Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tales inimici adversus abbatem admissi fuerint A et suos conjudices postmodum impetravit quas memoratum.

His igitur et aliis quæ fuerunt coram nobis utrinque proposita intellectis,quia cognovimus dictum coenobium in spiritualibus et temporalibus graviter collapsum existere, per apostolica vobis. scripta mandamus quatenus cum providendum sit non tam personis in Ecclesiis quam Ecclesiis in personis si per hanc viam facilius et utilius ad restaurationem ipsius monasterii poterit perveniri, ut videlicet de alia persona idonea jam probata eidem monasterio consulatur, vos auctoritate nostra suffulti, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo,id exsequi procuretis. Alioquin præfatum restituatis abbatem; et in utroque casu exclusis de ipso cenobio personis indignis,quas merito videri

tis excludendas, inducatis in illud ex aliis monasteriis personas idoneas, per quas idem monasterium debeat reformari;contradictores, si qui fuerint, vel rebelles appellatione remota censura ecclesiastica compescendo.Taliter autem mandatum apostolicum exsequamini ut in novissimo districti examinis die super hoc dignam Deo possitis reddere rationem. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, ea, etc. Datum, Laterani, vi Idus Junii, pontificatus nostri anno quarto decimo.

LXXXIII.

PRIORI SANCTI HILARII DE CELLA, ET B. SANCTI PETRI
ET MAGISTRO STEPHANO GASCHET SANCTE MARIE
MAJORIS CANONICIS PICTAVIENSIBUS.

De quodam recipiendo in canonicum.
(Laterani, xII Kal. Junii.)

Accedentibus ad apostolicam sedem dilectis filiis R. Rozelinis dilecti filii P. Xantonensis decani procuratori et magistro R. Bovi pro se dilectum filium nostrum Benedictum tituliSanctæ Suzannæ presbyterum cardinalem concessimus auditorem. Coram quo dicti decani proposuit procurator quod cum idem magister obtentu mandati nostri præbendale beneficium obtinuerit olim in ecclesia Xantonensi, et in receptione ipsius juramento firmarit se nihil unquam ulterius in eadem Ecclesia petiturum, processu temporis ingratus gratiæ sibi factæ, ac præstiti juramenti oblitus, a dilecto filio nostro Guala tituli Sancti Martini presbytero,tunc Sanctæ Mariæ in Porticu diacono cardinali et apostolicæ sedis legato, litteras impetravit,nulla in eis de juramento præstito habita mentione: per quas importuna molestabat instantia Ecclesiam memoratam, ut ex eo quod præbendæ integræ commodum adeptus fuerat, in eadem jus obtineret canonici et honorem; sumens inde materiam jurgii unde devotior erga ipsam Ecclesiam effici debuisset. Cæterum, cum dictus magister per litteras cardinalis ipsius in hac parte nequivisset consequi suæ voluntatis effectum, sub venerabilis fratris nostri episcopi et quorumdam canonicorum Xantonensium nomine super canonicatu præmisso litteras apostolicas, tacita de juraments præstito veritate,ad decanum Burdegalensem

B

procurator jam dictus asserebat ratione multiplici non valere; tum quia in ipsis talis exstiterat veritas occultata qua expressa obtentum rescriptum apostolicum non fuisset, tum etiam quia quorumdam canonicorum litteræ, quas prænominatus magister se nostro apostolatni exhibuisse asseruit, per falsi suggestionem et circumventionem quamdam obtentæ fuerant ab eodem mendaciter asserente quod ad ipsum canonicandum dictorum canonicorum vota convenerant singuloruin. Sed falsum id esse procurator jam dictus se proposuit probatu

rum.

