Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nam quam eisdem episcopis intulisti, nec nos absque A votiva Deo et libertati meæ, concessi ei plus quam judiciali cognitione valemus salva justitia revocare sententiam interdicti quam in terram tuam iidem episcopi protulerunt; sed sicut dudum rogavimus, ita nunc quoque rogamus, ut postposito utrinque judicio, quia certe sic expedit, negotium amicabiliter sopiatur. (282) Verumtamen scribimus super hoc venerabili fratri nostro archiepiscopo Senonensi secundum formam quam providimus opportunam. Datum apud Cryptam ferratam, vIII Kalend.Septembris, anno quarto decimo.

CLXIV:

DECANO ET CAPITULO CAPELLE DUCIS DIVIONENSIS.

Confirmantur eis bona concessa a duce Burgundiæ. (Laterani, 1 Non. Decembris.)

B

(283) Cum a nobis petitur quod justum est, et honestum, etc., usque effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, possessiones, redditus, exemptiones, libertates et immunitates quas bonæ memoriæ Hugo dux Burgundiæ prædictæ capellæ pia liberalitate concessit, sicut ea juste ac pacifice obtinetis,et in authentico inde confecto, cujus tenorem præsentibus jussimus litteris adnotari, plenius continetur, vobis et per vos eidem capellæ auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Tenor autem authentici memorati est talis : « In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ego Ilugo dux Burgundiæ notum esse volo præsentibus et futuris quoniam Jerosolymam profis cens, præ nimia maris turbatione et imminentis periculi acerbitate tam C ego quam omnes qui mecum in navigio erant graviter perterriti fuimus. Eapropter votum faciens Deo promissi me constructurum in mea curte apud Divionem ecclesiam in honorem sanctæ Dei Genitricis Mariæ et beati Joannis evangelista. Unde factum est ut in reditu meo Romam veniens,quod voveram, per manum bonæ memoriæ Alexandri summi pontificis Deo obtuli, et apostolica auctoritate, quemadmodum in (284) authentico scripto quod ab eo impetravi continetur, confirmari feci. Cum autem gratia Dei redirem, convocatis amicis meis et multis honestis viris, decem clericos pro remedio animæ meæ et prædecessorum successorumque meorum salute Deo in perpetuum servituros apud Divionem institui: quibus, laudante Ana- D lide uxore mea et Odone primogenito meo, in eadem villa in proprios usus redditus assignavi,videlicet quidquid habebam de ventis, et ostellagium quod mihi debebant panifici et calceamentorum constructores,et placitum generale. Concessi etiam eisdem clericis ut eamdem habeant apud Divionem libertatem quam habent ecclesiæ principales, scilicet duæ quæ in ea sunt, et milites. Quoniam autem ecclesia ista specialiter mea est et præcipuum tribulationis meæ refugium et oblatio

(282) Vide lib. xv, epist. 108, 109.
(283) Vide cap. Cum capella., De privil.

