Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vestræ beatitudini justus Judex.

postea per quemdam notarium suas litteras desti- A rona justitiæ, quam in illum diem redditurus est navit, in quibus misericordiam potius quam judicium implorabat, postulans a nobis ut vel mitteremus Tolosam a ipsum, aut ei assignaremus locum alium competentem. Quibus diligenter in scriptis rescripsimus quod in causa ejus propter rationes præfatas procedere nullatenus poteramus, et idcirco noluimus eum gravare vel etiam nos ipsos inutiliter laboribus et expensis. Volentes igitur fines mandati diligentissime custodire, meram et plenam veritatem, scilicet totius facti seriem et processum, beatitudini vestræ breviter intimamus, cui soli Dominus imponendi finem tantis claudibus plenissimam scientiam et potestatem concessit. Ecclesiæ suæ omnipotens præsidentiam vestram in longitudinem dierum conservet.

XL.

De eadem re.

(Arausicæ, x Kal. Martii.)

C

Sanctissimo Patri ac benignissimo domino Innocentio Dei gratia summo pontifici, Michael divina promissione Arelatensis archiepiscopus, Willelmus Avenionensis, Burnus Vivariensis, Raimundus Uticensis, Arnaldus Nemausensis, Guillelmus Magalonem. Guillelmus Carpentoraciensis, Guillelmus Aurasicensis, Gaufridus Tricastinensis et Bertrandus Cavellicensis episcopi, et Raibaldus Vasionensis electus, et Pontius monasterii Sancti Egidii abbas, humiles servi sanctitatis ipsius, longitudiuem dierum cum vita et salute perenni. Utinam infallibiliter et oculata fide posset vestra sanctitas sicut nos possumus intueri qualiter videlicet partes nostras et fere totam provinciam Narbonensem, terras olim miseriæ tenebrarum et umbræ mortis, et in quibus nullus ordo, sed confusi inerat sempiterna, per ministerium vestrum et illorum quos ad exstirpandum Iolium agro Dominico ante faciem vestram operarios destinastis, Rex gloriæ, Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio, ad cultum fidei, ad statum quietis et pacis, et ad debitam reformationem potenter et mirabiliter revocavit. Sane regiones et provinciæ quæ traditæ fuerant Satanæ et ministris ejus hæreticis, rotariis el cæteris criminosis in exterminium et direptionem, præcipue, quod detestabilius erat, in conculcationem et contemptum nominis Christiani modo sub vigilantia vestra, per gratiam Jesu Christi, qui oriens eas visitavit ex alio, translatæ quasi de morte in vitam et de tenebris et confusione ad iucem, in religionis fervore, in tranquillitate temporum, et in multis aliis benedictionibus vestris exsultant adeo et respirant ut quæ prius partes et hæreditas dæmonum poterant non immerito appellari, nunc hæreditas sancta et pacis visio rectissime appellentur. Et ut brevitate succincta plurima colligamus magnalia Dei et vestra, quibus de doloribus inferi erepti sumus et ab Ægyptiaca servitute, vix D possent auribus apostolicis per alicujus scientiam vel facundiam intimari ad plenum. Pro iis et aliis beneficiis vestris et vere operibus vicarii Jesu Christi, quæ ab oriente in occidentem illuminant totum mundum, et a mari usque ad terminos orbis terræ coruscant, firmiter credimus et speramus pro certo quod in retributione justorum reposita est vobis co

(42) Vide Hist. Albig., cap. 66.

(43) Sanctissimo. Hujus epistolæ seriem truncam et mutilam habes apud eumdem Petrum, c. 66, quam variis in locis restitues ope c. ms. ex quo eamdem in hunc modum transcribi curavimus.

(44) Vaurum. Castrum Vauri apud Petrum Valsern. c 52, oppidum in Gallia Narbonensi quod idem nomen hodie retinet, sicut et castra quæ in hac epistola continentur. Distat septimo cum semisse unius a Tolosa, milliario, id est quinque leucarum itinere, si credimus Isidoro qui lib. xv

