunt aliquam pro suis excessibus sustinere. Quare nobis humiliter supplicasti quod, ne ipsæ Ecclesiæ debito servitio defraudentur, tibi licentiam concedere dignaremur ut auctoritate nostra fraternitati tuæ liceret perpetuos instituere vicarios in eisdem. Cum igitur honori sit onus annexum, et exsequi debeat officium qui beneficium est sortitus fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus canonicos ipsos ad debitam in eisdem parochiis residentiam faciendam, vel saltem idoneos vicarios instituendos in illis, per quos dictis parochiis debita servitia impendantur, monitione præmissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas.

[blocks in formation]

D

licum circa puerum momoratum juxta pium ejus desiderium non impletis. Nolentes igitur hoc pietatis opus relinquere imperfectum, per iterata vobis scripta mandamus et districte præcipimus quatenus dictum puerum apud monasterium vestrum in litterali pariter et morali scientia prompta facientes instrui charitate, ac interim in victu et vestitu providentes eidem, cum ad quintum decimum annum pervenerit, ipsum in fratrem et monachum admittatis. Alioquin, ne vel ejus vel prædictæ suæ matris anima in dubium suspendatur, quæ gravis infirmitatis incommodo fatigata, circa provisionem ejusdem pueri minus commode potest maternæ sedulitas officium exhibere, venerabili fratri nostro archiepiscopo Remensi et dilectis filiis abbati Longipontis Suessionensis diœcesis et cantori Remensi dedimus in præceptis ut vos ad id monitione præmissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant.

Datum Laterani x1 Kal. Maii, anno duodecimo, Scriptum est illis super hoc.

XXVII.

ILLUSTRI REGI FRANCIÆ

De succursu terræ sanctæ. (Laterani ix Kal. Maii.)

Illud quod quidam ad injuriam tuam referunt et incommodum regni tui, ad utriusque procul dubio redundat gloriam et profectum, cum videlicet ingens laus et grandis honor tibi simul et regno ipsis provenerit ex eo quod inter alios mundi reges et regna pro communibus necessitatibus et utilitatibus universalis Ecclesiæ seu etiam populi Christiani et recursum ad te specialiter sit ac illud, et potenter eis sit ab utroque succursum. Propter quod, ut recentia ponamus exempla, gloriam tuam et potentiam regni tui titulis hoc illustrat insignibus quod per Constantinopolitani acquisitionem et detentionem imperii ac subsidia et præsidia terræ sanctæ nec non adjumenta fidei orthodoxæ magnanimitate tuorum fortium procurante, ipsos quasi præcipuos visa est iis temporibus Latinitas habuisse quos adversus Græciam insolentem opponeret aut gentem increJulam seu etiam hæresim sævientem; ut jam pene de omni quæ sub cœlo est natione non desit qui victricem manum tuam fortiumque tuorum vel non laudet in aliis, vel non formidet expertus. Sed et nunc cœlesti consilio, sicut creditur, est provisum quod cætero terrarum orbe postposito, de tuo specialiter regno, quasi de publico virorum thesauro, vir quæritur qui Herosolymitani regni gubernaculo præferatur (20), dilecto filio nobili viro Joanne Brenensi comite ad dilectæ in Christo filiæ (Maria) ipsius regnidominæ conjugium evocato; quasi te simul et regnum tuum specialiter iu hoc velit rex altissimus honorare, ut is qui subditus tuus erat, regnum suæ peculiaris hæreditatis accipiat, et orientali provin

