Imágenes de páginas
PDF
EPUB

eorum accesserit monasterium, portas villæ sibi clauserunt; quibus per quosdam ex fratribus reseratis, cum monasterium sicut pastor Ecclesiæ ac villæ dominus ingredi voluisset, violenter a monachis est repulsus, qui equos capientes ipsius, et a turribus monasterii in eum ingentes lapides jacientes, equum suum graviter vulnerarunt, ipsum divina misericordia protegente, ac tres servientes capti a servientibus comitis villam cum monachis observantibus exstiterunt: unde ad domum cujusdam burgensis, in qua manebat, declinaverat necessitate compulsus. Præterea asseruit plurimum se dolere quod exsecutio mandati apostolici de alienatis possessionibus revocandis exstiterat impedita, cum propter hoc ad deliberandum et tractandum dum ipsis specialiter accessisset, proponens sejam magnam partem pecuniæ, nisi staret per eos, sine difficultate ac damno monasterii invenisse.

cum eo et suis fratribus affectabant. Ipse vero cum A remissurus. Cum enim pro ipsorum utilitate ad priore locutus, sic respondit eisdem, quod prior ipsos nullo modo intrare permitteret, nec ipse ad episcopum iret, neque loqueretur cum eo. Tertia quoque die cum diffinitores et priores ad sæpedictam villam simul proposuissent accedere, tentaturi si cum priore ac monachis possent loqui et habere ad abbatem accessum, servientes sæpedicti comitis advenerunt, inhibentes eisdem ne ad villam accederent sæpedictam, in personis et equis eorum gravia pericula intentando. Adjecerunt etiam quod, si pos. sent, eosdem episcopum et archidiaconum introducerent, sed si cum diffinitoribus et prioribus irent nullo modo permitterentur intrare. Ipsis igitur illuc venientibus occurrit thesaurarius Turonensis, et ad quamdam portam duxit eosdem ; ad quam post B expectationem non modicam cum difficultate maxima stipatus militibus et servientibus, equis armatis et monachis magnos ferentibus baculos, venit prior, cui proposuerunt, præsentibus thesaurario supradicto, Bituriensi cantore, Antissiodorensi archidiacono et aliis pluribus, verbum pacis, ostendentes damna quæ poterant hac discordia provenire, et quam gravis infamia occasione dissensionis ipsius, non solum eis, sed et religiosis aliis imminebat.

Ad hæc obtulerunt eidem ex parle diffinitorum ipsorum quod parati erant corrigere si qua essent tam circa ipsum abbatem quam eosdem priorem et monachos corrigenda, cum auctoritate capituli generalis per sedem apostolicam approbati potesta- C tem haberent corrigendi excessus tam id capite quam in membris. Ipse vero respondit quod de diffinitorum correctione vel generalis capituli non curabat, cum nonnisi coram nobis, ad quem appellaverat, ut dicebat, de spiritualibus responderet, et de temporalibus nonnisi coram comite memorato, in cujus erat custodia constitutus, nec aliquod verbum pacis aut compositionis alicujus admitteret quandiu abbas in eadem villa maneret. Asseruit enim quod monasterium Cluniacense aliquando gravarat eosdem, et ipsi priori exstiterat nuntiatum quod abbas illum a prioratu proposuerat amovere et monachos in domibus aliis collocare: propter quod ipsum illic noluerunt recipere venientem.

Ad hæc autem rogaverunt eumdem ut ipsos loqui D permittere cum abbate. Qui post multa consilia dixit eis quod ipsum episcopum solum loqui cum eo præsentibus suis et comitis servientibus pateretur, ita quod quandocunque ipsi vellent exiret. Porro extra villam præfato archidiacono remanente, ad abbatem episcopus solus accessit, proponens eidem quæ sibi videbantur in facto hujusmodi expedire. Abbas vero respondet quod monachos ejusdem monasterii tanquam bonus Pater in spiritu mansuetudinis paratus erat recipere, si tanquam boni filii venirent ad ipsum, et cum eis quantum secundum Deum posset, cum religiosorum virorum consilio dispensaret, atroces injurias quas eidem intulerant

