Imágenes de páginas
PDF
EPUB

B

tineant firmitatis, mandamus quatenus statutum ipsum,salvo in omnibus apostolicæ sedis mandato, faciatis appellatione remota firmiter observari. CLXXIX.

CAPITULO, CLERO ET POPULO TROJANIS.

Di electione episcopi Trojani.

(Laterani, Idus Octobris.)

Licet præsentia venerabilis fratris nostri Philippi episcopi vestri tanto esset nobis acceptior quanto ipsum ad obsequia nostra longa consuetudo aptiorem reddiderat, et suæ devotionis ac fidei puritas nobis et fratribus nostris effecerat chariorem, ex quo tamen vestra in eum desideria convenerunt ipsum vobis paterna benignitate duximus concedendum, sperantes quod per ejus sollicitudinem circumspectam grata sint vobis et Ecclesiæ vestræ commoda proventura. Ut autem ipsum in nostris esse oculis gratiosum exhibita sibi specialis gratia demonstraret,eum in Lateranensi basilica manibus propriis consecravimus, vos quoque in hoc, si diligenter attenditis, honorantes. Quocirca universitatem vestram monemns et exhortamur attentius et per apostolica vobis scripta præcipiendo mandamus quatenus ei sicut pastori et episcopo animarum vestrarum,humiliter intendentes,obedientiam et reverentiam exhibeatis eidem tam debitam quam devotam,ejus salubria monita et statuta suscipientes humiliter devote servantes. Nos enim eidem dedimus in mandatis ut in contradictores,si qui fuerint,vel rebelles censuram curet ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo exercere.

noctibus (Isa. XX1), ita te fidelem exhibes super A igitur ut ea quæ rationabiliter statuuntur robur obpauca ut merearis constitui super multa. Quod dilecti filii canonici Ebredunensis Ecclesiæ provide attendentes, cum bonæ memoriæ eorum archiepiscopo ab hac luce subtracto de substitione pontificis tractatum diutinum habuissent, tandem, operante illo qui facit utraque unum, cleri, populi et suffraganeorum desideriis concurrentibus, te in suum archiepiscopum et pastorem unanimi postulavere consensu, supplicantes nobis humiliter instanter ut cum episcoporum translatio fieri non possit vel debeat absque sedis apostolicæ licentia speciali, te, per cujus circumspectionem sollicitam,et sollicitudinem circumspectam multa credunt Ecclesiæ suæ commoda proventura, ipsis in pastorem concedere dignaremur. Licet autem in litteris quas olim nobis super hoc tua fraternitas destinavit expresseris aliquos a postulatione hujusmodi primitus dissensisse, quia tamen per litteras eorumdem ipsos in postulatione jamdicta nunc unanimes esse cognovimus et concordes, eamdem, ipsorum inclinati precibus, duximus admittendam; teque a regimine Gebennensis Ecclesiæ absolventes, ipsis concessimus in pastorem. Ideoque fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus atque præcipimus quatenus vocationem recipiens de te factam,ne divinæ dispositioni resistere videaris, ad præfatam Ecclesiam Ebredunensem accedas, eidem ita sollicite curam studens impendere pastoralem ut ejusdem status juxta ipsius exspectationem et nostram per tuæ sollicitudinis providentiam temporaliter et spiritualiter augeatur, et tu, sicut de gradu ad gradum, ita de virtute in virtutem proficere videaris. Palleum quoque, plenitudinem scilicet pontificalis officii, per dilectum filium magistrum Petrum Marcum subdiaconum nostrum correctorum literarum nostrarum, Ecclesiæ jam dictæ canonicum, virum utique litteratum, providum et discretum, tuæ fraternitati transmittimus, sub ea forma tibi tradendum ab ipso quam eidem sub bulla nostra dedimus interclusam.

In eumdem fere modum scriptum est capitulo Ebredunensi usque interclusam. Quocirca mandamus quatenus ei sicut archiepisce po vestro humi

liter intendentes, obedientiam et reverentiam exhibeatis eidem tam debitam quam devotam,

In eumdem fere modum clero et populo Ebredunensi. In eumdem modum suffraganeis Ebredunensis Ecclesiæ, tanquam metropolitano vestro.

CLXXVIII.

GEBENNESI EPISCOPO IN ARCHIEPISCOPUM EBREDUNENSEM

ELECTO.

