Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CLV.

ILLUSTRI CONSTANTINOPOLITANO IMPERATORI.

Ei commendat eumdem notarium.
(Signiæ. x1 Kal. Septembris.)

Licet secundum Apostolum instantia nostra sit omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, ad illas tamen Ecclesias præcipue debemus aciem nostræ provisionis extendere quæ viciniores sunt apostolicæ sedi, etsi non loco, privilegio dignitatis. Sane. cum Ecclesia Constantinopolitana secundum locum obtineat post Romanam, ejus provisioni libenter intendimus, ut non sit a cura remotior cum sit vicinior dignitate. Unde ipsius negotium tam super electione quam postulatione celebrata de novo personæ non duximus committendum ignotæ ; sed a nobis mittimus hominem longa conversatione notum et officii sui fideli exsecutione probatum, magistrum videlicet Maximum notarium nostrum,nobis ac fratribus nostris merito sue probitatis et fidei charum admodum et acceptum : in quo et honori tuo prospeximus, et utilitati providemus Ecclesiæ memoratæ : quem etiam quanto chariorem habemus, tanto attentius tuæ magnificentiæ commendamus, rogantes quatenus sic eum ob reverentiam apostolicæ sedis et nostram habeas commendatum quod in ipso tuæ serenitatis affectum, quem probaris ad nos gerere, sentiamus, adhibens ei fidem super iis quæ a nobis accepit tuæ imperiali prudentiæ proponenda.

Datum Signiæ, x1 Kal. Septembris, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CLVI.

MAGISTRO MAXIMO NOTARIO NOSTRO.

De electione patriarchæ Constantinopolitani. (Signiæ, xv Kal. Septembris.)

A rugitu, sic Deus Pater Filium suum,qui leo de tribu Juda esse describitur,de cujus resurrectione principaliter tractat Marcus, divinitatis suæ potentia post triduum a mortuis suscitavit. Unde in die resurrectionis Dominicæ ipsius Evangelium) antonomastice in Ecclesia recitatur. Lucas autem fuit natione Antiochenus qui propterea in vituli figura describitur,in quo sacerdotalis hostia designatur; quoniam a sacerdotio inchoans Evangelium, de immolatione tractavit præcipue summi sacerdotis et veri, qui est hostia salutaris, vitulus videlicet saginatus, quem pater jussit occidi pro filio prodigo redeunte. Unde bene per ipsum Antiochena Ecclesia designatur,in qua primum apostolorum princeps in summi sacerdotii cathedram a fidelibus exstitit sublimatus. Matthæus quidem fuit natione Judæus, et B Evangelium primus descripsit etiam Hebraice in Judæa, et ob hoc per hominis speciem designatur, quod ab incarnatione Christi suum inchoans Evangelium, principaliter humanam ejus nativitatem ostendit,quam ipse Christus de Judæis et in Judæa pro nobis assumens, Hierosolymitanam Ecclesiam metropolim Judæorum sua humana præsentia consecravit, de qua dictum fuerat per Prophetam : Homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI). Joannes vero Asianam fundavit Ecclesiam, et Apocalypsim septem Ecclesiis quæ sunt in Asia ipse descripsit: quibus et cæteris Græcorum Ecclesiis Constantinopolitana tandem præferri meruit et præponi per aquilam merito designata; quia, sicut aquila volatu omnes aves excellit,et oculorum ejus intuitum solis radius non offendit,sic Joannes tribus aliis animalibus in terra relictis, supra cœlos cœlorum ascendens, veram lucem oculis irreverberatis aspexit, et a divina Verbi Nativitate suum Evangelium inchoavit: qui licet enter universos evangelistas fuerit ultimustempore, præcipuus tamen exstitit dignitate; quoniam in cœna supra pectus Christi recumbens, fluenta doctrinæ de ipso sacri Dominici pectoris fonte potavit. Sic Constantinopolitana Ecclesia licet posterior tempore, postmodum propter honorificentiam piisssimi Constantini prælata est aliis dignitate; sicque facti sunt primi novissimi,et novissimi primi. Ut merito ipsi dicatur: Multæ filiæ congregaverunt divitias, sed tu, sola supergressa es universas (Prov. xxx1), ad cujus Ecclesiæ regimen talis est pontifex assumendus qui ad sitnilitudinem illorum quatuor animalium ante et retro plenus sit oculis, ut pleno lumine veteris et novi testamenti mysteria contemplatur, per experientiam videns præterita,et futura prævidens per cautelam. Debet etiam habere sex alas, scilicet sex legum notitiam, naturalis Mosaicæ et propheticæ, evangelicæ, apostolicæ et canonica: quibus perfecto libramine inter cælum volans et terram, de terris ad cœlestia et de temporalibus transvolet ad æterna. Sane ad hanc Ecclesiam duo