Audito igitur abbatis responso, ad priorem et monachos rediit in curia monachorum, et verbum pacis illis proposuit diligenter, dicens quod benignum responsum receperat ab abbate; ac ex parte generalis capituli dixit eis quod libenter corrigerent circa eumdem abbatem vel ipsos si esset aliquid corrigendum. Monachi vero dixerunt quod de abbate vel diffinitoribus seu generali capitulo non curabant, nec pacem ipsorum vel per eos etiam requirebant. Prior vero addidit sicut prius quod quandiu abbas esset in villa, sive in prioratus officio remaneret, sive removeretur ab illo, nullum admitteret verbum pacis. Cum igitur aliud a priore ac monachis responsum habere dictus episcopus nequivisset, priorem interrogavit eumdem si ab ipso et suis essent securi ad suum abbatem monachi venientes. Ipse vero respondit quod guerram nemini faciebat. Et cum idem episcopus institisset ut sibi plenius responderet, sic ait, quod securitatem alicui non præstabat. Et statim Lethericus serviens comitis antedicti, ipso priore præsente nec contradicente, subjunxit quod si Cluniacenses monachi de cætero tangerent villa portas, et equos amitterent et personis periculum immineret, prohibens nihilominus ne amplius apud marchiam ejusdem comitis castrum, in quo prius hospitati fuerant, remanerent. Egressus igitur villam episcopus antedictus, ad diffinitores et priores rediit cum archidiacono memorato a quibus interrogati si boni aliquid invenissent aut profecissent in aliquo commonendo, exposuerent eisdem quod fecerant diligenter, ipsi vero juxta muros villæ sedentes suum capitulum ordinarunt, et habito diligenti tractatu suam sententiam formaverunt: quam diffinitores redactam in scriptis, præfatis episcopo et archidiacono convocatis et audientibus promulgarunt, Gaufridum priorem ejusdem monasterii, quia vocatus ad generale capitulum venire contempsit, et abbatem suum accedentem ad idem monasterium non admisit, sed cum armis violenter rejecit, et eosdem illuc cor

rectionis gratia properantes portis turpiter repulit A burgo et cauto ecclesiis interdicto et rebus aliis obseratis, auctoritate Dei et sua nec non et generalis capituli propter inobedientiam, rebellionem, et contumaciam manifestam, ac causas alias excommunicationis vinculo innodantes, et deponentes a regimine prioratus, sigilla ejusdem G. pariter et conventus ejusdem monasterii condemnando, et omnes complices suos pari excommunicationis sententia involvendo nisi infra septem dies a præsumptione hujusmodi non resipiscerent et regulariter emendarent. Et ne ipsius monasterii negotia deperirent, dilectum filium W. Cluniacensem priorem præfecerunteidem, ipsius sibi administratione con

cessa.

venerabilibus fratribus nostris Ovetensi et Burgensi episcopis et conjudicibus eorum duximus committendam, peremptorium terminum præfigatis quo per se vel procuratores idoneos nostro se conspectui repræsentent, causam eamdem in nostra præsentia tractari. Quod si forsan lis jam contestata exstitit coram ipsis, vos eodem auctoritate nostra diligenter monere curetis ut in causa juxta primi mandati nostri tenorem usque ad diffinitivam sententiam ratione prævia procedentes, ipsam ad nos sufficienter instructam remittant, præfigentes partibus terminum quo compareant coram nobis justam, auctore Domino, sententiam recepturæ. Datum Signiæ 11 Kal. Augusti, pontificatus nostri

CXLVI.

EPISCOPO CREMONENSI.

De negotio Bernardi primi et sociorum.
(Signiæ, Kal. Augusti.)

