Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dicto monasterio de cætero serventur Cisterciensis A ordinis instituta, ut temporibus nostris melius in partibus illis religio Christiana proficiat, et instituta regularia per vos de die in diem et propagentur fortius et amplius convalescant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum,etc,usque incursurum.

Datum Laterani, vini Kal. Junii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

Scriptum est in eum lem modum Philippensi el Sarrensi archiepiscopis. Dilectus filius nobilis vir W.marchio Montisferati,etc.. usque intuitu pietatis, frater. nitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus monasterium ipsum fratribus de Locedio, sublato cujuslibet appellationis obstaculo, restituere procuretis, contradictores censura ecclesiatica compescendo. Nos enim volentes,etc., usque amplius B convalescant.

In eumdem fere modum scriptum est super hoc imperatori Constantinopolitano illustri. Dilectus filius nobilis vir W. marchio Montis ferrati, etc., usque intuitu pietatis, serenitatem tuam rogamus atque monemus, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus dictos fratres super dicto monasterio non molestes,sed eos habens propensius commendatos, a malefactorum incursibus protegas et defendas. Nos enim volentes,etc., usque amplius convalescant,

[blocks in formation]

LXXII.

ARCHIEPISCOPO LARISSENO.

Ecclesia Dimitriac.commendatur episcopo Cardicensi. (Laterani, vIII Kal. Junii.)

Venerabilis frater noster Cardicensis episcopus proposuit coram nobis quod tu ad mandatum nostrum Dimitricensem Ecclesiam cum suis pertinentiis eidem multam inopiam patienti liberaliter contulisti. Volentes igitur factum tuum per te ipsum fortius stabiliri, fraternitati tuæ per apostolica scripta præcipiendo mandamus quatenus quod per te auctoritate nostra provide noscitur esse factum, firmiter facias observari.

Datum Laterani, vi Kal.Junii, pontificatus nostri anno decimo.

LXXIII.

ARCHIEPISCOPO LARISSENO, ET EPISCOPO SITHONIENSI,
ET ARCHIDIACONO CERMOPILENSI.

Adversus urchiepiscopum Patracensem.
(Laterani, vIII Kal. Junii.)

Venerabilis frater noster Cardicensis episcopus proposuit coram nobis quod,cum pro venerabili fratre nostro Patracensi archiepiscopo ad sedem apostolicam laborando graves labores subieret et expen. sas, idem archiepiscopus recompensare sibi pro laboribus et expensis quas subiit contradicit,contra juramentum præstitum veniendo. Ideoque discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus qua. tenus partibus convocatis audiatis causam,et appellatione post posita fine canonico terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, etc., usque testimonium perhibere. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani vi Kalend. Junii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

LXXIV.

ILLUSTRI CONSTANTINOPOLITANO IMPERATORI.

Ne foveut excommunicatos.
(Luterani, x Kal. Junii.)

Honori tuæ celsitudinis non credimus expedire ut qui suis excessibus provocant iram Dei,sustinentes excommunicationis sententiam in se ferri,sub imperiali gratia foveantur, quia cum in eos quos ecclesistica censura non corrigit sæcularis sit gladius exerendus, si eos quos Ecclesia persequitur confoveres, institionibus divinis contrarius videreris. Cum igitur,sicut accepimus, in Constantinopolitano imperio nonnulli consistant qui ex Ecclesiarum destructionibus ac aliis excessibus excommunicationi sententiam incurrerunt, quos mentis cæcitate correptos resipiscere contemnentes debes, tanquam princeps catholicus,a pertinaci proposito temporalis terrore gladii revocare,celsitudinem tuam rogandam duximus et monendam quatenus hujusmodi homines non foveas vel sustineas, sed corrigas et compescas tanquam salutis propriæ contemptores, ipsos ad mandatum Ecclesiæ minis et terroribus, monitione non proficiente, reducens.

LXXVII.

Datum Laterani, x Kal. Junii, pontificatus nostri A anno decimo quinto.

LXXV.

ARCHIEPISCOPO THESSALONICENSI, ET CARDICENSI ET

SITHONIENSI EPISCOPIS.

De restituendis abbatiis et aliis.
(Laterani, x Kal. Junii.)