ciæ in urgente necessitate succurrat. Quapropter A obolos et dimidium inter novos, veteres, atque dunos pro nihilo reputato quod dicimur a quibusdam plices, novem Skilfatos, septem marabutinos, et regnum tuum prædictorum prætextu viris et viribus præterea in Skifatis et auro fracto ad pondus Romadestituere ac ope simul et opibus vacuare, serenita- num uncias octoginta; quæ videlicet omnia summain tem regiam ad promotionem hujus negotii secure octingentorum quinquaginta librarum. Provenienduximus exhortandam, cum ex hoc potior tibi salus sium senatus attingunt (21) discretioni vestræ per et regno ipsi major speretur prosperitas proventura. apostolica scripta mandantes quatenus ea in necessiQuod profecto cum inter cætera regna mundi a tatibus terræ sanctæ, prout melius expedire videritis temporibus quorum non exstat memoria pro catho- expendatis, habentes prædictum fratrem in Domino licissimorum progenitorum tuorum meritis multa sit commendatum, et eum ad domum suam, cui satis rerum ac temporum fecunditate gravisum, sub tuo esse noscitur necessarius, quantocius potueritis demum felici regimine directus est Dei munere remittentes. Tantumdem etiam assignari fecimus mundi cursus prosperius circa ipsum, ut inter cæte- magistro et fratribus Aventini, qui per nuntium ros mundi reges pro tuis magnificis gestis præful- suum debentillud vobis similiter destinare. Misimus geas gloriosus, sola denique, quod tristes referimus quoque vobis anno præterito per Templarios sumcausa conjugii maculam in gloria tua posuit; quam mam auri mille librarum Proveniensis monetæ vaB utinam satagas absolvere, ut totus omnino ab omni lentem, de qua nullum adhuc habuimus responsum macula sis immunis. Rogamus ergo regalem man- a vobis. Disponimus etiam mittere vobis per Hospisuetudinem et exhortamur attentius, in remissio- talarios et Templarios mille quadringentas marcas nem tibi peccaminum injungentes, quatenus urgen- argenti, cum consilio vestro et nobilis viri Joannis tissima terræ sanctæ necessitate prospecta, injurioBrenen comitis, cum ad vos, Deo duce, pervenerit, sum veldamnosum non reputans quod procul dubio expendendas. Sed et electo Antiocheno proposuimus tibi est honorabile ac perutile regno tuo, præfato pro necessitatibus suis pecuniam mutare, quam comiti ad procedendum in hoc non solum impendas ipse demum reddet pro necessitatibus terræ sanctae auxilium per te ipsum, sed per tuos facias exhiberi. Datum Laterani anno duodecimo. Nos enim, ut quod super ipso negotio maxime pro terræ sanctæ subventione aliis suademus, ipsi quoque in affectu gerere comprobemur, præter alia quæ quantum desuper nobis datur eidem terræ multifarie multisque modis auxilia procuramus, sumam mille quadragentarum marcharum, in quibus nobis comes ipse tenetur, in utilitatem prædictæ terræ ita C providimus largiendam ut persoluta ea fratribus Templi et Hospitalis ab ipso, per eos deferatur ad illam, et tandem in utilitatem prædictam cum consilio venerabilis fratris nostri patriarchæ Jerosolymitani nec non magistrorum Hospitalis et Templiet ipsius comitis expendatur. Ad hæc, cum, sicut pro certo comperimus, litteræ nostræ tibi sæpe minus fideliter exponantur, in hoc esse te volumus de cœtero cautiorem, cum vitiosus interpres aliquando minus, interdum plus, nonnunquam vero aliud et aliter quam in ipsis contineatur exponat, culpabiliter te decipiens, cujus intelligentiam fascinat et damnabiliter nos effendens, quorum intentionem depravat. Cæterum lator præsertium G. prior de Gaia, vir utique providus et fidelis, quæ super quibusdam aliis a nobis accepit tibi referet viva voce. Datum Laterani 1x Kal. Maii, anno duodecimo.

XXVIII.

PATRIARCHE JEROSOLYMITANO ET MAGISTRIS HOSPITA-
LIS AC TEMPLI.

Mittitur eis pecunia.

(Laterani anno duodecimo.)

Ecce mittimus vobis per dilectum filium Joannem de Sambuco fratrem Hospitalis Jerosolymitani, hospitalis Sancti Basilii bis mille ac ducentos et sex

(21) Vide supra lib.1, epist. 109.

D

XXIX.

JOANNI ABRATI S. BERTINI, etc. (Hanc epistolam ex notis chronologicis. libro 11 restituimus. Est nunc in hoc libro ordine 38 bis.)

XXX.

MILONI SUBDIACONO.

EDIT.

Dispensatur cum eo super defectu natalium. (Laterani x Kal. Maii.)

In iniquitatibus cum Propheta conceptus non erubuisti nobis exponere quomodo in delictis te peperit mater tua; gratiaque redimendo naturam, ad submovendum impedimentum casualis originis, apostolicæ implorasti beneficium pietatis. Nos igitur attendentes ingenuos mores ingenuis natalibus antecellere, natæque conditionis fortunæ virtutis factæ gloriam anteire, intellecto tam ex compatriotarum tuorum laudabili testimonio quam eorum qui apud sedem apostolicam ex conversatione diutina te novere quod fortuitum nativitatis defectum perindustrium bonitatis redimis supplementum, de misericordia quæ superexaltat judicio, auctoritate tibi præsentium indulgemus quatenus, dummodo aliud non obviet de canonicis institutis, hoc quod Pater tuus in diaconatu de simplici te genuit concubina non officiat tibi meritis sic adjuto quo minus ecclesiasticum beneficium, cui cura non sit animarum annexa, valeas obtinere canonice ac obtentum libere retinere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani xIII Kal. Maii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XXXI.
HUGONI DE SADURANO RECTORI ECCLESIÆ DE VOLOBRICA

Suscipitur protectione apostolicæ sedis.
(Laterani x Kal. Maii.)

Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios, etc., usque confovere. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, personam tuam cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis quæ impræsentiarum rationabiliter possides, aut in futurum justis modis, præstante Domino, poteris adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem ecclesiam de Volobrica cum appendiciis ejus ecclesiis de Masseiano et de Confolenz, ac omnibus aliis pertinentiis suis, sicut ea collatione sanctæ recordationis Petri de Castronovo apostolicæ sedis legati ac assignatione bonæ memoriæ E. Uticensis episcopi juste possides et quiete auctoritate tibi apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostræ protectionis et confirmationis infringere, etc., usque incursum.