C

(101) Scriptum est in Apocalypsi Joannis quod in medio sedis et in circuitu sedis erant quatuor animalia plena oculis ante et retro. Primum animal simile leoni,secundum animal simile vitulo, tertium animal habens faciem quasi hominis,et quartum animal simile aquila volanti; et quatuor animalia singula eorum alas senas habebant. Sedes ista Romana Ecclesia intelligitur, quæ usitato vocabulo sedes apostolica nuncupatur, utique sedes "gni, sedes viventis in sæcula sæculorum; in medio cujus D quasi filiæ in gremio resident et in circuitu astant quæsi famulæ in obsequio quatuor patriarchales Ecclesiæ, Alexandrina, Antiochena, Jerosolymitana et Constantinopolitana, quæ per illa quatuor animalia designantur. Marcum enim Alexandrinam fundavit et rexit Ecclesiam, qui secundum visionem Ezechielis accipitur per leonem, eo quod Evangelium inceperit a rugitu dicendo: Vox clamantis in deserto (Marc. 1),et quia quemadmodum leo catulum suum post diem tertium suo asseritur excitare

(101) Vide lib. XIV, epist. 97, et lib. xvi, epist. 112, et Gesta Innocent Ill, cap. 102.

laret admitti, quia tamen pars canonicorum tot nolebat admittere, ne numerus aliorum nimis excresceret, ita tandem pro bono pacis exstitit ordinatum, ut duo tantum admitteretur ex illis cum protestatione prædicta : et ideo eligentes asserebant illos duos tantum voces et non cæterorum habere, maxime cum triginta præposituræ fuerint ad septem redactæ, quæ tamen nondum fuerunt auctoritate suijudicis approbatæ. Conventuales autem ecclesias ultra quinque vel sex tunc temporis esse negabant, et si plures fuissent, tempore tamen electionis prædictæ prælatos earum dicebant non fuisse præsentes.

quædam animalia sunt vocata, utinam plena oculis A universitas clericorum quatuor prius pro se postuet alas habentia, videlicet venerabilis frater noster Heracliensis archiepiscopus et dilectus filius pleba. nus Sancti Pauli de Venetiis, sicut per procuratores tam postulantium archiepiscopum quam eligentium plebanum fuit propositum coram nobis, proposuerunt siquidem procuratores electorum plebani quod cum, Ecclesia Constantinopolitana vacante, canonici Ph. decanum suum sibi elegerint in pastorem, et nos cassaverimus electionem eamdem, quia quibusdam exclusis qui adesse debuerant exstitit celebrata, ne diu gregi fidelium deesset cura pastoris, tam canonici quam quidam alii qui se in electione Constantinopolitani patriarchæ jus habere dicebant ut de electione tractarent, adinvicem convenerunt. Cumque septem personæ pro septem præpositis se offerrent, et quidam alii pro cæteris prælatis se tractatui electionis ingererent, post multam concertationem tamillas septem personas quam duas alias ad universitatis instantiam, quæ tamen duas tantum voces haberent, salvo in omnibus jure suo, tam in præsenti quam in futuro, pro bono concordiæ receperunt.

