Imágenes de páginas
PDF
EPUB

breviter concludamus,fere nihil ex iis quæ diversis A losam civitatem et suburbium et villam Montisalbani

temporibus in manibus legatorum jurastis, et præcipue tempore bonæ memoriæ magistri Milonis, prout satis manifestum est, curastis implere; imo, quod dolentes et inviti dicimus, rotarios et hæreticos contra fidein et Ecclesiam et pacem etiam tenuistis postmodum et te.etis; a quibus et aliis complicibus vestris mille signati et ultra clerici et laici in gravissimam Creatoris injurium et contemptum occisi fuerunt. Iniquitatem etiam iniquitati addentes, abbatem de Montealbano longo tempore tenuistis in vinculis, venerabilem Patrem Agennensem episcopum civitate sua et bonis aliis spoliatum cum rotariis vestris a sede propria ejecistis. Ad nos etiam aliquando auctoritate domini papæ citati contempsistis venire; nec super negotio vestro quod nobis a summo pontifice postulastis committi, fuimus aliquando requisiti a vobis. Quamvis enim sciveritis nos per octo dies fecisse moram propter factum vestrum iis temporibus in concilio apud Vaurum, ad nos neque litteras vestras direxistis neque nuntium specialem. Propter igitur supradicta et alia multa adeo vos fecistis indignos quod in negotio vestro ad purgationem secundum mandatum domini papæ procedere non valemus,prout fuit coram nobis a toto concilio diffinitum Ideoque vobis per præsentes litteras protestamur quod hæc omnia per proprium nuntium litteris nostris domino papæ curabimus diligentissime intimare, ut ipse circa personam vestram et factum secundum quod suæ beneplacitum fuerit sanctitati procedat.

XLVII.

De juramento comitis Tolosani.

Sanctissimo Patri et Domino INNOCENTIO Dei gratia summo pontifici, RAIMUNDUS per eamdem Tarraconensis archiepiscopus et episcopi et abbates qui secum præsentes fuerunt, summa cum devotione subjectionem et debitum famulatum.

Sanctitati vestræ notum facimus dominum regem Aragonensem, cum Tolosam accessit ut comites Tolo. sanum et Fuxensem et Convenarum et Gastonem de Bearno ad beneplacitum et mardatum vestrum libere et absolute recipiendum induceret et pro viribus fide. liter adimplendum, ad abundantem cautelam securitatem in scriptis redactam ab eisdem recepit in hunc bonum:

Ego Raimundus Dei gratia comes Tolosa, Jux Narbonæ, marchio Provinciæ, et ego Raimundus filius ejus, gratuita voluntate,non coacti, nec vi nec dolo inducti,mittimus personaliter nos ipsos et To

B

C

(65) Cum plena jurisdictione alta, media et bassa in vet. styl. parlam parte 1, c. 31, et in sanctione Caroli V, quæ continet privilegium concessum ab eodem Ecclesiæ Sancti Benedicti in Fastis Parisien- D sibus.

(66) Malo ingenio, sic in sacraments fidelitatis ex capitularibus Caroli Magni, Quia fidelis sum et ero diebus vitæ meæ, sine, fraude vel magno ingenio.

(67) Per dominum ut habeat in sacramento suæ purgationis testem,quem habebit et judicem. Gregorius papa tertius ad Bonifacium III,Monguntinum archiepiscopum.

(68) Sancia Evangelia. Carolus Magnus in capi tulari vocat juramentum in sacro Evangelio, Balsamo oрxous owμátixovg in Nomocano. Photii. Vide c. Ego de jurejur.

(69) Capitulo, hodie consistorium vocant. (70) Tolosano.

(71) Consules hujus dignitatis nomen Galliis Roma dedit,et perpetuum a principe geri consulatum Justinianus rescribit Nov. 105. Eutropius lib. 1. brev. Hist.Rom; sed labente imperio hujusmodi dignitas