(44) Sicut venerabiles fratres nostri Philippensis, Sarrensis, Thessalonicensis, Larissensis, Atheniensis, Corinthiensis, et Patracensis archiepiscopi et eorum suffraganei sua nobis relatione monstrarunt cum venerabilibus fratribus nostris Thebano et Neopatrensi archiepiscopis et dilecto filio Nazarocensi electo dederimus in mandatis ut detentores abbatiarum, monasteriorum, ecclesiarum, decima- B rum, et aliarum possessionum pertinentium ad eosdem, tam Latinos quam Græcos, qui jus in eis habere se asserunt patronatus, ad restitutionem dictarum rerum monitione præmissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellere procurarent et facerent ipsos, humano timore postposito, ab hujusmodi præsumptione cessare, præfati archiepiscopi et electus mandatum apostolicum exsequi non curarunt in eorumdem præjudicium et gravamen. Volentes igitur id per vestram sollicitudinem exsecutioni mandari, discretioni vestræ per apostolica scripta præcipiendo mandamus quatenus præmissa secundum formam prioris mandati nostri taliter exsequi procuretis quod jam dicti archiepiscopi et eorum suffraganei super his non cogantur amplius C laborare, et vos de virtute obedientiæ possitis non immerito commendari.Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea, etc.

Datum Laterani, x Kal. Junii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

LXXVI.

CARDICENSI ET SITHONIENSI EPISCOPIS ET ARCHIDIACONO

DAVALIENSI.

De libertate testandi in favorem Ecclesiarum. (Laterani, x Kal. Junii.)

(45) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod charissimus in Christo filius noster Henricus Constantinopolitanus imperator illustris constitutionem suis baronibus edidit quæ vergit in periculum D animarum, et est contraria prorsus ecclesiastica libertati,videlicet ut nullus possit de suis possessionibus in vita vel ultimo testamento aliquid ecclesiis elargiri.Cum igitur constitutio hujusmodi tam divinis quam humanis sit legibus inimica, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus ipsam auctoritate nostra decernatis frivolam et inanem et penitus non servandam.

Datum Laterani, x Kal. Junii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

(44) Vide lib. xvi, epist. 98, et quintam compilationem lib. 1, tit. 20, c. 1.

ARCHIEPISCOPO THEBANO, ET DAVALIENSI ET ZARATO-
NIENSI EPISCOPIS.

De thesauro Ecclesiæ Corinthiensis.
(Laterani, vi Kal. Junii.)

Venerabilis frater noster Corinthiensis archiepiscopus proposuit coram nobis quod, cum nobilis vir Theodorus Græcus quondam dominus Corinthi, de proditione convictus,castrum de Argos nuper tradiderit, quod tenebat, thesaurus Corinthiensis Ecclesiæ, quem illuc idem Græcus detulerat, est inventus ibidem; quem nobiles viri Gaufridus princeps Achaiæ, Odo de Rocca, et quidam alij Latini Thebanæ et Corinthiensis diœcesum in propriæ salutis dispendium detinentes, eidem Ecclesiæ restituere contradicunt. Ideoque fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus nobiles supradictos et alios, ut thesaurum ipsum Ecclesiæ restituant antedictæ, monitione præmissa per censuram ecclesiasticam, sicut justum fuerit, appellatione remota cogatis. Testes autem, etc., usque testimonium perhibere. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea, etc.

Datum Laterani,vIII Kal. Junii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

LXXVIII.

EPISCOPO, DECANO ET ARCHIDIACONO DAVALIENSIBUS.
Ut de pecunia episcopo credita cognoscant.

(Laterani, 1x Kal. Junii.)

Dilectus filius N. canonicus Dominici sepulcri Jerosolymitani, prior Sancti Demetrii Thessalonicensis, sua nobis exposuit quæstione quod, cum bonæ memoriæ Thebano archiepiscopo quamdam summam pecuniæ mutuo concessisset, ac per ipsum duo nobis exameta census nomine destinasset, credita sibi quadam summa pecuniæ pro suis agendis apud sedem apostolicam promovendis, quia dictus archiepiscopus interim subtractus est ab hac luce,sibi de prædictis non exstitit satisfactum. Propter quod nobis fuit supplicatum humiliter ab eodem ut venerabilem fratrem nostrum successorem ipsius ad horum redditionem mandaremus apostolicis litteris compelli. Ideoque discretion: vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis ad præsentiam vestram quos propter hoc videritis evocandos, et inquisita diligentius veritate, quod justum fuerit appellatione remota usuris cessantibus statuatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, etc., usque perhibere testimonium veritati. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani, 1x Kal. Junii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

(45) Vide lib. xiv, epist. 131.