De stato numero canonicorum.

Dilecti filii capitulum Ebredunense nobis humiliter supplicarunt ut statutum de non excedendo duodenario canonicorum numero in eorum Ecclesia dudum factam, et a bonæ memoria Clemente papa prædecessore nostro postmodum confirmatum,apostolico dignaremur munimine roborare. Volentes

C

D

Datum Laterani, III Idus Octobris, pontificatus nostri anno quinto decimo.

CLXXX.

CLERO ET POPULO FOIETANIS.

Super eodem.

(Laterani, Idus Octobris.)

De dissensione inter vos et clerum ac populum Trojanum exorta et illo dolemus debito generali quo inter omnes Ecclesiæ filios desiderare ac procurare tenemur unitatem et pacem, et affectu etiam speciali,quo cupimus ut venerabilis frater noster Philippus episcopus vester populum obsequentem habeat et concordem. Nuper igitur...Archipresbytero et quibusdam clericis vestris ac decano et quibus

dam Ecclesiæ Trojanæ canonicis apud sedem apostolicam constitutis, ad procurandam concordiam inter vos et clerum ac populum antedictos interponere voluimus partes nostras; sed dictis decano et canonicis respondentibus se super hoc non habere mandatum, nec etiam propter hoc fuisse vocatos, finalem super iis non potuimus habere processum. Volentes autem ut prædicta dissensio per nostræ sollicitudinis studium sopiatur, vobis et ipsis proximum festum Epiphaniæ terminum peremptorium assignamus; per apostolica vobis scripta præcipiendo mandantes quatenus eodem termino procu. ratores vestros sufficienter instructos ad nostram

curetis præsentiam destinare, ut hujnsmodi quæ- A vulgariter appellatur, pro tuæ voluntatis arbitrio

stio per nos compositione amicabili vel judiciali calculo terminetur. Interim autem eidem episcopo vestro humiliter intendentes, obedientiam et reverentiam exhibeatis tam dubitam quam devotam. Alioquin sententiam quam rationabiliter tulerit in rebelles ratam et firmam habebimus, et eam, auctore Domino, faciemus firmiter observari.

Datum, Laterani, In Idus Octobris, pontificatus nostri anno quinto decimo.

In eumdem fere modum scriptum est capitulo et populo Trojanis usque terminetur. Eisdem autem Fogetanis nostris damus litteris in mandatis ut ipsi episcopo humiliter intendentes, obedientiam et reve. rentiam exhibeat tam debitam quam devotam. Alioquin sententiam quam idem episcopus ratio- B nabiliter tulerit in rebelles ratam et firmam habebimus, et eam, auctore Domino, faciemus firmiter observari.

CLXXXI.

PATRIARCHE ANTIOCHENO.

De querelis adversus eum excitatis.

(Laterani, vi Idus Octobris.)

Eam gerimus de tua religione fiduciam ut te nullum ex certa scientia gravare contra justitiam arbitremur, nec credamus quod propter incrementum quantumlibet temporalium, æternorum velis incurrere detrimentum, cum Dominus in te dudum ignem accenderit charitatis, ut non quæras quæ tua sunt, sed quæ Christi, atque ad suscipiendum Antiochena Ecclesiæ regimen non respectus (temporalis com- C modi te induxerit aut patriarchalis ambitio dignitatis, sed charitatis et obedientiæ virtus et zelus ac devotio nominis Christiani, cupientem prodesse potius quam præesse, ac memorem quod secundum testimonium veritatis nihil prodest homini si cum detrimento animæ mundum lucratus fuerit universum. Si ergo querela de te aliquando proponitur coram nobis, aut injustam fore credimus querimoniam, aut innocentiam tuam per ignorantiam facti seu modo alio circumventam. Unde nulli fiducialius facta tua committimus discutienda quam tibi, qui ut futurum securus possis expectare judicium, in præsenti, concilio utens Apostoli, sollicite judicas temetipsum. Noveris autem dilectum filium Iterium Fcclesiæ tuæ canonicum nobis humiliter intimasse quod D cum felicis memoriæ Petrus avunculus ejus prædecessor tuus, qui propter justitiam non solum persecutionem passus est, sed mortem (121), sibi et... fratri suo mille bisantios Saracenatos dedisset in studiis scholasticis expendendos, tu ipsos a magistro recipiens Hospitalis, penes quem cum rebus aliis depositi fuerant, eos dicto canonico et ejus fratri hactenus restituere non curasti, eumdem Iterium quadam quarta, quam patriarcha prædictus in augmentum præbendæ suæ sibi de consensu capituli Antiocheni contulerat, et quadam gastina quæ Naria

