Imágenes de páginas
PDF
EPUB

scopis præsentare: quibus,si idonei fuerint,episcopi A tis receptis,et tam instrumentis et rationibus quam

curam animarum committant,ita ut de plebis qui-
dem cura ipsis, vobis vero pro temporalibus debeant
respondere. Interdicimus etiam ne in altare eccle-
siæ vestræ, quod prædicti antecessoris nostri Ur-
bani manibus consecratum est, secundum constitu-
tionem ejus quisquam præter apostolicæ sedis pon-
tificem vel ejus legatos excommunicationis vel
interdictionis audeat proferre sententiam. Obeunte
vero te nunc ejusdem loci abbale, etc., usque pro-
viderint eligendem : qui a diocesano episcopo be-
nedicatur,siquidem gratiam et communionem apo-
stolicae sedis habuerit,et si benedictionem gratis ac
sine pravitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin
liceat vobis pro benedictione eadem catholicum
quem malueritis adire antistitem. Decernimus ergo B
ut nulli omnino hominum liceat præfatum monaste-
rium temere perturbare aut ejus possessiones, etc.,
usque profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve
persona, etc., usque ultioni. Cunctis autem eidem
loco sua jura servantibus,etc., usque invenint. Amen.

Datum Laterani, per manum Joannis Sanctæ Mariæ in Cosmidin diaconi cardinalis,S. R. E. cancellarii, xn Kal. Aprilis, indictione xIY, Incarnationis Dominicæ anno 1210, pontificatus vero domini Innocentii papæ III anno quartodecimo.

XIX.

C

HUGONI ABBATI ET CONVENTUL KARROFENSI. De electione abbatis Andrensis. (Laterani, x Kal. Aprilis.) (171) Inter ecclesiam vestram et Andrense cœnobium superjure eligendi abbatem Andrensem dudum quæstione suborta, postquam super ea fuit in nostra præsentia diutius disceptatum, dilectis filiis decano Saresberiensi et archidiacono et magistro P. Pulverel canonico Parisiensi dedimus in mandatis ut auditis hinc inde propositis, si ex parte vestra talis foret consuetudo probata quæ juri communi præjudicaret, merito in hac parte ipsi secundum consuetudinem eamdem decernerent electionem Andrensis abbatis ulterius faciendam: quod si talis consuetudo, per quam in hoc casu præjudicaretur juri communi,minime probaretur, ipsi Andrensibus monachis jus eligendi abbatem, sublato appellationis obstaculo, adjudicare curarent, ut sic postmodum obtinerent liberam facultatem vel de Ecclesiæ suæ D gremio vel etiam aliunde per electionem canonicam eligendi personam idoneam in abbatem,præsentandam capitulo Karrofensi, ut si esset canonica confirmaretur ab ipsis.Quod si forsitan partes mallent ut nobis sententia servaretur, ipsi causam instructam ad nostrum examen remittere procurarent, præfigentes partibus terminum competentem quo in nostra comparerent præsentia recepturæ judicium æquitatis; quod si omnes his exsequendis interesse non possent, duo eorum ea nihilominus exsequi procurarent.Qui postmodum testibus utriusque par(174) Vide lib. xi, epist. 205.