[blocks in formation]

Prudentibus virginibus, etc., usque sacræ religionis enervet. Eapropter, dilectæ in Christe filiæ, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium Sanctæ Dei genitricis et virginis Mariæ et Sanctorum Matthæi apostoli et Antonii, in quo divino estis obsequio, etc., usque communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio, etc., usque inviolabiliter observetur. Præterea quascunque possessiones, quæcunque bona, etc., usque illibata permaneant; in quibus hæc, etc., usque vocabulis : Locum ipsum in quo præfatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, vineam et hortum de Fonte ulmi, vineam de colle super prata, beneficium et totum tenimentum quod fuit filiorum Petri Actonis Massonis, in Toleniaco molendinum in loco qui dicitur Beblum, vineam et terram quæ fuit de beneficio Benedicti Tiniosi, medietatem totius tenimenti quod olim fuit Deuteguardi Ardengi cum domibus et hominibus et aliis pertinentiis suis, campum de Panicale cum vinea et terra in prædicto loco Toleniaco, terram quæ jacet in pertinentiis de Octavo, campum de Murro, terram de Cantalupo, vineam quæ fuit Raynaldi Leonis in colle de ulmo. In pertinentiis mercati, et infra civitatem Esculanam in Truvo, domum quæ fuit ejusdemn Raynaldi, terram quæ fuit Vinciguerræ Aquæ vivæ, et terram de colle Tuccini. In valle Truncti duas grangias cum omnibus pertinentiis et appendiciis suis, ecclesiam Sancti Petri in Caprano, cum decimis, possessionibus, tenimentis et omnibus rationibus pertinentibus ad eamdem, quam idem monasterium antequam Cisterciensis ordinis instituta susciperet possidebat, cum pratis, vineis, terris, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus, etc., usque extorquere præsumat. Ad hæc, personas liberas et absolutas e sæculo fugientes liceat vobis in monasterio vestro ad conversionem recipere et eas absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli sororum vestrarum, etc., usque nullus audeat retinere. Illud districtius inhibentes ne terras seu quolibet beneficium, etc., usque eas irritas esse censemus. Insuper auctoritate apostolica inhibemus

(46) Vide lib. xi, epist. 197.

A ne ullus episcopus, etc., usque se aliquatenus intromittat. Si vero episcopus in cujus parochia, etc., usque vobis conferre renuerit, licitum sit vobis omnia ab alio episcopo percipere quæ a vestro fuerint indebite denegata. Pro consecrationibus vero altarium, etc., usque propriis episcopis in posterum generetur. Quia vero interdum proprii episcopi copiam non habetis, etc., usque recipere valeatis. Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores, etc., usque indulta prolatam duximus irritandam; nec litteræ illæ firmitatem habeant, etc., usque constiterint imperatri. Præterea cum commune interdictum terræ fuerit, etc., usque divina officia celebrare. Paci quoque et tranquilitati, etc., usque audeat exercere. Præterea omnes libertates, etc., B usque et præsentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum, etc., usque usibus omnimodis profutura, salva sedis apo. stolicæ auctoritate et in prædicta ecclesia Sancti Petri in Caprano diocesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum, etc., usque districtæ subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco, etc., usque præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

C

Datum Laterani per manum Joannis Sanctæ Mariæ in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, vii Kal. Junii, indictione xv, Incarnationis Dominicæ anno 1212. pontificatus vero domini Innocentii papæ III anno decimo quinto.

LXXX.

THESSALONICENSI ET PHILIPPENSI ARCHIEPISCOPIS, ET
EPISCOPO SITHONIENSI.

Ejusdem argumenti cum epistola 69.
(Laterani, vii Kal. Junii.)

