Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

EPISCOPO ET CAPITULO MASSILIENSI.

Ul mandatario apostolico assignent præbendam. (Laterani.)

Apostolicæ sedis benignitas, quæ curam gerit et sollicitudinem singulorum, suam gratiam specialiter circa illos ampliare tenetur qui noscuntur diutius in ejus obsequiis laudabiliter insudasse. Dignum est enim ut ipsius domestici ab ejusdem uberibus repleantur, et sibi eam inveniant affluentem quam etiam in benignitatis affluentia sibi sentiunt exuberantem ignoti. Cum igitur pro dilecto filio magistro R. scriptore nostro, cujus fidelitas et

(28) Postulati per sedem apostolicam edoceri utrum sacerdos ecclesiam habens in una diœcesi, et residens in eadem, domicilium vero patrimonii ratione in alia, ibique delinquens, ab episcopo in cujus habet diœcesi patrimonium pro dilecto ibidem commisso debeat judicari, præsertim in causis (29) quæ officii seu beneficii privationem exposcunt.Ad quod breviter respondemus quod per episcopum in cujus deliquit diœcesi (30) sententia promulgari poterit in eumdem, sed ab episcopo in diœcesi cujus ecclesiam obstinet,erit quoad ipsam ecclesiam hujusmodi exsecutio sententiæ facienda (31). (32) Quæ- B devotio in cancellariæ nostræ servitio est probata, sivisti præterea utrum contra quosdam contempta excommunicationis sententia debitas ecclesiis decimas subtrahentes tibi regiam implorare liceat potestatem, cum ad solutionem ipsarum vix absque sanguinis effusione (33) valeant coarctari. Ad quæ tibi duximus respondendum, quod si te de hujusmodi querimoniam simpliciter deponente, rex (34). cui ad bonorum laudem et malefactorum vindictam gladius est commissus, in eosdem rebelles traditam sibi exercuerit potestatem, eorum erit duritiæ imputandum (35). Cœmeteria vero in quibus excommunicatorum corpora sepeliuntur (36) per suorum violentiam propinquorum, reconcilianda erunt aspersione aquæ solemniter benedictæ sicut in ecclesiarum dedicationibus consuevit (37). Procurationes autem quæ visitationis ratione debentur, sine manifesta et necessaria causa non exigas, nisi cum personaliter (38) officium visitationis impendis. Tu denique, frater episcope, super te ipso. etc.

(27) Slewicensi. Suffraganeo episcopi Londensia in Dania, qui Ecclesiæ primas; sic autem legendum in rubrica, c. Postulasti, De foro compet. Marchionis Slewicensis sive Slewici (quæ olim Heideba) meninit Krantzius, Metropol. lib. 1, c. 5.

(28) Cap. Postulasti, De foro compet.

(29) Causis. C. Si quis amodo et sequentibus 81 distinct.

jam tertio vobis scripserimus ut eidem, quem dudum ad mandatum nostrum nullo sibi beneficio assignato in fratrem et canonicum recepistis, curaretis tam in domibus quam in aliis sicut uni ex vobis providere,ac postmodum quibusdam vestrum in nostra præsentia constitutis hoc idem injunxerimus viva voce, grave gerimus et indignum quod vos more aspidis surdæ aures penitus obturantes, id hactenus efficere non curastis. Volentes igitur adhuc utrum in vobis aliqua obedientiæ scintilla remanserit experiri, universitati vestræ per apostolica scripta mandamus et districte præcipimus quatenus ipsi magistro saltem hac vice juxta præscriptam formam providere curetis. Alioquin noveritis nos dilecto filio magistro Thedisio nuntio nostro per C nostros dedisse litteras in præceptis ut de bonis Ecclesiæ vestræ secundum formam eamdem competentem sibi provisionem nostra fultus auctoritate assignet, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles

(30) In cujus del. diœcesi. Auth. qua in provincia C. ub. de crim. agi oport. Vide glossam in Clem. Postoralis, et § Quod si, versic. de more, De sentent. et re judic., et c. fin., De foro. compet., licet aliter Orestes sentiat apud Euripidem in hæc verba: οὐ προσήκομεν κολάζειν τοῖς δὲ Φωκέων δὲ γῆ, τοῖς δὲ D Argivis scilicet, apud quos impii parricidii scelus horrendo matris vulnere perpetrarat. Videndus Aufrerius ad decis, Capel. Tolos., q. 423.