cum omnibus eorum pertinentiis, terminis sive adjacentiis,et totam aliam terram nostram quam habemus et habere debemus,cum militibus et hominibus singulis et universis nunc vel in futurum habitantibus, et ad ultimum cum omnibus juribus et rationibus quæ ad nos ubique pertinent vel pertinere debent aliquo jure sive aliqua ratione, in manu et posse vobis domino Petro Dei gratia regi Aragonensi et comiti Barchinonensi et eis qui de voluntate vestra vel mandato vices vestras obtinuerint,mittimus, inquam,in posse vestro ac potestate prædictam terram totam sicut dictum est, aliam quam, Deo præstante, recuperabimus. Tradentes vobis etiam et in vos eosque qui locum vestrum tenuerint transferentes corporalem possessionem horum omnium et jura omnia seu rationes cum plena jurisdictione (65) ac potestate, tali modo quod tam in personis nostris quam in omnibus nominatis voluntati Domini papæ et mandato possitis obtemperare et satisfacere et cogere cum effectu nos, si forte proni et acclines ad mandatum ejus prosequendum,quod Deus avertat,noluerimus adesse. Promittentes vobis bona fide quod tam ea quæ dominus papa vel vos pro eo vobis mandaveritis pro posse nostro faciemus et adimplebimus sine dolo et fraude. Hæc omnia, quemadmodum superius scripta sunt, attendemus et observabimus bona fide et sine malo ingenio (66) pro posse nostro, et contra non veniemus per nos vel per aliam quamcunque personam vel venire contra faciemus, nec aliquid contra machinabimus. Quæ omaia prædicta per Deum (67) et hæc sacrosancta Evangelia (68) corporaliter a nobis tacta juramus. Mandamus præterea capitulo (69) et universitati Tolosæ urbis et suburbii ut vobis domino Petro regi prædicto faciant fidelitatem et sacramentum ad omnia supradicta exsequenda, adimplenda et fideliter observanda.

Hoc fuit ita appositum quinta die Januarii in exitu, feria prima, Philippo Francorum rege regnante,et eodem Raimundo Tolosano comite, et Fulcone episcopo (70), anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo decimo secundo.

CONSULUM TOLOSE JURAMEMTUM.

Nos consules (71) Tolosæ urbis et suburbii (72) Bertrandus de Sancto Lupo, Arnaldus de Castronovo, et Bernardus Petrus de Toytius, et Arnaldus Gilabertus, et Petrus de Sancto Romano, et Guillelmus de Pozano, et Arnaldus de Roaisio filius Arnaldi de Roaisio qui fuit,et Raimundus de Roaisio,et Guillelmus Arnaldus de Monte Sotino, et B.

imminuta est: nec enim genuino muricis fuco hodierna die,ut in antiqua Roma, civium oculos perstringit Horum meminit Innocentius in c. Venientes De jurejur.et nomen consulum hodie usurpatur in Occitania et Aquitania, sed in civitate Tolosana nomen a Capitolio,non a capitulo,ut vult Aufrerius, Capitolini vocantur, quorum vestis bipartiti coloris apud eumdem ad decis. Capel. Tolos., q.52. Hujus molem, imperator Antonius colonia Nemausensi oriundus attolli curavit in gratiam patriæ, cujus primam sedem Tolosa, ut et nostris temporibus, occupabat,ita ut Urbis nomen sicut Roma meruerit, ut patet ex Factis consularibus, et ex V. I. quæ in peristilio marmoreo claustri ecclesiæ metropolitanæ stylo incisa est in hæc verba.

Petrus pontificem benedicens misit ad Urbem, Pro populi cura, concessit ei sua jura. Pontificem autem nterpretare divum Saturninum quem de summo g adu capitoliorum præcipitatum legimus apud Sidon. Apollin.

(72) Urbis et suburbii,quod et hodierna die observatur.

ma, ut per detentionem prædictorum honorum et nostrarum personarum possitis compellere et urgere nos ad omnia illa exsequenda et observanda quæ dominus papa et sacrosancta Romana Ecclesia de personis nostris et rebus decreverit statuenda. Sub periculo ergo commissionis et pœna omnium prædictorum castrorum et totius terræ nostræ, vobis stipulantibus per solemnem stipulationem bona fide promittimus quod omnia quæ dominus papa nobis de personis aut de terra nostra injunxerit fideliter curabimus adimplere et in perpetuum modis omnibus observare; et quod ita totum adimpleamus, et contra non veniamus, vel aliqua arte vel ingenio vel ab aliqua persona veniri sustineamus de omnibus concedentes vobis potestatem plenariam, per Deum et hæc sancta Evangelia, corporaliter tacta, sponte juramus, cognoscentes per idem sacramentum vobis pridem nos eamdem potentiam concessisse. Et ad majorem hujus facti evidentiam hanc paginam nostri sigilli præsentia communimus.

