Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rationabiliter lata erat, nostras ad vos litteras, et A possit eum legitime recusare. Quod si agere nolue

B

alia pars (50) super infirmanda vel confirmanda eadem postmodum ad alios judices impetravit, nulla in posterioribus litteris de prioribus habita mentione. Unde in dubium revocato an posteriores judices vel vos de illa cognoscere debeatis, nos super hoc consulere studuistis (51), adjicientes nihilominus a quibusdam sapientibus pro parte fuisse. propositum appellante quod cum in tali artículo de legis beneficio annum habeat infra quem secundum se communiterve ipsam exsequi litem possit, medio tempore pro suo arbitrio, quando vellet, prosequi poterat appellationem eamdem, nec ad id compelli debebat antequam idem temporis spatium laberetur. Quare nullius esse valoris primas litteras assere. bant, etsi de ipsis nulla sit habita mentio in secundis. Pro parte vero altera quosdam alios jurisperitos dixisse quod cum interesset ejusdem ne tandiu sententia maneret suspensa et ipsius confirmatio differretur, et judices qui eam protulerant appellationem prædictam non duxerint admittendam, tum quia fuerat a nobis inhibita, tum quia frivola videbatur, licite pars potuit appellata hujusmodi litteras interim impetrare; præsertim cum, si aliter diceretur, gravem interdum Ecclesiæ sustinerent jacturam, cum in causis ecclesiasticis secundum canones appellare liceat quoties gravamen occurrit vel alia justa causa. Unde contingere posset si taliter annus cuilibet provocanti daretur, quod causa usque ad sex vel octo annos debitum non sortiretur effectum. Quosdam insuper alios opinatos quod primæ valebaut litteræ, non secundæ, sed pars quæ appellaverat infra annum suam appellationem prosequi mi. nime tenebatur. Licet igitur appellanti legitime a sententia indulgeatur annus a lege aut etiam ex justa causa biennium ad appellationem interpositam prosequendam quia tamen hujusmodi terminus potest restringi, non solum a provocante, verum etiam a judice a cujus sententia provocatur, cum id fuerit constitutum, non ut terminus ipse præveniri non possit, sed ne valeat prorogari, credimus distinguendum in quo casu litteræ impetrentur. Et quidem quando certus terminus ab appellante vel judice appellationi præfigitur prosequendæ, si eo tacito appellatus litteras impetraverit, bujusmodi litteræ, tanquam tacita veritate subreptæ, obtinere non debent aliquam firmitatem. Si vero non sit ali- D quis certus terminus a judice vel appellante præfixus, pars appellata potest infra terminum a lege statutum, dummodo nimium non præcurrat ut appellantem in impetranda commissione supplantet, litteras impetrare quarum auctoritate in appellationis causa legitime procedatur; ita quod si appellans in causa voluerit appellationis procedere, oportebit eum agere sub judice sic obtento, nisi

(50) In quarta Collect. additur, alias commissionis litteras a nobis sup. Ita etiam codex Colbertinus. (51) In quarta Collect., voluistis, etiam in cod. Colbertino.

C

rit appellans, appellatus nihilominus potest prosequi causam ipsam, maxime si ex dilatione sibi sentiat imminere gravamen. Superior quoque judex si videat ex dilatione periculum imminere, potest et debet neutro prosequente appellationem occurrere, ut periculum evitetur. Puta, si a sententia lata super confirmatione alicujus electi fuerit provocatum, et utraque pars velit usque (52) ad annum prosecutionem appellationis differe, potest utique, imo debet judex superior, ad quem fuerat appellatum, tempus (54) provide moderari, ne gregi Dominico diu desit cura pastoris. Ex iis igitur consultationi vestræ noveritis esse responsum, quia per posteriores litteras non derogatur prioribus legitime impetratis, per quas ad confirmandum vel infirmandum sententiam prævia potest ratione procedi.

Datum Viterbii, vi Idus Julii, anno duodecimo.

LXXXII.

ABBATI ET MONACHIS SANCTI BENEDICTI SUPRA PADUM.

Super electione, visitatione et correctione.

(Viterbii, ni Idus Julii.)