Ne igitur tantæ præsumptionis excessus rema. neant incorrecti, discretioni vestræ per apostolica B anno decimo quinto. scripta præcipiendo mandamus quatenus ad locum ipsum personaliter accedentes, et inquisita super iis plenius et cognita veritate, si rem inveneritis ita esse, prolatam in sæpedictum G. depositionis sententiam a regimine prioratus auctoritate apostolica (98) Si cæci et claudi ac debiles ad nuptias filii confirmantes, et approbantes nihilominus quod de summi Patris intrare non solum invitandi sunt, substitutione prioris et sigillorum damnatione per sed etiam compellendi, multo fortius illi qui ad præfatos diffinitores est factum, excommunicationis illas properant per seipsos, repellendi non sunt ulsententiam in præfatum G. ac ejus complices prolatenus ab eidem. Hæc utique attendentes, cum mulgatam faciatis appellatione postposita usque ad olim dilectus filius Bernardus primus et socii ejus, satisfactionem condignam firmiter observari, conqui super hæresis crimine fuerant infamati, ad matradictores quoslibet aut rebelles, sive monachi vel gisterium sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ confugis. clerici fuerint, sive laici, per censuram ecclesiastisent, proponentes se fore paratos nostræ correcam sublato cujuslibet contradictionis et appellatioctionis disciplinam recipere humiliter ac devote, nis obstaculo compescendo. Et quoniam audivimus fidem eorum examinavimus diligenter, ac demum præfatum Gaufridum multas sibi pecunias congre-investigavimus perspicaciter propositum eorum ; et gasse, volumus nihilominus et mandamus quatenus ad resignationem earum per distractionem ecclesiasticam appellatione remota compellatis eumdem, facientes ipsas pecunias in solutionem debitorum converti vel in aliam utilitatem monasterii memorati. Eos vero quos excommunicatos constiterit temere celebrasse divina pœna canonica percellatis. Testes autem qui fuerint nominati, etc. usque subtraxerint, per censuram eamdem, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Nullis litteris veritati et justitiæ præjudicantibus a sede apostolica impetratis. Quod sinon omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Signiæ, vi Kal. Julii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CXLV.

ASTORICENSI EPISCOPO ET PALENTINENSI ELECTO.

Ul partibus assignent terminum competentem. (Signiæ, 1 Kal. Augusti.)

Cum decisa in nostra præsentia quæstiones pati non valeant recidivam, quæ interdum gravius litigantes affligit, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus venerabili fratri nostro Legionensi episcopo et dilecto filio abbati Sancti Facundi Legionensis dicto, quorum causam super

(98) Vide supra epist. 137.

C

D

sic ordinatis prudenter quæ super iis vidimus ordinanda, utrumque fecimus apostolicis litteris comprehendi, ut essent illis in testimonium, ne quis eos calumniaretur de cætero sine causa sub protectione beati Petri et nostra suscipientes eosdem in fide catholica et devotione apostolica persistentes. Cum igitur membra capiti et partes debeant congruere suo toti, fraternitatem tuam monemus et exhortamur attentius, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus habens eos propensius commendatos, ipsis tanquam viris fidelibus et vere catholicis impendas consilium et auxilium et favorem secundum præscriptam formam in domo Domini ambulantibus cum consensu.

Datum Signiæ, Kal. Augusti, pontificatus nostri anno quinto decimo.

CXLVII.

UNIVERSIS ABBATIBUS IN GENERALI CISTERCIENSI
CAPITULO CONSTITUTIS.

De libra prædicatione verbi Dei in Prussia.
(Signiæ, iv Idus Augusti.)

(99) Dilecti filii Christianus, Philippus ac eorum socii vestri ordinis fratres advertentes eos appellari beatos qui seminant super aquas, et eos qui frumentum abscondunt in propriis maledici, et faciente

(99) Vide lib. x, epist. 128.

B

nensi archiepiscopo.

CXLVIII.

NOBILIBUS VIRIS DUCIBUS

POLONIÆ ET POMERANIE. De earem re.

(Signiæ, Idibus Augusti.)