cæteris,ut videlicet clerici ei deservientes liberum habeant attractum in villa Divionensi eodem modo quo ego habeo,id est libertatem retinendi homines eamdem quam ego habeo in villa Divionensi. Dedi etiam eisdem clericis tres de hominibus meis ad sufficiendum ecclesiæ suæ thus, oleum, et ceram, quia nullos adhuc habebant homines. Qui videlicet tres homines et servientes clericorum qui de domo et mensa earum erunt,alii quoque eorum homines, quos, Deo largiente, prædicto vel alio justo modo poterunt requirere, ab omni exactione et tallia seu quacunque consuetudine omnimodo liberi erunt, plenarium usum fori habentes sicut homines ducis: quorum videlicet hominum vel servientium clericorum si quisque in causam trahatur,non respondebit nisi per dominos suos, qui si culpabilis inveniatur, lex ejus manu dominorum suorum erit. Quidquid vero iidem clerici de meo casamento poterunt acquirere,liberum habebunt. Ut vero iidem capellani mei de mersa mea et domo esse manifestius cognoscantur, in festis annalibus, in est in Nativitate Domini, in Pascha, in Pentecosten, et in Omnium Sanctorum,si dux vel ducissa Divioni fuerint, accipient de expensa curiæ, tanquam commensales ducis,in perpetuum duos solidos pro pane, quatuor sextarios vini, quatuor solidos pro coquina, vel æquivalens. Oblationes omnes et beneficia capellæ ducis et ducissæ, ubicunque sint, sicut apud Divionem, ex integro ipsorum erunt; nec capellanus ducis vel ducissæ in eis quidquam habebit nisi jure canonicatus, et non jure capellaniæ; siquidem nec dux nec ducissa capellanum habebit nisi decanum capellæ vel aliquem de canonicis ipsius; qui videlicet decanus vice domini papæ curam animæ ducis et animæ ducissæ debet habere, sicut in præsenti habet curam animæ meæ Nicolaus capellanus meus et decanus capella; quam curam ipse a domino papa Alexandro suscepit. Quoniam igitur ecclesiam istam ad honorem Dei et tutamen animarum ducum Burgundiæ et ad iliustrationem domusillorum non dubito pertinere, ipsam tanquam ducatus caput et turrim salutis ducum cupio erigere, potestatem ducum tantum exinde sperans ampliari quantum ad honorem suum retributor omnium honorum eam ab ipsis ducibus viderit largius exaltari. Unde provide statuo et posteritati meæ in salutem suam mando ut quam cito quis dominium ducatus susceperit, statim tanquam felix operum suorum munimentum adeat ecclesiam suam, consortium spirituale canonicorum suorum recipiat, fidelitatem ei et statuta præsentis scripti se servaturum juret, singulos canonicos in signum fraternitatis in osculo sancto recipiat, tam illos quam res illorum in speciale tutamen amplectens. Hoc ipsum ducissa quoque in initio promotionis suæ, quam cito fuerit Divioni, faciat ; ut a sancto et pio opere

(283) Exstat apud Miræum in Notitia ecclesiar. Belgii, pag. 428.

incipientibus, cætera agenda auctore Domino dein- A Nepesinæ Ecclesiæ, præstantem vini decimas tres.

Omnem portionem de fundo Bevicano. Omnem portionem in integrum de fundo Crasiano, cum suis pertinentiis. Sex in integrum uncias de fundo Corliano. Tertiam partem in integrum de fundo Monte Vari,cum omnibus suis pertinentiis,posito in territorio Nepesino et Sutrino, juris Sanctæ Mariæ in agro,præstantem solidum unum. Fundum Pulianum, fundum Minianum, et fundum Sulferata in integrum, cum suis pertinentiis, in territorio Neposino, juris monasterii Sancti Adriani et Laurentii, præstantem denarios quinque. Fundum Rotulæ in integrum juxta Sulteratam. Fundum Opplanum in integrum.Casale unum in integrum quod vocatur Burdanum, cum vineis, terris, pascuis, silvis et molendino uno et

ceps prospere succedat; ecclesiamque istam tanquam cubile et reclinatorium animæ suæ custodiant, ut sicut cætera corpori, ita hæc animæ profectura conserventur. Ut autem hoc in posterum ratum habeatur, præsentem paginam sigilli mei et sigilli Odonis primogeniti mei impressione feci muniri. Testes sunt Odo filius meus primogenitus, cujus laude hoc totum factum est, Maria venerabilis quondam ducissa Burgundiæ mater mea, Aymo de Divione, Willelmus de Orgeolo milites, itein Bartholomæus cambellanus meus, Raynaldus de Edua burgensis; de presbyteris, magister Nicolaus capellanus meus et decanus capellæ, Vibertus. magister Hugo, magister Guido Maluspanis, magister Richardus diaconus. Actum est hoc anno B dimidio in rivo suo, et aliis suis pertinentiis. In Incarnationis Dominicæ 1172. » Nulli ergo... confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani,11 Non. Decemb.anno decimo quarto

CLXV.

JOANNI ABBATI ET CONVENTUI SANCTI PAULI.

De confirmatione privilegiorum
(Laterani, IV Non. Januarii.)