Verum, Pater sanctissime, adhuc summopere timendum est et cavendum ne venenum hydræ, hoc est, dolosissimæ civitatis Tolosa, si non tanquam membrum putridissimum succidatur, et ipsa circumstantia loca jam plene purgata et salubria inficiat iterum et corrumpat, et quod ædificatum est et reformatum a vobis multis laboribus et expensis, in antiquum chaos recidat, aut in multo deterius relabatur. Proinde benignitati vestræ cum devotione omnimoda flexis genibus et profusis lacrymis supplicamus quatenus secundum zelum Phinees, quem habetis, arripiat judicium manus vestra, et fermentatissima civitas illa cum sceleratis omnibus spurciliis et sordibus quæ se intra tumidum ventrem viperæ receperunt, cum in sua malitia non sit inferior Sodoma et Gomorrha, debito exterminio radicitus explantetur. Si enim laqueus ille contritus B fuerit, et nos erimus liberati. Alioquin in veritate, quæ Deus est, vobis loquimur et testamur quod si forte peccatis nostris exigentibus tyrannus ille vel potius hæreticus Tolosanus, aut etiam filius ejus, contritum caput et fortius conterendum erigeret, assumptis aliis septem spiritibus nequioribus se, ut singularis ferus et leo rugiens et quærens quos devoret, singula devastaret, et subverteret universa; ut longo tolerabilius esset Ecclesiam quæ est in partibus nostris esse vel habitare inter barbaras nationes quam ad pristinam confusionem redire. Provideat igitur apostolica circumspectio futuris cladibus et occurrat, ne prævaleat inimicus, nec a tam pio, tam sancto, et tim utili opere manus vestra desistat quousque draco Moysi prorsus devoraverit Pharaonis dracones, et fugato Jebusæo cum incircumcisis aliis et immundis, populus acquisitionis pacifice terra promissionis fruatur. Ad hæc, discretioni magistri Thedisii plurima paternitati vestræ referenda commisimus; qui super negotiis et necessitatibus totius provinciæ tanquam nobis ipsis indubitanter credatis, si placet. Ipse enim novit in omnibus plenissime veritatem. Conservet Deus sanctitatem vestram Ecclesiæ sanctæ suæ per tempora multa.

Datum Aurasicæ, decimo Kalendas Martii, anno Domini 1212.

XLI.
Super eodem.

(42) Sanctissimo (43) in Christo Patri ac beatissimo domino suo Innocentio Dei gratia summo pontifici, devoti et humiles servi ejus archiepiscopi, episcopi et alii Ecclesiarum prælati in concilio apud Vaurum (44) pro sanctæ fidei congregati negotio, cum omniaffectione longum vitæ spatium et salutem. Ad agendas paternitatis vestræ sollicitudini dignas grates cum nec lingua nec calamus nobis sufficiat, retributorem omnium bonorum exoramus ut nostrum in hac parte suppleat defectum, et abunde vobis retribuat omne bonum quod nobis et nostris aliisque partium nostrarum ecclesiis tribuistis. Cum enim in partibus ipsis pestis hæretica ibi antiquitus (45) seminata nostris temporibus usque adeò succrevisset quod cultus divinus ibidem haberetur omnino in opprobrium et derisum, et in clerum et hona ecclesiastica hinc hæretici, inde rotarii (46) grassaren

Orig. c. ult. leucam mille et quingentis passibus coarctari scribit.

(45) Antiquitus. Aurelie primum Albianensis error exortus est anno Domini 1017. Glaber Rad., Hist. Franc., lib. 11, c. 8; deinde per universi regni orbem pestis incrementum latens emersit.

(46) Rotarii, quibus adde balistarios qui tôi tpóny Wasconum adhuc nomen retinent arroutez, et Pyrenæorum scopulis tanquam Ithacæ addicti peregre proficiscentes non solum vestibus at nummis, sed interdum vitæ usu spoliant, ita ut vere Innocentius

tur, et tam princeps quam populus in reprobum A copiosam. Invocavit etiam contra Dei exercitum sensum dati a fidei rectitudine deviarent, tandem vigilantia vestræ sollicitudine faciente, ita nos ex alis oriens misericordia visitavit per sanctos exercitus signatorum, quos ad emundandas spurcitias pestis hujusmodi sapientissime deputastis, et Christianissimum eorum principem comitem Montis fortis, intrepidum Christi athletam, et invicium Dominici prælii bellatorem, Ecclesia, quæ tam miserabiliter corruerat, caput incoeperit relevare, et in parte maxima jam destructis adversitatibus et erroribus universis,terra dudum a cultoribus falsorum dogmatum conculcata, nunc divino cultui laudabiliter assuescat. Restant vero adhuc reliquiæ dictæ pestis. Tolosana videlicet civitas, cum castris aliquot, ubi tanquam sordes in sentinam cadentes residuum pravitatis hæretica se collegit quorum princeps, comes scilicet Tolosanus,qui ab antiquis temporibus, sicut multoties jam audistis, hæreticorum et fautor exstitit et defensor, pro viribus quæ B sibi remanserunt impugnat Ecclesiam, et quoad potest, pro fidei hostibus, ejus cultoribus se opponit. Ex quo enim a sanctitatis vestræ rediit præsentia cum mandatis in quibus ultra omnem suorum exigentiam meritorum egeratis misericorditer cum eodem, introivit, sicut manifeste videtur, angelus Satanæ in cor ejus, et gratiæ vestræ beneficiorum ingratus, de iis quæ coram vobis promiserat nil implevit. Imo pedagia (47) sæpius abjurata vebementera dauxit et ac si mandatorum ipsorum beneficio renuntiasse intenderet, ad omnes quos scivit vestros et Ecclesiæ Dei adversarios se convertit. Sane per Ottonem (48) Dei et Ecclesiæ inimicum, opinatus contra ipsam Ecclesiam vires assumere sub ipsius confidentia, manifeste, sicut asseritur, minabatur quod Ecclesiam de finibus suis et clerum radicitus exstirparet, hæreticos et rotarios, quos multoties abjuraverat,ex tunc ferventius solito fovere studuit et tenere.