Licet,teste Apostolo,impossibile sit Deo sine fide placere,ad placendum tamen ei fides sola non sufficit, sed charitas est præcipue necessaria: de qua idem testatur Apostolus,quod si qui linguis hominum et angelorum loquatur,etsi habeat,omnem fidem ita ut montes transferat, et in cibos pauperum omnes suas distribuat facultates, charitatem autem non habeat, ei penitus nihil prosit. Cum autem hæc exercenda sit sollicite circa omnes, utpote mandatum Domini latum nimis, quod etiam ad inimicos extenditur,circa eos tamen qui nuper relicto gentilitatis errore ad cognitionem veritatis, quæ Christus est, pervenerunt, eo debet propensius exerceri quo facilius retro aspicerent inhumane tractati. Hoc utique quidam vestrum, sicut accepimus, minime, attendentes, et quærentes quæ sua sunt non quæ Christi, quam cito intelligunt aliquos e gentilibus per Prussiam constitutis novæ regenerationis gratiam suscepisse, statim oneribus eos servilibus aggravant et venientes ad Christianæ fidei libertatem deterioris conditionis efficiunt quam essent dum subjugo servitutis pristinæ permanserunt, per hoc multorum impedientes salutem qui fuerant credituri,et temporale commodum angelorum gaudiis præferentes, qui super penitentiam agentibus gloriantur. Ideoque universitatem vestram monendo rogamus et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta mandantes. quatenus intuitu ejus qui venit salvum facere quod perierat et dare animam suam redemptionem pro multis, hujusmodi novellæ plantationis filios non gravetis, sed agatis tanto clementius cum eisdem quanto memoria pristinæ conversationis infirmi facilius in antiquum relaberentur errorem, cum veteres utres vix novum vinum contineant juxta evangelicam veritatem. Nos enim venerabili fratri nostro H. Gnesnensi archiepiscopo nostris damus lit. teris in mandatis ut tales foveat propensius propter Deum, et defendat eosdem a molestiis indebitis et pressuris, oppressores eorum indebitos monitione præmissa per censuram ecclesiasticam sublato appellationis impedimento compescens.

illo qui ubi vult spirat, et nemo scit unde veniat ▲ meraniam constitutis. Scriptum est super hoc Gnesaut quo vadat, olim de nostra licentia incœperunt seminare in partibus Prussiæ verbum Dei, ut eundo et flendo mittentes semina sua, demum possent cum exsultatione venire portantes manipulos suos,confisi quod ille qui venit salvum facere quod perierat, in inferiores partes terræ descendens ut hominem ad regna cœlestia revocaret, qui omni creature suum jussit Evangelium prædicari, sicut per prophetam promiserat,in virtute multa evangelizantibus daret verbum, et ora in portis filiæ Sion laudantium adimpleret. Benedictus autem Deus, qui sperantes in sua misericordia non relinquens,speciosos fecit pedes evangelizantium pacem,evangelizantium bona, et expandens manus suas ad populum non credentem, non solum usque in Idumæam, verum etiam usque in Prussiam suum calceamentum extendit, dans gratiam fratribus memoratis ut sint ministri Christi Jesu in gentibus, sanctificantes Evangelium Dei,ut fiat oblatio gentium a ccepta et sanctificata in Spiritu sancto. Sicut enim comperimus veridica relatione multorum, Dominus eisdem fratribus aperuit ostium;ita ut per ministerium eorumdem intelligentibus qui non audierant et videntibus quibus non fuerat nuntiatum,multi ad agnitionem pervenerint veritatis. Licet autem eorum opera de ipsis perhibeant testimonium,quia tamen vos eos, sicut accepimus, acephalos reputatis,quidam vestri ordinis fratres in illis partibus constituti eisdem in hospitiis et aliis debita humanitatis solatia non impendunt, quinimo adeo verbis exasperatis eosdem ut propter increpationes vestras multiplices non- C nulli eorum dicantur ab illis partibus abscessisse. Volentes igitur juxta pastoralis officii debitum eam in iis adhibere cautelam ut nec sub specie prædicantium valeant subintrare girovagi aut fidei subversores, nec propter suspicionem hujusmodi Evangelio Dei offendiculum præbeatur, venerabili fratri nostro Gnesnensi archiepiscopo, de cujus discretione fiduciam gerimus pleniorem, nostris damus litteris in mandatis ut non subito credens omni spiritui, sed probans spiritu si ex Deo sunt, eos quos noverit esse idoneos ad prædicandum gentibus verbum Dei et ad id studio veræ charitatis inductos, vobis et vestri ordinis fratribus aliisque fidelibus Christi constitutis per Pomeraniam et Poloniam recommendet et suarum munial testimonio littera- D rum. Quocirca universitati vestræ psr apostolica scripta mandamus quatenus eos quos præfatus archiepiscopus vobis per litteras suas duxerit commendandos non impediatis ullatenus vel ab aliis ordinis vestri fratribus permittatis aliquatenus impediri quominus in Evangelii prædicatione procedant, ut, bajulantibus ipsis, currat velociter sermo ejus qui emittit eloquium suum terræ.

