Imágenes de páginas
PDF
EPUB

siarum, videlicet Sancti Nicolai et Sanctæ Mariæ, A utraque jam civitas in deliciis bonæ voluntatis et recognoverunt omnia supradicta, eo quod de sexta canenda præmissum est duntaxat excepto.Ne igitur lites quæ justo judicio sunt decisa calumniantium vitio reviviscant, discretioni vestræ per apostolica scripta præcipiendo mandamus quatenus dictos clericos Sancti Nicolai et Sanctæ Mariæ ad hæc omnia inviolabiliter observandum, secundum quod a prædictis abbate nec non etiam et episcopo est statutum, monitione præmissa per censuram ecclesiasticam sublatio appellationis obstaculo compellatis. Quod si non omnes, etc. duo vestrum etc.

Datum Viterbii, xu Kal.Juliis, pontificatus nostri anno duodecimo.

LV.

CONSULIBUS ET CIVIBUS JANUENSIBUS.

Ut treugas ineant cum Pisanis.
(Viterbii, x Kal. Julii.)

B

C

Licet ubicunque locorum scissura discordiæ fraternitatem divideret Christianam,nos, qui secundum Apostolum non valemus,quocunque scandalizante, non uri,ferventi compassionis sartagine frigeremur, de discordia tamen inter vos et cives Pisanos exorta tanto ardentiori charitatis igne perurimur quanto graviora per eam et provenisse jam et posse adhuc etiam provenire pericula intuemur. Per hanc enim non solum grandia damna rerum et gravia discrimina personarum cum immanibus animarum dispendiis utrique supereminent civitati, verum etiam Ecclesia pene tota colliditur, et necessarium terræ sanctæ subsidium impeditur ;quinimo verendum est plurimum ne quatuor illi angeli, quibus dalum est secundum Joannem nocere terræ ac mari, lethalia instrumenta sibi de civitatibus vestris faciant,per quæ muris et aridæ universitatem affligant, dum vos utriusque contermini per mutuæ seditionis offensas, sic unius etiam littora suprema concutitis quod alterius quoque non modica spatia conturbatis. Hoc igitur quidam patrum et prædecessorum nostrorum pro sui officio attendentes, multifarie multisque modis operam impenderunt ut inter vos pacis foedera reformarent; et cum in aliquibus aliqui profecissent,novissime tandem felicis recordationis Clemens papa prædecessor noster pacem perfecit eamdem.Quæ cum postmodum,superseminante zizania homine inimico,in malum fuerit discordiæ recidivæ relapsa, non demum, propitiante D Domino, ad officii summi pontificatus assumpti pacem inter vos, tum ex officii nostri debito, tum ex sincero quem circa utramque gerimus civitatem dilectionis affectu, zelantes multiformiter laboravimus per sollicitudines utique multiformes,sæpissime dirigendo litteras, nuntios et legatos, ut ad unitatis concordiam et concordiæ unitatem reducere vos possemus: et nisi eo qui operibus pacis invidet faciente processus dilectorum tiliorum de Tilieto et Sancti Gualgani abbatum, qui super hoc diu multumque studiosissime laborarunt, impeditus fuisset,