Venerabilis frater noster Cardicensis episcopus
nobis humiliter supplicavit ut,cum fratres hospitalis
Jerosolymitani,qui eum super causa quæ inter ipsos
et eumdem episcopum vertebatur ad nostram au-
dientiam appellarunt, nec venerint, nec miserint
aliquem ad appellationem interpositam prosequen-
dam, ipso episcopo apud nos diutius post præfixum
terminum exspectante, sibi de damnis et expensis
quas ex ipsius prosecutione appellationis incurrit
satisfieri faceremus. Ideoque fraternitati vestræ
per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis
qui fuerint evocandi, et auditis hinc inde propositis,
quod justum fuerit appellatione post posita statuatis,
D
facientes quod decreveritis per censuram ecclesia-
sticam firmiter observari. Quod si non omnes, etc.,
duo vestrum, etc.

Datum Laterani, vii Kal. Junii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

LXXXI.

ABBATI SANCTI PAULI.

De divisione parochiarum.
(Laterani, vi Kal. Junii.)

(46) Cum Lateranensem et sanctorum quatuor Coronatorum Ecclesiarum parochias certis duxerimus

limitibus terminandas, et ecclesia Sancti Nicolai de A quaginta lectos de suis justis rebus ministrabit ibi

Formis, quæ ad monasterium tuum spectat, inter hos limites parochiam possidere dicatur, auctoritate præsentium declaramus quod per limitationem hujusmodi nullam eidem ecclesiæ in sua parochia volumus præjudicium generari; quia res inter alios acta præjudicare non debet aliis secundum legitimas sanctiones.

Datum Laterani,vIII Kal.Junii,pontificatus nostri anno decimo quinto.

LXXXII.

HELENENSI EPISCOPO.

De negotio Durandi de Osca et sociorum.

(Laterani, vi Kal. Junii.)

(46) Dilectus filius Durandus de Osca in nostra præsentia constitutus et D. de Naiaco Guillelmus Sancti Antonini et alii pauperes catholici suis nobis litteris intimarunt quod ad exhortationem eorum nonnulli tuæ dioecesis de suis excessibus pœnitentiam agere cupientes, post confessionem peccatorum suorum, pro posse suo proposuerunt restituere quidquid possident minus juste nec non male quælibet acquisita,non habendo proprium, sed omnia in communi,et nemini malum de cætero inferentes, castitatem seu virginitatem observare promittunt, a mendacio et juramento illicito abstinendo,tunicis quoque albis vel griseis uti proponunt sub disciplina et visitatione catholicorum pauperum permansuri; in fulcris autem,nisi eos ad id infirmitas coegerit, non cubabunt; et a festo Sanctorum Omnium usque ad Nativitatem Dominicam jejunantes in qualibet sexta feria, nisi forte Natalem Domini aut Epiphaniam seu aliud festum habens vigiliam evenire contingat, a piscibus abstinebunt; secunda vero, quarta feria,et Sabbato, nisi Natalis Domini intervenerit, carnibus non vescentur, nec in Quadragesima ante Pascha comedent pisces. Dominicis diebus exceptis; octo diebus ante Pentecosten vacabunt jejuniis, et alia jejunia observabunt a sancta Romana Ecclesia instituta; singulis quoque diebus Dominicis exhortationis verbum convenient audi. turi, et septies orantes in die, quindecies Pater noster et Credo in Deum ac Miserere mei, Deus qui litterati fuerint decantabunt; et clerici, prout eis convenit, canonicas horas Domino Deo solvent. Et quoniam sex opera pietatis proficiunt ad salutem, proposuerunt pro Deo pauperibus deservire; quorum quidam in hæreditate propria vult domum construere, in qua ex parte una viris, et ex alia mulieribus religiosis mansio competens habeatur, et juxta illam sit nihilominus xenodochium, in quo reficiantur fessi et pauperes recreentur, juventur infirmi,et nutriantur infantes a matribus derelicti, et mulieres pauperes laborantes in partu, donec abire valeant, sustententur in eo, ac juxta possibilitatem domus ipsius adveniente hieme præbeantur pauperi indumenta; pannos quoque ad quin

(46) Vide infra epist. 90 et seqq. 96, 137, et lib. xi, epist. 77, 78.