Cum enim Catholicorum exercitus obsideret Vaurum, ubi sedes erat Satanæ atque erroris hæretici primatia, ipse in subsidium perversorum misit milites et clientes, et in castro suo quod Casseri appellatur fuerunt inventi et combusti a crucesignatis plusquam quinquaginta hæretici de vestitis(49), præter credentium eorum multitudinem

eos viros sanguinum dicat in c.Sententiam,ne cler. vel mach., et in c. 18 concil. Lateran., ubi lege rotariis, non ruptariis. Ideo Hyeronimus epist. 2 adversus Vigilant. sui originem exprobrat, quæ fuit in Convenarum comitatu (de quo supra epist. 13, lib. xv), ubi et rotarii aliique gregarii milites, viatores aggrediuntur.Sed unde dicti fuerint,patet ex Niceta Choniate lib. ult. De imperio Balduini. Itaque partem exercitus quæ utilitatis suæ causa ultro sequi vellet(rotam ipsi vocant)ablegarunt,potestate data urbes quæ defecissent suo arbitratu tractandi,ea cohors antegressa a nullo scelere et a nullo piaculo abhorruit. Inde Rogerius comes Fuxensis Ruptarius dictus est quod abbatum quorumdam suprema jura pro parte vi non jure sibi vindicasset. Vide Beloium in prosapia Fuxensi.Et Biterrensis episcopus infra epit. 4, rotarios sacrilegos, homicidas et omnium flagitiorum generibus irretitus exsecratur. A rota igitur veteri vocabulo, (cujus nomine pars exercitus intelligebatnr) rotarios dicemus.

(47) Pedagia, fiscus enim bonorum principum non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augetur. Symmachus, lib. x, ep.54,ideo multatur ut in c. Si qui Rominetas 24, quæst. 36.

(48) Othonem IV imperatorem, Martinus Pol. in Innoc. III.

(49) Vestitis lege perfectis. Quidam enim in Albigensi hæresi perfecti sive boni homines, alii vero credentes dicebantur, Petrus Valsern. c. 2.

(50) Severicum. Savaricum de Malleone vocat

C

D

Savaricum (50) regis Angliæ (51) inimici Ecclesia senescallum (52), cum quo Christi pugilem prædictum comiter Montisfortis apud Castrum novum Arii obsidere præsumpsit; sed, Christi dextera faciente, cito fuit ejus præsumptio in confusion em conversa, ita ut pauci Catholici infinitam Arianorum (53) multitudinem effugarent. Prædictorum autem Ottonis et regis confidentia defraudatus, ut qui baculo arundineo nitabatur, cogitavit iniquitatem abominabilem et catholicis auribus detestandam et ad regem Marrochitanum (54) suos nuntios destinavit, subsidium ejus,non solum in terræ nostræ, sed totius Christianitatis excidium, implorando. Sed conatum ejus et damnabilem intentionem superna pietas impedivit. Episcopum Agennensem a sede propria expellendo, bonis omnibus spoliavit. Abbatem de Moissiaco cœpit,et abbatem Montisalbani fere per annum tenuit captivatum. Rotarii quoque ipsius et complices peregrinos clericos et laicos innumerabiles variis affecere martyriis, et nonnullos detinent ac diutius tenuere captivos. In omnibus iis non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta; ita ut fiat quotidie semetipso deterior, et omnia mala quæ potest per seipsum et filium (55) ac complices suos Fuxensem et Convenarum comites et Gastonem de Bearno, viros sceleratissimos et perversos, contra Dei Ecclesiam operetur. Cum autem ultione divina et censura ecclesiastica memoratus athleta fidei, comes Christianissimus Montis fortis, terram ipsorum tanquam hostium Dei et Ecclesiæ sancto et justo prælio occupaverit fere totam, ipsi adhuc persistentes in sua malitia, et humiliare se sub potenti manu Dei contemnentes, nuper ad regem Aragonensem recurrerunt, per quem forte intendunt vestram circumvenire clementiam et Ecclesiam suggillare. Adduxerunt enim ipsum Tolosam nobiscum, qui de mandato legati et delegatorum vestrorum apud Vaurum conveneramus, colloquium, habiturum. Qui quæ ac qualia proposuerit et quæ nos ei duxerimus respondenda,ex rescriptis quæ vobis sigillata mittuntur plenius cognoscetis. Mittitur etiam sanctitati vestræ consilium quod delegatis vestris super facto comitis Tolosani tribuimus requisiti. Omnes igitur unanimiter ct concorditer hæc præmissa sanctitati

idem Petrus c, 56,qui Savarus Malleonensis Pictonum natione oriundus a Polid. Virg. Hist. Angl., lib. xv dicitur, et Savaricus Mauleonus a Guagnino, lib. vII in Ludovico VIII.

(51) Regis. Joannis.