Illos Christiana devotio dignissime veneratur et
honorat in terris quos habere desiderat patronos
et intercessores in cœlis. Inter quos beatus Paulus
apostolus, vas electionis, et doctor gentium, cujus
nos meritis adjuvari et fulciri intercessionibus cu-
pientes, ob ipsius reverentiam et honorem mona-
sterium Sancti Benedicti sub Pentoma constructum
in territorio Neposino,quod ad jus et proprietatem C
Ecclesiæ Romanæ nullo mediante dignoscitur per-
tinere,sicut in privilegio bonæ memoriæ Cœlestini
papæ prædecessoris nostri continetur expresse,vo-
bis de apostolicæ sedis munificentia duximus con-
cedendum,ut per monachos vestros de cætero idem
monasterium ordinetur. Vestri ergo precibus in-
clinati, prædictum monasterium sub beati Petri et
nostra protectione suscipimus et præsentis scripti
privilegio communimus, statuentes ut quascunque
possessiones, quæcunque bona idem monasterium
inpræsentiarum juste et canonice possidet,aut in fu-
turum concessione pontificum, etc., usque illibata
permaneant,in quibus hæc propriis duximus expri-
menda vocabulis, Locum ipsum in quo prædictum
monasterium situm est, cum omnibus suis pertinentiis
et omnibus aliis quæ idem monasterium habere digno-
scitur a via Carraria, quæ pergit ante monasterium
supradictæ ecclesiæ, usque in viam publicam,et via
quæ pergit ad Canale et ad Linarium.Omnem compe-
tentem portionem in integrum de quatuor fundis,id
est Tetricano, Mione, Anticione et Romaniano. Salva
pensione unius denarii Nepesino episcopo persol-
venda. Fundum de Tuniano in integrum,cum terris,
campis, pascuis. Omnem portionem competentem
in integrum de fundo Puliaco et Solaro,cum casis,
terris cultis et incultis. Omnem portionem de fundo
Lucrizano. Unam clausuram vineæ cum omnibus
suis pertinentiis in loco qui vocatur Pastina juris

D

fundo de Valle juxta Insulam terram modiorum qua. tuor ad sementem. Portionem omnem integram de fundo qui appellatur Insula,et de fundo qui appellatur Scrutano et Antico et Tribuniano, cum omnibus suis pertinentiis,et cum piscaria in Janula. Fundum Cispano in integrum. Fundum Linianum in integrum cum omnibus suis pertinentiis, et cum molendino in Treta, seu medietatem ipsius aquæ a loco qui dicitur Mezano usque ad portum castelli de Capracora. Tertiam partem casalis Cisapini, cum omnibus suis pertinentiis, positi territorio Nepesino. Fundum Triquizanum in integrum, cum appendiciis suis, positum territorio Nepesino. De fundo montis Grezani omnem portionem in integrum. Fundum Servilianum in integrum, cum cellæ Sanctæ Mariæ, cum casis,vineis, et terris sibi pertinentibus, positum territorio Collinen se. Omnem portionem de fundo CrI. spoliti in integrum,cum terris et vineis ad ipsum pertinentibus.Medietatem fundi Formicosi in integrum, et omnem et portionem de fundo Charano et de fundo Morizano et Casanovula et Cesarano, posita territorio Collinense, via Campana vetere, juris ipsius monasterii. Præterea in civitate Roma trans Tiberim cellam Sanctæ Agatha in integrum, ab uno latere via publica, a secundo latere hæredes Sergii, sicut est interpositus murus antiquus, a tertio latere fluvius Tiberis, a quarto latere res juris basilica majoris Sancti Petri apostoli. In territorio Castellano casale Simpronianum in integrum,sicut supradicto monasterio obtulit eum Gregorius dux Gratiani filius, et omnes portiones de casalibus et fundis de loco qui vocatur Transpartana, Fundum Flanarellum,fundum Vinianellum, cum suis pertinentiis in integrum, positum in territorio Sutrino. Cellam Sancti Pauli in integrum, cum vineis, terris et silvis, cum rivo et molendino suo et omnibus suis pertinentiis, positum territorio Nepesino. Casale unum in integrum in fundo qui vocatur Zinzolia, cum ecclesia Sancti Secundi, cum terris,silvis et aliis suis pertinentiis, positum in territorio Nepesino. Medietatem in integrum de casale uno qui vocatur Lucilianum, cum vineis, terris et aliis suis pertinentiis, positum in territorio Nepesino. In Casamula ec

clesiam Sanctæ Mariæ, cum vineis, terris et aliis suis A pertinentiis, positam in fundo Cæsano et Altello, et Domoras infra castellum ejusdem. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prædictum monasterium temere perturbare, etc., usque profutura. Salva sedis apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, etc., usque æternæ pacis inveniant, Amen.