Præterea, prætaxatus magister præmissis aliquatenus non contentus, infra decem dies a prioris impetratione rescripti ad B.canonicum Pictavensem et suos collegas super eodem canonicatu apostolicas litteras obtinuit delegari, quæ nullam faciebant de prioribus mentionem.Propter quod asserebat ipsas procurator prædictus pluribus de causis nullius esse valoris quoad antefatum decanum, magistrum scholarum, et contradictores cæteros Xantonensis Ecclesiæ compellendos; tum quia priorem jurisdictio judicum minime fuerat per secundas litteras revocata; cum etiam quia per illam generalem clausulam I. canonicus et quædam personæ majores aliæ Xantonenses vocari ad judicium non debebant, nec non et dictus decanus ad sedem super hoc apostoli. cam provocarat. Unde ipsorum factum erat merito irritandum,et sæpedictus magister carere debebat Cutriusque rescripti commodo, in quorum altero de alio mentio non fiebat, postulans ob hæc et alia decanum, magistrum scholarum, et contradictores prædictos ab ipsius magistri super hoc impetitione prorsus absolvi. Ad hæc præfatus magister ex adverso respondit quod cum ad Xantonenses canonicos nostrarum precum et mandati primitias de conferenda eidem præbenda integra reportasse, ipsi canonici medietatem tantum ipsius, in elusionem mandati apostolici potius quam ex devotione quam haberent ad illud, eidem magistro, sicut rei effectu indicat, contulerunt Et licet idem nullum tunc beneficium obtineret. præfati tamen canonici eumdem sic jurare fecerunt quod nihil ulterius ab ipsis absque communi totius voluntate capituli postularet quemadmodum nominatus decanus ad mandatum venerabilis fratris nostri Bituricensis archiepiscopi et suorum a nobis delegatorum conjudicum coram dilectis filiis cantore ac priore Sancti Viviani Xantonensis firmavit proprio juramento. Sane quia ipsius præbendæ medietatem reliquam ad interventum prædicti Xantonensis episcopi, post præstationem juramenti jam dicti, eidem magistro prænominati canonici unanimiter contulerunt,cum ipsi temporali spirituale beneficium sit annexum, licite illud memoratus magister se posse petere proponebat,præsertim cum nec etiam postulet, sed petatur, potius ab universis fere canonicis antedictis, sicut per viginti trium ipsorum, episcopi, archidiacono,

D

rum et cantoris litteras, et relationes prænotatorum A si forsan inter Strigoniensem et Colocensem Eccle

judicum evidentissime ostendebat,subjungens quod cum plures vacent in Xantonensi Ecclesia canoniæ ac nullus sit de tanto numero qui posset in perceptione spitualium, si receptus fuerit, prægravari, nec alius appareat in hujusmodi contradictor, prænominatus decanus,qui aliquando consenserat in eumdem, prout coram judicibus Pictavensibus confessione propria propalarat,solus in hac parte non debebat andiri, maxime cum ad exceptiones probandas, si quas vellet contra ipsum proponere, fuisset pluries evocatus, nec ex ipsis aliqua, sicut promiserat, probavisset, nec etiam usus fuerit apostolicis litteris quas super hoc impetraverat contra eum. Verum, cum idem magister ad canonicam ipsam vocetur per capitulum sæpefatum,sicut ipsorum litteræ clarius manifestant, nullusque per nos canonicatus fuerit in ecclesia supradicta de novem clericis pro quibus nostras litteras jam recepit nisi magister C. Natalis, qui per episcopum et archidiaconum specialiter obtinuit canoniam, et ad id obtinendum apud sedem apostolicam per annorum quatuordecim spatium undecies accesserit personaliter laborando, nobis humiliter supplicabat ut suis laboribus providere misericorditer dignaremur. Nos igitur intellectis per cardinalem prædictum quæ proposita fuerant coram eo. de consensu partium discretioni vestræ per apostolica scripta præcipiendo mandamus quatenus, si vobia infra tres menses post harum susceptionem legitime constiterit ipsum magistrum simpliciter et absolute jurasse quod nihil amplius peteret in ecclesia Xantonensi, eidem super petitione sua silentium imponatis. Alioquin, cum major et sanior pars capituli suum ipsi præstet assensum, nonobstante contradictione paucorum, eumdem recipi faciatis in canonicum et in fratrem ipsi stallum in choro et locum in capitulo, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, assignantes; et decanum in expensis factis pro negotio isto condemnetis eidem, ipsumque ut eas præfatis magistro restituat per sensuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis; contradictores, si quos inveneritis, vel rebelles, remoto appellationis obstaculo,censura simili compescendo nullis litteris obstantibus a sede apostolica præter assensum partium impetratis. Quod si non omnes... duo vestrum ea, etc.