(52) Seneschallum, diverso munere functus seneschalcus, qui postea senescallus dictus est, ex varietate temporum. Siquidem in aula Caroli Magni apud Hinc. in epist, 1,c.213. maxima cura ad eum spectabat, eo quod cætera (præter potus et victus caballorum) eumdem seneschallum respicerent,ita ut lateri principis ex his dicamus adhæsisse. Sic Guillemus de Nogaretho seneschallus regis Francorum (Phillippi Pulchri scilicet) dicitur a Thoma Walsingham in Edoardo I, rege Angliæ; sed alia censetur ejusdem dignitas ex ordinationibus regiis de offic. ballivorum et seneschallorum, tit. 6, qui præerant foro, in quo nobilium et militium jurgia dirimuntur, et in constitutione Ludovici Pii anno Domini 1254, ubi senescalli Bellicadri et Carcassonæ fit mentio.

(53) Arianorum seu potius Ariomanorum, a quorum hæresi Albianensis error emanavit. Nam et in eadem regione Wisigothi Arianam pravitatem amplexi sunt.

(54) Marochitanum. Mimamolinum, de quo supra Emilius in Philippo II. Advolavit ille manu Saracenorum sub Mimamolini signis armatus.

(55) Filium. Raymundum juniorem.

matris Ecclesiæ cupiente redire a sanctitate vestra petit humiliter et rogat instanter quatenus faciendo satisfactionem personalem pro excessibus quamcunque ipsi Ecclesiæ visum fuerit expedire,ac pro damnis et injuriis illatis diversis Ecclesiis et prælatis satisfaciendo secundum quod clementia matris Ecclesiæ ipsi comiti duxerit injungendum, restituatur clementer et misericorditer ad possessiones suas et alia quæ amisit.Quod si forte pro persona comitis nollet Ecclesia ipsius regis petitionem audire,petit et rogat hoc idem pro filio, ita tamen quod Pater nihilominus satisfaciat personaliter pro excessibus suis, vel in frontaria Saracenorum eundo in subsi dium Christianorum cum militibus suis,vel in partibus transmarinis, secundum quod Ecclesia melius arbitrabitur expedire, et infans de terra sua in tam fideli cura et tam diligenti custodia ad honorem Dei et sanctæ matris Ecclesiæ habeatur usquequo de bonitate sua signa compareant manifesta.

vestræ intimamus, liberantes animas nostras, ne A Aragonensis pro comite Tolosano ad sinum ejusdem per defectum significandi in negotio fideide cont. gentibus aliquid omittatur. Deum vero pro animabus nostris ac commissarum nobis Ecclesiarum substantiis vestræ misericordiæ supplicantes exposcimus per viscera misericordiæ Dei nostri ut liberationis et pacis, imo vitæ nostræ negotium, quod in parte maxima jam feliciter promovistis, cum manifesta justitia et potentia sit in promptu, feliciori fine dignemini consummare, ponentes ad radicem arboris damnosæ securim, et eam ne noceat ultra, perpetuo succidentes. Pro certo namque sciatis quod si terra quæ dictis tyrannis cum tanta justitia et multa Christianorum effusione sanguinis est ablata, ipsis aut eorum hæredibus restituatur, præter scandalum fidelium qui hoc negotium promoverunt, non solum fieret novissimus error pejor priore, sed excidium exinde clero et Ecclesiæ inæstimabile immineret. Ad hæc, quoniam enormitates blasphemias, abominationes et alia scelera prædi- B ctorum per singula præsenti paginæ non credidimus adnotanda, ne librum texere videremur, quædam in ore nuntiorum posuimus, quæ sanctis auribus vestris poterunt viva voce referre.

XLII.

Epistola prælatorum qui fuerunt in concilio apud
Vaurum, ad Innocentium.

Sanctissimo in Christo Patri ac beatissimo domino Innocentio Dei gratia summo pontifici, devoti et humiles servi ejus, Willelmus Burdegalensis, Vasatensis et Petragoricensis episcopi, cum omni affectione vitæ spatium et salutem. Ad agendas paternitatis vestræ sollicitudini dignas grates cum nec lingua nec calamus nobis sufficiat, retributorem bonorum omnium exoramus ut nostrum suppleat in hæc parte defectum, et abunde vobis retribuat omne bonum quod in Narbonensi et Auxitanensi provinciis et etiam in partibus nostris tam Ecclesiis quam Ecclesiarum prælatis paterna misericordia tribuistis.Cum enim in dictis partibus pestis hæreticæ pravitatis jam adeo pullulasset quod eisdem corruptis penitus, partes affines affectura morbo simili videbatur, cumque rotariorum violentia, principibus omnibus ejusdem terræ consentientibus et hoc idem facientibus, Ecclesias fidemque catholicam omnemque religionem Christiani nominis impugnaret, vestræ providæ discretioni placuit has incommoditates sapienti consilio refrenare, quia fidelium signatorum et comitis Montis fortis mediante labore, mandatum vestrum in parte maxima tam hæreticos quam rotarios de sedibus suis ejecit;ita quod divinus cultus et pax ecclesiastica videntur in dictis partibus reflorere, nec jam aliud restat nisi illud quod per sanctitatem vestram feliciter est incœptum, per eamdem felicius consummetur. Quocirca paterne sanctitati cum omni devotionis affectu duximus supplicandum quatenus ad exstirpandas reliquias pestium prædictarum dignemini salubre consilium adhibere, ita quod flores pacis, qui jam videntur oriri, in hoc quod in isto negotio est incoeptum, ad consummationem fructus faciant exspectatos. Si vero, quod absit! opus tam laudabiliter incœptum cum manifesta justitia et potentia sic in promptu imperfectum relinqueretur, non solum foret novissimus error pejor priore,sed excidium exinde clero et Ecelesiæ irrecuperabile immineret. Bene et diu valeat sanctitas vestra.