(121) Vde lib. x, epist. 214, et lib. x11, epist. 45.

spoliando. Insuper cum idem patriarcha redditus sui fratris et suos, quos ante captionem suam tempore longo perceperat, restitui præcepisset eisdem, in redditus ipsos de castro Cursarii, ubi repositi fue. rant, faciens asportari, tam illos quam proventus qui de beneficiis suis post captivitatem et mortem ejusdem patriarchæ biennio provenerunt ad mille aureorum valentiam, ac etiam coopertorium quoddam et alia quæ custodia bonæ memoriæ.. decani Antiocheni deputata fuerant, in ejusdem et fratris suidetinens detrimentum, ea sibi restituere contradicis. Unde nobis humiliter supplicavit ut super hoc eorum gravaminibus succurrere dignaremur Credentes igitur quod eis justitiam suam melius conservare non possumus quam si prædicta providentiæ tuæ judicia committamus, fraternitatem tuam monendam duximus attentius et rogandam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus super præmissis sollicite studeas inquirere veritatem, et si querelam eorum inveneris esse justam, cum super iis decipi potueritis tanquam homo, taliter eis satisfacias de prædictis quod ex hoc tua, quod absit! apud homines non lædatur opinio, nec apud Deum gloria tua, quæ et tuæ conscientiæ testimonium, minuatur; nos quoque, quos susceptæ servitutis officium universis constituit debitores, eisdem super his querimoniam replicantibus alium non cogamur concedere cognitorem.

Datum Laterani, vi Idus Octobr., pontificatus nostri anno xv.

In eumdem fere modum scriptum est super hoc patriarchæ Jerosolymitano apostolicæ sedis legato usque cogamur concedere cognitorem. Ideoque fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus ipsum ad id diligenter moneas et inducas. Datum, ut supra.

Indicitur supplicatio generalis

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Quarta feria infra octavam Pentecostes fiat generalis processio virorum ac mulierum pro pace universalis Ecclesiæ ac populi Christiani, specialiter autem ut Deus propitius sit illis in bello quod inter ipsos et Saracenos dicitur in Hispania committendum, nedet hæreditatem suam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Et ad hanc processionem omnes omniro moneantur venire, nec ab ea se quisquam excuset præterillos qui habent inimicitias capitales. Summo itaque mane conveniant mulieres apud Sanctam Mariam Majorem; clerici vero apud basilicam Duodecim Apostolorum, et laici apud Sanctam Anastasiam et post collectas, pulsatis simul istarum ecclesiarum campanis, procedant omnes in campum Lateranensem hoc ordine. Mulieres omnes et solas præcedat crux Dominica Sanctæ Mariæ Majoris; et in prima parte processionis sint sanctimoniales, in ultima vero reliquæ mulieres, quæ sine auro et gemmis et sericis indumentis procedant, orando cum devotione ac humilitate, in fletu et gemitu, nudis pedibus omnes quæ possunt; et per Merulanum et ante Sanctum Bartholomæum veniant in campum Lateranensem et collocent se ante Felloniam, in silentio perma

mines nostros qui venturi erant ad bellum, omnia necessaria, prout per nuntios nostros promisimus, non defecimus ministrare, licet expense essent propter sui multitudinem nobis et regno nostro fere importabiles et onerosa. Non enim solum in iis quæ promiseramus, verum etiam in pecuniis specialiter et in dextrariis, quibus fere omnes tam milites quam servientes pariter indigebant, nos opportuit providere. Sed Dominus, qui multiplicat incrementa frugum justitiæ, ministravit nobis abunde secundum suæ gratiæ largitatem, et dedit omnia posse perficere perfecte pariter et abunde (124). Congregata itaque nostra et suorum multitudine, viam Dominicæpirus proficisci; etvenientes ad turrim quamdam quæ Magalon nuncupatur satis munitam, ultramontani antequam nos pervenerunt per unum diem, et illam cum Dei auxilio impugnantes in continenti ceperunt.