Venientibus ad apostolicam sedem dilectis filiis S. monacho Cluniacensi et H. monasterii vestri procuratoribus, idem S. proposuit coram nobis quod cum monasterium vestrum a felicis recordationis Gregorio papa prædecessore nostro Hugoni Cluniacensi abbati et successoribus ejus fuerit dudum commissum, ut in ejus gubernatione atque custodia potestatem haberent et studium procurationis impenderent, ac obeunte abbate ipsius loci. eorum diligentia provideret ut in loco regiminis juxta beati Benedicti Regulam persona subrogaretur idonea, et quidquid in monasterio ad augmentum et observantiam monasticæ religionis instituti vel emendari etiam oporteret, eorum semper dispositione ac magisterio (54) impletur, prout in felicis memoriæ Lucii et Clementis prædecessorum nostrorum authenticis asseruit contineri, vos abbati Cluniacensi et Ecclesiæ suæ obedientiam et reverentiam subtrahenies, super præmissis et aliis graves eis injurias irrogatis, a sua et Ecclesiæ suæ subjectione vos ac monasterium vestrum subtrahere molientes; quoque, filii monachi, abbatem vobis eligere non veremini absque abbatis Cluniacensis et fratrum suorum conniventia et concensu. Procurator vero monasterii vestri proposuit ex adverso quod cum monasterium ipsum ad jus ei proprietatem Ecclesiæ Romanæ pertineat, et per privilegia pontificum Romanorum fuerit ab antiquo libertate donatum, dicto Cluniacensi abbati vel Ecclesiæ suæ respondere vel subesse in aliquo minime tenebatur; quinimo ad fratres ejusdem loci tam dispositio quam abbatis electio pertinebat, adjiciens

(52) In quarta Collect., etiam)

(53) In quarta Collect., terminum. (54) In Bulliario Cluniac., ministerio,

sterium vestrum accedens, viginti quinque equitaturis et triginta personis, fratres vero eum illuc causa visitationis accesserint, quatuor equitaturis et sex personis tantummodo sint contenti. Ut igitur in perpetuum compositio suprascripta de procuratorum assensu facta inviolabiliter observetur, nos eam auctoritate apostolica confirmamus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, etc., usque incur

surum.

Datum Viterbii, 1 Idus Julii, anno duodecimo,
LXXXIII.

NOBILI VIRO PETRO DUCI ET POPULI VENETORUM.

Monet eos ut redeant ad obsequium.
(Viterbii, Idibus Julii.)

insuper quod, etsi jus aliquod prædictorum privile. A procedatur. Præterea Cluniacensis abbas ad monagiorum intuitu Cluniacensi Ecclesiæ competierit, illud penitus est absorpum, cum hactenus neglexerit uti eis et monasterium supradictum longissimo tempore plena fuerit libertate gavisum. Proposuit insuper monasterium vestrum super capitulis prænotatis per bonæ memoriæ Eugenii papæ prædecessoris nostri sententiam (55) absolutum. Cum ergo super iis et quibusdam aliis procuratores ipsi non desinerent altercari, et per venerabiles fratres nostros Joannem Sabinensem et Nicolaum Tusculanum episcopos de mandato nostro de amicabili fuerit compositione tractatum, nobis mediantibus demum inter procuratores ipsos hujusmodi compositio intervenit, ut cum in monasterio vestro fuerit abbatis electio celebranda, fratres ejusdem loci absque re- B quisitione abbatis et conventus Cluniacensis personam idoneam regulariter sibi eligant in abbatem. Qui si concorditer electus exstiterit, munus benedictionis accipiat et libere administret, nulla super iis ab abbate vel conventu Cluniacensi licentia expetita; ita videlicet quod is, qui fuerit in abbatem electus, infra spatium primi anai duos vel unum fratres cum suis litteris ad abbatem et conventum Cluniacense transmittat, in quibus eidem abbati et successoribus suis super observantia monastici ordinis obedientiam repromittat; et tunc Cluniacensis abbas per se vel alium ad monasterium vestrum accedat, ab abbate ipsius loci corporalem super ordinis observantia obedientiam recepturus, vel transmissas sibi litteras, si maluerit, in testimonium obedientiæ sibi promissæ reservet. Quod si abbatis electio fuerit in discordia celebrata, pro dirimendo hujusmodi dissensionis articulo ad sedem apostolicam recurratur. Vos quoque de quadrienno in quadriennium aliquem ex confratribus vestris ad Cluniacense capitulum destinetis, qui audiat et recipiat quæ ibidem fuerint super observantia ordinis constituta. Præterea, quolibet quadriennio Cluniacensis abbas duos ex fratribus suis ad visitandum monasterium vestrum mittat. Quibus decenter ac benigne receptis, ab eodem monasterio moderata procuratio tribuatur, et ipsi abbatis ejusdem loci consilio requisito corrigant si quid in ipso monasterio circa monachos et conversos aliasque personas corrigendum invenerint, et statuant quod circa eos fuerit statuendum; si vero aliquid corri-D gendum invenerint in abbate, ad Romanum pontificem illud referant, et sicut ipse mandaverit, in ejus correctione procedant. Cum autem Cluniacensis abbas ad monasterium vestrum accesserit, abbas ejusdem ei tanquam Patri abbati cedat in choro, capitulo et in mensa. Abbas vero Cluniacensis in membris corriget quod fuerit cerrigendum; si quid forte in abbatis persona correctione dignum invenerit, id ad aures Romani pontificis perferre proouret, ut juxta beneplacitum ejus in ipso negotio