Sed factum est quod humani generis inimico, qui unitatem Ecclesiæ scindere nititur, superseminante zizania messi Dominicæ, in duas partes sunt vota divisa,novem de canonicis et novem aliis prænominatis personis postulantibus archiepiscopum memoratum et quindecim canonicis et præposito sanctorum apostolorum plebanum eligentibus supradictum: cujus electioni cantor, qui pro utilitate absens erat Ecclesiæ, et ante tractatum electionis per litteras suas concensum expresserat de plebano, si aliis complaceret, et octo alii canonici, qui electionis tempore non fuere præsentes, suum præstitere consensum ; et sic in plebanum prædictum vota viginti quatuor canonicorum et unius præpositi convenerunt. Dicebant ergo postulantium numerum esse minorem, cum decem et octo tantum archiepiscopum postularent: de quibus quosdam eorum, quos cum præfata protestatione sui juris admiserant, excludere nitebantur, duos videlicet de Blakerna et Buccaleone præpositos; quia cum per exemptionis privilegium a sede apostolica impetratum se subtraxerint oneri, tacite renuntiasse videbantur honori, ut ad electionem non pertinerent illius cui electo nullatenus subjacerent. Alii quatuor non erant præpositi, sed aliarum Ecclesiarum clerici, qui se tractatui electionis suorum præpositorum nomine ingerebant, quia eorum domini adeo erant absentes quod ad tractatum electionis vocari commode nec poterant, nec debebant; quoniam si absentes possent per procuratores adesse, vix jura devolverentur absentium ad præsentes, cum raro contingeret quod per se vel per alios interesse non possent. Septimus autem qui præsens exstiterat, jam electus et confirmatus in archiepiscopum Verricensem,et translatus ad suam Ecclesiam possessionem ejusdem adeptus fuerat corporalem.Et licet

De malo denique zelo intendebant arguere postuB lantes, eo quod, ut proponebant, illitteratum et impudicum ex certa scientia postularant : cujus incontinentiam dicebant per filium in monachatu genitum paternæ libidinis testem posse probari. Eumdem etiam archiepiscopum de ambitione notabant, eo quod in vigilia nativitatis Dominicæ se suæ subtraxit Ecclesiæ, ut esset in urbe regia, ubi tunc erat postulatio celebranda, et passus est cum hymno Te Deum laudamus se in sede locari in qua pro festis diebus residere consueverat patriarcha. Qui etiam auctoritate propria bona patriarchatus post mortem patriarchæ distribuens, ejusdem sigillo violenter arrepto de scrinio camerarii, litteras quasdam quibus illud impressit misit Ravennam, et quamdam pecuniæ summam ibi depositam auctoritate litteracrum illarum sibi fecit afferri, eamdemque distribuit pro suæ voluntatis arbitrio in Ecclesiæ Constantinopolitanæ præjudicium et gravamen : quod totum et alia in capitula fuere proposita cum quidam de ipso postulando tractarent. Unde petebant ut cum pars postulantium archiepiscopum esset numero minor, inferior zelo, et a suo jure ceciderit postulando scienter indignum, electionem confirmare factam de dicto plebano canonice dignaremur; maxime cum ipsi usi fuerint jure communi personam eligibilem eligendo,quo ordinarii juris existit, et alii juris communis contempto beneficio, ad extraordinarium auxilium transvolarint. Ad hæc procuratores partis alterius responderunt quod universi prælati conventualium ecclesiarum apud Constantinopolim existentium per nostram constitutionem in electione Constantinopolitani patriarchæ jus habent. Unde universitas prælatorum, de qua in eadem constitutione cavetur expresse, restringi, non debet ad septem, cum ratione suæ dignitatis in hoc bene fuerit Ecclesiæ memoratæ provisum ; tum ut sanior haberetur super electione tractatus, cum integrum sit judicium plurimorum sententiis confirmatum; tum etiam ut per numerum prælatorum illis posset occurri qui Dei sanctuarium jure volebant hæreditario possidere. Addebunt etiam quod præfatæ constitutionis beneficium duo exempti præpositis per exemptionis privilegium nullatenus amiserunt, cum ea quæ in favorem alicujus introducta

D

sunt, in ejus læsionem non debant redundare, et A scripturis et in scripturis habentem; nihilominus

per privilegia pontificum Romanorum addi, non subtrahi, consueverit illis quibus specialiter indulgenter, propter prædictam maxime rationem, ut illis obsisterent prudenter qui Domini sanctuarium moliuntur in jus hæreditarium usurpare.