PETITIONES REGIS ARAGONENSIS IN CONCILIO APUD
VAURUM.

(Tolosa, xvII Kal. Fabruarii.)

(56) Quoniam sacrosancta mater Ecclesia non solum verba sed ubera quoque docetur habere, devotus Ecclesiæ filius Petrus Dei miseratione rex

(56) Hist. Albig., cap. 66.

C

D

Et quoniam comes Convenarum nec fuit unquam hæreticus nec eorum susceptor, sed potius impugnator, et ideo terram dicitur amisisse quia astitit consobrino et domino suo comiti Tolosano, petit idem rex et rogat pro eo sicut pro vassallo suo, ut restituatur ad terram suam, satisfaciendo quoquead arbitrium Ecclesiæ,si apparuerit eum in aliquo deliquisse.

Item cum comes Fuxensis nec hæreticus fuerit nec sit, pro eo memoratus rex petit et rogat sicut pro consanguineo suo charissimo et vassallo, cui sine verecundia in jure suo deesse non potest,quatenus pro reverentia ipsius et gratia restituatur ad sua,satisfaciendo nihilominus ad arbitrium Ecclesiæ in iis et pro iis super quibus clementiæ matris Ecclesiæ eumdem apparuerit deliquisse.

Item pro Gastone de Bearno vassallo suo petit sæpedictus rexet rogat aflectuose quatenus restituatur ad terram suam et fidelitates vassallorum suorum, maxime cum paratus sit juri parere et ad arbitrium sanctæ matris Ecclesiæ satisfacere coram judicibus non suspectis, si vobis causam ipsius audire et expedire non licet.

In omnibus tamen præmissis duxit memoratus rex misericordiam potius quam judicium invocandum, mittens ad clementiam vestram episcopos, clericos et barones suos super præmissis, ratum habiturus quidquid a vobis cum eis fuerit ordinatum;supplicans ut talem habere dignemini circumspectionem et diligentiam in hoc facto ut in negotio Christianitatis in partibus Hispaniæ ad honorem Dei et san. ctæ Ecclesiæ dilationem prædictorum baronum et comitis Montisfortis subsidium possit habere. Datum Tolosa, xvII Kalend. Februarii. RESPONSUM PRÆLATORUM IN CONCILIO APUD VAURUM.

(Vauri, xv Kal. Februarii.)

Illustri et dilecto in Christo Petrum Dei gratia regi Aragonum,comiti Barchinonensium, concilium apud Vaurum, salutem et sinceram in Domino dilectionem. Petitiones et preces vidimus quas pro Tolosano et ejus filio, et Fuxensi et Convenarum comitibus, et nobili viro Gastone de Bearno vestra regalis serenitas destinavit;in quibus etiam litteris inter cælera Ecclesiæ filium dicitis vos devotum. Super quo multiplices Domino Jesu Christo ac re gali vestræ celsitudini gratiarum referimus actiones,et in cunctis in quibus secundum Deum possemus, propter illam mutuam dilectionem qua vos sancta Romana Ecclesia mater, sicut intelligimus amplectitur, et vos ipsam, nec non et ob reverentiam excellentiæ vestræ regalis admitteremus affectuosius preces vestras. Super eo quod pro comite Tolosano et ejus filio petitis et rogatis, hoc duximus serenitati regiæ respondendum. Quod tam

causa comitis quam causa filii, quæ pendet ex facto A compositionem legatus faciebat; sed quod non fuit