Arnaldus Rainaldus, et Stephanus Vitalis de Deal- A possideatis. Eo tamen pacti tenore apposito et forbata,et B. Petrus de Cozan, et Guillelmus Isarnus, et Raimundus Robertus de Tauro,et Vitalis de Princhaco (73), et P. Embrinus, et G. Pontius Astro, et Bernardus Raimundus,et R. de Schalchensibus, et Arnaldus de Roaisio filius B. (74) de Roaisio qui fuit,et Hugo Surdus, et Bernardus Gerardus, et Stephanus Signarius (75), de voluntate expressa et man. dato domini Raimundi Dei gratia Tolosa comitis, ducis Narbonæ, marchionis provinciæ, et Raimundi filii ejus,de communi consensu universitatis Tolosa promittimus vobis domino Petro Dei gratia regi Aragonensium et comiti Barchinonensium quod ad omnia tenenda et habenda et plenarie exsequenda et potenter possidenda quæ dominus Raimundus comes Tolosæ et Raimundus ejus filius vobis promiserunt,quemadmodum in superiori instrumento ab eis vobis facto plenius continetur,curam dabimus et operam, et diligentiam quam poterimus adhibebimus,uttam de personis suis quam de honoribus suis, B quos nunc babent vel habere debent, vel Deo præstante, recuperabunt, possitis satisfacere voluntati et mandato domini papæ,et vobis in iis quæ eis dominus papa decreverit injungenda promittimus bona fide et sine dclo ac fraude auxilium, consilium et opem quantum poterimus et juvamen,et ad omnia adimplenda omnimodam fidelitatem vobis et eis qui locum vestrum tenuerint. Promittimus etiam vobis nos singuli et universi prænominati consules et tota Tolosa universitas quod in iis omnibus quæ ex parte domini papæ et sanctæ Romanæ Ecclesiæ nobis mandaveritis vos vel illi qui vices vestras tenuerint, voluntati domini papæ stemus in omnibus et per omnia et arbitrio seu cognitioni unusquisque per se, et contra non veniemus aliqua ratione.Hæc omnia superius scripta attendemus et observabimus ac complebimus bona fide,et contra aliquid non machinabimus per nos vel per aliam quamcunque personam. Sic nos Deus adjuvet et hæc sacrosancta Evangelia, C a nobis singulis jurejurando corporaliter tacta. Et ad hujus negotii fidem pleniorem,hanc paginam sigillorum comitis et filii ejus et capituli Tolosæ auctoritate roboramus.

Hoc fuit ita posita quinta die Januarii in exitu, feria prima, Philippo rege Francorum regnante,et eodem Raimundo Tolosano comite, et Fulcone episcopo, anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo decimo secundo.

PROFESSIO COMITIS FUXENSIS.

(Tolosa, vi Kal. Februarii.)

In Dei nomine.Cunctis pateat quod nos Raimundus Rogerii Dei gratia comes Fuxensis, et Rogerius Bernardi filius ejus. ad honorem Dei et sanctæ Matris Ecclesiæ et domini Innocentii, qui sacrosanctæ Romanæ sedis obtinet præsulatum, ponimus et mittimus personas nostras et universa castra nostra et munitiones et fortias et caunas,scilicet castrum de Euxo, de Montegalardi, de Monteolivo, de Castropendenti, de Taroscone,de Aifnasco (76), de Ravato, de Miramonte, de Mereglos, de Cenacto, de Ugenacco, de Vico, de Monteregali, de castro Virdunensi, de Lurdat, de Unacco et de Haus, et universas caunas de Solobria, de Subitan, de Onolacco,de Verdun, de Agnavis, et de Heliato, et montana et valles, et omnem aliam terram quæ ad nos et nostros quocunque jure vel causa pertinet aut pertinere debet aut potest, in manu et potestate vestri domini nostri regis Aragonensis et comitis Barchinonensis,ut ea omnia plenarie et potenter teneatis et

(73) Apud. Catel. Prunhaco. (74) Apud. Catel. Arnaldi.