(55) In Bullario Cluniac. additur. fuisse.

Quoniam juxta sententiam Salomonis meliora sunt amici verbera quam oscula inimici, cum ista correctionem, illa vero deceptionem inducant, non debetis ferre moleste si quando nos, qui de corde puro et consciertia bona et side non ficta vestram diligimus civitatem, vos arguimus et corripimus in spiritu lenitatis: quia non indignationis, sed dilectionis est argumentum, eo quod pater filium quem diligit corripit, et Deus quos amat arguit et castigat; maxime cum ad hoc ex apostolicæ servitutis officio teneamur, juxta quod docet Apostolus, dicens: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (11 Tim. 11). Memores igitur obsequiorum quæ apostolicæ sedi civitas vestra reverenter impendit et beneficiorum quæ apostolica sedes civitati C vestræ gratanter indulsit, geminus et dolemus illam intervenisse materiam quæ non sinit ad præsens ut preces quas nobis multoties porrexistis pro palleo destinando abbati Sancti Felicis, quem vos Jadertinum præsulem appellatis, cum nostra possimus admittere honestate, propter excessum quem in divinæ majestatis offensam, apostolicæ sedis. injuriam, et terræ sanctæ jacturam in Jadertinæ civitatis excidio commisistis (56). Et certe, nisi correctionem vestram ex paternæ benignitatis affectu voluissemus hactenus expectare, potuissemus quidem ex canonici juris rigore in eo vos punire quo peccastis, subtrahendo patriarchatui vestro metropolim Jadertinam, quam ei apostolica sedes propter vestrum subjecit honorem. Adhuc autem experiri volentes si hujusmodi plgam medicinali possimus arte curare, disposuimus ad vos nuntium dirigere specialem, sicut dilectus filius B. nuntius vester, vir utique providus et fidelis, pio nobis suggessit affectu, per quem efficacius viva voce nostrum vobis beneplacitum exponamus; quatenus si cor vestrum gratia divina tetigerit ut propriam non excusetis sed accuselis offensam satisfactionem congruam exibendo, et in iis et in aliis quæ digne duxeritis postulanda mereamini exaudiri. Quocirca devotionem vestram rogandam duximus

(56) Vide gesta Innoc. III, capp. 86, 89, 90.

et monendam, obsecrantes in Domino quatenus in A ejus vos humiliantes conspectu qui exaltat humiles et deponit elatos, ad satisfaciendum ei vestros animos inclinetis, recepturi ab ipso et gratiam in præsenti et gloriam in futuro.

Datum Viterbii, Idibus Julii, anno duodecimo.
LYXXIV.

CUIDONI SUBDIACONO ET CAPELLANO NOSTRO.
Confirmatur ei ecclesiæ S. Laurentii.

(Viterbii, xi Kal. Augusti.)

Auditis et intellectis attestationibus et allegationibus universis in quæstione quam venerabilis frater noster Joannes Albanensis episcopus contrate moverat de ecclesia Sancti Laurentii posita in territorio civitatis Novinæ, te ab ipsius impetitione de fratrum nostrorum consilio decrevimus absolvendum, cum nobis per testes constiterit quod idem episcopus tibi concessit ecclesiam memoratam. Ut autem hæc nostra diffinitio perpetuam obtineat firmitatem,eam auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus,statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ diffinitionis et confirmationis infringere vel ei, etc., usque incursurum.