confessionibus et allegationibus etiam diligenter inspectis, cum judices super sententia proferenda tractarent, et unus eorum,videlicet decanus,astrueret sibi de causæ meritis non liquere,quam ad no. strum cupiebat examen remitti, reliqui duo judices, sicut ex litteris intelliximus eorumdem, cupientes negotium expedire, prout partes pluries instanter petierant, postquam in causa renuntiatum fuerat et conclusum,auditis specialiter postea quæ fuerunt a partibus proposita coram eis,cum jam sententiam quam de consilio peritorum conscripserant intenderent promulgare, Andrensis monasterii procurator quasdam suspicionis causas proposuit contra eos, de quibus ante nullam fecera mentionem, et ad cognoscendum de ipsis, arbitris non petitis, recessit ab eis. Sed dicti judices nihilominus sententialiter decreverunt ut cum in Andrensi cœnobio immineret abbatis electio facienda, Andrenses monachi ab abbate et capitulo Karroffensi eligendi abbatem licentiam peterent, et eligerent postmodum personam idoneam de gremio et professis Ecclesiæ Karroffensis, ita quod in capitulo Karroffensi eligere minime tenerentur. Cum autem nuper dilecti filii Gaufridus Daubis monachus vester et Willelmus Andrensis Ecclesiæ procuratores propter hoc ad sedem apostolicam accessissent, et super antedicta sententia litigassent aliquandiu coram nobis,nos,qui ex officii nostri debito his quæ pacis sunt tenemur insistere,compositionem amicabilem et utrique monasterio utilem fecimus inter eos, quam ipsi demum pariter acceptarunt, ut videlicet Andrenses monachi qui nunc sunt, et qui pro tempore fuerint, Karroffensi abbati professionem faciant apud Andrense coenobium, promittendo eidem obedientiam et reverentiam regularem. Cum autem in Andrensi Ecclesia occurrerit electio facienda, Andrenses monachi de professis monasterii Karroffensis, sive de suo, sive de monasterii Karroffensis collegio, personam idoneam libere sibi eligant in abbatem. Electus vero Karroffensi præsentetur abbati: qui electionem de illo factam confirmare vel infirmare procuret, sicut de jure fuerit faciendum.Confirmatus autem a dice. cesano benedicatur episcopo, et singulis trienniis monasterium visitet Karrofense, ac census nomine viginti solidos sterlingorum annuatim persolvat eidem. Præterea Karroffensis abbas annis singulis, si voluerit,per seipsum vel per duos ex suis monachis Andrense monasterium visitet: cui Andrensis abbas in choro, capitulo, refectorio, et aliis locis, utpote Patri abbati,cedat. Qui cum consilio Andrensis abbatis corrigat si quid in membris Andrensis cœnobii fuerit corrigendum. Quod si quidquam corrigendum fuerit in abbate,id cum seniorum et saniorum fratrum ipsius loci consilio abbas corrigat Karroffensis. Nos igitur compositionem eamdem a præfatis procuratoribus approbatam de communi fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica confirma

mus et præsentis scripti patrocinio communimus, A et Aternani præter quatuor araturas, quibus per statuentes eamdem perpetuis temporibus inviolabiliter observandam. Nulli ergo, etc., confirmationis et constitutionis, etc., usque incursurum. Datum Laterani, x Kal. April. pontificatus nostri anno quartodecimo.

XX.

FRATRIBUS MILITIE TEMPLI SANCTI PHILIPPI DE PLANO
AUXIMANE DIOECESIS.

De concordia inter episcopum et Templarios Auxi

manos.

(Laterani, x Kal. Aprillis.)

Inter vos ac venerabilem fratrem nostrum Auximanum episcopum super quibusdam mortuariis, decimis, synodalibus et aliis episcopalibus juribus, B ac super eo quod excommunicatos et interdictos recipiebatis, ut idem episcopus asserebat, et divina officia et ecclesiasticam sepulturam, venerabilibus fratribus nostris, Esino, Anconitano, et Fanensi episcopis dedisse recolimus in mandatis ut auditis utrinque propositis causam ipsam ad nos remitterent sufficienter instructam, præfigentes partibus terminum competentem quo nostro se conspectui præsentarent sententiam recepturæ. Cum autem partes comparuissent postmodum coram eis, prædictus episcopus per procnratorem suum in Sancti Philippi, Sanctæ Mariæ, ac Sanctæ Marinæ ecclesiis episcopale sibi jus vindicando, tam sextam partem ecclesiæ Sancti Philippi, quam ex donatione ecclesiæ Sancti Coronati asserebat ad se de jure spectare, C quam tertiam mortuariorum quæ vobis obveniunt in diœcesi Auximana, nec non fructuum quarumdam terrarum decimam, quas vos obtinetis ab ipso, ratione terragii sibi debitam postulavit, et ut tam decimas Sanctæ Mariæ ac Sanctæ Marinæ ecclesiarum sibi huc usque subtractas quam etiam cathedraticum, quod integre sibi hactenus solutum non fuerat, vos restituere cogeremini et compelli ad præstandum de cætero integraliter supradicta. Institutionem præterea et destitutionem etiam clericorum in præfata Sancti Philippi ecclesia vindicavit, petens vobis nihilominus inhiberi ut excommunica. tos et interdictos ab eo non reciperetis ad divina officia vel ecclesiasticam sepulturam. Quadringentos quoque perperos pœnæ nomine petiit, quam ex eo dicebat esse commissam quod vos contra conventionem inter vos et ipsum initam venientes, circa culturam agrorum, quos in emphyteosim ab ecclesia tenetis ipsius, non impenderatis operam diligentem, et castellanos atque villanos suos in suum receperatis præjudicium et gravamen, postulans vos ad illos dimittendum compelli ac compesci, ne illos absque ipsius reciperetis de cæ. tero voluntate. Verum vos tamen decimas a rivo montis Marii usque in flumen et pontem Consæ ac usque ad Planum, quam etiam quasdam terras ac pascua quæ vobis concessisse dignoscitur, nec non etiam pratum de Walvadrono, et campos Rigiberta