(31) Facienda, ut in 1. a Divo Pio, 1. De re judic. 21, 1. Cum unus, & Is qui possidere, De rebus auct. jud. possid., ex quibus legibus ordinationis Aurelianensis, § 90 et §172 Blesensis, descripti sunt. (32) Cap. Postulasti, De homicidio.

(33) Sanguinis effusione. Clericis, judicium sanguinis agitare non licet, cap. Clericis, ne cler. vel mon.; suffundit sanguinem siquidem non effundit Ecclesia apud Tertull.

(34) Rex. Daniæ Valdemarus II. De quo Krantzius, Daniæ lib. vii, c. 13. Vide supra lib. xi, epist. 3, et infra epistolam 8.

(35) Vide. cap. Sacris, De sepultur., et cap. Proposuisti, De dedicat. eccl.

(36) Sepeliuntur, corrige dictum c. Consuluisti ; neque enim absque vi armata aut metu qui in constantem cadere potest, clerici excommunicatos tumulo commendabunt, sic lib. xiv, epist. 10, cum interdictorum obsequio terræ redditur quod suum est, forte quia interdicto subditi cognationis vinculo junguntur, ad quos cura sepeliendi spectat. V. I. Græca quæ Herodi rhetoria Salmasio nostro ascri. bitur:

Οὐ θέμις ἀμφὶ νέκυσσι βαλεῖν ἱρόχθονα βώλον Πλὴν ὅκεν αἵματος ἦσι καὶ ἔγγονος εἰσαμενόιο, Quod probatur ab Isocrate in panegyrico: ἠνάγκασαν ἀποδοῦναι θάψαι τοὺς νεκρους τοῖς προσήκουσι. Videeumdem in oratione de pace. Hinc collatio et unctio cognationis partes, et familiaria sepulcra ex V. 1. Romæ apud Alberinos, Ut quando ego etiam esse desidero pariter cum eis ponar, et in c. Ebron et in c. sequenti 13, q. 2, vel ideo adesse deliberant, quoniam obsequii ultimi tralatitia humanitate lapidare festinant, aut eumdem componunt in arcula,non in pergula, ut vult Lipsius apud Fetronium in funere Democriti; si quidem hæc omnia humanitatis officia non scripta sed nata lege decernuntur.

(37) Vide cap. Procurationes, De censib.

(38) Personaliter, sic leg. in d. c. 33, concil. Lateran. non præsentialiter.

per censuram ecclesiasticam appellatione postposita A verit obsequium Redemptori. Nam et quomodo se

compescendo. Tu denique, frater episcope, super

te ipso et credito tibi, etc.

Datum Laterani.

Scriptum est super hoc dilecto filio magistro Thedisio nuntio nostro, verbis competenter mutatis.

XXVIII.

UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS PER MAGUNTINENSEM
PROVINCIAM CONSTITUTIS.

De negotio terræ sanctæ.

Quia major nunc instat necessitas quam unquam exstiterit ut terræ sanctæ necessitatibus succurratur, et de succursu speratur major quam unquam provenerit utilitas proventura, ecce resumpto clamore clamamus ad vos, et pro illo clamamus qui moriendo voce magna clamavit in cruce, factus B obediens Deo Patri usque ad mortem crucis, clamans ut nos ab æternæ mortis eriperet cruciatu, qui clamat etiam per seipsum, et dicit: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. xvi): ac si diceret manifestius: Qui vult me subsequi ad coronam,ne quoque subsequatur ad pugnam, quæ nunc ad probationem proponitur universis. Poterat enim omnipotens Deus terram illam, si vellet, omnino defendere,ne in manus traderetur hostiles. Posset et illam, si vellet, de manibus hostium facile liberare,cum nihil possit ejus resistere voluntati. Sed cum jam superabundasset iniquitas, refrigescente charitate multorum,ut fideles suos a somno mortis