[ocr errors]

Datum Viterbii, xin Kalend. Augusti, anno duodecimo.

LXXXV.

CEPHALUDENSI EPISCOPO.

Dantur ei quædam monita. (Viterbii, Idibus Julii.)

Etsi secundum rigorem juris potuissemus in inquisitione de te facta procedere, quia tamen super eo quod tibi principaliter est objectum, de castro videlicet Cephaludensi, juxta mandatum nostrum asseritur satisfactum, nos ad preces maxime regias duximus subsistendum, de attestationibus taliter provisuri quod per eas fama nominis tui non poterit denigrari. Quocirca fraternitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus talem te studeas exhibere quod apostolicæ sedi fias ex devoto devotior el regiæ celsitudini fidelior ex fideli, curam et sollicitudinem pastoralem diligenter ac fideliter exsequendo.

Datum Viterbii, Idibus Julii, pontificatus nostri anno duodecimo.

PROCESSUS NEGOTII RAYMUNDI COMITIS TOLOSANI.

CAP. I. Prima obligatio comitis facta apud (57) Valentiam.

Manifestum sit universis quod anno Dominicæ Incarnationis 1209, mense Junii, ego Raymundus Dei gratia dux Narbonæ, Tolosa, marchio Provinciæ, mitto corpus meum et septem castella, scilicet Opedam, castrum de Monteferrando, castrum de Balmis, castrum de Monartio, castrum de Roccamaura, castrum de Furcis, castrum de Argentaria, scilicet Famavum, in misericordia Dei et libera potestate Ecclesiæ Romanæ, domini papæ, et vestra domini Milonis apostolicæ sedis legati ad satisfaciendum et cavendum vobis super illis capitulis pro quibus sum excommunicatus, et ex nunc confiteor me præfata castra nomine Romanæ Ecclesie possidere, et eadem quam cito volueritis et quibus volueritis corporaliter assignabo, et homines eorumdem castrorum, quandiu ipsa castra in Ecclesiæ Romanæ fuerint potestate, custodibus castrorum, sicut ordinaveritis, juramenta faciam securitatis exhibere, nonobstante fidelitate qua nibil tenentur. Insuper memorata castra meis custodiantur expensis.

CAP. II. Forma juramenti comitis (58). In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii papa III duodecimo, xiv Kal. Julii. Ego R. dux Narbonæ, comes Tolosa, et marchio Provinciæ, sacrosanctis reliquiis, eucharistia, et ligno Crucis Dominicæ coram positis, supra sancta Dei Evangelia corporaliter manu tacta juro quod super singulis et universis capitulis pro quibus a domino papa vel ejus legato seu aliis vel ipso jure fui excommunicatus vel sum, stabo omnibus mandatis ipsius domini papæ ac vestris magister Milo domini papæ notarie, apostolicæ sedis legate, vel alterius legati seu nuntii sedis apostolicæ, ita videlicet ut quidquid per se, litteras suas, nuntium vel legatum

(57) Vide Historiam Albigensium, cap. 11.

(58) In codice quo Castellus utebatur, hic erat titulus. Hæc est formam juramenti facta a Raymundo