Datum Signiæ,Iv Idus Augusti, pontificatus nostri anno decimo quinto.

In eumdem fere modum scriptum est super hoc monachis Cisterciensis ordinis per Poloniam et Po

Datum Signiæ, Idus Augusti, pontificatus nostri anno decimo quinto.

Scriptum est super hoc archiepiscopo Gnesnensi.

CXLIX.

CAMERACENSI FPISCOPO.

De decimis Ecclesiæ constituendis.
(Signiæ, XIV Kal. Septembris.)

Significavit nobis N.miles quod ad sublevandam inopiam capellaniarum de Gellen et Bialluel ecclesiarum, quæ multa paupertate gravantur, quasdam eis decimas conferre desiderat, si ad hoc favor

apostolicæ benignitatis accedat. Volentes itaque A
sic ecclesiis prædictis adesse quod in suo jure alii
deesse minime videamur, fraternitati tuæ per apo
stolica scripta mandamus quatenus eumdem militem
ut illi Ecclesiæ reddat decimas cui debentur, dili-
genter inducas. Quod si ad hoc induci non poterit,
et tales decimæ sunt quæ juxta consuetudinem re-
gionis in feudum perpetuum a laicis detinentur,
conferendi eas ipsis capellaniis tribuas facultatem.
Datum Signiæ, XIV Kalend.Septembris, pontifica-
tus nostri anno decimo quinto.

CL.

EPISCOPO ET DECANO ET CANTORI ATREBATENSIBUS.

Causæ cognitionem ad eos remittit.
(Signiæ, xvII Kal. Septembris.)

CLI

PRÆPOSITO SANCTI LAURENTII LAUDENSIS ET J. ET A.
CANONICIS DE CAVENNACHO DIOECESIS LAUDENSIS.
Ut excommunicationis sententiæ mundentur.

exsecutioni.

(Signiæ, XII Kal. Septembris.)

Dilectus filius magister Ambrosius de Canturio diaconus plebis de Gallian. constitutus in præsentia dilecti filii nostri Angeli Sancti Adriani diaconi cardinalis, quem sibi dedimus auditorem, proposuit coram ipso quod cum ad mandatum sedis apostolicæ per venerabilem fratrem nostrum Hierosolymitanum patriarcham, tunc episcopum Vercellensem, de canonicatu ecclesiæ Sancti Vincentii de Gallian. Mediolanensis diœcesis fueBrit investitus, et idem patriarcha præposito et fratribus ejusdem ecclesiæ mandaverit ut dicto A. quantum uni de residentibus ibidem de communibus proventibus assignarent, ac ipsi per eumdem, pro eo quod ejus parere mandato contumaciter recusabant,fuissent ab officio beneficioque suspensi, et excommunicationis demum vinculo innodati,licet postmodum investituram ejusdem ratam asseruerint se habere, partem tamen ei debitam subtraxerunt: quibus cum postmodum per venerabilem fratrem nostrum Laudensem episcopum et conjudices suos delegatos a nobis sententialiter fuisset injunctum ut eidem tantum de proventibus ecclesiæ præfatæ conferrent quantum perciperet unus ex aliis in eadem ipsi, ut eum fatigarent laboribus et expensis, ad sedem apostolicam appellarunt,dicentes se nihil daturos eidem nisi continue in Ecclesia resideret, ex eo sub specie justæ causæ materiam malignandi sumentes quod ibidem ei mora periculosa nimis existit occasione banni cujusdam, cui eum Mediolanenses consules subjecerunt. Propter quod idem ad sedem apostolicam iterato laborans, ad dilectos filios abbatem de Capite lacus et collegam suum nostras litteras reportavit. Qui secundum tenorem litterarum ipsarum præposito et capitulo prænotatis sententialiter injunxerunt ut ipsi Ambrosio quantum uni ex residentibus assignarent de communibus proventibus ecclesiæ sæpefatæ, ubicunque maneret, donec prædicta necessitate cessante tule residere valeret ibidem,et nihilominus de subtractis satisfacerent competenter:in quos,quia mandatum eorum surdis auribus pertransibant judices,excommunicationis sententiam promulgarunt, sicut per instrumenta coram auditore memorato exhibita liquido edocebat. Unde idem Ambrosius nobis humiliter supplicavit ut finem suis laboribus imponentes, ipsas sententias dignaremur apostolico munimine roborare. Nos autem auditis iis et aliis quæ idem cardinalis fideliter retulit coram nobis, communicato fratrum nostrorum concilio, prædictas sententias confirmantes, discretioni vestræ per apostolica scripta præcipiendo mandamus quatenus ipsas faciatis sublato appellationis obstaculo firmiter observari. Quod si præpositus et clerici supradicti