nentes. Clericos autem crux fraternitatis præcedat; A letum facientibus moram, expectabamus quippe hoet in prima processionis parte sint monachi et canonici regulares; in ultima vere rectores et cæteri clerici procedentes prædicto modo, et per viam majorem et arcum Basili veniant ante palatium episcopi Albanensis, et ibi directe in medio cainpi se collocent. Laicos autem præcedat crux Dominica Sancti Petri; et post illam sequantur primi Hospitalarii, et postremi cæteri laici, sicut præscriptum est incedentes, et per Sanctos Joannem et Paulum et ante Sanctum Nicolaum de Formis in campum veniant, et collocent se ab altera parte. Interim vero Romanus pontifex cum episcopis et cardinalibus et capellanis ingrediatur basilicam quæ dicitur Sancta Sanctorum ; et inde reverenter assumpto ligno vivificæ crucis, processionaliter veniat ante palatium episcopi Albanensis, et sedens in scalis exhortatorium faciat sermonem ad popnlum universum. Quo finito, mulieres, sicut processionaliter venerant, ita procedant ad basilicam Sanctæ Crucis ; et ibi præsto B sit presbyter cardinalis, qui celebret eis missam dicendo illam orationem Omnipotens. sempiterne Deus, in cujus manu sunt omnium potestates, etc. Et sic ipsæ mulieres in pace ad propria revertantur. Romanus autem pontifex cum episcopis et cardinalibus et capellanis per palatium descendat in Lateranensem basilicam. Clerici vero per porticum, et laici per burgum, ingrediantur in illam; et celebrata venerabiliter missa, ipse cum omnibus nudis pedibus procedat ad Sanctam Crucem, ita quod eum præcedant clerici et laici subsequantur, et, facta oratione, unusquisque revertatur ad sua. Jejuneturautem ab omnibus, ita ut nemo, præter infirmos, comedat pisces aut quodcunque pulmentum; sed qui possunt, pane sint et aqua contenti; qui vero non possunt, bibant vinum bene lymphatum et modice sumptum, et vescantur herbis et fructibus aut etiam leguminibus; omnesque aperiant manus et viscera indigentibus, ut per orationem, jejunium C et eleemosynam misericordia Conditoris reddatur populo Christiano placata.

CLXXXII.

DOMINO PAPE.

De bello Saracenico in Hispania.

(122) Sanctissimo Patri ac domino Innocentio Dei gratia summo pontifici Aldephonsus eadem rex Castellæ et Toleti,cumos culo manuum atque pedum, salutem. A sanctitate vestra credimus non excidisse propositum impugnandi Saracenæ gentis perfidiam vobis per nostros nuntios devote et humiliter intimasse, in omnibus tanquam patris et domini vestrum subsidium expetentes, quod sicut a patre pro nos recognoscimus benigne et pie pariter impetrasse. Quocirca cum litteris vestris nuntios nostros, quos ad hoc exsequendum idoneos reputavimus, ad partes Franciæ non distulimus destinare ; addentes etiam ut omnibus militibus venientes ad bellum et omnibus servientibus, prout decebat, expensas victui necessarias largiremur, quibus possent commode sustentari. Unde fuit quod audita remissione peccatorum quam vos venientibus indulsistis, venit magna multitudo militum de transmontanis partibus, nec non et archiepiscopi Narbonensis et Burdegalensis et episcopus Nannetensis (123). Fuerunt qui venerunt usque ad duo milia militum cum suis armigeris, et usque ad decem millia servientium in equis, et usque ad quinquaginta millia servientium sine equis quibus omnibus nos oportuit in victualibus providere. Venerunt etiam illustres amici nostri et consanguinei rex Aragonum et rex Navarræ cum potentatu suo in fidei catholicæ auxilium et juvamen; quibus nobiscum aliquanto tempore apud To(122) Vide lib. x, epist. 18.

(123) Vide Roderic. Tolet., lib. viii, c. 1, (124) lb., c. 5,

2.