Datum Laterani x Kal. Maii, anno duodecimo.

XXXII.

ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO STRIGONIENSI. Confirmatur eis donatio facta a rege Hungariæ. (Laterani XII Kal. Maii.)

In authentico scripto charissimi in Christo filii nostri Andreæ, illustris regis Hungariæ, nobis ostenso perspeximus contineri quod ipse miserationum Domini recordatus, quibus post tribulationes multas et malas recognoscebat se in patrum suorum solio residere, in suæ coronationis memoriam, quam per manum tuam, frater archiepiscope, desursum se recepisse fatetur, ecclesiæ vestræ beati Adelberti martyris religiosa devotione concessit ut annuatim in festo ipsius martyris canonicis servientibus in eadem centum argenti marca, contradictione sublata, de regali ærario persolvantur. Nos igitur vestris precibus inclinati concessionem ipsam, sicut pie ac provide facta est, et in prælibato authentico continetur, quod de verbo ad verbum præsenti paginæ duximus inferendum, auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus; cujus tenor est talis : « In nomine sanctæ Trinitatis et individuæ unitatis, ANDREAS Dei gratia Hungariæ, Dalmatia, Choroaciæ, Rama, Serviæ, Galliciæ, Lodomiriæque rex, in perpetuum.

« Cum ex regiæ dignitatis officio quibuslibet Deo dicatis domibus teneamur manum pietatis clementer porrigere et earum utilitati modis omnibus in. tendere, cupientes tamen aliquid in gazophylacium cum paupercula mittere, veteris instar testamenti, quo mellis, inter cætera, primitiæ poni videbantur in sacrificio, benigniores regiæ serenitatis oculos illis accommodavimus quas a primis credulitatis nostræ cunabulis et ampliori dignitate præminere et

(22) Vide lib. xiv, epist. 156.

A ardentiori orationum affectione pro salute nostra cognovimus assurgere. Sane miserationum Domini quibus post tribulationes multas et malas in solio patrum nostrorum sedimus, recordantes, ecclesiæ beati Adelberti martyris (22) quam matrem regni esse et metropolim quamque patribus et prædecessoribus nostris cum insignibus fidei sacramenta regalibus administrasse constat, in nostræ coronationis memoriam, quam desursum capiti nostro per manum venerabilis patris Joannis archiepiscopi Strigoniensis Deus imponere est dignatus, has donorum nostrorum primitias, licet exiguum munus, attribuimus, ut annuatim in supradicti martyris Christi festivitate canonicis Deo ille deservientibus centum marcæ argenti contradictione confusa de regali offerantur ærario. Quod ut ratum et stabile B perseveret in posterum, præsentem paginam in argumentum nostri muneris adnotatam sigilli nostri roboravimus impressione.

C

D

<<Datum per manus Goth fridi, Orodiensis præpositi Aulæ regiæ cancellarii anno Dominicæ Incarnationis 1206, venerabili Joanne Strigoniensi archiepiscopo existente, Calano Quinquecclesiensi, Boleslao, Vaciensi, Petro Geuriensi episcopis, Mochone Palatino et comite Bichoriensi, Chepano filio Muiabano, Benedicto Vayavoda, Chepano comite Baciensi Smaragdo Zodakiensi et comite Curiæ, Gula comite Budrugiensi, Marcello Supruniensi, Tiburcio Albensi, Poth. Musuniensi comite. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis tem hoc attentare præsumpserit, etc., usque incursum infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis auDatum Laterani xII Kal Maii, pontificatus nostri anno duodecimo.

XXXIII.

ABBATI ET CONVENTUI SANCTI BERTINI.
De electione Abbatis Alciacensis.
(Laterani 11 Kal. Maii.)

(23) Abbate Sancti Silvini Alciacensis olim viam universæ carnis ingresso, cum ejusdem loci monachi elegissent quemdam de ipsius gremio in abbatem, et ejusdem confirmationem electionis a bonæ memoriæ Morinensi episcopo nequivissent aliquatenus obtinere, per procuratorem suum confirmationem ipsam a sede apostolica petierunt. Cæterum procurator vester proposuit ex adverso quod cum secundum approbatam consuetudinem et privilegia' pontificum Romanorum abbates Alciacenses debeant de monasterio vestro semper assumi, hujusmodi electio erat non immerito reprobanda, utpote contra consuetudinem diuturnam et privilegia sedis apostolicæ attentata, et Alciacenses monachi debebant de jure compelli ut de monasterio vestro personam idoneam sibi eligerent in abbatem. Cumque super hoc iis et aliis coram dilecto filio Guala Sanctæ Mariæ in Porticu diacono cardinali, quem procuratoribus ipsis audirem concessimus, allegatis

(23) Cap. Abbate, De verbor. signific.

« AnteriorContinuar »