Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tenter mutato habitu quasi nudum ad sedem apostolicam destinavit. Cum autem dictus episcopus appellationem interpositam per procuratorem idoneum memoratum capellanum suum fuerit prosecutus, dictus rex non curavit idoneum mittere responsalem, licet quidam simplex nuntius ipsius P. dictus abbas nobis ex parte sua litteras minus providos præsentarit. Quia vero quanto prædictum regem ampliori charitate diligimus, tunto majori dolore turbamur quoties nobis ea de ipsius actibus referuntur quæ famam ejus obnubilant apud homines et conscientiam maculant apud Deum, fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus atque præcipimus,quatenus eumdem regem moneas atten

multis patientibus indigentiam assignetur. Nobis A tribulationibus specialius permanebat, de nocte laautem pro minimo est ut a te vel ab humano die, sicut dicit Apostolus, judicemur, quoniam qui nos judicat Dominus est; nec agere desistens quod idem Apostolus ait: Argue, increpa, obsecra, in omni patientia et doctrina (II Tim. iv). Quare arguentes et increpantes more pii patris, qui filium quem diligit corripit, obsecranus te, fili charissime, per misericordiam Jesu Christi quatenus, illa men. sura contentus quam Deus tibi donavit, ad ecclesiastica jura non extendas aliquatenus manus tuas, sicut nec nos ad regalia jura manus nostras extendimus,relinquens nobis judicium clericorum, sicut et nos laicorum judicium tibi relinquimus ; quia secundum Apostolum servus suo domino stat aut cadit, ne si alienum tibi officium usurpaveris, B tius et efficaciter inducere non postponas ut meexemplo Oziæ regis divinam sentias ultionem.

Quoniam igitur excessus hujusmodi multipliciter apud homines obnubilant famam tuam et conscientiam maculant apud Deum,serenitàtem tuam rogamus attentius et monemus, salubriter consulentes, quatenus habens respectum ad illum cui nuda sunt quælibet et aperta, qui etiam nec falli poterit nec corrumpi,prædictum episcopum propriæ restituens libertati, ablata eidem restituas universa, et de damnis, injuriis et gravaminibus sibi et Ecclesiæ irrogatis satisfaciens competenter, ab eisdem et similibus sic desistas,ut majestatem divinam, quam propter hoc graviter offendis, valeas complacare, ac,cum defeceris,in tabernacula recipiaris æterna. Alioquin, quantumcunque te in Domino diligamus et honori tuo deferre velimus, quia magis est regi Deo quam regi homini deferendum,noveris quod in jure suo non deerimus episcopo memorato, qui sumus omnibus in justitia debitores.

Datum Laterani, vii Kal. Martii,anno quarto decimo.

X.

COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPO.

Super eodem.

(Datum, ut in alia.)

Vehementer nos comedit zelus domus Dei, ad cujus sumus, licet immeriti, custodiam deputati, cum ab illis affligitur qui eam deberent potius confovere,ac gravatur ab eis per quos deberet ab aliis defensari,quibus paterno compatientes affectu,non minus urimur pro eisdem quam pro domo Domini quam affligunt. Sane, sicut ex litteris venerabilis fratris nostri episcopi Colimbriensis accepimus, charissimus in Christo filius noster rex Portugalensis illustris hoc prout convenit non attendens, nec saluti suæ consulens et honori, omissa reverentia Redemptoris,se de rebus ecclesiasticis plus debito intromittens,ecclesias, et ecclesiastica beneficia confert quibus vult personis et aufert, destituendo illos qui sunt canonice per dictum episcopum in ecclesiis suæ diœcesis instituti,etc., in eumdem fere modum ulin alia, usque detiniri. Quapropter dilectum filium M. capellanum suum, qui cum ipso in hujusmodi

C

moratum episcopum propriæ restituat libertati, ablata eidem restituens universa, et de damnis, injuriis et gravaminibus supradictis sibi et Ecclesiæ irrogatis satisfaciens competenter, ab eisdem et similibus de cætero sic desistat quod offensam divine majestatis evitet, quam propter hoc creditur incurrisse, et apud homines ejus opinio, quæ per prædicta maculata fuerat, relevetur. Alioquin, quantumcunque ipsius velimus honori deferre,quia tamen homini contra Deum deferre nolumus aliqua ratione, omni gratia, timore ac amore postpositis ipsum ad hoc per illam quam magis videris expedire censuram et per pœnam in compromisso statutam, qua se, sicut ex litteris Bracarensis electi nuper accepimus, voluntarie obligavit, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo compellere non postponas.