requie opulenta sederet. Quapropter etsi reipsa per astutias Satanæ in malignum reducta, ne novissima ejus fiant pejora prioribus formidetur, sperantes tamen in eo qui est actor pacis et charitatis amator quod sicut incipere nos permisit, ita quoque nos faciet hujusmodi sanctum pacis negotium consummare, universitatem vestram rogamus et obsecramus in Domino, per apostolica vobis scripta sub divini judicii obtestatione mandantes, quatenus non tam privatis vestris incommodis quam publicis universalis Ecclesiæ dispendiis occurrendo quæ de prædicta noscuntur discordia provenire, cum memoratis civibus saltem treugas interim ineatis, quibus apostolica scripta direximus ut satisfaciant vobis de damnis quæ noviter intulisse dicuntur, vel in manibus venerabilis fratis nostri Pisani archiepiscopi cautionem præstent idoneam quod ad mandatum nostrum competenter satisfaciant superipsis, et una cum eodem ac venerabili fratre nostro Januensi archiepiscopo simul etiam et abbatibus antedictis ac nuntiis Pisanorum, quos propter hoc ad nostram præsentiam evocamus, usque ad festum Assumptionis beatæ Mariæ proximo venturum, vel ante quam citius posset fieri, aliquos viros providos ad sedem apostolicam destinetis, commissa sibi plenaria potestate ut omnium vestrum vice circa singula contingentia processuri observanda recipiant quæ cum consilio nostro præsentibus archiepiscopis memoratis prædicti abbates super ipso providerint negotio disponenda, de nullo penitus hæsitantes; quia, cum auctoritatem plenariam super eosdem habeamus abbates, eos sicut oportuerit et decuerit inducemus ut non declinantes ad dexteram vel sinistram, regia tantum via, utriusque partis commoditate prospecta procedant, adhuc etiam eis sub interminatione anathematis injuncturi ut in eo quod concorditer statuerunt aut modo statuent, vel in alio, si quod postmodum fuerit statuendum, debitam providentiam et rectitudinis æquitatem observent. Alioquin, ne tantum periculum animarum, rerum damnum, et personarum dispendium negligere videamur, adversus eos qui tam sanctam exhortationem contempserint in enormem jacturam totius populi Christiani, officii nostri debitum exsequemur.

Datum Viterbii, xn Kal. Julii, anno duodecimo.
LVI.

STEPHANO GANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO.S. R. E.

CARDINALI.

De electione episcopi Lincolniensis.
(Viterbii, xi Kal. Julii.)

Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod decanus et capitulum Lincolniensis Ecclesiæ recepto mandato nostro super electione pontificis canonice celebranda,dilectum filium Hugonem Vellensem archidiaconum sibi concorditer in Episcopum elegerunt (31); cujus electioni rex suum assensum dicitur prætitisse. Utrum autem in ipsa electione

(31) Vide Matth. Paris ad an. 1209, et infra epist. 91,

canonice sit processum, an illa prava consuetudo A nentiam vel excusare conjugium vel pœnitentia po

B

tuerit abolere, satis eos poteris pertransire, si non appareat coram te qui velit illas sufficienter opponere ac probare. Illud autem est æquanimiter tolerandum, si forte Lincolniense capitulum præfatum archidiaconum sponte ad preces regis eligit.Ne vero Ecclesiarum substantiam occasione filiarum ipsius deperire contingat, astringi poterit ad indemnitatem earum per idoneam cautionem.

Datum Viterbii, x1 Kal Julii, anno duodecimo.

LVII.

EPISCOPO ET ABBATI SANCTI VEDASTI ATREBATENSIS
De excommunicatione regis Angliæ.

(Datum ut in alia.)

Cum ad nostrum exsequendum mandatum,maxime pro ecclesiastica libertate, promptos vos et para – tos esse credimus, discretionem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta præcipiendo mandantes quatenus cum requisiti fueritis a venerabili fratre nostro Stephano, Cantua riensi archiepiscopo S. R. E.cardinali,excommunicationis sententiam in Joannem regemAnglorum,as— sistentibus vobis venerabilibus fratribus nostris Londoniensi, Heliensi et Wigorniensi episcopis, vel saltem duobus ex ipsis, secundum formam litterarum quas illis direximus, publice ac solemniter proferatis. Quod si non ambo, etc. alter vestrum, etc. Datum ut in alia per totum.