D

ipsum spoliatos vos contra justitiam querebamini, vobis restitui postulastis. Judices vero, receptis super his testibus ab utraque parte productis, eamdem causam ad nos remiserunt sufficienter instructam.

Cum autem propter hoc nuper vester et alterius partis procuratores in nostra præsentia constituti super præmissis aliquandiu litigassent, nos utriusque partis inspectis attestationibus diligenter et rationibus intellectis, de communi fratrum nostrorum consilios vos super sexta parte ecclesiæ Sancti Philippi duximus absolvendos; quia, etsi per testes ipsius episcopi fuerit facta fides quod ecclesia Sancti Coronati eamdem sibi sextam partem danaverit, ex aliorum tamen testium depositionibus consistit quod anteriori tempore vobis donaverat partem illam. Decrevimus etiam ut quarta mortuariorum quæ in ipsius diœcesi vobis obveniunt debeat manere contentus, armis et equis ex eadem quarta deductis, que juxta indulgentias Romanorum pontificum vobis indultas retineri debent in subsidium terræ sanctæ. Et ut vos pro singulis ecclesiis supradictis unum quartum grani et unum annonæ pro decimationis quarta, et duos solidos usualis monetæ annis singulis eidem episcopo pro cathedratico persolvetis, inhibentes vobis ut communicatos et interdictos ad divina non recipiatis officia vel ecclesiasticam sepulturam, salvis indulgentiis super hoc vobis ab apostolica sede concessis. Super intitutione vero et destitutione clericorum in ecclesiis supradictis vos ab impetitione absolvimus episcopi memerati, cum in Romanorum pontificum privilegiis vobis indultis id occurret manifeste. Ad restitutionem quoque prati et camporum supradictorum, quibus vos probastis contra justitiam spoliatos, sæpedictum episcopum sententialiter condemnavimus, super proprietate sibi defensione legitima reservata. Quia vero procurator ipsius episcopi requisitus a nobis prætaxatam pœnam vobis sponte remisit;dummodo vos castellanos et villanos suos sine difficultate dimittere curatis et illos absque sua non reciperetis de cætero voluntate, ac procurator vester a petitione subtractarum vobis hactenus decimarum destiterit, dummodo ipsas de cætero idem episcopus percipere vos permittat pacifice, nos in hac parte ipsorum desideriis concurrentes, et vos ab impetitione ipsius episcopi super prædicta pœna et eumdem episcopum super decimis vobis subtractis duximus absolvendos, firmiter injungentes ut et vos castellanos et villanos illius absque ipsius recipiatis minime voluntate, ac ipse vobis prædictorum locorum spirituales percipere decimas sine difficultate permittat, salvo prædicto decimo quod ipsi episcopo terragii ratione debetur. Nulli ergo, etc. usque diffinitionis, constitutionis et inhibitionis, etc. usque incursurum.

Datum Laterani, x Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno quartodecimo.

XXI.
CANTORI, MAGISTRO. E. DE HENNIN. ET HER. PEDIAR-
GENTI CANONICIS ATREBATENSIBUS.

De quadam præbenda Ariensi.
(Laterani, II Kal. Aprilis.)