Datum Laterani, xII Kal. Julii, anno quarto decimo.

LXXXIV.

ANDREE ILLUSTRI REGI UNGARIOE.

De discordia inter Ecclesias Strigoniensem el Colocensem.

(Laterani, Idus Julii.)

(235) Receptis et intellectis litteris regiis, hoc tibi,fili charissime, duximus respondendum, quod

(235) Vide infra epist. 156, et lib. xi, epist, 32, 42, 43.

B

C

D

sias super dignitatibus suis aliqua pullulat dissensionis materia, gratum nobis existet ut tu cum prælatis ac suffraganeis et capitulis earumdem ad amicabilem secundum Deum compositionem intendas sine præjudicio utriusque; in qua, si ex privilegiis quæ alterutri sunt Ecclesiæ ab apostolica sede concessa quidquam difficultatis occurrerit, quia de ipsis nobis est solummodo judicium reservatum, illud ad nostrum referatur examen. Nos enim, qui pacem eorum et tranquillitatem tuam et regni tui ferventi desiderio affectamus, ad eam, quantum cum ratione poterimus, impendimus operam efficacem.

Datum Laterani, Idibus Julii, anno quarto decimo.

[blocks in formation]

NOBILI VIRO PETRO ANIBALDI SENESCALCO NOSTRO. Concedit ei dominium et regimen castri Corani. (Laterani, xi Kal. Augusti.)

Cum dilecti filii consules populusque Corani per litteras suas et nobiles viros Rainaldum consulem et Albericum militem instantissime nos rogassent nt pro ipsorum defensione, qua plurimum indigebant, te illis in dominum et rectorem concedere dignaremur, nos devotionem et fidem quam erga nos et Romanam Ecclesiam habere dignosceris attendentes, eique volentes nihilominus providere de communi fratrum nostrorum consilio justitias et rationes quas habemus in castro Corano tibi pro illorum regimine duximus concedendas, quandiu Romano pontifici complacebit.Tu igitur ita semper proficere studeas circa obsequium apostolicæ sedis ut apud eam te non solum hoc sed majori beneficio dignum reddas. Nulli ergo... nostræ concessionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani,xı Kalend. Augusti, pontificatus nostri anno quarto decimo.

(236) Vide infra epist. 153.

LXXXVII.
HUGONI ABBATI ET CONVENTUI MAJORI MONASTERII

TURONENSIS.

Confirmat eis monasterium Fontis Giardi.

(Laterani, II Idus Julii.)

Cum causam quæ inter dilectos filios eremitas Fontis Giardi ex parte una et vos et Juellum de Meduana patronum Fontis Giardi Cenomanensis diœcesis super eodem loco ex altera vertebatur dilectis filiis abbati de Chalocheio, G. archidiacono et B. magistro scholarum Andegavensibus olim duxerimus committendam, partibus in ipsorum præsentia constitutis, ipsius Fontis Giardi fratres ejusdem diœcesis coram eis exponere curarunt quod cum ab institutione ipsius domus secundum beati Augustini regulam conversantes vixissent ibi- B dem vita et habitu in ordine regulari, venerabilis frater noster Hamelinus Cenomanensis episcopus vos introduxit pro suæ voluntatis arbitrio in eamdem, quibusdam ex ipsis fratribus per violentiam consentire compulsis, aliis per Simonicas et illicitas pactiones a vobis inductis ut ordinem susciperent monachalem, nonnullis de ipso collegio reclamantibus et invitis propter quod petebant se ac domum suam in statum pristinum auctoritate apostolica reformari. Ad quæ a parte vestra fuit et converso responsum quod cum olim præmissa domus tam in temporalibus quam in spiritualibus ob vitam et conversationem in eadem habitantium in honestam fere ad nihilum devenisset, jam dictus episcopus, ejusdem domus consentientibus fratribus, vos ibidem statuit in humilitatis spiritu Domino servituros domum ipsam assignans vobis cum suis pertinentiis universis. Sed his postmodum coram ipsis judicibus propositis, seriatim de causa mutationis illius, et an fratres Fontis Giardi consensissent spontanei vel inviti, nec non et de aliis circumstantiis, ex parte ipsorum fratrum exstiterunt producti testes in præsentia eorumdem. Quorum tandem attestationibus publicatis, quia eisdem judicibus arduum negotium et ad expediendum per ipsos difficillium quodam modo videbatur, sicut eorum transmissæ nobis litteræ continebant, causam ipsam cum attestationibus, actis et instrumentis ad nos dicti judices transmiserunt. Cumque demum dilecti filii Gaufridus et Galterus monachi vestri et I. fratrum de