C

D

mihi præceperit super universis capitulis pro quibus excommunicatus fuit vel sum, bona fide sine fraude ac malo ingenio adimplebo, super istis præcipue capitulus quæ hic nomino, videlicet quod pacem aliis jurantibus dicor noluisse jurare; item quod juramenta quæ feci super expulsione hæreticorum vel eis credentium non servasse dicor, item quod hæreticos dicor semper fovisse eisque favisse : item quod de fide suspectus habeor; item quod ruptarios sive mainadas tenui, item quod dies Quadragesimæ festorum, et Temporum qui securitate gaudere debebant, dicor violasse; item quod adversariis meis, qui se justitiæ offerebant pacemque juraverant, dicor noluisse justitiam exhibere; item quod Judæis publica commisi officia; item quod monasterii Sancti Willelmi et aliarum ecclesiarum possesio. nes et ecclesias injuste detineo; item quod incastellavi ecclesias et incastellatas detineo, item quod indebita pedagia vel guidagia colligo vel colligi tacio; item quod Carpentoractensem episcopum a propria sede depuli; item quod de interfectione sanctæ memoriæ Petri de Castronovo suspectus habeor, pro eo maxime quod interfectorem ipsius in magnam familiaritatem recepi; item quod Vasionensem episcopum et ejus clericos cepi vel capi feci, et palatium ejusdem episcopi et domos caLonicoruni destruxi et castrum Vasionense per violentiam abstuli; item quod in religiosas personas manus violentas injecisse dicor et multas rapinas commisisse. Super iis salnariis et aliis, si qua poterunt inveniri, prædicto modo juravi et alios jurare feci, et septem castrorum tradidi cautiones, quorum nomina sunt hæc: Furcæ, Opeda, Balmæ, Roccamaura, castrum Mornacii, Famans in Argenteria, Mons Ferrandi. Si autem ea, quæ circa supradicta capitula et alia injuncta mihi fuerint, in perpetuum bona fide non servavero, volo et concedo ut septem

comile Tolosano apul sanctum Equidium in manu domini Milonis.

supradicta castra cadant in commissum Romanæ A tuos facias coram eis conquerentibus justitiam Ecclesiæ, et jus quod habeo in comitatu Melgoriensi ad Romanam Ecclesiam plenissime revertatur. Volo etiam et concedo ut persona mea excommunicetur et terra supponatur ecclesiastico interdicto, et conjuratores mei tam consules quam alii et sucessores eorum ex hoc ipse absoluti a fidelitate, jure, ac servitio quibus mihi tenentur, Romanæ Ecclesiæ pro feudis et juribus quæ habeo in villis, civitatibus, et castris de quibus erant tam consules quam alii qui jurarunt fidelitatem facere teneantur pariter et servare. Item sub eodem juramento et eadem pœna stratas publicas securas servabo. Eisdem pœnis subjacere volo si prædicta omnia non servavero vel aliquod prædictorum.

CAP. III. Mandata ante absolutionem.

In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii papæ III duodecimo, xiv Kal. Julii. Ego Milo domini papæ notarius apostolicæ sedis legatus præcipio tibi domino Raymundo comiti Tolosano B sub debito præstiti juramenti et sub pœna ejusdem juramenti adjecta ut dominum episcopum Carpentoractensem tam in civitate quam extra pleno jure restituas, et de damnis datis tam de rebus quam de fructibus eidem episcopo resarciendis fidejussores præstes idoneos, et universos cives Carpentoractenses a juramento quod citra triennium tibi vel alii tuo nomine præstiterunt absolvas omnino, et munitionem quam ibi fecisti fieri mihi vel cui jussero facias assignari. Item præcipio tibi sub eadem pœna ut dominum episcopum, præpositum et canonicos Vasionenses tam in castris quam aliis pleno jure restituas, et de damnis datis, ædificiis destructis, et rebus aliis, et fructibus resarciendis eisdem fidejussores præstes idoneos,castrum autem Vasionense mihi vel cui jussero facias assignari. Item sub eadem pœna tibi præcipio ut Aragonenses, Ruptarios, Cotarellos, Bramenzones, Blascones, Mainadas, vel quocunque alio nomine censeantur, de tota terra tua et posse tuo prorsus expellas, nec in alienam terram eos immittas vel alii concedas, nec eorum auxilio tempore ullo utatis. Item sub eadem pœna tibi præcipio ut universos Judæos in tota terra tua et posse ab omni administratione publica vel privata prorsus amoveas, nec unquam eos ad ipsam vel aliam restituas, vel alios Judæos ad aliquam administrationem assumas, nec eorum consilio ullo tempore contra Christianos utaris. Item sub eodem juramento et eadem pœna tibi præcipio ut stratas publicas securas observes. Salvis iis quæ dominus papa vel ego vel alius de mandato ipsius eodem tempore vel diversis tibi duxerit in posterum injungenda.

CAP. IV. Mandata post absolutionem.