D

Licet autem nos eis in omnibus necessariis largis. sime provideremus, ipsi tamen attendentes laborem terræ, quæ deserta erat et aliquantulum calida, voluerunt a cœpto proposito retroire et ad propria remeare (125). Tandem ad magnam instantiam nostram et regis Aragonum processerunt usque ad Calatravam, quæ non distabat a prædicto castro nisi per duas leugas; eamque nos ex parte nostra, et rex Aragonum ex sua, ei ipsi ex sua in Dei nomine cœpimus expugnare. Saraceni autem qui intus erant, attendentes se Dei exercitui non posse resistere, disposuerunt villam nobis tradere, ita, quod personæ eorum salvæ discederent, verumtamen sine rebus; cumque nos istud nulla ratione vellemus acceptare, rex Aragonum et transmontani habentes super hoc consilium, viderunt villam esse munitam muris et autemuralibus, profundis fossatis, et excelsis turribus, et quod non posset capi nisi suffoderentur muri et sic ruerent. Quod cederet in grave damnum fratribus Salvæterræ, quorum fuerat, et non posset, si necessitas incumberet, retineri. Unde apud nos institerunt firmissime ut villa salva et integra cum armis et magna copia victualium quæ ibi erant, quibussatis indigebat exercitus, nobisredderetur, et personæ Saracenorum vacuæ et inermes recedere permitterentur.Nos autem attendentes eorum in hoc firmam voluntatem, votis eorum annuimus, ita quod medietas omnium eorum quæ intus habebantur cederet in partem regis Aragonum, et alia medietas in partem ultramontanorum, et nec nobis nec nostris aliquid voluimus retinere. Ipsi autem propositum repatriandi apud se renitentes, licet Dominus Deus nobis exhiberet gratiam et honorem, et nos vellemus omnibus eis sufficientissime necessaria ministrare, desiderio patriæ coacti, omnes pariter signo crucis relicto cum archiepiscopo Burdegalensi et episcopo Nannetensi, licet certitudinem de bello Saracenorum haberemus, ad propria redierunt, exceptis admodum paucis, qui remanserunt cum archiepiscopo Narbonensi et Tibaldo de Blazon, qui naturalis noster erat (125), cum suis et quibusdam aliis militibus qui erant de Pictavia ; etii omnes qui remanserunt, vix erant inter milites et servientes centum quinquaginta; de peditibus autem eorum nullus remansit. Cumque rex Aragonum apud Calatravam moram faceret exspectando quosdam milites suos et regem Navarræ, qui nondum ad nos pervenerat, nos cum nostris processimus et pervenimus ad quoddam castrum eorum quod Alarcos dicitur. Illud castrum, licet bene munitum esset, cepimus, et alia tria castra, quorum unum dicitur Caracovia, aliud Benaventum, et aliud Petrabona. Inde procedentes pervenimus ad Salvamterram; ibique pervenerunt ad nos rex Aragonum, qui de suis hominibus non duxit in exercitum nisi tantum mili

(125) Vide tom. V. Duchesnii, pag. 726 et seq. (126) Id est natione Hispanus, ut scribit Rodericus Tolet., lib. viii, c. 6.

701

PONTIFICATUS ANNO XV, CHRISTI 1212.

tes generæsos, et rex Navarro, qui similiter vix fuit A runt valde ardua et ad ascendendum difficilia propter
in exercitu de suis plusquam ducentis militibus co-
mitatus. Et quia rex Saracenorum in vicino erat
nobis,Salvamterram noluimus expugnare; sed pro-
cedentes contra Saracenorum multitudinem, perve-
nimus ad quædam montana in quibus non erat
transitus aliquis, nisi in certis locis.