Linceio procuratores propter hoc se nostro conspectui præsentassent, dilectum filium L. capellanum nostrum eis concessimus auditorem. Coram quo prædicti procuratores vestri proponere curarunt quod is qui ex parte dictorum eremitarum una cum priore de Linceio se sibi contrarium opponebat, non erat idoneus procurator, cum esset a fratribus de Linceio tantum constitutus in lite quæ a prædictis fratribus Fontis Giardi fuerat contestata, licet illorum nullum posset exhibere mandatum. Nam, quanquam locus ille, Linceius videlicet, Fonti Giardi tanquam capiti sit subjectus, et de ipso commissionis litteræ faciant mentionem, quia tamen

A actum exstitit super capite atque membris, procu-
rator membri non poterat agere pro capite ubi lis
per caput exstiterat contestata ;nihilominus hac salva
exceptionem iidem procuratores adjicientes nihil
horum fuisse probatum de his quæ fuerat in lit-
teris commissionis expressa, quia, cum super hoc
essent litteræ impetratæ quod præfati fratres Fontis
Giardi fuerant, ut dicebant, violenter ejecti, lis
exstitit super aliis prorsus coram ipsis judicibus
quanı super ejectione ac violentia contestata, et
testes etiam omnino de aliis deponebant procu-
rator vero a vobis concessus ad causam coram sæ-
pedictis judicibus peragendam in his videbatur
tantummodo institutus quæ in litteris fuerant com-
missionis expressa, unde, si super aliis lis exstitit
contestata, non potuit illorum judicum jurisdictio
proragari. Et propter id firmiter asserebant judices
ipsos minus ordinate in eodem negotio ac perperam
processisse. Quare vos ab ipsis judicibus ad no-
stram audientiam postmodum appellatis,licet testes
qui fuerant ab adversa parte producti, tam super
motu quam illicita pactione deponere videbantur,
essent in suo testimonio singulares. Proinde, cum
nihil esset de alterius intentione probatum, et ex
litteris bonæ memoriæ Willelmi Cenomanensis
episcopi manifeste constaret,confirmationibus quo-
que felicis recordationis Eugenii et Alexandri præ-
decessorum nostrorum pontificum Romanorum
postmodum subsecutis, sæpefatum locum cum per-
tinentiis suis de consensu fratrum habitantium in
eodem manasterio vestro fuisse collatum, et præ-
C
missusHamelinus Cenomanensis episcopus moder-
nis temporibus, pro eo quod loci ejusdem fratres
vitæ ac conversationis exstiterant dissolutæ,duorum
confirmationibus metropolitanorum obtentis,eum-
dem locum de consensu fratrum vestro monasterio
concessisset, prædicti procuratores vestri a nobis
postulabant instanter ut sæpefatis Fontis Giardi
fratribus perpetuum silentium imponere dignare-
mur. Ad hæc autem pars adversa respondit quod præ.
dictus procurator fratrum de Linceio satis erat ido-
neus ad agendum,cum rescriptum illud tam nomine
ipsorum de Linceio quam Fontis Giardi fratrum
fuisset communiter impetratum; præsertim, cum
assereretur domus eadem unum corpus, et causa in-
ter eos proponeretur communis; allegans illud fir-
miter non obstare quod a parte vestra exstitit tunc
objectum, procuratorem dictum, a vobis videlicet
constitutum, non potuisse litem super aliis conte-
stari quæ non fuerant in litteris commissionis an-
nexa, nec judices etiam partes suas interponere
potuisse, cum ad ipsos nequiverit jurisdictio proro-
gari. Nam, cum lis per principales personas con-
testata fuisset, sicut in relatione judicum conspici-
tur contineri, nec in litis contestatione nec post
publicationem testium id exstitisset objectum, nec
quod per procuratorem eumdem factum fuerat, a
vobis protinus contradictum, hujusmodi objectio
debebat frivola reputari. Demum autem ex parte