Datum, ut in alia per totum.

X.
EIDEM.

De negotio episcopi Colimbriensis cum Egitaniensi. (Datum, ut in alia.)

Licet venerabilis frater noster Colimbriensis episcopus, pro eo quod inter ipsum et Egitaniensem episcopum suffraganeum tuum super limitatione episcopatuum suorum et quibusdam aliis quæstio ventilatur,te in causa sua possit judicem recusare, nos tamen de discretione tua ac prudentia plene confisi,causam suam, quam habet contra charissimum in Christo filium nostrum regem PortugalenD sem illustrem, tibi de certa scientia duximus committendam Quocirca fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus habens præ oculis solum Deum,taliter in negotio ipso procedas quod et idem episcopus suam et Ecclesiæ suæ justitiam prosequatur, et nos devotionem tuam possimus exinde merito commendare. Cæterum, quia, sicut accepimus, cancellarius ejusdem regis litteras nostras vel delegatorum nostrorum, quæ mittuntur eidem, ob favorem ipsius aut intrepretatur aliter quam se habeant, aut omnino subticet quod noscit regiis auribus displicere, volumus et mandamus quatenus litteras quas super eodem negotio ipsi regi dirigimus

[blocks in formation]

B

C

Adversus quosdam clericos vestrarum diœcesum, qui dudum ad sedem apostolicam accedentes, a vicinio episcopis Castellano videlicet et ortano Sutrino, et Nepesino, temere se fecerunt ad sacros ordines promoveri, gravi fuimus indignatione commoti, pro eo maxime quod quosdam eorum per falsas litteras et Simoniacam pravitatem accepimus fuisse promotos. Unde ordinatores a potestate suspendimus ordinandi, et ordinatis exsecutionem interdiximus ordinum taliter susceptorum, super hoc vobis litteras apostolicas destinantes. Nuper autem multi de ipsis ad nostram præsentiam revertentes, cum multo fletu et ejulatu quotidie non cessabant ad nos opportune importune clamare suppliciter obsecrantes ut cum eis misericorditer agere dignaremur. Quibus diu nos difficiles exhibuimus et severos in tantum quod eis sub pœna excommunicationis injunximus ut redirent,nec nos super hoc diutius molestarent. Sed nec sic quidam eorum ab obsecrationis instantia desistere voluerunt, quo magis repellebantur a nobis, eo magis apud nos ut misereremur instantes. Ejus denique nos exemplo qui cum iratus fuerit non obliviscitur misereri,rigorem mansuetudine providimus temperandum; cum et ipsi, exemplo Jacob luctantis cum angelo, nullatenus nos dimitterent, nisi eis benedicere curaremus. Quocirca fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus his qui de prædictis duobus criminibus canonice se purgaverint, falsitate videlicet litterarum et Simoniaca pravitatis, suspensionis sententiam quam in eos tulimus relaxetis, ut si alias digni sint et idonei, D et vos eis concedere volueritis, in vestris possint diœcesibus ministrare. Ad hæc, per dioceses vestras ex parte tam nostra quam vestra publice ac districte vetetis ne quis ulterius se faciat taliter ordinari. Et ne facilitas veniæ incentivum tribuat delinquendi, quicunque de cætero fuerit taliter ordinatus, eo ipso se noverit ab ordinis exsecutione suspensum.

Datum Laterani, Kal. Martii, pontificatus nostri anno quarto decimo.

(168) Cap. Cum in præsentia, De sent. et re Jud. in 4 Collect.

XII.

ABBATISE ET MONIALIBUS AURIGNIACENSIBUS.

Ne beneficia non vacantia promittantur. (Laterani. vi Nonas Martii.)