servata propter quam interregnum et sacerdotium gravis est suscitata discordia, ignoramus. Tenor enim litterarum præfati regis ad utrumque se habet, cum contineatur in ipsis quod decanus et capitulum Lincolniense, requisito assensu regis ac præstito, prædictum archidiaconum in episcopum elegerunt. Licet autem assensus hujusmodi electioni non factæ sed faciendæ sit præstitus, potest tamen intelligi de assensu qui pro facienda pontificis electione requiritur; et hoc non præjudicat ecclesiasticæ libertati, dummodo sine mora et difficultate præstetur, ne provisio vacantis Ecclesiæ nimium differatur. Et potest intelligi de assensu qui præstatur pro aliqua certa persona in episcopum eligenda. Et hoc ecclesiasticam libertatem impuguat; quoniam electionis perit judicium si eum eligi tantum oporteat quem rex prius duxerat approbandum. Cum igitur a te sit hujus electionis confirmatio postulanda, fraternitati tuæ per apostolica scripta præcipiendo mandamus quatenus tres ad minus canonicos de iis qui præsentes interfuerunt universo ipsius electionis tractatui tibi facias præsen. tari, et eos super electionis processu diligenter examines, adjurans illos districte in virtute Spiritus sancti sub obedientiæ debito quo nobis et tibi tenentur, ut omni gratia et timore postpositis plenam et meram dicant per omnia veritatem,sub hac ipsa districtione injungens per litteras tuas decano aliisque personis Ecclesiæ memoratæ, ut singuli tibi sub testimonio litterarum suarum plene ac districte referant hujus electionis processum, et si per exami- C nationes hujusmodi electionem ipsam inveneris de persona idonea canonice celebratam, metropolitica illam auctoritate confirmes ; alioquin ea penitus irritata, veritatem nobis non differas intimare.Circa personam autem electi quædam præsumptiones videntur esse notabiles, videlicet quod cum ipse in curia regis officium exercuerit cancellarii, multas litteras sigillaverit de spoliationibus clericorum,invasionibus ecclesiarum, inutilatione membrorum, et aliis abusionibus et injuriis multipliciter irrogatis, quod etiam communicaverit illis qui propter expulsionem monachorum Cantuariensium auctoritate nostra sunt excommunicationis vinculo publice innodati, quodque de carnis incontinentia sit suspectus, cum filias habeat matrimonio copulatas. Quia D cus,quem in præfata ccclesia de Bleiseio institueras

vero præsumptiones hujusmodi validæ non videntur, cum non solum minores clerici, verum etiam plures episcopi sint quorumdam principum cancellarii, quibus tamen non impingitur talis culpa, cum per alios ad hoc etiam deputatos possint hujuscemodi litteræ sigillari, ne facile possset ostendi quod scienter communicaverit excommunicatis in casibus non concessis, quodque incontinentia ejus sit recens, maxime si parvulam prolem non habeat recentis incontinentiæ suæ testem, cum præmissam inconti

(32) Cap. Significasti, de homicidio.

LVIII.

(Viterbii, In Kal. Julii.)

Requisisti de his quæ testator pro anima sua legat in ultima voluntate, qualiter sint inter episcopum et Ecclesias dividenda. Et quidem regulariter verum est, etc., ut supra lib. x1 epist.CCLXII, usque ad hxc verba, patrocinari non debet. Datum Viterbii, 111 Kal. Julii, anno duodecimo. LIX.

ABBATI SANCTE TRINITATIS DE MALOLEONE.

Irregularem esse qui alium lethaliter percussit. (Viterbii, Kal. Julii.)

(32) Significasti nobis per litteras tuas quod cum quidam maleficus ingressus ecclesiam de Bleiseio, Dei timore posthabito, Eucharistiam cum ornamentis altarium et libris ecclesiastis extra ipsam ecclesiam asportasset, dilectus filius Laurentius presbyter lator præsentium Ecclesiæ tuæ regularis canoni

capellanum, præfatum iniquitatis filium fossorio arrepto percussit; sed si ad mortem fuerit ictus huJusmodi, tu et ipse penitus ignoratis. Cum autem parochiani ecclesiæ memoratæ viderent prædictum maleficum ornamenta ecclesiæ asportantem, arreptis gladiis et fustibus ipsum in eodem loco protinus occiderunt. Præfatus vero Laurentius de sua salute præcogitans, evoluto anno sub titulo confessionis tibi ret ordinem revelavit. Pro duo nobis humiliter supplicasti ut cum eo misericorditer age

B

qua de modico ictu quis solet lethaliter lædi;maxime cum secundum vulgare proverbium asseratur quod qui ferit primo, ferit tangendo ; qui vero ferit secundo, ferit dolendo. Unde, pensatis omnibus, ei creditur expedire ut cum humilitate abstineat a sacerdotali officio exsequendo.

Datum Viterbii Kal.Julii, pontificatus nostro anno duodecimo.

LX.

FRATRI ASTORCIO MONACHO DE MANSO ADÆ CISTERCI-
ENSIS ORDINIS.

De monacho qui medicinam exercuit.
(Viterbii, Kal. Julii.)