D

dictorum fratrum Fontis Giardi in modum exce- A ad nos fuerit appellatum ut nonnisi de Ecclesiæ greptionis exstitit allegatum quod litteræ præmissi Willelmi Cenomanensis episcopi erant false, pro eo scilicet quod sigillum ejus erat positum ex transverso, petens ad id probandum judices sibi dari. Quam exceptionem, quia frustratoria videbatur, nullatenus duximus admittendam. Nos igitur intellectis his et aliis per prædictum capellanum quæ a partibus proposita fuerant coram eo, el habito cum fratribus nostris diligenti tractatu, vos et monasterium vestrum ab impetitione præmissorum fratrum Fontis Giardi prorsus absolvimus, perpetuum ipsis super hoc silentium imponentes. Donationem vero bonæ memoriæ Guillelmi Cenomanensis episcopi a felicis recordationis Eugenio et Alexandro nostris prædecessoribus confirmatam, nec non et concessionem quam prædictus Hamelinus Cenomanensis episcopus cum assensu fratrum et I. påtroni Fontis Giardi fecit, confirmatam postmodum

Gaufrido quondam Turonensi archiepiscopo et Joanne successore ipsius, ratam habentes auctoritate apostolica confirmamus et ipræsentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo, etc., diffinitionis, etc. usque incursurum.

Datum Laterani, II Idus Julii, pontificatus nostri anno quarto decimo.

LXXXVIII.

EPISCOPO ET DECANO ET CANTORI ANDEGAVENSIBUS.

Super eodem.

(Datum, ut in alia)

Cum causam quæ inter dilectos filios eremitas Fontis Giardi ex parte una et abbatem et conventum majoris monasterii Turonensis et Juellum de Meduana pratronum Fontis Giardi Cenomanensis diœcesis super eodem loco ex altera vertebatur,etc., in eumdem fere modum ut in alia, usque confirmamus. Volentes igitur ut quod a nobis est ratione prævia diffinitum debitam obtineat firmitatem, di. scretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus id faciatis auctoritate nostra firmiter observari, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Quod si non omnes... tu, frater episcope, cum eorum altero ea, etc.

Datum, ut in alia per totum.

LXXXIX.

HENRICO GNEZNENSI ARCHIEPISCOPO.

De electione episcopi Poznaniensis.
(Datum, ut in alia.)

(237) Cum Posnanienses canonici electionem quam de dilecto filio magistro Paulo celebrasse noscuntur auctoritate peterent apostolica confirmari, dilectus filius S. cantor Posnaniensis Ecclesiæ pro se ac procuratorio nomine pro G. ejusdem loci præposito petitioni hujusmodi se opposuit, proponendo electionem ipsam fuisse post appellationem ad nos legitime interpositam celebratam. Cum enim