C

Unde iidem excludi non poterant nec debebant, ea etiam ratione quod septem nomine septem præpositorum et duo vice ac nomine viginti trium prælatorum pro ipsa universitate fuerint a canonicis ad tractatum electionis admissi. Et sic cum in postulatum vota septem præpositorum et decem et octo prælatorum præsentium et aliorum sex absentium quorum procuratores erant in civitate præsentes, consensu mediante illorum duorum concurrerint, pro parte sua ultra duplo majorem numerum allegabant; cum in plebanum quindecim tantum canonici et unus præpositus a principio consensissent, nec aliquid ei juris accreverit in hoc casu per subsequentem consensum novem canonicorum, qui electionis tempore non fuere præsentes, nec vocari potuerint commode nec deberent; præsertim cum octo ex illis tanto tempore fuissent absentes quod secundum constitutionem patriarchæ ac capituli Constantinopolitanorum pro canonicis nullatenus haberentur. Auctoritatem etiam introducebant pro se, cum regulariter majoris auctoritatis prælatus quam simplex canonicus habeatur. Bonum vero zelum ea ratione probabant quod Venetum pro vitando scandalo longa conversatione notum, laudabili administratione probatum, charum clericis. et acceptum laicis postularant: in quem assensus principis,suffraganeorum vota, plebisque desiderium concurrebant; nec debebant aliquid sinistrum de illo præsumere quem et excellentia dignitatis et communis reddebat fama præclarum. Nec etiam erant adversarii audiendi qui promotionis ejus tempore tacuerunt, nisi forte aliquid novum proponerent vel quod postmodum didicissent; maxime cum objectam notam incontinentiæ, si qua forsitan præcessisset in ipso, quod tamen inficiabantur omnino, subsequens longæ conversationis delevisset honestas. Proposuerunt etiam quod nisi pars altera se ab injuriis temperaret, intendebant quædam proponere tam in personas eligentium quam electi. Ad excusationem vero ejusdem archiepiscopi super objectione ambitus proponebant quod idem ex honesta et pro- D babili causa Constantinopolim venerat, et habebat necesse frequenter accedere, tum propter negotia patriarchalis Ecclesiæ, tum etiam propter exsecutionem ultimæ voluntatis patriarchæ defuncti suæ discretioni commissæ; qui licet interfuerit vesperis et matutinis in patriarchali Ecclesia ob solemnitatem diei, in loco tamen decani resedit, nec aliquid de patriarchalibus usurpavit. Ipsum etiam litteratum, etsi non eminenter, competenter tamen esse dicebant, sufficientem intelligentiam et eloquentem de

(102) Vide lib. x, epist. 164.

allegantes quod etsi quædam conventuales ecclesiæ tunc vacarent, aut forsan propter pauperiem non haberent numerum clericorum ipsum capitulum, aut etiam unus qui vicem capituli retineret, ad electionem pro prælato deberet admitti, cum in talibus sæpe capitulum vicem consueverit supplere prælati, et nomen ac jus universitatis multoties devolvatur ad unum et retineatur in uno.

De malo nihilominus zelo arguebantur electores plebani eo quod hominem elegerant quem electionis tempore credebant in minoribus ordinibus constitutum, asserentes quod in vigilia Nativitatis Dominicæ altera pars apud Constantinopolim consenserat in plebanum, qui se paulo ante apud Venetias fecerat in subdiacomum promoveri (102). Ex quo infercbaB tur quod si hoc actum fuerit ex condicto, non poterat ambitione carere. Si vero præordinatum non exstitit, cum propter locorum distantiam hoc ad eligentes tam brevi tempore nequiverit pervenisse, sequitur quod secundum conscientias suas ineligibilem eligebant: vel si error ad excusationem accusatione non vacuam allegetur, in confessionem negligentia veniet, quæ super iis non multum distat a culpa. Adjiciebant etiam quod magis erit extraordinarium consentire in hominem, non solum extra totum partriarchatum, verum etiam extra totum imperium constitutum quam in vicinum et familiarem suffraganeum ejusdem Ecclesiæ de cujus pastoris electione tractatur. Personam quoque plebani de vehementi ambitione notabant, dicentes quod ipse per litteras suas quosdam Constantinopolitanos canonicos expresse rogaverat ut eum in suum eligerent patriarcham: quod pars adversa negabat. Unde petebant postulatores archiepiscopi sæpedicti, ut cum esset pars altera zelo, auctoritate, ac humero minor, cassato quod factum fuerat de plebano, postulationem ipsorum admittere dignaremur. Verum quia de iis quæ per assertiones partium in judicium deducta fuerunt nobis non potuit fieri plena fides, quamvis super iis quæ de numero dicta sunt postulantium per quoddam publicum instrumentum et litteras Constantinopolitani vicarii, nec non confessionem procuratoris partis adversæ, in judicio quidem factam, sed postea revocatam, pars altera suam intentionem assereret esse fundatam, causam ipsam discretioni tuæ duximus committendam, per apostolica scripta mandantes quatenus super iis et aliis inquiras, sublato cujuslibet appellationis obstaculo, diligentissime veritatem de meritis electi et postulati apud Venetias, ubi nati fuerunt et diutius conversati, de studiis autem eligentium et postulantium et omnibus generaliter quæ causam possint instruere apud Constantinopolim, ubi hujusmodi postulatio et electio celebratæ fuerunt; et si partes consenserint, procedas hoc modo, ut si constiterit de mutuo convenisse consensu quod ad ele