Oblata nobis tua petitio continebat quod cum adhucin sæcula morareris et medendi officium exercerer, adhibuisti cuidam monacho medicinam, verum cum te illictis negotiis implicato et tardante regredi ad eumdem, ipse cum purgatus jam esset, mandatum quod ei dederas super sua custodia vilipendens, sibi a prohibitis non cavisset, morbum pariter et mortem incurrit. Licet autem de abbatis tui consilio sacros ordines gradatim fueris assecutus,quia tamen ex eo conscientia te remordet quod si adhibuisses exactiorem diligentiam circa eum, eventum talem forsitan evitasses, nos consulere studuisti an in susceptis debeas ordinibus ministrare, Quo circa discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus si est ita, et aliud canonicum non obsistat,sub timore divino ministres inordinibus jam susceptis, pro iis et aliis excessibus expiandis monasticam regulam diligentius observando. Datum Viterbii, Kal. Julii, anno duodecimo.

re dignaremur. Licet autem contineatur in ca- A re, tum ratione partis in qua fuit ille percussus,in none quod si quatuor (33) homines aut quinque vel plures contra unuin hominem rixati fuerint, et ab iis mortuus fuerit vulneratus,quicunque illorum ei plagam imposuit homicida secundum statuta canonum judicetur,quia tamen in alio canone dicitur de presbytero qui diaconum equitantem percussit, et ipse cadens ex equo cervice tracta interiit; quod si non ad mortem percussus est, incaute agenti piesbytero est pœnitentia indicenda, ita quod aliquanto tempore a missarum suspensus solemniis, denuo ad sacerdotale officium revertatur; quod si veraciter qualicunque percussione presbyteri mortuus est diaconus,nulla hic ratione more sacerdotis permittendus est ministrare, etiamsi voluntatem nos habuit occidendi, nos in præmisso casu credi. mus distinguendum utrum constare possit quod præfatus sacerdos non inflixit percussionem lethalem, dc qua videlicet, si aliorum non fuisset vulnera subsecuta, percussus minime interisset, quodque percussor voluntatem non habuit occidendi, nec ipsius studio.consilio,vel mandato processerunt alii contra illum. Et quidem si hoc ita se habet, quod forsan ex eo posset ostendi si certa apparuisset percussio ab eodem inflicta tam modica et tam levis in ea corporis parte in qua quis leviter percuti non solet ad mortem ut peritorum judicio medicorum talis percussio assereretur non fuisse lethalis,cum de cæteris ipsi credendum sit sacerdoti, qui non accusatus vel denuntiatus ab aliquo,sed per seipsum de sua salute sollicitus consilium expetit salutare, post pœnitentiam ad cautelam injunctam in sacerdotali posset officio ministrare, religionis accedente favore, cum sit canonicus regularis, et sine omni scandalo sacerdotale possit officium exercere.Quod si discerni non possit ex cujus ictu percussus interiit, in hoc dubio tanquam homicida debet ipse sacerdos, etsi forsan homicida non sit, a sacerdotali officio abstinere,cum in hoc casu cessare sit tutius quam temere celebrare, pro eo quod in altero nullum,in reliquo vero magnum periculum timeatur. Utrum de illis sit simile sentiendum quorum unus,sed quid omnino nescitur,homicidium perpetravit,si forsan ad recipiendos sacros ordines præsententur, ut omnes sint pariter repellendi, cum discerni non possit qui debeant inculpabiles judicari, diligens investigator advertat, quamvis hic casus D inquiens,et vir ejus Causitam atque Mariam, Causit ab illo valde diversus. Si vero, quemadmodum perhibetur,sacerdos iste prius ab illo percussus sacrilego, mox eum cum ligone in capite repercussit,quamvis vim vi repellere omnes leges et omnia jura permittant, quia tamen id debet fieri cum moderamine inculpatæ tutelæ,non ad sumendam vindictam,se ad injuriam propulsandam, non videtur idem sacerdos a pœna homicidii penitus excusandus, tum ratione instrumenti cum quo ipse percussit, quod cum sit grave, non solet levem plagam inter

(33) 23, q. 8, cap. Si quatuor.

C

LXI.

PRIORI S. HONORATI ARELATENSIS.

De causa quadam matrimoniali.

([34] Viterbii, vi Kal. Julii.)