B

C

D

dem,et Ecclesiam,ubi fratres domus ipsius possint audire divina, in honore Dei genitricis Mariæ juxta domum ipsam construi faciet, quæ in signum subjectionis apostolicæ sedi reddet unum Bisantium annuatim. Unde nobis humiliter supplicarunt ut exsequendi prædicta licentiam eis concedere dignaremur. Nos igitur attendentes quod hæc omnia sunt in se bona, fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus, cum loci diœcesanus existas, cognita plenius veritate, si ea emanare cognoveris de fonte catholicæ puritatis, ipsis assensum super his auctoritate nostra præbeas et favorem; proviso prudenter ut quod de verbo exhortationis singulis diebus Dominicis audiendo prædicitur: taliter et a talibus fiat quod derogari non possit fidei orthodoxæ seu canonicæ discplinæ; adhibita nihilominus prudenti cautela inter viros et mulieres de quibus mentio est præmissa, ut utrorumque alteros accessus haberi nequeat illicitus vel suspectus. Illudque diligenter observa, quod memorati viri dicuntur sub disciplina et visitatione catholicorum pauperum permansuri, ut hujusmodi disciplina et visitatio sanæ doctrinæ conveniant et ecclesiastica honestati.

Datum Laterani vii Kal.Junii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

LXXXIII.

EPISCOPO, ET ABBATIS SANCTI VICTORIS, ET CANCELLARIO PARISIENSI.

Scribitur pro comite Nivernensi.

(Laterani, Kal. Junii.)

(47) Cum nuper vobis contra insolentiam nobilis viri comitis Nivernensis Virziliacense monasterium opprimentis sub certa forma direxerimus scripta nostra, dilectus filius magister J. clericus, diligens et fidelis procurator ipsius, formam ipsam intelligens, gravi fuit dolore turbatus, humiliter nobis supplicans, cautionem quam poterat offerendo, ut quod mandabamus in illis de inquisitione consanguinitatis inter eumdem comitem et comitissam auctoritate apostolica facienda, de litteris illis adimere dignaremur,promittens quod idem comes, voluntate nostra plenius intellecta, cessabit ab indebita molestatione monasterii memorati. Quocirca discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus, si nondum processistis ad inquisitionem hujusmodi faciendam, et ipse comes satisfecerit com. petenter,sufficienter cavendo quod a procurationis immoderantia,quam ad justum reduci mandavimus moderamen, de cætero conquiescat, vos ad inquisitionem illam minime procedatis. Alioquin mandatum apostolicum exsequi procuretis prout videritis expedire. Quod si non omnes, etc., tu ea, frater episcope, etc.

Datum Laterani, III Kalend. Junii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

(47) Vide lib. XIV, epist. 123, 126, et lib. xvi, epist. 22.

LXXXIV.

EPISCOPO ARIMINENSI.

Statuta Othonis decernuntur irrita.

(Laterani, 1x Kal. Junii.)

Cum ea omnia quæ Otho, non jam nominandus imperator, sed impius persecutor, contra clericos vel ecclesias statuit aut statuerit, denuntiaverimus irrita et inania, fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus, si quis concessione, sententia, privilegio, vel mandato ejusdem Othonis uti voluerit in præjudicium vel damnum ecclesiæ Ravennatis,tu ipsum ab hujusmodi præsumptione per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescas.

Datum Laterani, Ix Kal.Junii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

LXXXV.

EIDEM.

Ejusdem argumenti cum superiore.

(Laterani, x Kal. Junii.)

Venerabilis frater noster Liniensis (48) episcopus nobis significare curavit quod, cum O.dictus imperator propter latam in se a nobis excomunicationis sententiam quasdam terras et res alias Liniensis episcopatus comitibus etcommuni de castro Cario Liniensi diœcesis concessisset, et secundum hoc privilegium suum dedisset eisdem, ipsi comites et commune facientes Liniensem Ecclesiam super his perjudices suos sententialiter condemnari,res occuparunt easdem, et distribuerunt pro velle aliis possidendas in enorme sui et Liniensis Ecclesiæ detri