ad vitæ studium excitaret, agonem illis proposuit in quo fidem eorum velut aurum in fornace probaret, occasionem salutis, imo salvationis causam præstando,ut qui fideliter pro ipso certaverint, ab ipso feliciter coronentur, et qui ei noluerint in tantæ necessitatis articulo debitæ servitutis impendere famulatum, in novissimo districti examinis die justam mereantur damnationis sententiam sustinere. O quanta jam provenit utilitas ex hac causa quam multi conversi ad pœni. tentiam pro liberatione terræ sanctæ mancipaverunt se obsequio crucifixi, et quasi per agonem martyrii coronam gloriæ sunt adepti,qui forte in suis iniquitatibus periissent, carnalibus voluptatibus et mundanis illecebris irretiti! Vetus est hoc artificium Jesu Christi,quod ad suorum salutem fidelium diebus istis dignatus est innovare. Si enim rex aliquis temporalis a suis hostibus ejiceretur de regno, nisi vassalli ejus pro eo non solum res exponerent, sed personas, nonne cum regnum recuperaret amissum, eos velut infideles damnaret, et excogitaret in eos inexcogitata tormenta, quibus perderet male. malos? Sic Rex regum, Dominus Jesus Christus, qui corpus et animam et cætera vobis contulit bona, de ingratitudinis vitio et infidelitatis crimine vos damnabit, si ei quasi ejecto de regno, quod pretio sui sanguinis comparavit, neglexeritis subvenire. Sciat ergo se culpabiliter durum et dure culpabilem quicunque in hoc necessitatis articulo suum nega

[ocr errors]

D

cundum præceptum divinum diligit, proximum suum sicut seipsum cui scit fratres suos fide ac nomine Christianos apud perfidos Saracenos ergastulo diri carceris detineri ac jugo deprimi gravissimæ servitutis,ei ad liberationem eorum efficacem operam non impendit, transgrediendo illius naturalis legis mandatum,quod Dominus in Evangelio declaravit. Quæcunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. vii).An forte nescitis quod apud illos multa millia Christianorum in servitute ac carcere detinentur, qui tormentis innumeris cruciantur? Et quidem omnes pene Saracenorum provincias usque post tempora beati regorti Christiani populi possederunt; sed ex tunc quidam perditionis filius, Macho metus pseudopropheta,surrexit, qui per sæculares illecebras et voluptates carnales multos a veritate seduxit; cujus perfidia etsi usque ad hæc tempora invaluerit, confidimus tamen in Domino, qui jam fecit nobiscum signum in bonum, quod finis hujus bestiæ appropinquat, cujus numerus secundum Apocalypsin Joannis intra sexcenda sexaginta sex clauditur,ex quibus jam pene sexcenti sunt anni completi.

Certe præter priores injurias grandes et graves Redemptori nostro pro nostris offensis a perfidis Saracenis illatus, nuper in monte Thabor, ubi discipulis suis future glorificationis speciem demonstravit,iidem perfidi Saraceni quamdam munitionis arcem in confusionem Christiani nominis ere

xerunt,per quam civitatem Accon sibi valde vicinam de facili cogitant occupare, ac deinde sine omni contradictionis obstaculo residuum terræ hujus invadere, cum sit viribus et opibus pene penitus destituta. Eia igitur, dilectissimi filii, dissensiones et æmulationes fraternas in pacis et dilectionis fœdera conmutantes, accingimini ad obsequium crucifixi,non dubitantes pro illo res exponere ad personas qui pso vobis animam suam possit et sanguinem suum fudit, certi pariter et securi quod si vere pœnitentes fueritis, per hunc temporalem laborem, quasi quodam compendio, ad requiem pervenietis æternam.Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli aucto. ritate confisi, ex illa quam nobis Deus, licet indignis, ligandi atque solvendi contulit potestate omnibus qui laborem istum in propriis personis subierint et expensis plenam suorum peccaminum, de quibus veraciter fuerint corde contricti et ore confessi, veniam indulgemus, et in retributione justorum salutis æternæ pollicemur augmentum. Eis autem qui non in personis propriis illuc accesserint,sed in suis duntaxat expensis juxta facultatem et qualitatem'suam viros idoneos destinarint, et illis similiter qni licet in alienis expensis, in propriis tamen personis accesserint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Hujus quoque remissio. nis volumus et concedimus esse participes juxta quantitatem subsidii et devotionis affectum omnes

qui ad subventionem terræ sanctæ de bonis suis A necessitas aut evidens utilitas postulaverint,votum