Cumex injuncto,etc.,ut supra lib.x111 epist. CCV, usque attentatur. Sane, te, filia abbatissa, referente ad nostram audientiam est delatum quod abbatissa quæ te præcessit et vos ad multorum instantiam importunam quibusdam non vacantia beneficia promisistis,pensionem eisdem ipsorum nomine concedentes in vestri monasterii læsionem. Quis igitur id contra statuta, etc., ut supra, usque incursurum. Datum Laterani,vi Nonas Martii,anno quarto decimo.

XII.

HENRICO ELECTO SANCTI STEPHANI HERBIPOLENSIS.

Ejus electio confirmatur. (Laterani, vi Idus Martii.)

(168) Olim in dilecti filii nostri Benedicti tituli Sanctæ Suzannæ presbyteri cardinalis,quem tibi et O. (169) procuratori venerabilis fratris nostri Wirzeburgensis episcopi auditorem concessimus, præsentia constitutus, proponere curavisti quod cum in abbatem monasterii Sancti Stephani fuisses electus,et electionem tuam prædictus noluisset episcopus confirmare, ad venerabilem fratrem nostrum Heistetensem episcopum et dilectum filium abbatem Halsbrunensem(170) commissionis litteras impetrasti, cumque coram ipsis inter te ac quosdam monachos adversarios tuos lis fuisset legitime contestata, quoniam pars adverso non solum comparere noluit in terminis peremptorio etiam assignatis, sed quemdam alium in prædictum monasterium intrusere, judices receptis ex parte tua quibusdam testibus,te in possessionem causa rei servanda mittentes, eum quem adversarii tui duxerant in monasterio intrudendum cum omnibus fautoribus suis excommunicationis sententiæ subjecerunt. Ad hæc autem respondebat episcopi procurator quod et tu per falsi suggestionem prædictas litteras impetraveras, et inordinate processerant judices memorati, quia cum inter te ac episcopum fuisset causa conmissa, ipsi, episcopo non citato, contra prædictos monachos, de quibus in commissione mentio non fiebat, post appellationem ad nos interpositam præsumpserant judicium exercere. Nos igitur his et aliis quæ coram eodem cardinale proposita fuerant plenius intellectis, tam id quod de illo exstiterat attentatum qui lite pendente per adversarios tuos intrusus fuerat in abbatem, quam illud quod te in possessionem causa rei servandæ judices induxerant memorati,decrevimus irritum et inane ac de consensu partium venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis majoris ecclesiæ et Sanctæ Crucis præpositis Augustensibus dedimus in mandatis ut vocatis ad præsentiam suam quoscunque noscerent evocandos, te ac sociis tuis ad stipendia restitutis,

(169) In quart. Coll. C. etiam in cod. Colbertino. (170) In quart. Coll. Aspertinen.

et absolutis secundum formam Ecclesiæ absolven- A juramento quod abbati præ mortuo de te non exigendis,audirent causam, et tam recipiendis attestatio- do præstiterat,eligere non valebat, personam tamen nibus quam receptis legitime publicatis,eam fine ca- tuam multipliciter commendarit et sibi dixerit comnonico sublato appellationis obstaculo terminarent. placere. Præterea concorditer illud intelligitur esse Ipsi vero receptis per quosdam viros discretos testi- factum a quo non poterant obstante juramento ab bus,et per se tandem attestationibus publicatis, post omnibus unaminiter præstito resilire, cum fuisset multas exceptiones et alia utrinque proposita,quia juratum ab omnibus quod eum in quem quatuor vel quidam testes eis contrarii videbantur, causam ad tres arbitri convenirent, etiamsi quatenus contradinos remiserunt instructam, vigiliam Beati Andreæ ceret, reciperent in abbatem. Eadem quoque ratiopartibus terminum præfigentes quo nostro se con- ne dieebas quod arbitrandi seu eligendi facultas spectui præsentare sententiam recepturæ. Quam- revocata non fuerat,nec potuerat revocari, præservis autem tu propter hoc ad sedem apostolicam ac- tim cum,etsi arbitrii nondum publicassent arbitrium cessisse,pro parte tamen altera nullus comparuit jam tamen in te pariter convenissent. Nec nocet in responsalis. Quare te oportuit diutius exspectare. aliquo quod quibusdam absentibus arbitri procesT'andem vero,ne pars altera lucrum de contumacia serunt, cum Joannes, qui abfuisse dicetur, staret reportaret,sed ejus absentia Dei præsentia supple- B præ foribus, et Cono scienter se duxerit absentanretur, aperiri gesta fecimus et examinari omnia dum,illaque hora instaret qua electionem publicare diligenter. Contra te igitur videbatur propositum debebant,et qua elapsa,eligendi arbitrium expiraset probatum quod cum juri eligendi renuntiatum set. Super dilapidatione vero etsi nihil contra te in episcopi manu fuisset, ipse monachis sub hac fuerit sufficienter ostensum, per testes tamen tuos forma licentiam tribuerat eligendi si possent in per- erat aperte probatum quod officium tuum meliorasonam idoneam de gremio ipsius Ecclesiæ conveni- tum reliqueras, et de omnibus sufficientem reddire,alioquin,ne sine ipso vel nuntio suo procedere deras rationem.Nos igitur his et aliis diligentius et attentarent districtius curaverat inhibere.Ipsis ergo plenius intellectis, electionem de te factam auctorisuper electione tractantibus,in quatuor arbitros fuit tate apostolica confirmamus et præsentis scripti ab omnibus compromissum,sic videlicet ut si unus patrocinio communimus.Nulli ergo,etc., confirmaetiam ab aliis discordaret, quod tres facerent non tionis, etc., usque incursurum. valeret. Qui, cum in quadam camera convenissent nec potuissent ad invicem concordare, sed recessissent de loco ipso discordes, Joannes cum sociis suis accedens ad eos, ex episcopi parte prohibuit ne ulterius ad arbitrium consederent, quia ipsi de cœtero eorum arbitrium non servarent.