C

In nomine Domini, pontificatus domini Innocentii papæ III anno duodecimo, x111 Kal. Julii. Hæc sunt præcepta facta domino comiti Tolosano postquam fuit absolutus. Ego Milo domini papæ notarius, apo- D stolicæ sedis legatus, præcipio tibi domino Raymundo, comiti Tolosano, sub debito præstiti juramenti et sub pœna in forma ejusdem juramenti adjecta ut hæreticos et eorum monifeste credentes in tota ditione tua retineas tradendos cum rebus suis ad arbitrium signatorum (59), reliquos vero hæreticos et eorum credentes cum crucesignatis et sine illis fideliter in perpetuum persequaris. Item præcipio ut hæreticos de cætero nullo tempore foveas vel defendas, nec eis unquam præstes consilium vel favorem. Item præcipio ut dies Dominicales et Quadragesimæ et alios in Lateranensi concilio designatos nullo unquam tempore violes vel ab aliis pro posse tuo violari permittas. Item præcipio ut adversariis tuis et universis ecclesiis et domibus religiosis et miserabilibus personis justitiam facias cum fueris requisitus. Item præcipio ut per bajulos

(59) Vide infra epist. 154.

exhiberi. Item ut ecclesias incastellatas ad arbitrium diœcesanorum episcoporum diruas, vel etiam reserves, si quas duxerint reservandas; quas diœcesanis episcopis vel aliis Ecclesiarum prælatis ad quos pertinere noscuntur continuo tradas, ut ab eis perpetuo possideantur. Item præcipio ut ecclesias et domos religiosas in libertate plenaria conserves, videlicet quod in eis alberguarias, procurationes vel exactiones quascunque nullatenus exigas vel percipias, et defunctis earum episcopis vel aliis rectoribus, ipsas nullo modo spolies, nec administrationi earum seu custodiæ occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia te immisceas, sed omnia sine diminutione aliqua eorum successoribus reserventur. Electioni etiam episcopi vel alterius rectoris Ecclesiæ faciendæ per te vel per quamcunque persunam nullatenus te admisceas, nec aliquam violentiam facias vel impedimentum aliquod præstes quo minus electio libere et canonice celebretur. Item præcipio ut pedagiorum seu guid agiorum exactiones tam in terra quam in aquis penitus dimittas, nisi quas regum vel imperatorum concessione probaveris te habere, nec dimissa guidagia seu pedagia deinceps resumas. Item præcipio ut salnarias, ubicunque habeas, dimittas; nec alicubi de cætero instituas, nec impedias liberum transitum viatorum tam in terris quam in aquis. Item præcipio ut pacem seu treugam, secundum quod tibi injunctum fuerit, observes. Item præcipio ut de te conquerentibus secundum meum vel alterius legati seu judicis ordinarii vel delegati arbitrium justitiam facias. Item præcipio ut stratas publicas securas serves, nec transeuntes ab antiquis stratis deviare compellas. Item præcipio ut hæreticos quos diocesani episcopi vel alii Ecclesiarum rectores hæreticos, receptatores vel fautores eorum tibi vel tuis bajulis nominabunt, tanquam hæreticos habeas. Item præcipio ut pacem a legatis satutam vel deinceps statuendam jures et serves inviolabiliter secundum ipsius pacis statuta, et universos homines tuos eamdem pacem jurare facias et secundum statuta pacis servare. Item præcipio ut septem castra quæ mihi nomine Romanæ Ecclesiæ tradidisti vel aliquod non auferas per te vel per aliam quamcumque personam et si aliquod illorum fuerit per quacunque personam ablatum, cum toto posse tuo ad recuperandum illud viriliter laborabis, et statim illud pristinæ custodiæ restituas. Hæc omnia tibi præcipio perpetuo observanda, et si qua alia super prædictis capitulis vel aliis pro quibus excommunicatus fuisti dominus papa vel ejus legatus tibi duxerit in posterum injungenda. CAP. V. Juramentum consulum.

In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii papæ III duodecimo, xii Kalend. Julii. Nos consules Avinionenses de consensu et voluntate domini R. comitis Tolosani præcise juramus supra sancta Dei Evangelia manu tacta tibi magistro Miloni domini papæ notario apostolicæ sedis legato, quod bona fide, sine omni malo ingenio, et sine omni fraude consulemus et operam dabimus pro posse nostro quod dictus dominus comes tam per se quam per successores suos super iis omnibus pro quibus fuit excommunicatus, quæ videlicet exponuntur in forma secundum quam ipse antequam absolveretur juravit, pareat omnibus mandatis Ecclesiæ, et quod ea in perpetuum servet; ita ut si quod illorum non fecerit, vel contra venerit manifeste, nos ei nullum consilium vel auxilium se obsequium per nos vel per homines sive amicos nostros aliquatenus impendemus, scientes ex hoc ipso dicti comitis dilecto absolutos nos esse a fidelitate, si qua vel servitio illi ullo modi tenebamur; imo quousque plene paruerit, facimus contra ipsum pro posse nostro quidquid Romana ecclesia vel ejus