Datum Laterani, per manum Joannis Sanctæ Mariæ in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, IV Nonas Januarii, indictione xv. Incarnationis Dominicæ anno 1211, pontificatus vero domini Innocentii papæ III anno quarto decimo.

APPENDIX AD LIBRUM XIV.

Quoniam supra in epistola 133 hujus libri agitur de negotio Bochardi de Avesnis, cujus matrimonium cum Margareta sorore Joannæ comitissæ Flandrensis passum est multam contradictionem, libuit huic addere aliquot epistolas in eadem causa scriptas ab Innocentio nostro et successoribus ejus, quas invenimus in membranis antiquis et authenticis bibliothecæ Colbertina: ex qua etiam habuimus vetera quædam monumenta ad eam historiam pertinentia quæ illic authentica quoque sunt.

I

INNOCENSIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo et dilectis filiis SIMONI archidiacono, et... præposito Atrebatensibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilecta in Christo filia nobilis mulier Joanna comitissa Flandriæ horrendi facinoris quæstione nuper aures nostras pulsavit, quod cum olim Fernandus comes virsuus B. de Avennis Cameracensis diœcesis, ipsius consanguineum comitissæ, balivum terræ suæ de Hainonia ordinasset, ac eadem comitissa nobilem mulierem Margaretam sororem suam parvulam in quodam suo castro morantem præfati consanguinei sui custodiæ fiducialiter commendasset, idem B. agitatus diabolica furia et furore puellam eamdem de castro prædicto fraudulenter extractam in alienis partibus præsumit illicite detinere asserens se cum ipsa matrimonium contraxisse de facto, cum de jure non valeat, eo quod sibi, qui subdiaconus et cantor Laudunensis fuisse dignoscitur, proxima consanguinitatis linea est conjuncta. Quocirca discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus, inquisita super hoc diligentius veritate, quod canonicum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante cogatis veritati testimonium prohibere Quod si non omnes iis exsequendis potueritis interesse, tu frater episcope, cum eorum altero ea nihilominus exsequaris. Tu denique, frater episcope. super te ipso et credito tibi grege taliter vigilare procures, exstirpando vitia et plantando virtutes, ut in novissimo districti examinis die coram tremendo judice, qui reddet unicuique secundum opera sua, dignam possis reddere rationem..

Datum Laterani, x Kal. Martii, pontificatus nostri anno septimo decimo.

II

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Remensi archiepiscopo et suffraganeis ejus salutem et apostolicam benedictio

nem.

B mentiens se cum ea matrimonium contraxisse. Cum igitur ex testimonio plurium prælatorum et aliorum proborum virorum qui ad sacrum generale conciJium accesserunt constiterit nobis plene dictum B. esse subdiaconum et fuisse cantorem Ecclesiæ Laudunensis, nos moti pietatis visceribus circa dictam puellam et volentes exsequi debitum pastoralis officii adversus tam nefandi sceleris præsumptorem, per apostolica vobis scripta præcipiendo mandamus quatenus præfatum B. apostatam (285), in quem tulimus excommunicationis sententiam sua nequitia exigente, singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis, et candelis accensis, cum suis fautoribus faciatis per vestras dioceses tandiu excommunicatum publice nuntiari, ab omnibus arctius evitandum, loca in quibus prædictus B. præsens fuerit et puella præfata detenta, etiamsi ad partes alias extra vestrum provinciam divertere vel illam abducere forte præsumpserit, faciendo cessare interim a divinis donec idem B. præfatam M. liberam dictæ restituerit comitissæ congrue satisfaciens de commissis, et humiliter revertatur ad conversationem honestam et observantiam ordinis clericalis. Sic autem universi et singuli hoc exsequi efficaciter studeatis quod dilegere justitiam et iniquitatem videamini detestari, nec possitis de inobedientia vel negligentia reprehendi.