Cæterum tres eorum prohibitioni factæ minime deferentes, contradicente quarto, absentia Joannis et Cononis captata, te sibi eligere præsumpserant in abbatem. Quare quod ab eis factum fuerat, videbatur penitus non valere ; quia, cum in.manu episcopi renuntiatum juri eligendi fuisset et sub hac forma duntaxat electionis restituta facultas si possent unaminiter convenire, ipsi non fecerant electionem concordem,sed contra formam prescriptam conveneruntin arbitros *quorum tres contra compromissi tenorem, contradicente quarto et arbitrandi licentia revocata, contemptis absentibus, te, qui bona cellarii,cujus administrationem prius habueras,asserebaris enormiter dissipasse, in abbatem præsumpserant nominare. Verum ad hoc fuit ex tua parte responsum quod non fuerat sufficienter ostensum vos juri eligendi renuntiasse in manu episcopi,quod ipsis secundum canones competebat, præsertim cum nullus testium quod tu cum parte tua renuntiaveris ausus fuerit affirmare, licet aliquis dixerit se ab episcopo sic audissent. Præterea si fuisset renuntiatum ab omnibus, episcopus tamen facultatem restituerat eligendi si possent concorditer convenire. Ipsi quoque quatuor arbitros concorditer assumpserunt, qui etiam intelligendi sunt concorditer proces sisse, cum, etsi quartus dixerit quod te, obstante

C

Datum Laterani,vi Idus Martii, pontificatus nostri anno quarto decimo.

XIV.

RATISPONENSI EPISCOPO, ET DE SANCTO EMMERANO
RATISPONENSI ET PRWENICEnsi ratiSPONENSIS DICE-

CESIS ABBATIBUS.

Super eodem.

(Datum, ut in alia.)

Olim dilectus filius Henricus electus monasterii Sancti Stephani Herbipolensis in dilecti filii nostri Benedicti tituli Sanctæ Susannæ presbyteri cardinalis quem sibi et X. procuratori venerabilis fratris nostri Wirseburgensis episcopi auditorem concessimus, præsentia constitutus proponere curavit quod cum in abbatem ejusdem monasterii fuisset electus, et electionem suam prædictus noluisset episcopus confirmare, etc., in eumdem fere modum ut in alia usque examinari omnia diligenter.Itaque contra eumdem electum videbatur propositum et probatum,etc. D usque manu fuisset, ipse monachis dicti monasterii sub hac forma,etc.,usque captata, eum sibi eligere præsumpserant in abbatem. Quare, etc., in eumdem fere modum ut in alia(usque contemptis absentibus, ipsum, qui bons cellarii, cujus administrationem prius habuerat, asserebatur enormiter dissipasse, in abbatem præsumpserant nominare. Verum ad hæc fuit ex sua parte responsum quod,etc.,in eumdem fere modum ut in alia,usque plenius intellectis, electionem de dicto electo factam auctoritate apostolica per diffinitivam duximus sententiam confirmandam.Ideoque discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus sententiam ipsam executioni man

decimo.