autem contra prætatam iminunitatem et libertatem a me indultam ecclesiis et aliis domibus religiosis venire præsumpserit, ipsum pro posse meo viriliter coercebo.Istam autem concessionem et promissionem feci apud Sanctum Ægidium anno pontificatus domini Innocentii II duodecimo, xu Kal.Julii, ad mandatum et exhortationem magistri Milonis domini papæ notarii, apostolicæ sedis legati, præsentibus domino Michaele Arelatensi archiepiscopo cum episcopis infrascriptis, videlicet Marsiliensi, Avenionensi, Cavellicensi, Carpentoractensi, Aasionensi, Tricastrinensi, et Nemausensi, et Agathensi, et Magalonensi, Lodovensi, Tolosano, Biterrensi, et domino archiepiocopo Aquensi, et episcopo Forojuliensi, et Niciensi,et Aptensi, et Sistericensi,et archiepiscopo Auxitano, et episcopo Aurasicensi,et Vivariensi, et Uticensi.

CAP. VII. Forma pacis.

nuntius sive legatus nobis mandaverit faciendum, A vinciis tetis viribus protegam et defendam. Si quis non obstante fidelitate vel jure aliquo vel servitio, si quo ipsi ullo modo tenebamur; a quo tam tum dictus comes nos absolvistis et absolvitis, si forte ipse, ut dictum est,contra præcepta quæ sibi facta sunt vel fuerint venerit manifeste. Tunc etiam pro jure sive servitio,si quod in villis vel castris nostri consulatus et ipsa civitate habere dignoscitur, fidelitatem Romanæ Ecclesiæ faciemus, ipsam eidem fideliter et perpetuo servaturi.Item stratas publicas secutas servabimus et faciemus per totum nostrum districtum inviolabiliter observari. Item pedagia seu guidagia vel exactiones aliquas a transeuntibus per stratas vel etiam per flumina nullatenus accipiemus, nisi quæ vel quas antiqua regum vel imperatorum concessione constiterit nos habere. item ecclesias omnes et domos religiosas in nostro districtu tam in civitate quam extra in plenaria servabimus libertate,videlicet quod ab eis exactiones aliquas seu tallias nullatenus exigemus,et defunctis B earum episcopo vel aliis rectoribus, ipsas vel domos earum nullo modo spoliabimus, nec administrationi earum seu custodiæ occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia,nisi forte rogati ab episcopo vel capituto, nos immiscebimus.sed omnia sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur. Et electioni episcopi vel alterius rectoris Ecclesiæ faciendæ per nos vel per quamcunque aliam personam nos nullatenus immiscebimus, nec aliquam violentiam faciemus vel impedimentum præstabi. mus quominus electis libere ac canonice celebretur.Item pacem seu treugam, sicut nobis injunctum fuerit, bona fide observabimus. Item, si episcopus vel capitulum vel alia persona ecclesiastica nobis aliquos hæreticos nominaverit vel credentes, vel per nosmetipsos cognoscere poterimus aliquos hæresim prædicare vel facere conventicula aliqua, ipsos persequemur secundum legitimas sanctiones, et eorum bona omnia infiscabimus. Hæc omnia singulis annis per manus episcopi nostri successores nostros faciemus jurare. Si quis autem hæc jurare noluerit ipsum tanquam bæreticum habimus manifestum, nec ejus judicium sive auctoritas vigorem in aliquo sortiatur.

In eumdem modum juraverunt alii consules, scili cet Nemausenses et Sancti Ægidii (60), et multi alii quos exegi.

CAP. VI. Hæc est indulgentia.