ctionem patriarchæ septem admitterentur præpo- A siti, sive per seipsos, sive per alios, et duo alii ex parte universitatis pro ceteris conventualium ecclesiarum prælatis, totque tunc temporis conventuales ecclesias habuisse prælatos quod cum septem præpositis et novem canonicis, quos quidem canonicos constat in postulatione præfati archiepiscopi convenisse, duplo majorem facerent numerum quam sedecim electores plebani, tu vice nostra postulationem admittas, nisi probatum fuerit postulato aliquid obviare de canonicis institutis quod promotionem ipsius debeat impedire, ac plebani electione cassata, ipsum archiepiscopum absolvas a vinculo quo Heracliensi tenetur Ecclesiæ, concedendo ipsum Constantinopolitanæ Ecclesiæ in pastorem, et faciendo ipsi per censuram ecclesiasticam appellatione

remota reverentiam et obedientiam debitam exhiberi.

B

CLVII.

ABBATI ET CONVENTUI MONASTERII SANCTI MICHAELIS

CLUSINI.

Confirmatur quædam unio.

(Signiæ, vi Kal. Septembris.)

His quæ ad Ecclesiarum utilitatem et statum pertinere creduntur tanto libentius apostolicum favorem impendimus requisiti quanto earum sollicitudo continua nobis propensius noscitur imminere. Eapropter, dilecti in Pomino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, unionem monasterii Sancti Solutoris Taurinens is et vestri, consentientibus venerabili fratre nostro episcopo et dilectis filiis capitulo Taurinensibus factam, sicut sine pravitate provide facta est, et per bonæ memoria Gerardum electum Novariensem auctoritate nostra exstitit approbata, prout in ipsius litteris plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamns et præsentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem evidentiam, rei gestæ litteras prædicti electi de verbo ad verbum huic nostræ paginæ fecimus adnotari. «In nomine Domini. Gerardus divina gratia Novariensis electus omnibus ad quos litteræ istæ pervenerint in vero salutari salutem. Divina providentia, quæ nec fallit nec fallitur, humanæ conditionis mobilitati compatiens, post apostolorum principem in Romanæ sedis cathedra lucernam et speculum summum pontificem ordinavit, per quem et lapsa reparari et destituta restitui mereantur. Residentis itaque sanctisCsimi patris Innocentii III super unione abbatiæ San