XVI.

dantes, eumdem Henricum in corporalem abbatiæ A Datum Laterani, xvı Kal. Aprilis, anno quarto possessionem inducere procuretis, et ab universis monachis ei faciatis obedientiam exhiberi, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea, etc.

Datum, ut in alia per totum.

XV.

ARCHIEPISCOPO SENONENSI, ET NIVERNENSI EPISCOPO, ET
MAGISTRO ROBERTO DE CORZON CANONICO PARISIENSI.

De presbytero Lingonensi accusato de hæresi.
(Laterani, xvi Kal. Aprilis.)

Venerabilis frater noster Lingonensis episcopus quædam nobis contra G. canonicum Lingonensem presbyterum de Mussiaco per suas litteras intima- B vit quæ sapere præsumuntur hæreticam pravitatem: quarum tenorem de verba ad verbum vobis sub bulla nostra remittimus interclusum. Unde, cum dictus episcopus eumdem G. suspectum de hæresi habuisset,coegit eumdem cautionem tam juratoriam quam fidejussoriam exhibere quod terminis quos sibi præfigeret ejus se conspectui præsentaret, prout deceret super his omnibus responsurus. Sed, cum dictus episcopus apud Barrum super Secanam die quo terminum assignarat sibi cum multis viris religiosis et prudentibus, quos ad hoc convocaverat, convenisse,idem G. juramenti religione contempta, nec comparuit, nec suam absentiam excusavit. Quare sæpedictus episcopus, pensatis omnibus quæ tam prima die quam secunda servato juris ordine, C ac præ oculis habito Dei timore, acta fuerant coram eo, et toto processu diligenti deliberatione pensato, de consilio et consensi tam religiosorum quam jurisperitorum omnium qui assistebant eidem,sæpedictum G. super his de quibus fuerat accusatus pro convicto decrevit habendum, ipsum sententia diffinitiva pronuntians tanquam hæreticum condemnandum,et sententiam in scriptis redigi faciens, et multorum sigillis, episcoporum videlicet, abbatum et archidiaconorum reservari munitam.Dictus auteru G. in nostra præsentia constitutus proposuit quod præfatus episcopus eum post appellationem ad nos interpositam ceperat, et præfatam præstare compulerat cautionem,nitens se multipliciter excusare. Nos igitur attendentes quod ea quæ circa ipsum fuerint inquirenda vos plenius poteritis indagare, illum ad vos duximus remittendum,per apostolica scripta præcipiendo mandantes quatenus nisi usque ad festum Pentecostes comparuerit coram vobis,super his quæ sapiunt hæreticam pravitatem suam sufficienter, si poterit, innocentiam ostensurus,vos sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo exerceatis in ipsum rigorem ecclesiasticæ disciplinæ : quod si se ostenderit inculpabilem ejus innocentiam opprimi non sinatis,cum sincera diligentia et diligenti sinceritate in negotio fidei processuri. Quod si non omnes, etc. duo vestrum ea, etc.

MAGISTRO GILIBERTO CANONICO SANCTOTUM APOSTOLORUM

CONSTANTINOPOLITANO.

Confirmatur ei præbenda.

(Laterani, xi Kal. Aprilis.)

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, præbendam quam in ecclesia Sanctorum Apostolorum Constantinopolitana es canonice essecutus, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, xı Kal. Aprilis, anno quarto decimo.

XVII.

A. CANONICO SANCTE SOPHIE CONSTANTINOPOLITANO.

De eodem argumento.

(Datum, ut in alia.)

Solet annuere sedes apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter,dilecte in Domino fili, tuis justis precibus inclinati, præbendam quam in Constantinopolitana Ecclesia obtines, sicut eam, etc., ut in alia, usque incursurum.

Datum, ut in alia per totum.

XVIII.

HUGONI ABBATI MONASTERII SANCTI SALVATORIS KAR

ROFFENSIS, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRÆSENTIBUS
QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PER-
PETUUM.