(75) Viginti quatuor consules ab initio sub imperio Torsini, de quo supra lib. xi, epist. 13 usque ad annum Domini 1438, quamvis medio tempore interdum quatuor,aliquando sex,iterum,duodecim clavum gestarint,sed per ducentos fere annos usque

Actum est hoc et ita concessum apud Tolosam, Vi Kal. Februarii,anno Dominicæ Incarnationis millesimo ducentesimo decimo secundo. Bernardus de Ugenacco prædicti domini comitis Fuxensis notarius existens hanc scripsit et sigillo ejusdem corroboravit.

PROFESSIO COMITIS CONVENARUM.

(Tolosæ, vi Kal. Februarii.)

In Dei nomine. Cunctis sit manifestum quod nos Bernardus comes Convenarum et Bernardus filius ejus ad honorem Dei et sanctæ matris Ecclesiæ et domini Innocentii, qui sacrosanctæ Romanæ sedis obtinet præsulatum,ponimus et mittimus personas nostras in manu et potestate vestri domini nostri Petri Dei gratia regis Aragonensis et comitis Barchinonensis, cognoscentes et veraciter confitentes nos quidem tradidisse terram nostram vobis et militi vestro nomine P. de Alcano speciali nuntio a vobis ad hoc misso,ut eam plenarie teneatis et potenter possideatis; eo tenore apposito et forma, ut per detentionem personarum nostrarum et terræ nostræ possitis compellere et urgere nos ad omnia illa exsequenda et observanda quæ dominus papa et sacrosancta Romana Ecclesia de personis nostris et rebus decreverit statuenda.Sub periculo ergo commissionis et poena totius terræ nostræ, vobis stipulantibus per solemnem stipulationem bona fide promittimus quod omnia quæ dominus papa nobis de personis aut terra nostra injunxerit fideliter curabi. mus adimplere et in perpetuum modis omnibus observare. Et quod ita totum adimpleamus, et contra non veniamus, vel aliqua arte ut ingenio ab aliqua persona veniri sustineamus,de omnibus concedentes vobis potestatem plenariam, per Deum et hæc sancta Evangelia, corporaliter tacta,sponte juramus.Et D ad majorem hujus facti evidentiam hanc paginam nostri sigilli præsentia confirmamus.

Hæc acta sunt apud Tolosam, vi Kal. Februarii, anno Dominicæ Incarnationis millesimo ducentesimo decimo secundo.

PROFFESSIO GASTONIS DE BEARNO.

(Tolosa, vi Kal. Februarii.)

In Christi nomine. Sit notum cunctis quod ego Gasto Dei gratia vicecomes Bearnensis et comes Bigorræ ad honorem Dei et sanctæ matris Ecclesiæ et

in hanc diem Octoviri, dulcissimæ patriæ (Nonnunquam aliricem nostri reticebo Tolosam cum Ausanio) dignitati municipali capessendæ incubuerunt, ut patet ex Fastis consularibus, ubi ad exemplum Romanæ dignitatis famosas patrum imagines ornatas purpura videre licet.

(76) Apud Catel. Dasnaco.

fautores et receptatores ipsorum ac etiam defensores, adeo ut alii quoque,quos Christi exercitus, imo verius ipse Christus, quem contra seipsos suis adinventionibus provocarunt, a suis fecit tabernaculis emigrare,ad Tolosanam quasi quamdam erroris sentinam confugerint civitatem, observantes tempus et opportunitatem captantes quo finem in partibus illis quasi de novo plantatam, velut locustæ de puteo abyssi egressæ, valeant exstirpare, tu divini timoris oblitus, quasi prævalere valeas contra Deum vel avertere manum ejus contra eos exigentibus suis culpis extentam, ipsos et eorum complices in defensionem, quasi sub specie pietatis impietatem. exercens,in scandalum populi Christiani et propriæ famæ dispendium recepisti, post inhibitionem a legato nostro ex parte Dei et nostra districtissime tibi factam, non sine nota gravis infamiæ ac suspicionis scrupulo gravioris.