Ex tenore tuarum litterarum accepimus quod cum Petrus et M. mulier in annis majoribus constituti per verba de præsenti matrimonium contraxissent, quidam dicens illos quinto se consanguinitatis gradu contingere, coram te cœpit matrimonium accusare qui demum juxta formam canonis præstito juramento ad fundandam intentionem suam duos testes inducens, consanguinitatem ipsam taliter computavit. Malenutrita,

situs vero Guiscardum, Guiscardus Mariam, Maria Gilium, Gilius nuptam Petro. Item, Maria uxorem Bernardi Amalrisci, quæ Beatricem uxorem Bernardi Aldeberti, quæ Beatricem uxorem Bernardi de Regordano, qui Petrum de quo agitur genuerunt: quem alter testium in omnibus est secutus ; reliquus vero consanguinitatis gradus hoc modo distinxit. Milenutrita et vir ipsius Causitum atque Mariam, Causitus autem Guiscardum, Guiscardus matrem Gilii, Gilius sponsam Petri. Item, Maria

(34) Cap. Ex tenore, De consang., in 4 Collect.

datum per omnia fideliter exsequentes, in locis in A imo pro eo quod se fecisse proposuit,odiosus sibi

quibus fuerint tam divinum officium quam alia ecclesiastica sacramenta præter baptismata parvulorum et pænitentias morientium ipsis præsentibus faciatis omnino cessare, contradictores appellatione remota per censuram ecclesiasticam compescendo,et illos canonicos qui juxta continentiam ejusdem mandati ad nos accedere contempserunt,ac sæpedicto Waldemaro favere præsumunt, denuntiando in electionis negotio partes aliquas non habere,clericos seu monachos vel etiam laicos qui eidem impertiuntur favorem,excommunicationis vinculo innodetis, nisi admoniti resipiscant, eos qui abbatias vel alias prælaturas aut beneficia receperunt ab ipso, auctoritate nostra dignitatibus et beneficiis talibus sine spe restitutionis in perpetu- B prudenter implevit, et tanquam arbor fructifera in um spoliantes.

Datum Viterbii, vi Non. Julii, etc. ut in alia.

LXIV.

EPISCOPO CONCORDIENSI.

Ut admittet cessionem episcopi Tervisini.
(Viterbii iv Non Julii.)

(43) Sicut venerabilis frater noster Tervisinus epi-
scopus per suas nobis litteras intimavit,cum biennio
jam elapso quidam Ecclesiæ suæ canonicus corporis
infirmitate detentus inter cætera cuidam confessus
fuerit sacerdoti quod ipse ac quidam laicus, advo-
catus videlicet Ecclesiæ Tervisinæ, a quodam con-
sanguineo ejusdem episcopi quasdam promissiones
et securitates acceperant si eum episcopatum con-
tingeret obtinere,idem consilio sacerdotis inductus C
hoc in secreto eidem episcopo revelavit. Et licet epis:
copus apud consanguineum supradictum precibus
terroribus atque minis sæpius institisset ut eidem
exponeret an securitatem aliquam seu promissionem
pro sua electione fecisset,ipse tamen constanter uni-
versa negavit. Nuper autem jamdicto episcopi con-
sanguineo corporis infirmitate gravato,cum episco-
pi conscientiam id quod a canonico audierat stimu-
laret,omni studio ac diligentia cœpit eumdem lai-
cum per eum qui judicaturus est vivos et mortuos
obtestari ut si qua pro electione ipsius aliquando
promisisset, nullatenus occultaret. Qui postmodum
eidem episcopo sic respondit, quod bonæ memoriæ
Conrado episcopo Tervisino defuncto, canonico et
advocato prædictis quamdam promissionem fecerat
si eumdem contingeret ad episcopatum assumi,sed
tunc nulla de ipso electio facta fuit,quodam alio E.
videlicet nomine in episcopum Tervisinum electo.
Sed eodem E.post triennium carnis debitum exsol-
vente idem episcopi consanguineus pro electione
ipsius quamdam pecuniæ quantitatem advocato
supradicto promisit, cujus partem tempore proce-
dente dicto advocato persolvit. Quæ omnia memo-
ratus episcopus, divinum testimonium invocando
asseruit se penitus ignorasse, nec solvisse aliquid
pro eadem pecunia consanguineo sæpedicto, quin-