B

mio et in loco tuto electio fieret, supradicti canonici non solum de persona extranea, verum etiam in loco non tuto,electionem celebrarunt eamdem,quia, dum dominus terræ, persecutor et impugnator ecclesiasticæ libertatis, iu civitate tunc temporis esset præsens, libera ibidem non poterat electio celebrari. Proposuit insuper idem cantor quod se ac præposito memorato contemptis, in eadem fuerat electione processum, et electores tunc temporis excommunicationis erant vinculo innodati. Cum enim tu, [Philippo] quondam episcopo et... decano Posnaniensibus nec non et suffraganeis plerisque præsentibus, V. cancellarium Posnaniensem in plena synodo vinculo excommunicationis astrinxeris, iidem canonici diutius communicaverunt eidem, quanquam ipsis non licuerit ignorare sententiam in provinciali concilio solemniter promulgatam. Sed ad hæc fuit ex adverso responsum quod contra provocationem prædictam nihil fuerat attentatum, cum et de canonico ipsius Ecclesiæ, et in loco consueto et tuto, videlicet in ecclesia cathedrali, electio celebrata fuisset. Licet enim dux in civitate præsens exstiterunt, nullam tamen vim sive impressionem canonicis intulit, sed pro quibusdam tantummodo preces fudit. Unde tanta in electione usi sunt canonici libertate quod omissis his pro quibus dux preces porrexerat, supradictum magistrum libere elegerunt. Duo quoque canonici,qui electioni contradixere præfatæ, libere recesserunt sine quibuslibet injuriis et jacturis. Dictus autem cantor contemptus non fuerat, ut dicebat; cum, sicut ipsemet proposuit coram nobis, tribus hebdomadibus ante electionem de provincia exiens, iter arripuisset ad sedem apostolicam veniendi maxime cum juxta confessionem suam, etiamsi præsens in provincia tunc fuisset propter metum principis ad præfatam nullatenus accesissset Ecclesiam, etiam evocatus. Sed nee præpositus dicendus erat fuisse contemptus, quem ad electionem canonici vocaverunt.Sicut enim Lambertus et Matthias Posnanienses canonici apud sedem apostolicam interposito juramento dixerunt, Geras eorum concanonicus per tres dies ante electionem exstitit ad vocandum propositum destinatus, qui rediens, in capitulo constanter asseruit quod præpositus venire nolebat, eo quod ibat in D Calis, ubi capellam et fratrum regimen obtinet,sed consensum et verba sua in ore decani ponebat, et loco præpositi postmodum decanus elegit. Unde, cum decanus vice ipsius elegerit, ipse per illum præsens intelligitur elegisse. Insuper ad canonicorum notitiam non pervenerat hactenus excommunicatio cancellarii supradicti de qua nuper iidem Lambertus et Matthias mentionem apud sedem apostolicam audierunt; cum etiam præfatus episcopus usque ad mortem suam et decanus usque nunc in ipsius cancellarii communione permanserint, qui

C

(237) Vide Dlugossum, lib. vi Histor. Polon., pag. 544.

dicuntur in præfata synodo fuisse præsentes. Sed, A electionem de illo innovando tractatu, post electioetsi dictos canonicos excommunicato communicasse constaret, cum per hoc nonnisi minori essent excommunicatione ligati, non ideo esset eis actus legitimus interdictus. In personam quoque prædicti magistri objectum exstitit quod excommunicatus erat pariter et perjurus, quia præfato duci, non solum in verbo, sed et in crimine communicaverat contra ecclesiasticam libertatem, et quia cum excommunicatis se non communicaturum juraverit, contra proprium veniens juramentum, eidem duci excommunicato communicare præsumpsit. Fuit insuper propositum contra eum quod aut confirmationem obtentam receperat annulum et baculum pastoralem. Pro eo vero fuit responsum ad primum quod præfato duci nequaquam communicaverat, nisi tantum in his quæ ad correctionem spectabant ipsius, ut videlicet ab Ecclesiæ persecutione desistens, ad tua mandata rediret. Sed, etsi communicasset eidem in aliis, ex eo tamen esset non immerito excusandus quod idem dux per omnes ecclesias cathedrales Poloniæ fecerat nuntiari, priusquam in eum excommunicationis sententia promulgata fuisset, se ad sedem apostolicam appellasse. Unde merito potuit opinari quod non fuerit sententia supradicta ligatus, cum et adhuc super hoc controversia ventiletur. Sed nec illud poterat magistro sæpedicto nocere quod ante confirmationem receperat annulum et baculum pastoralem; cum non hoc ex ambitione factum fuerit, sed cautela. Cum enim dux episcopatum consueverit pro sua voluntate conferre, insigniis hujusmodi assignatis, ad hujusmodi consuetudinem imo corruptelam potius abolendam super altare posita fuerunt insignia supradicta, ne ad illa dux manus extendens, electionem ipsam,quæ ibidem tunc primo celebrata regulariter fuerat, impediret : quæ postmodum magister exinde decano porrigente recepit, ne dux illa præcipiens secundum consuetudinem sibi tradere niteretur abusum. Proposuit insuper dictus cantor quod cum electionis decretum nobis minime offerretur, petitioni bujusmodi annuere nullatenus debebamus. Ad quod altera pars respondit ex ejusdem S. confessione constare quod decretum confectum fuerat et oblatum tibi apud Bononium constituto, a quo ad nostrum examen fuerat idem negotium per appellationem delatum. Supradicti quoque Lambertus et D Matthias jurati dixerunt quod vlginti unus ex canonicis Posnaniensibus qui præsentes electioni consenserant, subscripserant in decreto; uno tantum excepto, qui recedens proposuit se nolle propter tuam offensam in capitulo remanere. Contra quod pars altera replicavit quod decretum hujusmodi nullius momenti exstitit, cum illo non fuerit sigillo munitum quod capitulum consuevit habere.Sed ad hoc pars adversa respondit quod, etsi sigillo absque litteris uti consueverit capitulum momoratum,quod non canonicorum sigillum sed potius jumentorum cauterium videbatur, habito tamen ab ipsi ante