Patris, auctoritate superioris exstat nobis exempta;
cum idem comes Tolosanus venerabili fratri Re-
gensi episcopi et magistro Thedisio a domino papa
negotium suum fecerit sub certa forma committi.
Unde, sicut credimus, memoriter retinetis quot et
quantas gratias dicto comiti post multos excessus
ipsius dominus papa fecit,nec non et quam gratiam
ad intercessionem vestram et preces venerabilis
Pater Narbonensis archiepiscopus, apostolicæ sedis
legatus, tunc abbas Cisterciensis, apud Narbonam
et Montempessullanum eidem comiti faciebat bien-
nio, si bene meminimus, jam transacto. Volebat
siquidem idem legatus omnes dominicaturas et
illæsas, et ut illa jura quæ habebat in castris alio-
rum hæreticorum, quæ de feudo ejus erant, sive
alberga, sive quista, sive cavalgata, eidem integra
remanerent. De illis præterea castris quæ erant
aliorum hæreticorum, quæ de feudo ejus non erant,
quæ idem comes dicebat esse ad minus quingenta B
(57), volebat præfatus legatus ut quarta vel etiam
tertia pars eorum cederet in proprietatem comitis
supradicti. Spreta vero idem comes illa magna
gratia domini papæ ac prædicti legati et Ecclesiæ
Dei, veniens directo contra omnia juramenta quæ
olim præstiterat in manibus legatorum, et addens
iniquitatem iniquitati, crimina criminibus, mala
malis, Ecclesiam Dei et Christianitatem, tidem et
pacem cum hæreticis et rotariis et aliis pestilenti-
bus fortius impugnavit et damnificavit, adeo ut
omni gratia et beneficio reddiderit se indignum.
Quod autem petitis et rogatis pro comite Conve-
narum, taliter super hoc duximus respondendum.
Pro certo intelleximus quod, cum post excessus
suos multiplices et juramenti transgressionem fœdus
cum hæreticis et eorum fautoribus contraxisset, et
ipsam Ecclesiam, tanquam in aliquo læsus esset,
cum eisdem pestilentibus impugnasset, licet post-
modum fuerit diligenter admonitus ut cessaret a C
cœptis, et rediens ad cor, reconciliaretur tandem
ecclesiasticæ unitati, nihilominus idem comes in
sua nequitia exstitit et existit excommunicationis
et anathematis vinculo innodatus; de quo etiam,
ut dicitur, comes Tolosanus asserere consuevit
quod eum ipse comes Convenarum ad guerram
impulit et induxit. Unde idem comes auctor exstitit
per hoc guerra et malorum quæ inde Ecclesiæ mul-
tipliciter provenerunt, et existit. Verumtamen si ta-
liter se exhibuerit ut absolutionis beneficium me-
reatur, postmodum, cum fuerit absolutus et habue-
rit personam standi in judicio, si de aliquo quere-
letur, Ecclesia ei justitiam non negabit. Petiit præ.
terea et rogavit pro comite Fuxensi regia celsitudo.
Ad quod taliter respondemus quod constat de ipso
quod hæreticorum exstitit a longo tempore recepta-
tor, et impræsentiarum etiam receptator est eorum
et defensor; præsertim cum non sit dubium quin cre-
dentes hæreticorum hæretici sint dicendi: qui etiam
post multiplices excessus suos et gravissimos, post di-
rutionem et spoliationem ecclesiarum, post præstita
corporaliter juramenta et obligationes tam persona-
rum quam rerum, post injectionem manuum in
clericos et detrusionem eorum in carcerem, pro
quibus causis et multis aliis excommunicationis
et anathematis est mucrone percussus, post illam
etiam gratiam quam idem legatus ad intercessio-
nem et preces vestras olim ipsi comiti faciebat,
cruentam cædem exercuit in signatos tam clericos
quam laicos, qui in paupertate et simplicitate sua
in Dei servitium contra Vauri hæreticos ambula-
bant.

Qualis autem et quanta erat illa gratia bene recolit, sicut credimus, vestra regia celsitudo, ad cujus intercessionem et preces cum eodem comite

(57) In Hist. Albig., cap. 66, legitur quinquaginta, male. Nam in codice Colbertino legitur quinPATROL. CCXVI.