(43) Vide lib. xvi, epist. 19, 160.

ex tunc exstitit et ingratus. Et licet idem episcopus ab hujusmodi pravitatis excessu alienum se reputaverit et immunem, ad dubietatis tamen scrupulum amputandum rei scriem nostro censuit apostolatui reserandam. Et sive super præmisso facto culpabilis esset, sive in ulpabilis judicandus, per dilectos tamen filios magistrum Gallum et J. Ecclesiæ suæ canonicos, quibus super hoc mandatum dederat speciale, a nobis cedendi licentiam postulavit, utpote qui præ multis angustiis pastoralis sollicitudinis fatigatus ad umbram quietis aspirat. Porro dictus episcopus in multis se reddidit merito commendandum, tum quia tanquam fidelis et diligens dispensator injunctum sibi villicationis officium vinea Domini sabaoth gratos fructus uberesque produxit, sub cujus provisionis umbraculo commissa sibi Ecclesia in spiritualibus et temporalibus dignoscitur floruisse; tum quia studium Simoniacæ pravitatis exacta diligentia investigans,quanto potius erat innocens, tanto minus illud veluit palliari; sed cum bonarum mentium sit ibi culpam propriam formidare ubi culpa non est, alienum excessum, quod lædi timuit,nobis quasi proprium indicavit,ut conscientiæ nubilum, quod peccatum alienum induxerat, apostolicæ responsionis oraculum serena. ret; tum etiam quia sub pastoralis officii sarcina ingemiscens, exonerari humiliter petiit ab eadem, et qui laudabiliter injuncti sibi ministerii curam implebat,insufficientem se judicans, subesse appetit potius quam præesse, ac in humili statu devotum exhibere Domino famulatum quam in dignitatis apice gloriari.Licet autem ex ejusdem absentia Ec clesiæ Tervisinæ timeantur dispendia provenire, quæ sub provisione ipsius multa recepisse dignoscitur incrementa,quia tamen se propriis meritis dignum reddidit gratia speciali, nos ipsius supplicationibus inclinati postulationi ejus ex benignitate apostolica duximus annuendum.Quocirca fraternitati tuæ præsentium auctoritate mandamus quatenus cessionem ipsius recipiens vice nostra, eumdem absolvas ab onere officii pastoralis,competentem eidem de bonis episcopalibus provisionem assignans.

Datum Viterbii, iv Non. Julii, pontificatus nostri Danno duodecimo.

LXV.

CAPITULO TERVISINO.

De eodem re.

(Datum ut supra).

Sicut venerabilis frater noster, etc., in eumdem fere modum ut in alia usque in finem. Quocirca devotionem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta sub obtestatione divini judicii districte præcipiendo,mandantes quatenus post cessionem ipsius convenientes in unum,

sancti Spiritus gratia invocata, omni caraali gratia, A circumamicta varietate regina, velut castrorum

humano favore, ac commodo privato posthabitis, habentes præ oculis solum Deum, personain idoneam, quæ tanto congruat oneri et honori, et prodesse debeat potius quam præesse, canonice vobis in episcopum eligatis.

Datum, ut supra.

LXVI.

acies ordinata. Verum ista non dicimus quod æmulationem hujusmodi approbemus, sed ut illius sequamur exemplum qui factus est infirmis infirmus, imo qui omnibus omnia factus est ut omnes lucrifa. ceret ei qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Nunquid, amantissimi fratres arguendus est medicus qui aliquid aliquando minus sanum indulget ægroto nimium cupienti. Nequaquam, quoniam, etsi parum obsit ad aliquid, nonnunquam tamen ad aliud valde prodest, cum et crustula non abs re permittatur ad tempus teneEjus exemplo, etc., ut in caterno penultimo regesti ram contingere cicatricem donec ipsa sub illa melius undecimi anni usque censuimus proponendum frasolidetur, et renascente novo, vetus unguis non tribus et amicis, cum prælatorum conscientia et totus pariter excludatur. Vos ergo, fratres, hujusassensu, ita quod ab eis propter hoc nec ecclesiarum frequentatio, nec clericorum prædicatio post- B modi supportetis in spiritu lenitatis, non adjicientes

TERRACONENSI ARCHIEPISCOPO ET SUFRAGA NEIS EJUS.
De negotio Durandi de Osca (44).