domini Innocenti, qui sacrosanctæ Romanæ Eccle- A eorum sunt bæretici manifesti, plures vero credentes, siæ sedis obtinet præsulatum, pono et mitto personam meam et castra de Lurda, de Olerone, de Montanerio,de Miramon, de Cadelo, et omnem aliam terram quam habeo et habere debeo,vel ad me vel meos pertinet aut pertinere debet et potest aliqua ratione, aliquo jure vel causa,et illam totam quam habere et recuperare potero, Deo dante,in manu et potestate vestri domini Petri Dei gratia regis Aragonensis et comitis Barchinonensis, ut ea omnia plenarie et potenter teneatis et possideatis; eo pacti tenore apposito et forma,ut per detentionem prædictorum bonorum et meæ personæ possitis compellere et urgere me ad omnia illa exsequenda et observanda quæ dominus papa et sacrosancta Romana Ecclesia de persona mea et rebus decreverit statuenda. Sub periculo ergo commissionis et pœna omnium prædictorum castrorum et totius terræ meæ, vobis stipulantibus per solemnem stipulationem bona fide promitto quod omnia quæ papa mihi de per- B sona aut terra mea injunxerit curabo fideliter adimplere et in perpetuum modis omnibus observare ; et quod ita totum adimpleam,et contra non veniam, vel aliqua arte vel ingenio ab aliqua persona veniri sustineam,de omnibus concedens vobis potestatem plenariam, per Deum et hæc sancta Evangelia, corporaliter tacta, sponte juro. Et ad majorem hujus facti firmitatem hanc paginam mei sigilli auctoritale confirmo.

Actum est hoc apud Tolosam, vi Kal. Februarii, anno Dominicæ Incarnationis millesimo ducentesimo decimo secundo.

Et quoniam visum est domino regi ejusque curiæ ipsa originalia penes se potius retinere quam incertis casibus fortune committere, ad pedes sanctitalis vestræ eorum mittit scripta sigillis nostris communita verba ad verbum fideliter sumpta,nullo addito, vel diminuto, vel in aliquo immutato.

Hoc autem transcriptum factum fuit apud Perpinianum fideliter, II Kal. Aprilis, anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo tertio decimo.

XLVIII.

ILLUSTRI REGI ARAGONENSI.

Suadetur ut faveat hæreticis.

(Laterani, Kal. Junii.)

C

Is in cujus manu sunt omnium corda regum inspiret tibi humiliter exoratus ut prudenter attendens quod juxta mandatum apostolicum nos oportet obsecrare, arguere, increpare, nostras increpationes, quas paterna in te affectione deponimus,devotione recipias filiali,et sic nostris obtemperes salubribus monitis et consiliis ut correctionem apostolicam devote recipiendo,domonstres te in iis etiam effectum habuisse sincerum in quibus absque dubio et effe- D ctum nosceris deliquisse. Sane ad totius fere mundi notitiam jam pervenit, nec serenitatem tuam ignorare credimus aut etiam diffiteri, quod inter cæteros principes Christianos specialiter studuimus honorare per quod et potentia tibi accrevit et fama. Utinamque cum iis prudentia el devotio tibi amplius accrevisset quod licet utile nobis existeret, tibi tamen potius expediret. Verum in hoc neque tibi providisse dignosceris, neque nobis, ut decuit,detulisse, quod cum cives Tolosani a corpore Ecclesiæ sint excommunicationis mucrone præcisi, et ipsorum civitas supposita interdicto pro eo quod quidam

(77) Vide lib. xv,epist 212, 213 et Hist. alb. cap. 70.

Nuper igitur auditis quæ venerabilis frater noster Segobricensis episcopus et dilectus filius magister Columbus nuntii tui ac nuntii legati nostri ac nobilis viri Simonis comitis Montis fortis in præsentia nostra proponere voluerunt, et litteris directis hinc inde plenius intellectis, habito cum fratribus nostris tractatu atque consilio diligenti, volentes honori tuo quantum ad famam,saluti quantum ad animam, etindemnitati quantum ad terram paterna sollicitudine præcavere, serenitati tuæ in virtute Spiritus sancti sub obtentu divinæ ac apostolicæ gratiæ districte providimus injungendum ut sine mora prænotatos deseras Tolosanos et complices eorumdem,non obstante promissione vel obligatione quacunque præstita vel accepta in elusionem ecclesiasticæ disciplinæ, ipsis, quandiu tales exstiterint, non impensurus per te vel alios consilium, auxilium, vel favorem. Si vero iidem ad Ecclesiæ redire desiderant unitatem, prout fuit'a dictis nuntiis tuis proppsitum coram nobis, nos venerabili fratri nostro Fulconi Tolosano episcopo, viro integræ opinionis et vitæ, qui testimonium habet non solum ab iis qui sunt intus,sed ab iis etiam qui sunt foris, nostris damus litteris in mandatis ut,adjunctis sibi duobus viris prudentibus et honestis, eos qui voluerint de corde puro et conscientia bona et fide non ficta redire, sufficienti ab isdem cautione receptæ, reconciliet ecclesiastica unitati; illos vero quos in erroris sui tenebris persistentes idem episcopus de labe notaverit hæreticæ pravitatis, exterminari præcipimus a civitate jam dicta, et bona eorum omnia confiscari, ita quod nullo unquam tempore recipiuntur in ipsa, nisi forte divinitus inspirati se viros fidei orthodoxe cultores exhibitione operum demonstrarent; et sic civitas ipsa reconciliata pariter et purgata sub apostolicæ sedis protectione consistat non molestanda de cætero a comite supradicto vel aliis fide Catholicis, sed defendenda potius et fovenda (77).