C

Ego R. Dei gratia dux Narbonæ,comes Tolosa,et marchio Provinciæ,pro animæ meæ remedio et progenitorum meorum omnibus ecclesiis et domibus religiosis provinciarum Viennensis, Arelatensis, Narbonensis, Auxitanensis, Burdegalensis, et Bituricensis immunitatem secundum statuta caconum et plenissimam libertatem concedo (61), ita videlicet quod alberguarias, procurationes, vel exactiones quascunque seu tallias nullo unquam tempore per me vel per alios requiram in eis,et requirentes sive D postulantes pro posse meo fideliter coercebo. Defunctis etiam earum episcopis vel rectoribus aliis, ipsas vel domos eorum per me vel per alium nullo Lodo spoliabo,nec administrationi earum custodia occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia me Lli tenus immiscebo; sed omnia sine diminutione aliqua defunctorum successoribus reserventur. Electioni etiam episcopi vel alterius rectoris Ecclesiæ faciendæ per me vel per quamcunque personam me nullatenus immiscebo, nec aliquam violentiam faciam vel impedimentum præstabo quo minus electio canonice ac libere celebretur. Præterea possessiones omnes et jura ecclesiarum,si qua injuste detineo, eis restituo pleno jure. Promitto insuper quod omnia jura ecclesiarum et domorum religiosarum, sicut decet catholicum principem,in præfatis pro(60) In Hist. Albig. cap. 13 legitur S. Georgii. Male. At in codice Colbertino recte Sancti Egidii.

In nomine Domini. Anno duodecimo pontificatus domini Innocentii papæ III, x Kalend. Julii. Ego Milo, domini papæ notarius, apostolicæ sedis legatus, præcipio vobis domino R. comiti Tolosano et vobis baronibus, scilicet Villelmo et Hugoni et Raimundo de Baucio, P. Bermundi, Rasca. tio, et aliis baronibus et coadjutoribus vestris, sub debito præstiti juramenti et pœna in eodem juramento adjecta, quatenus secundum statuta pacis olim a legatis Romanæ Ecclesiæ promulgata, inter vos pacem perpetuam observetis,et eamdem pacem a vestris hominibus etcoadjutoribus faciatis jurari pariter et servari. Si vero ortæ sunt inter vos aliquæ quæstiones vel in posterum forsitan orientur, per venerabiles patres Hugonem Regensem episcopum,apostolicæ sedis legatum,ad hoc de voluntate ipsius assumptum et Arelatensem, archiepiscopum, et episcopum Uticensem, et Avinionensem præpositum, vel per alios qui pro tempore per Romanam Ecclesiam fuerint substituti, eas statuo concordia vel judicio terminari. Salvo in omnibus apostolicæ sedis mandato.

CAP. VIII. Juramentum quod præstiterunt custodes

castrorum.

In nomine Domini. Pontificatus domini Innocentii papæ III anno duodecimo, x11 Kal. Julii. Ego Michael Arelatensis archiepiscopus juro tibi Miloni domini papæ notario, apostolicæ sedis legato,quod castra de Monas et de Furcis sine omni malo ingenio et sine omni fraude pro posse meo faciam fideliter custodiri,nec eamdem castra vel eorum aliquod comiti Tolosæ vel alii personæ restituam vel restitui scienter permittam sine mandato domini papæ bullatis litieris ejus inserto, vel sine mandato tuo vel alterius Romani pontificis nuntii sive legati ad hoc specialiter cum litteris bullatis deputati. Sane illi vel illis cui vel quibus dominus papa,vel tu,vel alius nuntius sive legatus domini papæ cum supradicta forma ad specialiter destinatus jusserit, prædicta castra restituam, nonobstante eo quod eadem castra dicuntur ad meam Ecclesiam pertinere, tempore legitimo mihi tunc assignato; restitutis tamen prius mihi universis expensis et usurarum gravaminibus pro castrorum custodia tunc factis juramento bajulorum meorum, quos in prædictis castris posuero, absque alia probatione declarandis. Expensas autem de concessione tua intelligo faciendas de redditibus et omnibus proventibus castrorum illorum et mandamentorum quos de voluntate comitis, et concessione, et mandato tuo bajuli mei ibidem percipere debent,jurisdictionem plenariam duntaxat pro castrorum custodia et sufficientibus ad expensas redditibus colligendis per omnia exercentes. Porro, si prædicti proventus ad prædicta complenda non sufficient, nec comes nec (61) Hæc clausula deest in editione Catelli.

« AnteriorContinuar »