C

Borrendum et exsecrabile facinus auribus nostris insonuit quod cum B. de Avesnes quondam cantor Laudunensis sit in subdiaconatus ordine constitu tus, nobilem mulierem Magaretam sororem dilectæ in Christo filiæ nobilis mulieris Joannæ comitissæ Flandrensis consanguineam suam in quodam castro suæ fidei commendatam non est veritus fraudulenter abducere, et eam detinere non metuit, impudenter (285) Vide Meierum et Bucclinum ad annum 1215.

Datum Laterani, xiv Kal. Februari, pontificatus nostri anno octavo decimo.

III

HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venebilibus fratribus archiepiscopo Remensi et suffraganeis ejus salutem et apostolicam benedictionem.

Utinam apostata ille B. de Avesnis, perfidus, impudicus vel percussus doleret, vel attritus acciperet disciplinam; ut vexatio sibi pareret intellectum,et repleta ejus facie ignominia, verteretur impius, et non esset, ne vituperatur per cum ministerium D ordinis clericalis, nec operiret confusio vultum cleri, sed a voce exprobrantis et obliquentis esset immunis, cum per illum nomen clericale in gentibus blasphemetur, et vos pro eo de quadam negligentia. videamini arguendi! Ille namque dum esse subdiaconus et cantor Ecclesiæ Laudunensis, prout notorium esse constat, totus dicatus vitiis, virtutibus abdicatis, proditionem simul commisit et raptum, dum nobilem mulierem Margaretam germanam nobilis mulieris Joannæ comitissæ Flandrensis suæ fidei commendatam de quodam castro fraudulenter et violenter adducens, eam matrimonii velamento, quod nequaquam contrahere poterat, illicito sibi commercio copulavit, quam, ut apostasiam prodi

[ocr errors]

tioni et raptui cumularet, spreto divino timore et A mentiendo se cum ea matrimonium contraxisse. abjecta reverentia ordinis clericalis, detinet impodice in animæ suæ periculum et enorme scandalum plurimorum. Unde cum hoc ad audientiam felicis memoriæ Innocentii papa predecessoris nostri pervenisset ex relatione multorum, imo ex testimonio quam plurium prælatorum et aliorum fide dignorum qui ad generale concilium convenerant plenarie constitisset, in præfatum apostatam ore proprio excommunicationis sententiam promulgavit, dans vobis suis litteris in præceptis ut dictum B. cum suis fautoribus singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis, et candelis accensis, per vestras dioceses excommunicatum faceritis publice nuntiari ab omnibus arctius evitandum, et loca in quibus præfatus B. moram faceret et puella foret detenta, etiamsi ad partes alias extra vestras diœceses transferretur, supponentes ecclesiastico interdicto cessare faceretis interim a divinis, utramque sententiam tandiu inviolabiliter observando donec idem prædictam M. liberam ipsi restitueret comitissæ, et congrue satisfaciens de commissis, reverteretur humiliter ad conversationem honestam et observantiam ordinis clericalis. Sed licet, sicut comitissa prædicta nostris auribus intimavit, inemoratum B. excommunicatum feceritis nuntiari, quia tamen in aliis non minus necessariis non estis plenarie præceptum apostolicum exsecuti, ille non. est reversus ad percutientem se, nec Dominum exercituum requisivit; sed cum sit nervus ferreus, cervix ejus et frons sua ænea, nec divino timore nec humano est pudore percussus ut vel signa prætenderet pœnitentis. Propter quod præfata comitissa dolore ac rubore confusa gemit se sororem suam non potuisse hactenus rehabere. Ut igitur gravior poena pungat quem pœnitudo hactenus non compunxit, fraternitati vestræ per apostolica scripta firmiter præcipiendo mandamus quatenusjuxta præcedens prædecessoris nostri præceptum contra sæpedictum apostatam sublato appellationis obstaculo procedatis, ita quod tot et tanta facinora vos abominari probetis, et comitissa præfata super hoc non cogatur iterare querelam, nosque rectitudinis vestræ zelum possimus merito commendare.

Datum Anagniæ, xvi Kal. Augusti, pontificatus nostri anno primo.

IV.

HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Sancti Bartholcmæi, priori Sancti Eligii, et cantori Noviomensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum autem ex testimonio plurium prælatorum et aliorum proborum virorum qui ad sacrum generale concilium accesserunt felicis recordationis Innocentio papæ predecessori nostro plene constiterit dictum B. fuisse subdiaconum et cantorem Ecclesiæ Laudunensis, idem motus pietatis visceribus circa dictam puellam, volensque debitum pastoralis officii exsequi contra nefandi sceleris præsumptorem, bonæ memoriæ Remensi archiepiscopo et suffraganeis ejus suis dedit litteris in præceptis ut prædictum apostatam, in quem ore proprio sua exigente nequitia excommunicationis sententiam ipse tulit, singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis, et candelis accensis, per suas dioceses facerent cum suis fautoribus excommunicatum publice nuntiari ab omnibus arctius evitandum, loca in quibus prædictus B. moram faceret et puella foret detenta, etiamsi ad partes alias extra ipsa dioceses diverteret, vel ipsam forte abduceret, facientes cessare interim a divinis donec idem B. præfatam M. liberam ipsi restitueret comitissæ,congrue satisfaciens de commissis, et rediret humiliter ad conversationem honestam et observantiam ordinis clericalis. Et licet exsecutores ipsi præceptum præfati præde. cessoris et nostrum super eodem negotio postmodum eis directum fuerint exsecuti, quia tamen nobiles viri Walerannus, Tiericus de Heufalis, et quidam alii Laudunensis, Cameracensis, et Leodiensis diœcesum eumdem apostatam, excommunicaturn, claves Ecclesiæ penitus contemnentem, in malitia sua fovent, receptacula in quibus dictam M. detinet aliaque subsidia sibi dando, et nobilis vir Guido germanus ejusdem apostatæ ac quidam alii eorumdem diœcesum eum pro viribus manutenent, et quidam sacerdotes et clerici eidem et familiæ suæ aliisque ipsius fautoribus in locis in quibus dicta M. detente exstitit, non sunt veriti divina officia temere celebrare, sæpedictus apostata, quasi delinquens impune, satisfacere penitus vilipendit,in suæ iniquitatis pertinacia obstinatus. Unde nobis comitissa præfata humiliter supplicavit ut ne ipsa inter multas angustias, quibus dignoscitur esse afflicta, ex detentione ac pudore dicta sororis suæ ignominiosæ confusionis respersa opprobrio, in mærore deficiat, si non habuerit adjutorem, ad comprimendam apostatæ prædicti malitiam insistere dignaremur. Quocirca discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus dictam excommunicationis sententiam per singulas circumadjacentes provincias et dioceses singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis, et candelis accensis, tandiu faciatis auctoritate nostra solemniter publicari, loca in quibus ipse B. moram fecerit et dictam M. detineri contigerit supponentes ecclesiastico interdicto, donec idem vir iniquus ab errore suo, si a Deo datum fuerit, resipiscens, juxta præscriptam formam dictam M. ipsi restituerit comitissæ, satisfaciens congrue de commissis, ad conversa

C

Si divinæ pietatis immensa benignitas sustineret ut B. de Avesnes apostata, vir iniquus, summo exsurgeret et obscuratos oculos aperiret ut suam iniquitatem perpenderet, cerneret que spurcitias quibus a planta pedis usque ad verticem capitis est respersus, infixus in limo profundi, laboraret forsan clamans ad Dominum ut ipsum de lacu miseriæ et de fæcis D luto educere dignaretur. Verumtamen, quod dolentes referimus, induratum est cor ipsius ; quoniam putrescens in stercore sordidus ut jumentum, erecta cervice obturat ad modum surdæ aspidis aures suas, ne disciplinam exaudiat et increpationes advertat quibus a sua deberet nequitia, si datum esset a Domino, revocari. Propter quod potest miser non immerito formidare ne Deo et hominibus exsecrabilis contrictione duplici conteratur, temporali pœna videlicet et æterna. Jam enim pudor et dilectæ in Christo filiæ nobili mulieri Joanna Flandriæ et Haynoniæ comitissa toties repetere scelera quæ in ejus contumeliam dictus apostata in nobilem mulie. rem Margeretam sororem ipsius exercuit impudenter dum idem dudum in subdiaconatus ordine constitutus eamdem M. linea sibi consanguinitatis conjunctam, in quodam castro suæ fidei commendatam fraudulenter abduxit, ipsamque detinet inhoneste