Miramur insuper et movemur quod tu pro terra

[ocr errors]

nobilium virorum Convenarum et Fuxensis comitum A ac Gastonis de Bearno restituenda sibi apostolicum per nuntios tuos suppressa veritate mendacium exprimentes subripi fecisti mandatum cum propter multa et magna eorum flagitia, ob hæreticorum favorem,quos manifeste defendunt,excommunicationis sint vinculo innodati. Verum cum mandatum pro talibus sic obtentum non teneat,illud tanquam subreptum penitus revocamus. Si vero eidem ecclesiasticæ unitati reconciliari desiderant,prout dicunt, venerabili fratri nostro Narbonensi archiepiscopo, apostolicæ sedis legato nostris damus litteris in mandatis ut recipiens ab ipsis non solum juratoriam cautionem,cum jam sua sint juramenta transgressi, sed et aliam quam viderit expedire, beneficium eis absolutionis impendat. Et iis rite præmissis tanquam veræ devotionis indiciis, cardinalem de latere nostro legatum, virum honestum, providum et constantem,juxta petitionem tuam ad partes illas curabimus destinare: qui non declinans ad dexteram vel sinistram, sed incedens regia via semper ; quæ recte facta invenerit approbet et confirmet, errata vero corrigat et emendet,et tam nobilibus antedictis quam aliis conquerentibus exhiberi faciat justitiæ complementum. Interim ergo inter te et terram tuam et dictum comitem Montisfortis ac suam volumus et mandamus firmas treugas fieri ac servari, hæreticis prorsus exceptis ; cum quibus, cum nulla sit societas lucis ad tenebras, nec participatio Christi ad Belial,aut pars fideli cum infideli, orthodoxæ fidei professores treugas habere non convenit sive pacem. Mandantes nihilominus comiti antedicto ut tibi pro terra quam a te tenet reverenter exhibeat quod exhibere tenetur. Illud autem excellentiam tuam volumus non latere,quod si Tolosani ac nobiles sæpedicti adhuc quoque in errore suo duxerint, persistendum,nos per indulgentias innovatas crucesignatos et fideles alios præcipimus excitari ut ad exstirpandam pestem hujusmodi divino fretiauxilio insurgentes, tam contra ipsos quam quoslibet alios receptatores aut defensores ipsorum,quia plus ipsis hæreticis sunt nocivi, procedant in nomine Domini Sabaoth.Monemus igitur serenitatem tuam, rogamus et obsecramus in Domino quatenus quæ præmisimus prompto animo, quantum ad te pertinet,exsequaris, sciturus pro certo quod si aliter,quod non credimus, duceres faciendum, præter indignationem divinam, D quam ex hoc facto contra te procul dubio provocares,grave ac irreparabile posses incurrere detrimentum,nec nos, quantumcunque tuam diligamus personam,tibi contra fidei Christianæ negotium possemus parcere vel deferre. Quantuni enim tibi periculum immineret, sit Deo, et Ecclesiæ, præsertim in causa fidei,te opponeres, ut consummaticnem sancti operis impedires, non solum vetera sed et moderna te possunt exempla docere.

Datum Laterani, Kal. Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

[ocr errors]

(78) Vide cap. Sincerum, de sepultur. in 4 Collect.