B

A lam, litterarum tenorem quas idem archiepiscopus nobis transmisit de verbo ad verbum præsenti paginæ duximus inserendum. « Sanctissimo Patri et dominoInnocentio Dei gratia sacrosanctæ et universalis Ecclesiæ summo pontifici G.ejusdem patientia et vestra Thessalonicensis Ecclesiæ minister, licet indignus,seipsum ad pedes cum obedientia filiali.Cum propter schismaticam inobedientiam suami Regis vindicta terram Græcorum correctionis funiculo flagellasset, et ipsam de secreto atque inestimabili consilio suo ad manus reduxisset Latinorum multi religiosi de diversis partibus accedentes diversa beneficia tam per dominos cardinales quam per principes et barones et alios fideles adepti sunt.Inter quos sacrosancti sepulcri canonici ecclesiam Sancti Demetrii Thessalonicensis quoquo modo gravisi sunt adipisci quam usque ad inthronizationem meam cum multis laboribus et,ut verum fatear,illi terræ multum necessarii possederunt. Sane quamvis prædicta ecclesia Sancti Demetrii ad jurisdictionem meam pertinere noscatur,tamen ob reverentiam Dominici sepulcri, ubi redemptio humani generis operata est, et ad cujus subventionem crucesignatorum exercitus terram Romaniæ dicitur acquisisse,ne etiam dicti canonici sua spe et laboribus penitus fraudarentur,et ut omnis quæstio et controversia,qualis inter me et ipsos super hoc exorta,quæ de facili ordine judiciario non poterat tempore instanti propter causæ perplexitatem diffiniri, per pacem et æquitatem facilius sopiatur, præsertim cum in sæpedicta ecclesia tanti martyris corpore decorata tam favorabilis ecclesiæ canonici regulares honorificentius quam sæculares valeant deservire, prudentum virorum fretus consilio, videlicet Ar. Cermopilensis episcopi Sarrensis postulati, W.Nazarocensis electi Philippensis postulati,et magistri R. Citrensis electi, mihi, quantum in me est, visum est utile pariter et honestum ut memorati canonici Dominici sepulcri de universis possessionibus; proventibus, fructibus,redditibus, legatis et eleemosynis quocunque justo modo ad dictam ecclesiam Sancti Demetrii pertinentibus, sicut per instrumenta vel per testes idoneos sive alio justo modo probari legitime poterit, insuper de omnibus illis quæ aliquo tempore archiepiscopis Thessalonicensibus nomine ecclesiæ prædicti Sancti Demetrii collata fuerunt, vel in posterum conferen. D tur, sicut,ut supra dictum est,legitime probari poterit, talem pro servitio sæpedicta ecclesiæ percipient portionem qualem canonici Sanctæ Sophia Thessalonicensis metropolis de possessionibus ejusdem percipient, eum eam contingerit ordinari. Domos siquidem quas clerici Sancti Demetrii tempore Græcorum intra Thessalonicam habebant, canonici Sancti sepulcri extra partem possidebunt;oblationes quoque manuales quæcunque eis legata fuerint nominatim, sive nomine Sancti sepulcri, similiter extra partem recipient. Ea vero quæ super tumbam Sancti Demetrii offerentur vel ecclesiæ ejusdem

mentum. Quocirca fraternitati tuæ per apostolica C scripta mandamus quatenus quidquid occasione privilegiorum prædicti excommunicati noveris attentatum in præjudicium Ecclesiæ Liniensis, auctoritate apostolica sublato appellationis obstaculo non differas irritare, et ne dicti comes et commune privilegiis ipsis utantur, eis firmiter inhibere procures, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita conpescendo.

Datum Laterani, x Kal.Junii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

LXXXVI.

PRIORI ET CAPITULO DOMINICI SEPULCRI JEROSOLYMI

ΤΑΝΙ.

Confirmatur quædam compositio.

(Laterani, vII Kal. Junii.)

Cum a nobis petitur, etc.,usque perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus grato concurrentes assensu,compositionem inter vos ex una parte et venerabilem fratrem nostrum Thessalonicensem archiepiscopum ex altera super ecclesia Sancti Demetrii Tessalonicensis amicabiliter initam,sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta, auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem caute(84) Cod. Colbert. Lirien. forte Lucen.

« AnteriorContinuar »