nem exstitit innovatum, et sic electionis decretum novo sigillo postea munierunt.

His igitur et aliis intellectis quæ utrinque fuere proposita coram nobis, licet electio supradicta suspecta nobis quodam modo prima facie videretur ex eo quod tuum ei favorem impendere noluisti, præsertim cum eo amplius in his et aliis disponamus favorem tibi apostolicum exhibere quo promptius, propria quiete postposita, multis laboribus et periculis te exponis ob defensionem ecclesiasticæ libertatis, quia tamen cum Posnaniensi Ecclesia, quæ in electione prædicta nova cœpit libertate gaudere, benigne agere nos oportet, postquam probationibus et allegationibus fuit renuntiatum hinc inde, admonitione multiplici imo districta jussione B præmissa, ut idem electus ad libertatem ecclesiasticam conservandam assistere tibi studeat fideliter et devote, de fratrum nostrorum consilio electionem ipsam sententialiter duximus confirmandum: Quocirca fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus eumdem electum devote tibi obsequi cupientem habens ob nostram reverentiam commendatum, circa eum tempore opportuno quæ ad tuum officium pertinent exsequaris. Nos enim tam Posnaniensi capitulo quam clero et populo civitatis et dioecesis Posnaniensis nostris damus litteris in mandatis ut eidem tanquam electo suo reverentiam et obedientiam exhibentes, ejus intendant salubribus monitis et mandatis.

C

Datum Laterani, xvi Kal. Augusti, anno quarto decimo.

In eumdem fere modum scriptum est super hoc capitulo Posnaniensi.Cum electionem, quam de dilecto filio magistro Paulo noscimini celebrasse, etc., usque novo sigillo postea communistis. His igitur, etc., in eumdem fere modum, usque confirmandam. Quocirca devotioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus eidem tanquam electo vestro reverentiam et obedientiam exhibentes, ejus intendatis salubribus monitis et mandatis. Nos enim præfato archiepiscopo litteris nostris injungimus ut eumdem electum devote sibi obsequi cupientem habens ob nostram reverentiam commendatum, circa eum tempore opportuno quæ ad suum officium pertinent exsequatur.

Datum, ut in alia per totum.

In eumdem fere modum scriptum est clero et populo civitatis et diœcesis Posnaniensis. Cum Posnanienses canonici electionem, etc., in eumdem fere modum ut in prima, usque coufirmandam. Quocirca universitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus eidem tanquam electo vestro etc., sicut in secuuda usque in finem.

Datum, etc.

« AnteriorContinuar »