In eumdem fere modum nobili viro Simoni comiti Montisfortis. Is in cujus manu,etc. usque Sabaoth. Si enim prædictus rex aliter duceret faciendum, etc. usque docere. Monemus igitur nobilitatem tuam et exhortamur attentius, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus quæ præmisimus prompto ani. mo, quantum ad te pertinet, exsequaris. Datum, ut supra.

In eumdem fere modum scriptum est Narbonensi archiepiscopo apostolicæ sedis legato. Is in cujus manu, etc., usque docere. Unde nos regem et comitem sæpedictos per litteras nostras monuimus ut quæ præmissimus prompto animo,quantum ad nos pertinet, exsequantur. Ideoque fraternifati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus præfatos regem et comitem monens ad id efficaciter et inducens, procedas circa tres nobiles antedictos secundum formam superius comprehensam. Tu denique, frater archiepiscope, etc.

In eumdem fere modum scriptum est Tolosano episcopo. Is in cujus manu, etc., usque inducens, procedas circa cives prædictos secundum formam superius comprehensam. Tu denique, frater episcope, etc.

Datum, ut supra.

XLIX.

DE REFLORIIS ET DE PALMI ABBATIBUS, ET PRIORI DE REFLORIIS, BRACARENSIS ET TUDENSIS DIOECESUM.

De sepeliendo excommunicato qui pænitentiæ signa dederat.

(Laterani, In Idus Maii.)

Oblata nobis M. mulieris petitio continebat quod cum olim S. frater suus una cum quibusdam aliis morti cujusdam interfuisset presbyteri, diabolo suadente, tandem reversus ad cor,humiliter suum recognovit excessum, et paratus ut iter arriperet ad sedem apostolicam veniendi, præveniente mortis articulo exsequi non potuit quod intendit ;juramento tamen promiserat quod nostris staret super excessu sæpedicto mandatis. Unde nobis dicta mulier supplicavit ut cum illum non religionis contemptus, sed necessitatis articulus impedierit quo minus ad sedem accesserit apostolicam absolvendus,super absolutione ac sepultura ipsius dignaremur misericorditer providere. Quia vero sicut in contumacia persistentibus rigidos esse nos convenit, sic humiliatis ad pœnitentiam negare gratiam Ecclesiæ non debemus, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus si prædictus S. dum adhuc viveret,satisfactionem condignam promisit vel sufficiens de satisfactione mandatum,et alias manifesta in eo pœnitentiæ indicia præcesserunt, cum psalmo pœnitentiali, Oratione Dominica, et aliis consuetis, defuncto absolutionis beneficium impendatis, tradi facientes corpus ejusdem ecclesiasticæ sepulturæ, dummodo (78) contra terræ consuetudinem ex hoc grave non debeat scandalum generari. Quod si non

omnes, etc.. duo vestrum, etc. Vos denique, filii A lensi remota, appellatione postposita provideret, præabbates, etc.

[blocks in formation]

C

Licet injunctæ tibi legationis processum in pluribus commendemus, super negotio tamen Herbipolensis Ecclesiæ, quantumcunque tuæ fraternitati deferre velimus, non possumus salva conscientia commendare: in quo et si forte zelum habueris, non tamen secundum scientiam habuisti, cum in destitutione unius et substitutione alterius processeris minus juste (79). Nos quidem receptis olim super hoc litteris tuis per dilectum filium decanum de Onoldesbath meminimus respondisse quod cum, disponente domino, simus in sede justitiæ constituti et omnibus in justitia debitores, negare non debemus alicui quod postulat ordo juris. Unde mandavimus ut forte subtitutus et destitutus de jure suo vellent in judicio experiri, præfigeres eis terminum competentem quo se nostro conspectui præsentarent justum judicium recepturi. Accedente autem ad nostram præsentiam dilecto filio Deutautto clerico procuratore venerabilis fratris nostri Ottonis Herbipolensis episcopi super eo quod diceris nolle ratum habere processum venerabilis fratris nostri Magdeburgensis archiepiscopi apostolicæ sedis legati circa episcopum memoratum ad communionem et gratiam Ecclesiæ de mandato nostro receptum et ad regimen Herbipolensis Ecclesiæ restitutum, fuit inter alia propositum coram nobis et in nostro Regesto repertum quod cum olim apostolica sedes ad vindicandam crudelem et lacrymabilem mortem bonæ memoriæ Conradi Herbipolensis episcopi, Petri exeruerit gladium, ut sicut notorius erat interfectorum excessus (80), sic memorialis esset in generationem ac generationem sceleris perpetrati vindicta, inter cætera statuit ut tam homicidæ ipsi quam hæredes eorum universis feudis et beneficiis Herbipolensis Ecclesiæ, quam specialiter offenderant, et ecclesiarum etiam cæterarum, cum in ea læserint ecclesiam generalem, carerent in perpetuum, illa nullo tempore habituri, nisi forsan aliquando de speciali D apostolicæ sedis indulgentia secutura posteritas misericordiam mereretur.Et cum nec tutum nec honestum existeret ut iste Henricus, qui dicitur substitutus, filius Henrici de Ravesburg fratris Botonis cujus pater et patruus fuerunt in necem memorati episcopi machinati, consiliis Herbipolensis Ecclesiæ interesset, bonæ memoriæ Guidoni Penestrinensi episcopo, tunc apostolicæ sedis legato, dedimus in mandatis utei auctoritate nostra per commutationem idoneam in alia Ecclesia ab Herbipo