D

facta illa compositio, per comitem ipsum stetit. Exstant etiam litteræ vestræ ad dominum comitem Montisfortis, regali sigillo munitæ, talem super illa gratia clausulam continentes: Dicimus etiam vobis quod si comes sæpedictus noluerit stare placito illi, et vos postea non audiveritis preces nostras quas pro eo faciemus, non erimus inde ultra dispacati. Verumtamen si dederit operam ut absolutionis beneficium consequatur, si postmodum, cum absolutionis fuerit gratiam consecutus, de aliquo quereletur,justitiam ei Ecclesia non negabit. Postulastis insuper et rogastis pro Gastone de Bearno ut restitueretur ad terram suam et ad fidelitates vassallorum suorum. Super quo vobis taliter respondemus, ut alia multa, imo potius infinita, quæ in ipsum Gastonem dicuntur ad præsens, silentio transeamus,confœderatus est cum hæreticis et receptatoribus seu defensoribus eorumdem contra Ecclesiam et signatos. Est Ecclesiarum et personarum ecclesiasticarum manifestissimus et gravissimus persecutor. Venit ad obsidionem Castrinovi in auxilium Tolosani et Fuxensis comitum contra eos qui de mandato domini papæ insequebantur hæreticos et fautores eorum. Interfectorem sanctæ memoriæ fratris Petri de Castronovo apostolicæ sedis legati habuit secum, rotarios diu tenuit atque tenet, in anno præterito rotarios suos in cathedralem ecclesiam Oloronis induxit; ubi amputato fune de quo pendebat pyxis continens corpus Domini nostri Jesu Christi, in terram cecidit, et, quod nefas est dicere, ipsum corpus Domini est per terram expansum. Rotarius quidam in irrisionem et contumeliam ordinis clericalis se induit pontificalibus ornamentis, pontificem cantantem missam repræsentare intendens: qui etiam dicitur prædicasse ibidem, et oblationes rotariorum recepisse. Transgressus quoque juramenta, manus in clericos violentas injecit. Pro quibus et aliis causis pluribus, quas ad præsens tacemus, idem Gasto excommunicationis est et anathematis nexibus innodatus. Verumtamen si satisfecerit Ecclesiæ, prout debet, et absolutionis beneficium consequatur, postmodum, cum fuerit absolutus, et conquestus fuerit de aliquo, audietur de jure suo. Aliter siquidem pro prædictis sic excommunicatis charissime princeps, vestram regiam majestatem intercedere non deceret, nec nos pro talibus et in talibus auderemus aliter respondere (58). Ad hæc, serenitatem vestram regalem monemus in Domino et hortamur quatenus ad memoriam dignemini revocare honorem quem vobis apostolica sedes fecit, et illum quem impræsentiarum illustri regi Siciliæ sororio vestro facit, quid etiam domino papæ in vestra promisistis unctione, et quid apostolica sedes vobis dederit in mandatis. Oramus ut Deus ad honorem suum et sanctæ Romanæ Ecclesiæ per multa tempora vos conservet. Quod si per hanc nostram responsionem vestræ regiæ majestati non fuerit satisfactum, nos ob reverentiam vestram el gratiam factum domino papæ curabimus inti

mare.

Datum Vauri, xv Kal. Februarii.

XLIII.

Ul abstineat a defensione hæreticorum.

Serenissimo viro ac Christianissimo principi domino PETRO Dei gratia illustrissimo regi Aragonensi, frater ARNALDUS divina miseratione Narbonensis archiepiscopus, apostolicæ sedis legatus, salutem in charitate animi et visceribus Jesu Christi.

Intelleximus non sine multa turbatione ac amaritudine animi quod civitatem Tolosanam ac castrum Montisalbaniet terras alias propter crimen hæreseos

ginta.

(58) Vide Gesta Innoc III, cap. 120 et seqq.

27

perfectum et stabilem imponatis. De infidelitate namque dicti comitis et immanitate quam per satellitem suum exercuit in legatum (62), super quo per rehabilitationem et honorem et beneficia quæ ipsi occisori exhibuit convincitur manifeste, satis potest vestræ sanctitati constare. Provideat quoque vestra paternitas ne rex Aragonensis, qui, ut salva reverentia unctionis (63) loquamur, factus videtur filius infidelis, et præsumptuose se jactat quod dicto comiti et complicibus ejus hæreticis, rotariis sacrilegis,homicidis et omnium flagitiorum generibus irretitis restitutionis terrarum suarum et gratiæ vestræ benificium obtinebit, ad vestram præsentiam eos ducens, aliquatenus vos circumveniat. Profecto namque, si dicta civitas, quæ nidus hæreticorum (64) existit et exstitit ab antiquo, ita quod, sicut legitur, ob causam similem fuit olim eversa funditus et etiam exarata, remanserit pestilentibus memoratis, adhuc flamma egredietur de ipsa, quæ partes nostras et alias circumpositas pejus solito profligabit.

ac alia multa nefanda facinora traditas Satanæ, ac A prudenter ac potenter hactenus promovistis, finem omni communione sanctæ matris Ecclesiæ separatas, et crucesignatis auctoritate Dei, cujus nomen graviter in eis blasphemabatur, expositas, disponitis in protectione ac custodia vestra recipere ac eas contra Christi exercitum et Ecclesiæ defensare.Cum igitur hæc, si vera sint (quod Deus avertat), non solum in salutis vestræ dispendium, sed in honoris regii ac opinionis et famæ possint cedere detrimentum, nos qui salutem vestram et gloriam et honorem zelamus totis visceribus charitatis, celsi tudinem regiam rogamus, consulimus, monemus et exhortamur in Domino et in potentia virtutis ejus, et ex parte Dei et Redemptoris Domini Jesu Christi ac sanctissimi vicarii ejus Domini nostri summi pontificis, auctoritate legationis qua fungimur,inhibemus,et modis quibus possumus obtestamur ne, per vos vel alios, terras recipiatis vel defendatis prædictas. Optamus autem quatenus tam vobis quam vestris taliter dignemini providere ne communicando B excommunicatis et maledictis hæreticis et fautoribus eorumdem, labem excommunicationis incurrere vos contingat. Unum autem volumus serenitatem regiam non latere, quod si quos de vestris hominibus in defensionem prædictæ terræ duxeritis relinquendos, cum omnes excommunicati sint ipso jure, nos ipsos denuntiari excommunicatos, tanquam defensores hæreticorum, publice faciemus.