B

A quem obtinuit, et recessit. Et licet procurator ipsa
poslea sæpefato magistro præcriptionem objecerit
decennalem, et ad illam probandam diem sibi fuerit
assignatus, illam tamen seu aliam exceptionem le-
gitimam ille vel alius procurator capituli non pro-
bavit. Quinimo magister Ingebertus ultimus capituli
procurator, constanter affirmans illa vera transcri-
pla privilegiorum existere, ac ea rata grataque ha-
beri a capitulo Ariensi, ut secundum ea procede-
rent judices ad sententiam postulavit. Unde ipsi ha-
bito consilio sapientum, sæpedicto magistro per
diffinitivam sententiam fructus adjudicavere præ-
dictos quam idem magister petiit auctoritate apo-
stolica confirmari, relationem judicum exhibendo
supradicta et alia plenius continentem. Ad hoc nun-
tius proposuit memoratus quod processus illorum
debebat non immerito retractari ; tum quia in litte-
ris obtentis ad eos de prioribus litteris ad Atreba-
tenses judices impetratis super sex præbendarum
collatione, de quarum numero fuerat dicta præ-
benda cujus fructus idem magister petiit, mentio
non fiebat; tum quia illa quæstio, videlicet de præ-
bendarumconcessione, utpote præjudicialis alterius,
fuerat primitus dirimenda, cum et causa fructuum
quæstione super præbenda sit accessoria, et cau-
sarum continentia non sit juxta sanctiones legiti-
mas dividenda, tum etiam quia idem magister nun-
quam ad eamdem fuerat præbendam admissus.
Verum ad hoc pars altera respondebat, allegationes
hujusmodi ex eo esse supervacuas judicandas, quia
judicum prædictorum examen partes spontanee sub-
C
ierunt. Proposuit insuper idem nuntius dictos ju-
dices minus rite ob causas alias processisse; quia
videlicet in causa spirituali præstari fecerant ca-
lumniæ juramentum, et capitulo memorato manda-
verant sua coram eis privilegia exhibere, in deca-
num ob hoc excommunicationis et in capitulum
suspensionis sententias proferando, cum nemo ad
fundandam adversæ partis intentionem suas tene-
atur edere rationes: item, quia nullo pro capituli
parte præsente, post appellationem ad nos interposi-
tam, nonin procuratorem, sed in capitulum senten-
tiam protulerunt, adjiciens quod nequaquam rela-
tioni judicum standum erat, quæ cum in publicam
non sit redacta scripturam, non in prima persona
sed tertia dignoscitur esse concepta ; præsertim cum
asserant judices se privilegiorum tenore cognito
processisse, quæ minime inspexerunt. Cæterum ad
prædicta pars adversa respondit quod in præfata
quæstione fructuum, utpote temporali, non incom-
petenter præstari potuit calumniæ juramentum ;
sed et mandari a judicibus potuit privilegia
exhiberi, quorum transcripta per magistrum me-
moratum oblata vera esse procurator capituli fate-
batur cum et ultimus procurator ipsius petierit se-
cundum ea negotium terminari.

(172) Dilectus filius magister Wibertus presbyter coram dilecto filio nostro Joanne Sanctæ Mariæ in Via lata diacono cardinale, quem sibi et I. nuntio decani et capituli ecclesiæ Ariensis, Morinensis diœcesis auditorem concessimus, proponere procuravit quod cum ei sacerdotalis præbenda in eadem ecclesia dudum canonice collata fuisset, ac decanus et capitulum memorati nollent ei postmodum fructus reddere præbendales, ad conquestionem ipsius di. lectis filiis magistro scolarum et Waltero et Joanni de Albengi canonicis Morinensibus commisimus causam ipsam Qui decano et capitulo Ariensi, postquam citati sæpius et demum edicto peremptorio evocati comparere noluerant coram eis, inhibere curarunt ne quid in apostolici mandati elusionem vel supradicti magistri gravamen, quæstione pendente super eisdem fructibus, innovarent. Verum in præsentia eorumdem judicum postea partibus constitutis, cum præfatus magister suam edidisset super eisdem fructibus actionem, Willelmus de Duaco capituli procurator respondit quod quæstio super fructibus coram eisdem judicibus procedere non debebat donec causa super concessione sex sacerdotalium præbendarum, de quarum numero erat præbenda illa quæ præfato dignoscebatur magistro collata, quævenerabili fratri nostro episcopo Atrebatensi et conjudicibus suis auctoritate nostra fuerat commissa utpote præjudicialis, finem debitum sortiretur. Cum autem judices de partium voluntate quorumdam peritorum consilium, an illa quæstio præjudicialis existeret, requirere studuissent, nondum ab eisdem recepto responso præpositus Ariensis B. clerico primam tantummodo tonsuram habenti præbendam supradictam concessit, cujus fructus magister petierat memoratus, ejusdem præbendæ fructus post inhibitionem judicum assignatis eidem, contra ecclesiæ privilegia temere veniendo. Post hæc vero judices memorati causam Atrebatensibus judicibus delegatam quæstioni sibi commissæ nequaquam præjudicialem existere, prout in consilio receperant a peritis, per interlocutoriam D sententiam declararunt: a qua non fuit pro parte capituli provocatum, sed lite super quæstione fructuum contestata, utraque pars præstitit calumniæ juramentum.