Cum causam quæ inter B.viduam et Lambertum laicum Morinensis diœcesis super dotalitio ipsius viduæ vertitur dilectis filiis Ph. G. et G. canonicis Morinensibus olim duxerimus committendam, ac ipsi receptis testibus et attestationibus publicatis, disputationes hinc inde propositas audivissent, tandem, sicut ex relatione comperimus judicum eorumdem,tam ab episcopo Morinensi quam a præfato Lamberto ne ipsi ad sentiendum procederent exstitit appellatum,eo quod cum res quæ ducebatur in judicium esset feudalis, et ad jurisdictionem spectaret episcopi, non ecclesiastico jure, sed potius sæculari, ejus forum prædicta vidua declinare non poterat, cum esset paratus eidem justitiæ plenitudinem exhibere. Dicti quoque judices appellatio- C nibus deferentes, causam cum utriusque partis altestationibus et allegationibus suis sigillis inclusis ad nostram præsentiam remiserunt. Verum quia per relationes judicum, attestationes et allegationes partium, et alia per nuntium viduæ memoratæ coram dilecto filio nostro Angelo Sancti Adriani diacono cardinale sibi a nobis auditore concesso proposita, quæ idem cardinalis in præsentia nostra fideliter retulit, nequivimus plene de causæ meritis instrui, cum causarum merita partium assertione pandantur, et pro neutra parte comparuerit aliquis procurator multaque fortassis in partibus ipsis sunt nota quæ nobis sunt prorsus incognita, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis, non obstantibus ap- J) pellationibus prænotatis, quia etsi res de qua agitur dicatur esse feudalis, de ipsa tamen non tanquam feudali, sed dotali, tractatur attestationibus et allegationibus quas sub bulla nostra transmittimus vobis inclusas et aliis rationibus utriusque partis inspectis causam ipsam appellatione remota fine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, etc. subtraxerint, per censuram eamdem cessante appellatione, etc., usque perhibere, quod si non omnes, etc., tu ea frater epicope, cum corum altero, etc. Datum Signiæ, xvIn Kal. Septembris, pontificatus nostri anno decimo quinto.

contraire præsumpserint, ipsos auctoritate nostra per A possessione præfatæ parochiæ vestram Ecclesiam subtractionem beneficiorum appellatione remota parere sententiæ compellatis. Nullis litteris harum expressa mentione non habita obsistentibus,si quæ apparuerint a sede apostolica impelratæ. Quod si non omnes,etc., duo vestrum, etc.

ulterius molestaret; præsertim cum nomine præfatæ basilicæ, in qua solus Romanus pontifex celebrat missarum solemnia, et intra suum palatium est constructa, parochiam vendicare non possent, nec etiam nomine inferioris ecclesiæ, quam ipsi de

Datum Signiæ, XII Kal. Septembris, pontificatus quadam crypta vel stabulo in oratoriun a non longo nostri anno decimo quinto.

CLII.

PRIORI ET CONVENTUI LATERANENSI.

De limitibus Ecclesiæ Lateranensis. (Signiæ, idibus Augusti.)