congrue ministrabunt (39). Personas quoque ipsorum et bona ex quo crucem assumpserint sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, nec non et sub archiepiscoporum et episcoporum et omnium prælatorum Ecclesiæ Dei defensione consistant, statuentes ut donec de ipsorum obitu vel reditu certissime cognoscatur, integra maneant et quieta consistant.Quod si quisquam contra præsumpserit, per ecclesiarum prælatos appellatione postposita censura ecclesiastica compescatur.Si qui vero proficiscentium illuc ad præstand as usuras juramento tenentur astricti, creditores eorum per ecclesiarum prælatos, ut remittatur eis præstitum juramentum et ab usurarum exactione desistant, eadem præcipimus districtione compelli.Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum simili cogi animadversione mandamus.Judæos vero ad remittendas ipsis usuras per sæcularem compelli præcipimus potestatem ; et donec illas remiserint,ab universis Christi fidelibus tam in mercimoniis quam in aliis per excommunicationis sententiam eis omnino communio denegetur.

B

ipsum de apostolico possit mandato commulari aut redimi vel differi.Et propter eamdem causam remissiones et indulgentias hactenus a nobis concessas procedentibus in Hispaniam contra Mauros vel contra hæreticos in Provinciam revocamus; maxime cum illis concessæ fuerint ad tempus quod jam ex toto præteriit, et istis ob causam quæ jam ex majori parte cessavit; utroque negotio per Dei gratiam adeo prosperato ut vehementem instantiam non requirat et si forte requirereret, non ingruenti necessitati prospicere curaremus.

Concedimus tamen ut hujusmodi remissiones et indulgentiæ apud provinciales remaneant et Hispanos.Cæterum quia cursarii et piratæ nimis impediunt subsidium terræ sanctæ capiendo et spoliando, transeuntes ad illam et revertentes ab illa, nos eos et principales adjutores et fautores eorum excommunicationis vinculo innoda nus, sub interminatione anathematis inhibentes ne quis cum eis scienter communicet in aliquo venditionis vel emptionis contractu, et injungentes rectoribus civitatum et locorum suorum ut eos ab hac iniquitate revocent et compescant. Alioquin, quia nolle perturbare perversos nihil est aliud quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultæ qui manifesto facinori desi. nit obviare, nos in personas et terras eorum severitatem ecclesiasticam curabimus exercere, cum tales non minus quam Saraceni adversentur nomini Christiano. Innovamus præterea excommunicationis sententiam in Lateranensi concilio promulgatam adversus eos qui Saracenis arma, ferrum et lignamina deferunt gelearum,quique piraticis Saracenorum navibus curam gubernationis exercent,,eosque rerum suarum privatione multari et capientium servos,si capti fuerint, fore censemus; præcipientes ut per omnes urbes maritimas diebus Dominicis et festivis hujusmodi sententia publice innovetur. Verum cum longe plus de divina clementia quam de humana potentia confidere debeamus, oportet nos in tali conflictu non tam corporalibus armis quam spiritualibus dimicare. Ideoque statuimus et mandamus ut singulis mensibus semel fiat generalis processio seorsum virorum, ac seorsum,ubi fieri poterit, mulierum, in humilitate mentis et corporis, cum devota orationum instantia postulantium ut

Ut autem terræ sanctæ subsidium divisum in plurimos facilius impendatur, obsecramus omnes et singulos, per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum solum verum, unum æternum Deum postulantes,vice Christi, pro Christo, ab archiepiscopis et episcopis, abbatibus et prioribus, et tam cathedralium quam aliarum conventualium ecclesiarum capitulis et clericis universis, nec non civitati- C bus, villis et oppidis competentem numerum bellatorum cum expensis ad triennium necessariis secundum proprias facultates. Et si ad hoc unum quodlibet non suffecerit, plura conjungantur in unum ; quia pro certo speramus quod personæ non deerunt, si expersæ non desint. Postulantes hoc ipsum a regibus et principibus,comitibus et baronibus, aliisque magnatibus, qui forsitan per seipsos personaliter non accesserint ad obsequium Crucifixi. A civitatibus vero maritimis navale subsidium postulamus. Et ne aliis onera gravia et importabilia imponere videamur quæ digito nostro movere nolimus, protestamur veraciter coram Deo quia quod ab aliis exigimus faciendum, hoc ipsi prompto animo faciemus. Clerici autem ad hoc negotium D misericors Deus auferat a nobis hoc confusionis neccessariis providimus indulgendum ut,omni contradictione cessante, beneficiorum suorum proventus propter hoc valeant usque ad triennium pignori obligare.Quia vero subsidium terræ sanctæ multum impediri vel retardari contingeret si ante susceptionem crucis examinari quemlibet oporteret an esset idoneus et sufficiens ad hujusmodi votum personaliter prosequendum,concedimus ut,regularibus personis exceptis, suscipiant quicunque voluerint signum crucis (40(; ita quod cum urgens