De confirmatione privilegiorum.

(Laterani, XIII Kal. Aprilis.)

Venerabilium locorum cura nos admonet de eorum perpetua securitate tractare, et quæ pro ipsorum quiete recte statuta sunt, cooperante Domino, stabilire. Eapropter, dilecti in Domino, filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus,et præfatum monasterium Sancti Salvatoris,in quo divino estis obsequio mancipati,ad exemplar felicis recordationis Alexandri secundi, Urbani secundi, Cali xti, Lucii secundi, Anastasii et Alexandri tertii, præD decessorum nostrorum Romanorum pontificum,sub beati Petri etnostræ protectione suscipimus et præsentis scripti privilegio communimus. In primissiquidem statuentes ut ordo monasticus,etc.usque perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascunque possessiones,quæcunque bona idem monasterium impræsentiarum juste et canonisse possidet, aut in futurum, etc. usque permaneant, in quibus hæc propriis duximus vocabulis exprimenda : Locum ipsum in quo præfatum monasterium situm est cum omnibus pertinentis suis, burgum videlicet ipsi cœnobio adjacentem cum ecclesiis et parochiis suis, ecclesiam de Aneis, de

Plevilia, de Genuliaco, de Suiriaco, de Lubiliaco, A sterio et de Caleias cum pertinentiis suis. In Burde

galensi diœcesi ecclesias de Tella et de Ribaniaco cum pertinentiis suis. In Andegavensi diœcesi ecclesiam Sancti Saturnini cum appendiciis suis. In Belvacensi diœcesi ecclesiam de Fraxineto cum villa, terris, decimis, redditibus, et altari suo de Oddonis curte et aliis pertinentiis suis;domum de Audecuria cum villa, vineis et aliis pertinentiis suis. In Remensi diœcesi ecclesiam de Villa Dominica cum altari et aliis pertinentiis suis. In Morinensi diœcesi abbatiam quæ dicitur Ham, statuentes ut abbatis qui in eodem loco successerit electio in Karrofensis abbatis provisione consistat; quia ab ipso pene fundationis exordio Hamensis ecclesia Karroffensi monasterio oblata, Karroffensium fratrum studio expensis excrevisse cognoscitur. Abbatiam de Andria, ecclesiam de Beureria cum terris, pratis et aliis pertinentiis suis. Ecclesiam de Aloannia cum villa, terris et aliis pertinentiis suis. In Anglia, in episcopatu Lincolniensi, monasterium de Dardunaco cum pertinentiis suis; ecclesias de Tanlunaco, de Cantunaco, de Cauffo et de Canturbeio. In Bituricensi diœcesi ecclesiam Sancti Vincentii de Monz cum villa, terris, molendinis et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Monsterolo cum villa, pratis, molendinis et omnibus pertinentiis suis; In Claromontensi diœcesi castellum Sancti Ivonii, abbatiam Wodorensem, ecclesias de Cadilogio,de Morengia, de Nobiliaco; de Grossoligo, de Perusia, de Gadiniaco et de Plevis cum omnibus pertinentiis C suis; ecclesiam Sancti Dionysii de Lascesas, ecclesiam Sancti Petri de Noallac, ecclesias de Ambernac,unam beatæ Mariæ,alteram beati Petri; ecclesiam Sancti Martini de Ambazac super fluvium Dronæ,ecclesiam de Macovilla et ecclesiam de Cella cum omnibus pertinentiis suis. In Rothomagensi diœcesi ecclesiam Sanctæ Mariæ de AIneto cum decimis et aliis pertinentiis suis. Ambianensi diœcesi eeclesiam de Boaressia cum villa, terris, decimis, nemoribus; et ecclesia Sanctæ Mariæ de Formariis cum tertia parte decimarum totius parochiæ.