Quod si ad faciendum duplo majorem numerum simul omnes prædicti minime suffecerunt, sive dignus sive indignus sit postulatus, tu, postulatione repulsa, electionem plebani auctoritate nostra confirmes, dummodo nihil obsistat eidem quod ipsum tanto præsulatu reddat indignum, ad impendendum sibi reverentiam et obedientiam sibi debitam ac devotam quoslibet sibi subjectos, si necesse fuerit, sub. lato appellationis obstaculo canonica districtione compellens. Si vero numerus postulantium inventus fuerit duplo major, quemadmodum est prædictum et persona postulata indigna reperta fuerit, tu tam postulationem quam electionem non differas reprobare nisi forsan omnes aut major pars postulantium præsumptione damnabili postulaverint scienter indignum, ut hac vice merito debeant eligendi seu postulandi potestate privari; et in hoc quoque casu electionem confirmes, si de persona idonea constiterit celebratam. Porro si tam electionem quam postulationem cassari contigerit, aut altera partium postulante causam ad nos instructam referri, tu ex parte nostra districte præcipias canonicis et prælatis ut procuratores idoneos ad apostolicam sedem studeant destinare, per quos aut unum ex istis, si contigerit approbari, aut alium quem nos eis duxerimus præferendum, aut quem ipsi forte postulaverint vel elegerint, si eis de benignitate nostra fuerit postulandi vei eligendi concessa potestas, in patriarcham recipiant, cum tantam Eccle- D siam nolimus manere diutius pastoris solatio destitutam, et ad hæc et alia quæ ipsorum consensum desiderant, eis vices suas plene committant. Tu ergo Deum solum habens præ oculis, cum omnistudio et secundum præscriptam formam procedas in negotio memorato nisi forsan apostolicæ sedis legatus prævenerit, per quem una tecum ipsum negotium expediri secundum præscriptam formam volumus et mandamus.

Datum Signiæ,xv Kalend. Septembr., pontificatus nostri anno quinto decimo.

PATROL. CCXVI.

cli Soluturis Taurinensis ad Clusinum monasterium
mandatum accepimus in hac forma: INNOCENTIUS
«< episcopus, servus servorum Dei dilecto filio electo
«Novariensi salutem et apostolicam benedictionem
«Ex tenore litterarum venerabilis fratris nostri
<< episcopi et dilectorum filiorum capituli Taurinen-
<«<sium accepimus quod cum olim venerabili fratri
<«< nostro Mediolanensi archiepiscopo et eidem epi.
<< scopo dederimus in mandatis ut reparationi mo-
<«<sterii Sancti Solutoris Taurinensis, quod ita in
temporibus et spiritualibus collapsum fuerat et
<< attritum ut desolatum sine levaminis spe jaceret
intendere prout melius possent et plenius procu-
<«< rarent, illud, si ejus aliter restaurationi providere
non possent, translaturi in canonicam Ripalten-
a sem, ipsi prudentum plurimum requisito consilio,
<«< cum canonicam supradictam minus sufficientem
« ad hoc variis impedimentis emergentibus inveni-
<< rent, modico tandem monachorum grege qui in
jam dicto monasterio supererant cum lacrymis
postulante, sub disciplina et regimine Clusinæ
« Ecclesiæ, per quam plenarie poterat respirare,
« dictum monasterium in præfatam Clusinam Eccle-
« siam, jure Taurinensis Ecclesiæ, ad quam pertinet
<< nullo medio, et exemptione Clusini monasterii
per omnia illæsis manentibus, memoratus episco-
<< pus et Taurinense capitulum transtulerunt. Cum
igitur in solvendis debitis quibus præfatum Sancti

22

«Soluturis monasterium detinetur manum appone- A et Pauli apostolorum ejus et summi pontificis se «re Clusina Ecclesia contradicat nisi factum hujus. « modi apostolico munimine roboretur, nos id tuæ << discretionis prudentiæ committentes, per aposto«lica tibi scripta mandamus quatenus, inquisita << super iis omnibus diligentius veritate, quod utili<«<tati Ecclesiæ utriusque secundum Deum noveris expedire, nostra fretus auctoritate, appellatione << remota, statuas et facias quod statueris per cen« suram ecclesiasticam firmiter observari. »

Datum Laterani, vIII Kal. Januarii, pontificatus >> nostri anno tertio decimo.>>

Nos igitur mandatis apostolicis in omnibus et per omnia, sicut condecet, parere volentes, præfatæ unionis instrumento viso et diligenter inspecto, quod per Bartholomæum imperialis aulæ notarium confectum esse constabat, quæ in eo continentur canonica et legitime facta approbantes, sicut inter contrahentes sancitum est et statutum, præfati instrumenti tenorum auctoritate apostolica, qua fungimur in hac parte, confirmamus, adjicientes et statuentes ut duodecim fratres et prior cum eis sub Regula beati Benedicti et sub disciplina et regimine Clusini monasterii ibidem Deo servituri perpetuo maneant; ita quod abbas Clusinus præfatum priorem in ordinatione spiritualium et observatione ordinis ibi instituat et destituat, sicut per alias ecclesias seu cellas Clusino monasterio subditas consuevit. Verum quia refectio quædam quam Taurinense capitulum a præfato Sancti Solutoris monasterio in solemnitate marty