(39) Gregor. VIII, epist, 1.

opprobrium,liberando terram illam in qua universa redemptionis nostræ sacramenta peregit de manibus paganorum, restituendo eam ad laudem et gloriam nominis sui sancti populo Christiano, proviso prudenler ut semper in ipsa processione verbum salutiferæ crucis cum diligenti exhortatione populo proponatur. Orationi vero jejunium et eleemosyna conjungantur; ut iis quasi aliis facilius et celerius ipsa volet oratio ad piissimas aures Dei, qui nos clementer exaudiat in tempore opportuno. Singulis

(40) Vide infra epist. 108.

scopo et abbatibus, prioribus et universis Christi fidelibus per Boemiam constitutis. In eumdem modum per Tusciam. In eumdem modum per Hiberninm. In eumdem modum per Norwegiam. In eumdem modum per Calabriam. In eumdem modum per Scotiam, In eumdem modum universis per regnum Franciæ constitutis.

quoque diebus intra missarum solemnia, post pacis ▲ dum per Angliam. In eumdem modum Pragensi epiosculum,cum jam pro peccatis mundi offerenda vel sumenda est hostia salutaris,omnes tam viri quam mulieres humiliter prosternantur in terram, et a clericis psalmus iste, Deus venerunt gentes in hær editatem tuam (Psal. LXXVIII), alta voce cantetur : quo cum hoc versu devote finito: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugian! a facie ejus qui oderunt eum (Psul. LXVII), sacerdos qui celebrat, orationem istam super altare decantet :

Deus,qui admirabili providentia cuncta disponis, te suppliciter exoramus ut terram quam unigenitus Filius tuus proprio sanguine consecravit de manibus inimicorum crucis eripiens,restituas cultui Christiano, vota fidelium ad ejus liberationem instantium misericorditer dirigendo in viam salutis æternæ. Per eum- B

dem Dominum nostrum, etc.

In illis autem ecclesiis in quibus conveniet processio generalis, truncus concavus statuatur tribus clavibus consignatus, una penes honestum presbyterum, alia penes devotum laicum, et tertia penes aliquem regularem fideliter conservandis, in quo clerici et laici, viri et mulieres, eleemosynas suas ponant in terræ sanctæ subsidium convertendas secundum dispositionem eorum quibus hæc fuerit sollicitudo commissa. Porro super processu et transitu modesto et ordinato, congruo loco et tempore faciendo,nondum oportet aliquid diffinire,donec exer. citus Domini cruce signetur;sed tunc pensatis undique circumstantiis,quæcunque viderimus opportuna de prudentum virorum consilio statuemus. Ad hæc igitur exsequenda dilectos filios... de Salem et... quondam de Novocastro abbates et C. decanum Spirensem et præpositum Augustensem, viros utique probatæ honestatis et fidei, deputamus: qui ascitis secum viris providis et honestis, auctoritate nostra statuant et disponant quæcunque ad hoc negotium promovendum viderint expedire, facientes quæ statuerint in singulis diœcesibus per viros idoneos ad hoc specialiter deputatos fideliter ac sollicite procurari. Quocirca universitatem vestram rogando monemus et obsecramus in Domino, per apostolica vobis scripta mandantes et in virtute Spiritus sancti injungentes quatenus eis pro Christo legatione fungentibus tales vos exhibere curetis, necessaria ministrantes eisdem, quod per vos et in vobis fructum faciant exoptatum.