C

Cumque nos essemus ad pedem illius montis ex parte nostra, Saraceni venientes ex parte alia obtinuerunt summitatem montis, volentes nobis transitum impedire. Sed milites nostri ascendentes viriliter, quia adhuc pauci Saraceni ad locum illum pervenerant, eos cum Dei auxilio viriliter expulerunt,et castrum quoddam munitum, quod propter transitum impediendum Saracenorum rex construxerant, ceperunt, quod Ferrat (127) dicitur: quo occupato, exercitus Domini secure potuit ad cacumina montis ascendere, ubi multum laboravit propter defectum aquarum et loci ariditatem. Saraceni autem videntes quod transitum illum occupare non B possent,alium transitum qui erat in descensu montis arctissimum et invium occuparunt. Talis quippe erat quod mille homines possent defendere omnibus hominibus qui sub cœlo sunt, et juxta transitum illum ex altera parte erat totus Saracenorum exercitus, et sua tentoria jam fixa. Cumque nos ibi facere moram ob defectum aquæ non possemus, nec procedere propter transitus difficultatem,quidam ex nostris consuluerunt quod iterum ad pedem montis descenderemus, et alium transitum ad duas vel tres dietas quæreremus. Nos autem attendentes fidei periculum et personæ nostræ dedecus, noluimus buic parere consilio,eligentes potius in difficultate transitus mori pro fide quam faciliorem transitum quærendo qualitercunque in fidei negotio retroire (128). Cumque jam quidem propositum firmas. -semus, ad indicium cujusdam rustici, quem Deus nobis ex insperato misit,in eodem loco alium transitum satis facilem magnates nostri, qui primos ictus in bello habituri erant, invenerunt, et in quodam loco exercitui eorum vicino, licet aridus esset et siccus, Saracenis hunc transitum ignorantibus, tentoria posuerunt. Quod cum Saracenorum exercitus attendisset, processit ut mansionem illam impediret. Nostri autem, licet pauci essent, se viriliter defenderunt.Nos autem et rex Aragonum et rex Navarræ armati cum militibus nostris in loco primæ mansionis, quæ erat in summitate montis, exspectavimus donec totus exercitus Domini pervenit secure ad locum ubi anteriores nostri castrametati sunt; et ita, dante Domino, factum est quod licet via esset invia et inaquosa,lapidosa et nemorosa, nihil de nostris amisimus. Hoc autem factum est die Sabbati xvII Kal. mensis Augusti. Circa serotinam vero horam Saracesi attendentes quod omnia tentoria nostra tute fixeramus,dispositis aciebus suis venerunt ante loca castrorum, et ibidem quædam præJudia belli in modum torneamenti cum nostris exercuerunt. Attendentes autem ipsi quod nos illa die nollemus habere bellum,ad castra sua reversi sunt. Sequenti autem Die Dominica summo mane venit Saracenus cum infinita multitudine dispositis aciebus suis. Nos autem volentes considerare multitudinem gentis suæ, et dispositionem et statum et qualiter in omnibus se haberent,habito prudentum virorum consilio et in iis exercitatorum, exspectavimus usque ad sequentem diem lunæ. Ipsis autem sic existentibus, posuimus milites nostros cum peditibus,ut extremos agminis nostri non possent in aliquo molestare : quod quidem, divina operante gratia, sic evenit. Sequenti die, scilicet secunda feria, omnes in Dei nomine armati processimus, dispositionis aciebus, cum eis pro fide catholica pugnaturi. Ipsi autem promontoria quædam obtinue(127) Ferral. apud Rodericum. (128) Roder. Tolet., lib. vIII, c. 7, 8.

D

nemora quæ inter nos et ipsos erant, et propter alveos torrentium profundissimos,quæ omnia nobis erant magno impedimento,ipsis vero maximo expedimento. Verumtamen ille a quo omnia,in quo omnia, per quem omnia, fecit mirabiliter, et direxit manus sui exercitus contra inimicos suos, et anteriores nostri necnon et medii multas acies eorum, quæ in minoribus promontoriis existebant, in virtute crucis Dominicæ prostraverunt. Cum autem pervenissent ad extremam aciem eorum, infinitæ siquidem multitudinis,in qua rex Carthaginis erat, ibidem difficillimos conflictus militum, peditum,et sagittariorum invenerunt, quos sub maximo periculo et vix, imo etiam jam non poterant tolerare (129). Nos autem attendentes bellum illud eis omnino importabile,impetu equorum processimus, signo crucis Dominicæ præeunte, et vexillo nostro, in quo erat imago beatæ Virginis et filii sui in signis nostris superposita.

Cumque nos jam pro fide Christi mori constanter eligeremus, attendentes crucis Christi et imaginis suæ matris ignominiam, quas lapidibus et sagittis irruere impetebant, in arma furentes aciem illorum infinitæ multitudinis divisimus; et licet ipsi essent constantes in bello et firmi super domino suo. Dominus illorum infinitam multitudinem crucis suæ gladio trucidavit; et sic rex Saracenorum cum paucis in fugam conversus fuit. Sui autem impetus nostros interim sustinebant,sed statim post maximam stragem suorum reliqui in fugam conversi sunt.Nos autem insequentes eos usque ad noctem, plures tamen insequendo interfecimus quam in bello; et sic bellum Domini a solo Domino et per solum Dominum est feliciter consummatum. Deo autem honor et gloria, qui cruci suæ dedit victoriam per Jesum Christum Dominum nostrum. Fuerunt autem milites Saraceni,ut postea vera relatione didicimus a quibusdamn domesticis regis Saracenorum, quos captivos cepimus 184 millia, peditum vero non erat numerus. Occubuerunt autem in bello ex parte sua centum millia armatorum et amplius secundum æstimationem Saracenorum quos postea cepimus. De exercitu autem Domini, quod non sine grandi gratiarum actione recitandum est, et quod incredibile est,nisi quia miraculum est, vix viginti quinque Christiani aut triginta de toto nostro exercitu occubuerunt.