tionem honestam et observantiam ordinis clericalis revertatur. Dictos autem nobiles et alios fautores apostatæ supradicti, necnon et dictam etiam Margaretam, si tanto flagitio inventa fuerit consentire, nec monita studuerit, cum poterit, a suo recedere corruptore, per excommunicationis nominatim in personas, et in terras et familias eorum interdicti sententias, a favore ipsius sublato appellationis obstaculo compescatis, et faciatis utramque sententiam usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari; præfatos sacerdotes et clericos et alios, si qui forsan similia perpetrare præsumpse. rint, pœna canonica sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo percellentes ; mandatum nostrum taliter impleturi quod non possitis de negligentia reprehendi, et nos sollicitudinis vestræ studium dignis possimus in Domino laudibus commendare. Quod si non omnes lis exsequendis po

tueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus ex- A matrimonio inter eos. Cum igitur melius sit ante sequantur.

Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, octavo Kal. Mail, pontificatus nostri anno tertio.

V.

GREGOR US episcopus, servus servorum Dei vene. rabilibus fratribus Tornacensi et Cameracensi epi scopis et dilecto filio magistro Girardo canonico Tornacensi salutem et apostolicam benedictionem.

Matrimonii copula, imo verius contubernii,quod olim inter Buchardum de Avesnis et sororem dilectæ in Christo filiæ nobilis mulieris comitissæ Flandriæ fuit de facto contractum, quondam per bonæ memoriæ Innocentium papam prædecessorem nostrum exigente justitia reprobata, nos, quod super hoc ab eodem prædecessore nostro factum esse dignoscitur, approbamus, et prolem ex copula tali susceptam illegitimam esse censemus.

Datum Viterbii, 1 Kal. April., pontificatus nostri anno undecimo.

VI.

Epistola Honorii III de matrimonio Guillelmi de Dampetra cum Margareta sorore comitissæ Flandrensis.

HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis de Ripatorio Cisterciensis ordinis et Arremarensi abbatibus Trecensis dioecesis, et cantori Lingonensi, salutem et apostolicam benedictionem.

B

Ad aures nostras multorum relatione pervenit quod nobilis mulier Margareta soror dilecte in Christo filiæ nobilis mulieris comitissæ Flandrensis, quæ olim cum Bochardo de Avennis matrimonium de facto contraxit, cum de jure non possel, nunc simili modo contraxit cum alio, Willelmo de Donnapetra (286) videlicet, ita proxima consanguinitatis linea sibi juncto ut secundum statutum generalis concilii non debeat hujusmodi copula tolerari. Nolentes igitur id vel indiscussum relinquere vel, si verum est, sub dissimulatione transire, discretioni vestræ per C apostolica scripta mandamus quatenus, vocatis quos propter hoc videritis evocandos, et inquisita super hoc diligentissime veritate, si inveneritis rem taliter se habere, injuugatis utrique ut se ab invicem abjurantes, nullatenus cohabitare præsumant: qui nisi vobis paruerint, in eos appellatione remota excommunicationis sententiam proferentes, et facientes eos usque ad satisfactionem condignam arctius evitari, prolem, si quam ex hujusmodi copula incestuosa forte susceperint,illegitimam publice nuntietis et in hæreditate paterna nullo unquam tempore successuram. Quod si non omnes iis exsequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

Datum Laterani, xvII Kal. Decembris, pontificatus nostri anno octavo.

VII.

Honorii III papæ epistola ad archiepiscopum Senonensem et episcopum Catalaunensem. HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Senonensi archiepiscopo et episcopo Cathalanensi salutem et apostolicam benedictionem.