Cumque privilegiorum transcripta magister obtulerit supradictus, per quæ fidem facere intendebat quod præbendam illam canonice fuerat assecutus procurator capituli ea esse vera privilegiorum transcripta coram judicibus recognovit. Quibus procuratori mandantibus ut authentica privilegia exhiberet, ipse certum ad hoc diem sibi petiit assignari, (172) Vide lib. x1, epist. 255.

His igitur et aliis quæ coram eodem cardinale utrinque proposita fuerant per ejusdem relationem

plenius intellectis, cætera hinc inde proposita fri- A tis refutant monachis omnem litem et querimoniam vola reputantes, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus supradicto clerico convocato, seu aliis qui fuerint evocandi,inquisita plenius et cognita veritate, si vobis constiterit quod præfato B. lite pendente præbenda concessa fuerit memorata, vel quod præbenda ipsa, quæ sacerdotibus duntaxat consueverat assignari, eidem collata fuerit in sacris nondum ordinibus constituto vel aliud canonicum obviet propter quod præbendam ipsam nequeat ob. tinere, vos supradictam sententiam pro eodem magistro super fractibus latam a judicibus sæpedictis faciatis appellatione remota firmiter observari, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes, etc. duo vestrum, etc.

Datum Laterani, III Kalend. Aprilis, pontificatus nostri anno quartodecimo.

a

XXII.

ABBATI ET CONVENTUI FOSSÆNOVE.

Confirmatur compositio facta cum Pipernensibus. (Laterani, Iv Kal. Aprilis.)

B

C

Istis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum,et vota quæ a rationi tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, etc. usque assensu, compositionem seu transactionem inter vos ex parte una et consules ac populum Pipernensem ex altera super possessionibus constitutis in loco qui Laurentii vulgariter appellatur amicabiliter initam, sicut provide facta est et ab utraque parte sponte recepta, et in instrumento publico exinde confecto plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patronicio communimus. Ad majorem autem evidentiam tenorem ipsius instrumenti de verbo ad verbum huic nostræ paginæ duximus inserendum. • In nomine Domini. Amen. Anno ejus millesimo centesimo nonagesimo tertio, anno tertio domini Cœlestini papæ III,indictione x1,mense Augusto,die tertia. Quoniam ea quæ refutationibus sive transactionibus vel aliis conventionibus inter homines fiunt plerumque memoriæ commendari non possunt, idcirco ego Guido sanctæ Romanæ Ecclesiæ scriniarius transactionem sive refutationem vel etiam conventionem inter fratres Fossanovæ et populum Pipernensem habitam rogatus in hoc publicum scriptum reduco, ut si de ea dubitatum fuerit, per D hoc scriptum veritas rei ostendatur. Conventio itaque sive transactio vel refutatio talis est. Fratres Fossanovæ dant Pipernensibus centum tres libras bonorum Provesinorum pro molendinis communibus recolligendis,quæ pignori tenebantur. Et consules Piperni,scilicet Petrus domini Leonis, Belbellus, Transmundus Donna Nuvæ, Philippus domini Gregorii milites, Roscemanus, Staldo, Jordanus, Roffridus,Guastapane, Massarii nomine universita