O quanta lætitia! o quot gratiarum actiones! nisi de hoc dolendum sit quod tam pauci martyres de tanto exercitu ad Christum martyro perneverunt. Ut autem magna eorum multitudo credatur, cum exercitus noster in castris eorum post bellum per biduum fecerit moram, ad omnia incendia quæ necessaria erant in coquendis cibis et pane et aliis non composuerunt aliqua ligna nisi de sagittis et lanceis eorum quæ remanserant, et vix potuerunt comburere medietatem. Cumque dicti exercitus propter longam moram factam in locis heremis et incultis deficeret in victualibus et aliis, ibidem tantam invenerunt tam ciborumquamarinorum, nec non etiam dextrariorum et aliorum juramentum copiam quod accipientes ad suam unusquisque de iis oinnibus voluntatem, plus ibi dimiserunt ex magna abundantia quam ceperunt (130). Tertio autem die procedentes venimus ad quædam castra eorum,scilicet Bilche, Bannos, Tolosa, quæ incontinenti cepimus. Tandem pervenimus ad duas civitates.quarum altera dicitur Biacia, altera Ubeda; quibus non erant majores citra mare præter Cordubam et Hispalim; quarum alteram,scilicet Biaciam, destructam invenimus; ad alteram vero,scilicet Ubedam, quia situ loci et artificio fortissima erat,confugerat multitudo hominum infinita ex omnibus villis adjacen(129) Roder. Tolet., lib. vii, c. 10. (130) Roder. Tolet., ibid., c. 12.

tibus. Cum enim villa illa nunquam ab imperatore A el tam horribili prælio salvum fecit populum huvel ab aliquo regum Hispania expugnata sciretur vel subjugata, in eadem posse salvari sua corpora se credebant. Sed et hanc in brevi, divina gratia faciente, cepimus et funditus destruximus,quia non possemus habere tantam multitudinem gentium quæ ad illas populandas sufficere possent: et bene perie. runt ibi sexaginta millia Saracenorum, quorum quosdam interfecimus, quosdam captivos duximus ad servitium Christianorum et monasteriorum quæ sunt in marchia reparanda.Hæc igitur, sanctissime Pater, vobis scribenda decrevimus, pro auxilio toti Christianitati impenso gratias quas possumus exhibentes,et humiliter supplicantes ut vos, quem Dominus ad summi sacerdotii gradum elegit, ei cum sacrificio laudis pro salute populi immoletis vitulos labiorum.

ORATIO.

Omnipotens et misericors Deus, qui superbis resistis, humilibus autem das gratiam, digna tibi laudum B præconia et devotas gratiarum referimus actiones quod antiqua innovando miracula, gloriosam tribuisti vicloriam de perfidis gentibus populo Christiano, te suppliciter exorantes ut quod mirabiliter incæpisti, misericordiler prosequare ad laudem et gloriam nominis tui sancti, quod super nos famulos tuos fideliter invocatur. Per Dominum nostrum, etc.

CLXXXIII.

ILLUSTRI REGI CASTELLE.