Ad audientiam nostram noveritis pervenisse quod licet nobilis vir Willelmus de Donnapetra et charissima in Christo filia nostra illustris regina Cypri se in eo gradu propinquitatis attingant ut secundum canonicas sanctiones nequeant matrimonialiter copulari, nihilominus tamen tractatur de contrahendo

(286) Guillelmus de Dampetra erat frater Archanbaldi de Borbon. Fuit autem constabularius Campaniæ anno 1220, sed non hæreditarius. De matrimonio ejus cum sorore comitissa Flandreosis mentionem reperimus in litteris Ingeranni domini Conciaci ad Theobaldum comitem Campaniæ et Briæ, ubi sic scriptum est: Sciatis insuper quod ipsa die quando litteræ vestræ ad me venerunt, mihi verissime

D

tempus occurrere quam post vulneratam causam remedium implorare, vosque, in quorum provincia et diœcesi terra nobilis prædicti consistit,super iis investigare possitis facilius veritatem, fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus si res ita se habet, præfato nobili auctoritate nostra inhibeatis publice ac expresse ne ad hujusmodi copulam procedere aliquo modo præsumat; denuntiantes etiam quod si secus facere attentaret, nos non solum illegitimam nuntiaremus prolem ex tali conjunctione susceptam, verum etiam procederemus alias contra eos, prout ratio postularet. Idipsum autem eidem reginæ inhibere ac denuntiare curetis, si forte ad partes venerit Gallicanas. Datum Signiæ, xv Kal. Septembris, pontificatus

nostri anno octavo.

VIII.

LUDOVICUS, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi præsentes pariter et futuri quod nos litteras dilectæ consanguineæ et fidelis nostræ Joannæ comitissæ Flandriæ inspeximus sub hac forma. Ego Joanna Flandriæ et Haynoniæ comitissa notum facio universis præsentes litteras inspecturis quod cum inter me, charissimam sororem meam M. dominam de Dampetra et filios et filias quos suscepit de viro nobili Guillelmo quondam domino de Dampetra ex una parte, et virum nobilem dominum B. de Avenis et filios quos habet de prædicta M. ex altera, discordia esset orta, tandem mediantibus bonis viris facta fuit bona pax et concordia in hunc modum.De terra quam præfata M. domina de Dampetra tenet de propria hæreditate sua, accipiet ipsa quingentas libratas ad faciendam voluntatem suam; et residuum debet æstimari per bonos viros, et dividi in septem partes æquales,de quibus duæ partes erunt duorum filiorum quos dicta M. habet de domino B.post decessum ipsius M. et residuæ quinque partes erunt filiorum et filiarum quos suscepit de dominoGuillelmo de Dampetra post discessum ipsius similiter. Et illas duas partes quas filii domini B.debent habere debebo assignare ad voluntatem meam, ubi magis videro expedire, infra hæreditatem prædictæ sororis meæ. Et si forte contingeret quod post diem hujus pacis unus vel plures de filius aut filiabus prædicti domini Guillelmi de Dampetra obirent, pars illius vel partes illorum qui ita decederent ad superstites fratres germanos et sorores germanas redirent. Similiter si obire contingeret unum de filiis domini B. pars ejus ad alium fratrem suum germanum rediret. Et nonobstante ista pace et divisione retinet dicta domina M. domina de Dampetra potestatem in hæreditate prædicta donandi eleemo. synas suas sicut ante habebat; ita tamen quod si aliquas feceret eleemosynas, irent communiter et æqualiter super septem partes ante nominatas. Pacem istam et concordiam in omnibus firmiter et fideliter observare præfatus B. de Avesnis et filii sui, prius sufficienter probata in curia mea ætate filiorum ipsius B. et per judicium hominum nostrorum legitima judicata, laudaverunt et juraverunt coram dominis suis, videlicet coram me, quæ sum prima et proxima domina hæreditatis prædictæ et feodi, et coram domino rege Franciæ, qui superior est dominus feodi Flandriæ. Etidem debent laudare et jurare coram domino episcopo Leodiensi, qui superior est dominus feodi Haymoniæ. Tali scilicet modo quod nihil de cætero poterunt reclamare in dictum fuit quod dominus Willelmus de Dampetra sororem comitissæ Flandrensis, dominam Hanoniæ, duxerat in uxorem. Ante porro quam Margaretam duceret, cogitaverat de matrimonio cum Aalaide regina Cypri, ut patet ex sequentibus Honorii III litteris ad Senonensem archiepiscopum et Catalaunensem episcopum.

« AnteriorContinuar »