In eumdem modum per Magdeburgensem et Bremensem provincias. In eumdem modum per Coloniensem provinciam. In eumdem modum per Sardiniam. In eumdem modum per Salzeburgenscm provinciam. In eumdem modum per Dalmatiam. In eumdem modum per Treverensem provinciam. In eumdem modum per Ravennatem. In eumdem modum per Poloniam. In eumdem modum per Mediolanensem et Januensem provincias constitutis. In eumdem modum per Suetiam. In eumdem modum per Marchiam Anconitanam. In eumdem modum per Lundensem provinciam. In eumdem modum per Hungariam. In eumdem mo

C

XXIX.

DE SALEM ET P. QUONDAM DE NOVOCASTRO ABBATIBUS,
ET DECANO SPIRENSI, ET PRÆPOSITO AUGUSTENSI,
EXSECUTORIBUS.

Super eodem.

Pium et sanctum propositum quod de subventione terræ sanctæ pro communi salute, Deo inspirante, concepimus et perducere satagimus ad effectum,ex generalibus litteris poteritis advertere manifeste. Cum ergo de sinceritate ac sollicitudine vestra geramus fiduciam pleniorem, vesque reputemus idoneos ad fungendum pro Christo legationis officio in hac causa, devotionem vestram monemus, rogamus et obsecramus in Domino, per apostoliea vobis scripta districte præcipendo mandantes et in remissionem peccaminum injungentes quatenus, accensi zelo fidei Christianæ, per Maguntinensem provinciam portetis in humilitate cordis et corporis verbum crucis,et ad vindicandam injuriam crucifixi fideles ipsius, prout in generalibus litteris continetur,cura sollicita et accurata sollicitudine inducatis, exsequentes diligenter et efficaciter universa quæ ad subsidium terræ sanctæ in eisdem litteris videbitis

comprehensa, quæ a vobis volumus studiose notari. Ut autem operum exhibitione monstretis vos portare in cordibus vestris stigmata Jesu Christi, districte præcipimus quatenus, excutientes ab omni munere manus vestras, ne aliquid præter victum et alia necessaria recipientes a quoquam,qui etiam moderate sumentes hæc eadem et modeste, in evectionibus quatenarium et in persouis senarium numerum singuli vestrum nullatenus excedatis; ita modum atque modestiam in iis aliisque servantes ut in vobis nihil reprehensibile valeat inveniri per quod offendiculum credito vobis Evangelio præbeatur; promoventes eo studio ac vigilantia causam Christi ut multorum et magnorum bonorum quæ D de ipsa credimus proventura participes existatis. Si quid autem pro terræ sanctæ succursu fuerit vobis oblatum, faciatis illud apud aliquem religiosum locum studiose reponi,significaturi nobis in fine anni processum et profectum sollicitudinis vestræ, ut cognoscere valeamus apud quos profeceritis in personis aut rebus ad hoc salutare negotium deputatis, nostrumque vobis beneplacitum rescribamus, docentes qualiter in antea procedere debeatis.

In eumdem modum episcopo quondam Halberstatensi, el F. quondam abbati de Sichen, per Magdeburgensem et Bremensem provincias. In eumdem modum magistris Oliverio Coloniensis scholastico,

et Hermanno decano Bunnensi, per Coloniensem A ctæ multipliciter et corruptæ. Illius ergo testimonium provinciam. In eumdem modum episcopo Ratisponensi, et proposito Salzeburgensi. In eumdem modum Vilariensi et de Romerdof abbatibus per Treverensem provinciam. In eumdem modum archiepiscopo Gneznensi. In eumdem modum Upsallensi archiepiscopo. Pium et sanctum, etc., usque rescribamus. Sane volumus et mandamus ut per totum Suetiam cum consilio venerabilis fratris nostri Lundensis archiepiscopi apostolicæ sedis legati secundum præscriptam formam hoc negotium exsequarie. Nos enim eidem archiepiscopo nostris damus litteris in mandatis ut tibi super hoc consilium tribuat opportunum.

In eumdem modum Lundensi archiepiscopo apostolicæ sedis legato. Pium, etc., usque accensus zelo fidei Christianæ adjungas tibi viros idoneos, cum quibus per totum regnum Danorum portes, etc., usque fideles ipsius diligenter inducas etc., usque in evectionibus, cum pro hac causa processeris, vicenarium numerum non excedas,etc., usque causam Christi, ut particeps fias multorum et magnorum, etc., usque rescribamus. Sane scribimus venerabili fratri nostro Upsallensi archiepiscopo ut ipse per totam Suetiam cum tuo consilio secundum præscriptam formam hoc negotium exsequatur. Quare volumus et mandamus ut super hoc ei consilium tribuas opportunum.