Sancti Martini Arsi, de Enerciaco, cum terra de
Podio calvo, ecclesias do Meleu, de Maslerant, de
Marceliaco, de Bellomonte, de Argentunio, de Cla-
reta, de Parisiaco, de Goia, de Chel, de Exactiis, de
Malopresbytero, de castro Garnerii, de Solmeria
cum Brenaco, de Siurim, de Benajas, de Loa, de
Claromonte,de Belloloco,de Camboira et de Adaco;
ecclesias Sancti Fermerii, Sancti Maxentii, Sanctæ
Mariæ et Sanctæ Sophiæ de Niorto cum parochia
sua; Sancti Leodegarii, Sancti Cirici, Sanctæ Ma-
riæ de Cornu cum ecclesiis suis et parochia;
Sancti Nicolai de Monte Maurilii, Sancti Mar-
tini de Heremo, de Tursarco, et de Basiano. In
Lemovicensi episcopatu monasterium castri de
Rupe Cavardi cum cœmeterio et pertinentiis suis; B
monasterium Sancti Angeli cum castro et ecclesiis
sibi pertinentibus; ecclesias de Colongia, de Ma-
gnaco,d
,de Monasterio et de Cella; ecclesiam Sanctæ
Maria de Tellicio cum appendiciis suis de Oratorio et
de Asneriis; ecclesias Sanctæ Eulalia et Sancti Vin-
centii de Sancto Germano, cum capella de insula;
castrum de Nuntronio et monasterium cum eccle-
siis suis; oratorium Sancti Laurentii de Tolia cum
villis de Arbergiis, de Pollac, de Gaschonholas, de
Brillac et de Campellis cum terris, vineis, decimis,
redditibus,nemoribus et aliis pertinentiis suis; ora-
torium Sancti Nicolai de Aubis cum vineis, terris,
pratis, molendinis et aliis pertinentiis suis. In Xan-
tonensi diœcesi ecclesiam de Jarniaco cum villa et
aliis pertinentiis suis; ecclesias de Marviaco, de
Claun, de Cadenaco, de Fornes, de Solunianes, de
Cressiaco, de Colunes et de Avia cum pertinentiis
suis; ecclesias Sanctæ Columbæ et Sanctæ Leverinæ
cum decimis, redditibus et aliis pertinentiis suis:
ecclesias de Macovilla, de Ribaniaco cum terris et
aliis pertinentiis suis; ecclesias Sancti Florentii et
Sancti Bibiani cum omnibus pertinentiis suis. In
episcopatu Petragoricensi monasterium Sancti Pe-
tri de Sorziaco cum villa, terris, vineis, decimis,
molendinis et aliis pertinentiis suis; ecclesiam Sanctæ
Mariæ de Moscidanio cum decimis et aliis pertinen-
tiis suis; ecclesiam Sancti Medardi cum villa et aliis
pertinentiis suis; ecclesiam Sanctæ Columbæ cum
pertinentiis suis; ecclesiam novam de Fractojoco,
ecclesiam Sanctæ Mariæ de Capella Fulcherii cum
pertinentiis suis; ecclesias de Ladas et Sancti Præ-
jecti de Faugas et de Paracollo cum villa et aliis
pertinentiis suis; ecclesiam de Cosa cum altaribus
et aliis pertinentiis suis. In diœcesi Caturcensi
monasterium de Monte Pesato cum decimis et aliis
pertinentiis suis; ecclesias de Bonoloco et de Mise-
ricordia Dei cum pertinentiis suis. In episcopatu
Agennensi ecclesiam de Vitraco cum appendiciis
suis,ecclesias de Artaldo,de Margarola et de Berti-
nio cum pertinentiis suis. In Engolismensi diœcesi
ecclesiam de Voerta cum villis, decimis et aliis
pertinentiis suis; ecclesias de Fontaniliis,de Canu-
met, de Sargucoco, de Donazaco de Suriaco mona-
PATROL. CCXVI.

D

Ad hæc,supradictorum Patrum vestigiis insistentes interdicimus ne diœcesis ipsius episcopus, nisi ab abbate invitatus fuerit, in eodem monasterio missas publicas aut consecrationes vel ordinationes quaslibet agat,neque sanctiones [stationes] indicat neque paratas vel mansionaticos exinde requirat, salva hospitalitatis gratia competenti. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e sæculo fugientes ad conversionem recipere et eos in vestro monasterio absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit absque licentia abbatis sui,nisi obtentu arctioris religionis, discedere. Discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. In parochialibus vero ecclesiis quas tenetis liceat vobis sacerdotes eligere et epi13

« AnteriorContinuar »