[blocks in formation]

Cum ineffabili Dei clementia vestræque ministerio sanctitatis terra nostra ac aliæ circumpositæ, in qui- C bus diabolus peccati populi exigentibus tantam sibi potentiam usurparat ut omnem in eis rectitudinem pervertisset, et per ministros ipsius sponsa Christi opprobriis, blasphemis, et quæcunque possint excogitari afficeretur injuriis, et omnis divinis cultus esset in opprobrium et derisum, in lucem pacis ac fidei tam feliciter cœperint respirare ut errorum et aliarum perversitatum auctoribus jam pro parte maxima exturbatis, vexilla ibi Ecclesiæ sint erecta et ad divini cultus augmentum pax et securitas habeatur, remansit adhuc ibi magna quædam errorum omniumque vitiorum sentina (61), Tolosa videlicet civitas, et alia quædam loca, in quibus totius pravitatis hæreticæ reliquiarum spurcitia se collegit,quæ nisi fuerit per longanimitatem vestræ sanctæ sollicitudinis avulsa funditus et radicitus extirpata, genimina procul dubio viperarum et spuria vitulamina iterum pullulabunt, et longe deteriorem priore morbum facient recidivum. Nos igitur, beatissime pater, quos tanquam proprius positos magis negotium istud tangit, sanctissimam pietatem vestram rogamus, fusisque votivis lacrymis exoramus in visceribus Jesu Christi, quatenus nostro aliorumque prælatorun jugulis et Ecclesiarum substantiis, quibus comitis Tolosani et filii ejus, si resurgerent,gladius inexorabiliter immineret, misericorditer prospicientes in posterum, negotio pacis et fidei, quod tam

(59) Biterrensis suffraganeus archiepiscopi Narbonensis.

(60) Osculo, sic in vet. ms bibliothecæ Sancti Victoris Pariensis, in quo exstat epistola prælatorum Franciæ (de qua supra) ad Bonifacium papam VIII: Sanctissimo patri et domino suo charissimo do. Boni. facio divina providentia S. R. E. ac universalis summo pontifici sui humiles devoti archiepiscopi, episcopi, etc., devota pedum oscula beatorum.

(61) Sentina, quæ hodie pietatis omniumque di

D

XLV.

De negotio Comitis Tolosani.

Sanctissimo Patri et domino suo INNOCENTIO Dei gratia summo pontifici, BERMUNDUS sola Dei miseratione minister Aquensis humilis, salutem et seipsum ad pedes.

Compendiosa narratione beatitudini vestræ duximus intimandum quod reformatio pacis et Ecclesiæ ac alia bona quæ per sollicitudinem vestram in partibus nostris dignatus est dominus operari, nulla possent ratione, secundum inferiores causas, durare in posterum, si forte Tolosanus comes aut filius ejus, peccatis nostris exigentibus, terram quovis ingenio recuperaret amissam. Ideoque sanctitati vestræ humiliter supplicamus quatenus super hoc taliter et tam caute dignemini providere, si placet, quod novissimus error non sit pejor priore. Conservet Dominus sanctitatem vestram Ecclesiæ sanctæ suæ.

EPISCOPORUM IN OPPIDO VAURENSI CONGREGATORUM

CONSILIUM.

In nomine Domini nostri Jesu Christi.Amen.Boc est consilium quod dominus Narbonensis archiepiscopus, etc., ut supra in epistola 39.

XLVI.

De absolutione comitis Tolosani.

Nobili viro RAIMUNDO Comiti Tolosano, HUGO Dei gratia Regensis episcopus, et magister THEDISIUS canonicus Januensis, spiritum consilii sanioris.

Nuper litteras vestras per quemdam militem, Quam bonum nomine, recepimus, in quibus licet contineretur expresse quod parati eratis mandatis nostris humiliter obedire, vos tamen neque mandatis domini papæ secundum tenorem rescripti quod olim obtinuistis ab ipso, neque mandatis quæ vobis fecimus in concilio apud Sanctum Egidium, neque insuper mandatis et monitis legatorum et Ecclesiæ quæ vobis apud Narbonam et Montempessulanum postmodum facia fuerunt, obedistis in aliquo vel etiam obeditis, sicut per evidentiam operis manifeste apparet. Sane postquam recessistis a nobis, abjurata pedagia in vestræ famæ ac animæ præjudicium multipliciter adauxistis, et, ut in paucis multa

sciplinarum nutrix et domicilium.

(62) Legatum Petrum de Castronovo, de quo supra lib. xiv, epist. 7 et 8; et lib. xv, epist. 6.

(63) Unctionis quam acceperat Romæ ab Innocentio III, qui eum coronavit corona panis azymi în ecclesia Sancti Pancracii apud Marinæum De rebus Hisp. lib. xx.

(64) Hæreticorum hodie religionis Ecclesiæ Gallicana patria.

« AnteriorContinuar »