B

C

Coram dilecto filio Petro tituli Sanctæ Cæciliæ presbytero cardinale, quem vobis et clericis basilica Sancti Laurentii de Palatio dedimus auditorem, œconomus ejusdem basilica petiit vos arceri ab inquietatione quam dictis clericis circa spiritualium administrationem in sua parochia præsumebatis inferre, ab arcu videlicet Sancti Danielis usque ad domum Joannis Matii citra et extra formam ex utraque parte viæ, et a scala episcopi Albanensis usque ad domum Joannis et Mutina, et a domo Jordanis Petri Leonis usque ad hospitale Sanctæ Mariæ in Spaczolaria tam ex una quam ex altera parte viæ; qui,ut de jure posset basilica supradictæ docere,decem testes induxit, per quos ostendit clericos Sancti Laurentii habitantibus infra prædictos terminos spiritualia ministrasse. Ad hæc œconomus vester respondit quod cum præfata parochia juris esset Lateranensis Ecclesiæ, prout per privilegium felicis memoriæ Calixti papæ prædecessoris nostri continens fines parochia vestræ probabat, et a longissimo tempore Lateranensis Ecclesia eamdem parochiam possederit sine lite, vos possessioni ligitimæ incumbentes non videbamini aliquos indebite molestare, cum non intelligatur injuriam facere qui utitur jure suo ; et ad probandum usum longissimum et præsentem testes induxit,per quos sufficienter edocuit Lateranensem Ecclesiam a quadraginta sex annis usque ad tempus motæ litis et post exercuisse jura spiritualia in parochia sæpedicta. Dicebat etiam quod si medio tempore infra fines prædictos pars altera præsumpsisset aliqua parochialia exercere, cum nihil de proprietate doceret, et ex parte vestra longissima et continua possessio probaretur,et duo in solidum eamdem rem simul et eodem modo possidere non D possint,convincebantur adversarii prædicta clanculo usurpasse. Contra tenorem vero cujusdam scripti sub nomine bonæ memoriæ Alexandri prædecessoris nostri coram eodem cardinali a parte adversa exhibita respondebat quod non erat authenticum, cum nec esset bulla monitum, et haberetur merito in stylo suspectum. Verum cum Ecclesia Lateranensis inveniretur in possessione parochia supradictæ, et actore non probante, reus, etsi nihil præstiterit, debeat obtinere, cum instantia postulabat parti adverse imponi silentium et compesci ne super (100) Vide lib. xvi, epist. 112.

tempore converterunt. Nos autem auditis iis et aliis quæ idem cardinalis fideliter retulit coram nobis, et habito fratrum nostrorum concilio, œconomum vestrum nomine Lateranensis Ecclesiæ ab impetitione prædicta, quam contra vos oeconomus præfatæ basilicæ movit, decrevimus absolvendum. Nulli ergo, etc., diffinitionis, etc., usque incursurum. Datum Signiæ, Idibus Augusti, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CLIII.

MAGISTRO MAXIMO NOTARIO NOSTRO.

Ut possit absolvere excommunicatos.
(Signiæ, xII Kal. Septembris.)

Nonnisi testimonio laudabilis famæ nostis vel experimento vitæ commendabilis approbatis consuevit sedes apostolica committere vices suas in iis quæ sibi specialiter reservavit. Cum igitur prudentiam tuam officii exsecutione fideli et longa conversatione simus experti, volentes per te obviare periculis quæ incidentibus in canonem sententiæ promulgatie necessitas posset inferre, de gratia speciali auctoritate tibi præsentium indulgemus ut illis quo pro injectione manuum violenta inveneris vinculo excommunicationis astrictos in partibus Romaniæ auctoritate sedis apostolicæ juxta formam Ecclesiæ beneficium absolutionis impendas; nisi excessus eorum fuerint adeo difficiles et enormes ut merito sunt ad sedem apostolicam destinandi. Datum Signiæ, XII Kal.Septemb.,pontificatus nostri anno quinto decimo.

CLIV.

UNIVERSO CLERO CONSTANTINOPOLITANO.

Ut pareant notario legato apostolico.
(Signiæ, x1 Kal. Septembris.)

(100) Etsi dilectum filium magistrum maximum notarium nostrum pro negotio patriarchalis specialiter destinemus,volentes tamen ut in vobis fructum faciat generalem, qui nunc et patriarcha pariter et legato caretis, vices nostras ei duximus committendas ut quandiu apud vos pro illo speciali negotio moram eum facere oportuerit, necessitatibus et utilitatibus vestris studeat providere. Quocirca universitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus super iis ad ipsum recursum habentes, rectis ipsius dispositionibus obedire curetis,quas ratas haberi volumus et jubemus. Unde sententias quas rationabiliter tulerit in rebelles us. que ad satisfactionem condignam præcipimus inviolabiliter observari.

Datum Signie, xi Kal. Septemb. pontificatus nostri anno decimo quinto.

« AnteriorContinuar »