(Viterbii, In Non. Julii.)

ponatur, etc., usque in finem. Ad majorem vero cautelam alias quasdam litteras, quas vobis dirigimus incipientes hoc modo: Si quemadmodum (45), et quasdam alias quas illis direximus hoc habentes principium: Gravem contra vos (46), ab eis volumus præsentari.

Datum Viterbii, 11 Non. Julii, anno duodecimo.

LXVII.

NARBONENSI ARCHIEPISCOPO ET SUFRaganeis ejUS.
De eadem re.

(Viterbii, m Non. Julii.)

Si, quemadmodum nobis per litteras vestras et duos fratres Cisterciensis ordinis intimastis, Durandus de Osca cum complicibus suis infideliter agit, vel ad fallendum Romanam Ecclesiam, vel ad eludendum canonicam disciplinam, illud sibi profecto continget quod de talibus Scriptura testatur: In insidiis suis cupientur iniqui (Prov. x1), cum astutias Satanæ non penitus ignoremus Si vero de pristina superstitione quidquam retineat ad cautelam, ut facilius capere possit vulpeculas quæ moliuntur vineam Domini demoliri, tolerandus est prudenter ad tempus, donec arbor a fructibus cognoscatur, dummodo circa substantiam veritatis de corde puro et conscientia bona et fide non ficta procedat, quandoquidem Paulus apostolus dicat, cum essem astutus, dolo vos cepi (11 Cor. x11), dolum appellans prudentiam quam multa dissimulando gerebat ut animas diabolica fraude deceptas multifariam multisque modis reduceret ad illum qui via, veritas est et vita, cum et ipse longius se finxerit ire quando duobus discipulis se ostendit in effigie peregrina. Quod si etiam a prisca consuetudine non subito recedat ex toto, aliquid sibi de illa reservans ut verecundiæ parcendo quasi veterem legem sepeliat cum honore, nec sic est penitus confutandus, dummodo, sicut prædiximus, non aberret in substantia veritatis. Consuetudinum quippe diversitas in habitu præsertim extrinseco, deformitatem in sancta Ecclesia non inducit, cum assistat a dextris Sponsi

(44) Vide supra lib. xi, epist. 190. (45) Epist. 67.

PATROL. CCXVI.

C

D

sed allicientes eosdem; quia plerique homines facilius commonitionibus quam comminationibus revocantur, et nonnullos affabilitas gratiæ magis corrigit quam asperitas disciplinæ. Prius enim infundendum est oleum, et, si necesse fuerit, superinfundendum est vinum, quamvis circa conversos hujusmodi modo post vinum infusum sit oleum infundendum, cum duduin perversi excommunicationis fuerint mucrone percussi, nunc vero conversi communionis sint amplexu fovendi. Nam et prudens chirurgicus ad curationem diri vulneris prius adhibet medicamenta mordacia; sed, cum sanari jam cæperit, curam ipsius suavi unguento consummat. Verum, si male sanata cicatrix redit in vulnus, nonnunquam adhibet ferrum vel ignem, ne pars sincera contrahat corruptelam. Sic et vos, fratres, more prudentis medici faciatis, maxime si permiserint etiam cum murmure se curari, non calumniantes conversationis eorum propositum, quod in litteris nostris vobis ostenditur comprehensum, maxime datis eodem tempore cum præsentibus ad cautelam cum pensatis undique circumstantiis non sit temere improbandum. Quod si vestram contempserint medicinam, relatione fideli nostris quantocius auribus intimetis, utadhibeamus remedium quod videbimus expedire. Sic enim erroneos ab hæretica pravitate intendimus revocare ut velimus fideles in catholica veritate fovere, cum tolerabilius sit perversos in sua perversitate perire quam justos a sua justitia declinare.

Datum Viterbii, I Non. Julii, etc.

LXVIII.

TERRACONEMSI ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAFANEIS EJUS.

Super eadem. (Sicut supra.)

Si quemadmodum venerabiles fratres nostri, Narbonensis archiepiscopus et suffraganei ejus, ete. sicut supra.

(46) Epist. 69.

3

« AnteriorContinuar »