(173) Ne aliquis, c. 1, et c. Quod quibusdam, De fidejusso, quod desumptum est ut hæc epistola ex concilio Lateranensi sub Innocentio III, c. 59, De

et omnem actionem quam habelant vel hahere possent in Laurentiis, scilicet inter hos fines sicut vadit in directum a Gorga Palumbi in Mazoclam, et inde pergit per Mazoclam usque ad aquam quæ descendit de Fontana de Ficu,sine omni conditione, et inde ascendit usque in lacum.Concedit etiam populus quidquid juris habet commune inter Fontanam de Ficu, et Lirecaduti, salvo unicuique jure proprietatis,si quis ibi aliquid habet.Concedunt etiam a Gorga palumbi inferius ut sandalariam faciant sine contradictione aliqua usque flumen majus;sicut melius viderint expedire quæ tamen sandalariæ communis erit et fratribus et civibus.Silva quæ est a fontana Gricilli usque ad Recaduti est monachorum absolute,sicut hactenus fuit; præter consuetudinem quam habet in ea populus in venando, pascendo, ligna cædendo, et salva consuetudine tabulandi.Silvam quæ est a Fontana de Ficu usque ad Recaduti non incidant monachi ad cæsas faciendas studiose, sed remanebit ad communes usus et civium et monachorum ad ligna cædenda, et ad venandum,et pascendum.Si tamen aliquo modo pervenerit quod sit apta ad agriculturam,monachorum erit. Piscaria lacus libera est monachorum, sicut hactenus fuit. Per sandalariam totam liberum erit omnibus Pipernensibus sine apparatura aliqua piscari, non in illis locis ubi et monachi et certæ personæ civitatis habent suas proprietates. Et quidem non licebit alicui nisi monachis aliquod ædificium facere ad piscandum a Gorga Palumbi usque ad lacum; pœna trecentarum librarum Provesinorum ab utraque parte promissa, si aliqua pars contra hanc conventionem vel refutationem seu etiam transactionem amicabili pace firmatam venire voluerit vel etiam observare noluerit;et pœna soluta,hæc charta conventionis sive transactionis in sua stabilitate perpetuo perseveret. Unde rogati sunt testes, Gregorius Paganus, Rainone Sancti Laurentii,Joel de Sitio, Bertraymus Laudini, Berardus Romane, Guido de Arnaria. Ego Guido sanctæ Romanæ Ecclesiæ et Piperni scriniarius interfui et subscripsi. » Nulli ergo, etc. nostræ confirmationis, etc. usque incursurum.

Datum Laterani, iv Kal. Aprilis, anno quarto decimo.

[blocks in formation]

confirmationis, etc. usque incursurum.

Datum Laterani, Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno decimoquarto.

et licentia abbatis et majoris partis vestri capituli A scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. pro aliquo fidejubeat, vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra pretium capituli vestri providentia constitutum, nisi propter manifestam (175) domus vestræ utilitatem. Quod si facere forte præsumpserit, non teneatur conventus pro his aliquatenus respondere. Nulli ergo, etc. nostræ prohibitionis, etc. usque incursurum.

Datum Laterani, 11 Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno decimo quarto.

XXIV.

EISDEM.

Ut eis liceat divina officia celebrare tempore interdicti. (Datum, ut in alia.)

Solet annuere, etc, usque impertiri. Eapro- B propter,etc.ut in alia usque assenu,ut quotiescunque terram nobilis viri comitis Gisnensis patroni monasterii vestri pro suis excessibus, debitis,aut aliquibus causis aliis subjici contigerit ecclesiastico interdicto, juxta quod vobis est a felicis recordationis Alexandro papa (176) prædecessore nostro indultum, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis,suppressa voce,divina vobis liceat officia celebrare, devotioni vestræ auctoritate præsentium indulgemus (177). Decernimus ergo, etc. nostræ concessionis,etc. usque incursurum. Datum, ut in aliu.

XXV.

ABBATI ET CONVENTUI SANCTI AUBERTI CAMERACENSIS.

Confirmal eorum possessiones.

(Laterani, Kal. Aprilis.)