(79) Vide lib. xv, epist, 226.

(80) Vide Chronicon Hirsaug. ad an. 1202, et

bendam illius alii collaturus. Et quidem eam gerimus de tua circumspectione fiduciam quod si hoc in tuam deductum fuisset notitiam, sic circa prædictum Henricum, quantumcunque ipsum dilectio. nis brachiis amplectaris, nullatenus processisses. Verum ne demus Herbipolensi Ecclesiæ labores pariter et dolores, et memoratum Henricum inutiliter laborare contingat, eum quem a præbenda Herbipolensis Ecclesiæ olim decrevimus amovendum, a regimine ipsius Ecclesiæ perpetuo removemus, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus supradictum Herbipolensem episcopum, cum, parte Othonis reprobi penitus abdicata, publice ad Ecclesiæ devotionem reversus catholicæ parti patenter adhæserit et potenter, super Ecclesia sæpedicta de cætero non molestes; ut qui persequebaris vitium in averso, amplectaris in converso virtutem. Sic etenim decrevimus expedire, quoniam speramus quod si beneficiorum non erit ingratus, se tanto devotiorem exhibere studebit quanto majorem invenit gratiam post offensam. Tu denique, frater archiepiscope, etc.

Datum Laterani, vIII Idus Junii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

LI.

NOVARIENSI CAPITULO,

De electioni episcopi Novariensis.
(Laterani, xii Kal. Junii.)

Auditis olim et intellectis quæ a procuratoribus
partium super duabus electionibus in vestra ecclesia
C
celebratis fuere proposita coram nobis, de communi
fratrum nostrorum consilio electionem factam de
præposito Sanctæ Mariæ cassavimus, et electionem
de (81) præposito Sancti Gaudentii celebratam
duximus confirmandam, si quoddam instrumentum
reprobaretur infra temporis certum spatium contra
ipsum super cujusdam arbitrii forma productum,
quod venerabili fratri nostro archiepiscopo Januensi
et dilectis filiis de Tillieto et de Ceretro abbatibus
sub bulla nostra misimus interclusum. Ipsi vero re-
ceptis probationibus exhibitis coram eis, causam
sufficienter instructam ad nostram audientiam re-
miserunt. Procuratoribus igitur partium in nostra
præsentia constitutis et auditis hinc inde propositis,
quia per ea quæ contra prædictum instrumentum
objecta sunt et ostensa idem adeo redditum est
suspectum quod ad fidem in judicio faciendam
debeat invalidum reputari, et ita reprobatum quod
ad [1. quoad] illud ad quod probandum erat inductum
cum proniora sint jura ad absolvendum quam ad con.
demnandum, electionem factam de prædicto præ-
posito Sancti Gaudentii confirmavimus, per apo-
stolica scripta vobis præcipiendo mandantes qua-
tenus ipsi obedientiam et reverentiam debitam im-
pendatis, eidem reverenter in spiritualibus et tem.
poralibus intendentes. Alioquin, venerabili fratri

Odor. Raynal. ad an. 1202, § 45 et seqq.
(81) Vocabatur Odelbertus.

« AnteriorContinuar »