B

invocamus qui testis est in cœlo fidelis quod inter omnia desiderabilia cordis nostri duo in hoc sæculo principaliter affectamus,ut ad recuperationem videlicet terræ sanctæ ac reformationem universalis Ecclesiæ valeamus intendere cum effectu: quorum utrumque tantam requirit provision is instantiam ut absque gravi et grandi periculo ultra dissimulari nequeat vel differri. Unde supplicationes et lacrymas frequenter effudimus coram Deo,humiliter obsecrantes quatenus super iis suum nobis beneplacitum revelaret, inspiraret affectum, ascenderet desiderium, et propositum confirmaret, facultatem et opportunitatem præstando ad ea salubriter exsequenda. Quapropter habito super iis cum fratribus nostris et aliis viris prudentibus frequenti ac diligenti tractatu, prout tanti sollicitudo propositi exigebat,hoc tandem ad exsequendum prædicta de ipsorum consilio providimus faciendum, ut quia hæc universorum fidelium communem statum respiciunt, generale concilium juxta priscam sanctorum Patrum consuetudinem convocemus propter lucra solummodo animarum opportuno tempore celebrandum; in quo ad exstirpanda vitia et plantandas virtutes, corrigendos excessus, et reformandos mores, eliminandas hæreses, et roborandam fidem, sopiendas discordias,et stabiliendam pacem, comprimendas oppressiones, et libertatem fovendam, inducendos principes et populos Christianos ad suc cursum et subsidium terræ sanctæ tam a clericis quam a laicis impendendum,cum cæteris quæ lon. C gum esset per singula numerare, provide statuantur inviolabiliter observanda circa prælatos et subditos regulares et sæculares quæcunque de ipsius approbatione concilii visa fuerint expedire ad laudem et gloriam nominis ejus, remedium et salutem animarum nostrarum, ac profectum et utilitatem populi Christiani.

Ir eumdem modum Galtero Londoniensi archidiacono, concellario et magistro Phi. de Oxoniæ per Angliam. In eumdem modum episcopo Florentino, et archiepiscopo Pistoricnei per Tuscian. In eumdem modum archiepiscopo Dubliniensi et abbati Mellifontis per Hiberniam In eumdem modum Nidrosiensi archiepiscopo per Norwegiam. In eumdem modum Ariminensi et Anconitano episcopis per Anconitanam marchiam. In eumdem modum Sancti Andreæ et Glasquensi episcopis per Scotiam. In eumdem modum Calaritano et Turritano archiepiscopis et Sardiniam. In eumdem modum Spalatino et Ragusino episcopis per Dalmatiam. In eumdem modum Parmensi episcopo et abbati Sancti Stephani Bononiensis. In eumdem modum archiepiscopis et episcopis Hungaria, ita quod quilibet in diœcesi sua. In eundem modum Nicolao subdiacono nostro. In eumdem modum Cusentino archiepiscopo et abbati Sambucinensi. In eumdem modum Roberto tituli Sancti Stephani in D Celio monte presbytero cardinali, apostolicæ sedis legato.

[blocks in formation]

Quia vero ante biennium universale non posset concilium commode congregari, disposuimus inte rim per viros prudentes in singulis provinciis plenius explorare quæ apostolicæ provisionis limam exposcunt, et præmittere viros idoneos ad terræ sanctæ negotium procurandum, ut si, exigente necessitate sacrum concilium approbaverit, nos personaliter ipsum negotium assumamus efficacius promovendum. Credentes igitur hoc salutare propositum ab illa descendere a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, universitati vestræ per apostolica scripta præcipiendo mandamus quatenus vos taliter præparetis quod a præsenti Dominicæ Incarnationis millesimo ducentesimo decimo tertio anno usque ad duos annos et dimidium, præfixis vobis pro termino Kalendis Novembris, nostro vos conspectui præsentetis cum modestia et cautela, ita quod in vestra provincia unus vel duo de suffraganeis valeant episcopi remanere pro Christianitatis ministeriis exercendis, et tam illi quam alii qui canonica forte præpeditione detenti perso

« AnteriorContinuar »