Respondet epistolæ superiori. (Laterani, vii Kal. Novembris.) Protector in se sperantium, Deus,sine quo nihil est validum, nihil firmum,multiplicans misericor. diam suam super te ac populum Christianum, et effundens iram suam in gentes quæ Dominum non noverunt et in regna quæ non invocaverunt sanctissi

mum nomen ejus, juxta quod dudum fuerat Spiritu sancto prædictum, irrisit gentes quæ temere fremuerant contra eum,et subsannavit populos inania meditatos, humiliando arrogantiam fortium, et infidelium superbiam quiescere faciendo ; qui sperantes in equis, quia multi sunt; et equitibus, quia prævalidi nimis, super sanctum Israel non fuere confisi, et Dominum exquirere contempserunt : quinimo Deo et vivo et vero ausi sunt exprobrare, exaltantes contra cum tumide vocem suam et suorum levantes altitudinem oculorum. Benedictus autem Deus,qui posuit in eorum naribus circulum et in labiis suis frenum,dans eis secundum opera eorumdem,et ipsis retribuens secundum suorum nequitiam studiorum, ut cognoscat Moab quoniam major est ejus indignatio et superbia quam fortitndo et virtus, et sperent in Domino cuncti qui diligunt nomen ejus,videntes quod in sua sperantes misericordia non relinquit,sed prope est omnibus ipsum in veritate vocantibus, dans lapsis fortitudinem, et robur multiplicans; ut jam non dubitent verum esse quod legitur,quoniam qui sperant in Domino habebunt fortitudinem,current et non laborabunt, ambulabant et non deficient ; quia Dominus virtutem populo suo dabit. Nos autem per tuæ serenitatis litteras plenius intellecto qualiter is qui docet manus suorum ad prælium et digitos eorum ad bellum, instauratis Veteris Testamenti miraculis, in tanto

milem,et humiliavit oculos superborum, exsultavimus Domino adjutori nostro,et ei quantum sua donavit gratia jubilantes,gavisi fuimus gaudio magno valde. Convocantes ergo urbis clerum et populum universum, ei qui facit mirabilia magna solus etsi non quantas debuimus, quantas tamen potuimus, una cum illis gratiarum absolvimus actiones, ipsas tuæ celsitudinis litteras legi coram universa multitudine facientes, et ore proprio exponentes easdem: in quo post divinæ virtutis magnalia, quantum magnificentiæ tuæ præconia extulerimus, ab aliis potius quam a nobis regali excellentiæ volumus intimari. De cætero, fili charissime, prudentiam tuam monemus, rogamus,et exhortamur in Domino quatenus datam tibi et populo Christiano victoriam Domino exercituum reverenter ascribas,ore simul et corde humiliter confitendo quod non manus tua excelsa,sed Dominus fecit hæc omnia,juxta quod in lege divina præcipitur (Deut. vIII). Ne dicas in corde tuo,fortitudo mea et potentia manus meæ fecit mihi virtutem hanc magnam ; sed memoreris Domini De tui,quia ipse tibi dat facere fortitudinem et virtutem. Ista enim victoria procul dubio non humani operis exstitit, sed divini; et gladius Dei, non hominis,imo verius Dei hominis inimicos crucis Dominicæ devoravit. Quis enim dedit eos in direptionem et prædam ut unus mille et duo decem millia effugarent nisi Deus,qui subdidit illos et tradidit, suam super eos indignationem effundens pro eo quod peccaverunt eidem et in ejus noluerunt semitis ambu

Clare? Non igitur tibi veniat pes superbiæ, quia ibi

D

ceciderunt qui operantnr iniquitatem.Sed affer Domino gloriam et honorem dicens humiliter cum Propheta: Zelus Domini exercituum fecit istud (Isa. XXXVII), ut aliis exultantibus in curribus et in equis, te exsultes et glorieris in nomine Domini Dei tui, et considerans vindictam impiorum factam a Domino, laves manus tuas in sanguine peccatorum. De nobis autem pro certo cognoscas quod personam tuam semper de corde puro et conscientia bona et fide non ficta dileximus, et jugiter in tua crescimus charitate, in cunctis negotiis tuis tuæ serenitati adesse, quantum cum Deo et honestate poterimus, proponentes. Tu ergo ea semper agere studeas quæ apostolicum promereantur favorem,et per quæ gloriam temporalis regni transitoriam et caducam in æterni regni beatitudinem, quæ nunquam deficiet, valeas commutare. Quod utinam ore prophetante dixerimus, et eventum rei tetigerimus immobili veritate.

Datum Laterani,vII Kalend. Novemb., pontificatus nostri anno XV.

CLXXXVI.

EPISCOPO RELIACENSI.

Respondet ad ejus consulta.

(Laterani, Iv Kal. Novembris.)

(131) Cum in tua diœcesi quædam monasteria et

(131) Cap. Cum in tua, De decimis. Vide cap. Cum contingat. De decimis.

« AnteriorContinuar »