Cum a nobis petitur,etc.ut in alia usque assensu, altare Sanctæ Bovæ vobis a bonæ memoriæ Vu.Rotomagensi archiepiscopo de assensu capituli sui collatum,alteria de Wildebroc et de Vrimede, quæ bonæ memoriæ R. Cameracensis episcopus,et altare de Herentoth, quod venerabilis frater noster J. successor ipsius in elemosynam consentiente Cameracensi capitulo vestro monasterio canonice contulerunt,decimas de Grievecuer, Barastro, et de Hapelaincort ad ipsum monasterium de manu laica rationabiliter consensu ipsius Cameracensi episcopi revocatas,et partem decimæ de Kion,et omnia alia bona vestra, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et præsentis

tinent firmitatem c. Ea noscitur,De his quæ fiunt a præ sine, etc.

(175) Manifestam,ut in pupillo cui meliorem conditionem facere licet sine tutoris auctoritate, deteriorem vero minime.§ De auctor, tu. apud Justinian.; at Ecclesia more minoris debet semper illæsa servari, c. 1 De restit.in inteq. ideoque parti beneficio adjuvatur, c. Auditis, eod. tit.

(176) Alexandro papa tertio.

(177) Indulgenus.Ut episcopis et aliis qui nullam ullatenus ipso jure incurruut sententiam excommunicationis, nisi in ipsa de iisdem expressa mentio habeatur,in c.Quia periculosum, De sentent.excommunic. in 6, el c. Quod in le, De pœnit.et remiss.

XXVI.

ABBATI ET CONVENTUI SANCTI QUINTINI BELVACENSIS.

Ne beneficia non vacantia promittantur.
(Laterani, II Idus Aprilis.)

Cum ex injuncto nobis apostolatus officio Ecclesiarum omnium curam et sollicitudinem gerere teneatur, ea in ipsis corrigere non oportet quæ in gravamen earum noscuntur plurimum redundare. Sane ad nostram audientiam vobis referentibus est delatum quod tam vos quam vestri prædecessores ad multorum instantiam importunam quibusdam promissiones de non vacantibus Ecclesiis facientes, pensiones eisdem quasdam interim contulistis.Quia igitur id contra statuta, etc. ut supra lib. xi, epist. 205, usque auctoritate vobis apostolica districtius inhibemus ne contra,etc. inhibitionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, 1 Idus Aprilis, pontificatus nostri anno quartodecimo.

XXVII.

ABBATI ET CONVENTUI SANCTI ELIGII NOVIOMENSIS.

Super eodem.

(Datum, ut in alia.)

Cum ex concessa nobis a Dcmino potestate ad omnium Ecclesiarum curam aciem nostræ considerationis extendere teneamur, ea corrigere nos oporC tet quæ interdum in ipsarum gravamen temere atten. tantur.Sane ad nostram audientiam vobis referentibus est delatum quod, etc. ut in alia per totum usque in finem.

D

Datum, ut in alia.

XXVIII.

PETRO (177) ILLUSTRI REGI ARAGONUM. Revocat donationes ab eo factas in minori ætate.

(Laterani, 11 Idus Aprilis.)

Cum donationes (179) nonnullas intra ætatis tuæ (180) legitimæ tempora te fecisse proponas in enorme tui dispendium redundantes, majorem partem tuorum reddituum sic donando, nec expedire te nimis egere, quem oportet graves et grandes expensas subire in expugnando(181) Christiani nominis inimicos, præsentium tibi auctoritate concedimus ut omnes donationes prædictis temporibus illisecundum quæ rescribit Innocentius in hac epistola. (178) Petro,secundo filio Alfonsi secundi, de quo infra lib. xv, epist. 13.

(179) Donationes ex lege quam nobilitas imponit c. 1 De donation.

(180) Elatis, c. Ex præsentia, § præterea de pro

bat.

(181) In expugnando. Secus tamen evenit: alligatus enim vinculo excommunicationis et pravitatem Albigensium sectatus prope Murellum (rectius Muretum) quæ est civitas Convenarum, occubuit in exercitu comitis Tolosani,Petrus Vallis Sarn. c. 72. adversus quem armata vi manus conserentem (sed male) describit Tarafa De reg. Hispan.in Alfonso IX.

« AnteriorContinuar »