B

C

rum Solutoris, Adventoris et Octavii recipere consuevit in ordinis præjudicium et jacturam regulæ nobis cedere videtur, ordinamus et statuimus ut pro præfata refectione jam dictum Taurinense capitulum a memorato monasterio viginti solidos Segusiensum veterum, si ad processionem venerit die festo, recipiat annuatim, et sic a refectione tacitum maneat et contentum et hæc de profestis diebus dicta intelligantur. Si tamen die Dominico festum prædictum venire contigerit, sicut a longis retro temporibus inter Taurinensem Ecclesiam et jam dictum monasterium constat esse statutum et consuetum, aut canonici intersint processioni, aut non, censum vice refectionis recipiant supradictum. Adjicimus etiam et statuimus quod si Taurinensis episcopus electo Clusino post collatam sibi confirmationem D Clusini monasterii, secunda et tertia requisitione per intervalla decem et decem dierum præcedente sæpedictam abbatiam Sancti Solutoris quovis ingenio confirmare disluterit, non obstante tali dilatione electus Clusinustan, in spiritualibus quam temporalibus et tam in capite quam in membris Sancti Solutoris generaliter administret. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis sive constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Quod si quis attentare præsumpserit, ndignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri (103) Vide lib. x11, epist. 99.

noverit iucursuram. Contradictores vero et a prælata forma resilientes, sicut in mandatis accepimus, appelllatione cessante, excommunicationis vinculo innodamus. Unde actum est hoc anno Incarnationis Dominicæ 1211, indictione xiv, die sexto exeunte mense Januarii. Interfuerunt dominus AlbertusBrusatus Novariensis canonicus, dominus Raynerius abbas Fructuarensis, dominus Willelmus de Fibinis monachus Tilieti, et dominus Joannes monachus Casanova, et alii plures. Inde plura instrumental idem dominus electus uno tenore, sicut necesse fuerit, fieri præcepit. Ego Guala Muricula sacri palatii notarius hanc chartulam de mandato prædicti domini electi scripsi et subscripsi. Nulli ergo, etc., confirmationis, etc., usque incursurum. Datum Signiæ, vi Kal. Septembris, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CLVIII.

RAINERIO MILITI DE VICO.

Remittitur ei infamia.

(Signiæ, vi Idus Septembris.)

Cum te a Bartholomæo injuriarum actione conventum, eo quod dixeris equum tuum non esse minoris pretii quam capillos ipsius, Jacobus de Guarino et L. de Vico judices, qui super hoc cognoscebant, in decem solidis condemnassent, tu timens ne ipsorum sententia te notarit infamia, pro beneficio restitutionis ad famam sedem apostolicam mplorasti. Nos autem considerantes quod pene nulla vel minima fuerit injuria supradicta, volumus

et concedimus te ob hoc nota infamiæ non teneri. Datum Signiæ, vi Idus Septembris, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CLIX.

EPISCOPO ET P. ET A. ARCHIDIACONIS AURIENSIBUS.

Eis committimur quædam causa.
(Signiæ, i Non. Septembris.)

(103) Conquerentibus olim dilectis filiis M. et J. presbyteris, G. I. P. et M. diaconis, P. I. et M. ac quibusdam aliis clericis capellæ monasterii Sanctæ Crucis Colimbriensis se a priore ac fratribus ejusdem monasterii debita provisione fraudari, prior Sanctæ Maria Montis majoris et conjudices ejus, qui super hoc receperant scripta nostra, eosdem ad quoddam beneficium quo fuerant spoliati restituendos sententialiter decreverunt, eadem capella, nisi præfatæ sententiæ pareretur, supposita interdicto. Priore autem et conventu dictas restitionis et interdicti sententias contemnentibus, et procurantibus etiam ut fidem clerici suam persequi justitiam non auderent, venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis decano et cantori Zamorensibus dedimus in mandatis ut easdem facientes usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari, super aliis causam audirent et fine canonico terminarent. Qui rationibus partium plenius intellectis,jamdictas sententias

« AnteriorContinuar »