Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dem juramento stratas publicas securas servabimus et eos,quos episcopi nostri hæreticos nominabunt, et receptatores et fautores eorum animadversatione debita puniemus.

aliquis pro eo expensas juxta voluntatis meæ mode- A nos adjuvet et hæc sancta omnia.Similiter sub eoramina ministraverit,ego ex mutua pecunia expensas faciam, nec prædicta castra tenebor restituere donec prædictæ expense cum omnibus suis gravaminibus mihi fuerint plenius restituta. Hæc omnia sicut supra scripta sunt bona fide servabo. Sic me Deus adjuvet et hæc sancta Dei Evangelia.

Et ego Milo domini papæ notarius, apostolicæ sedis legatus, hanc fidelitatem auctoritate domini papæ et Romanæ Ecclesiæ accipiens, concedo tibi, Michael Arelatensis archiepiscope, eadem auctoritate ut omnia suprascripta possis exigere et percipere et pro tuæ voluntatis arbitrio bona fide disponere, volens et statuens te et Ecclesiam tuam indemnem super expensis et omnibus gravaminibus occasione custodia memoratorum castrorum quocunque tempore lactis conservari. Ad perpetuam autem omnium horum firmitatem hanc chartam sigilli mei munimine facio roborari.

In eumdem modum juravit Vivariensis episcopus pro castro de Faniam sibi commisso. In eumdem modum abbas Montis Majoris pro castro de Opeda. In eumdem modum juraverunt episcopus et præpositus Avenionenses pro castris de Roccamaura et de Balmis sibi commissis. In eumdem modum juravit Magalonensis episcopus pro castro de Monteferrando. CAP, IX, Juramentum pro principibus crucesignatis et exercitu.

In nomine Domini. Anno duodecimo pontificatus domini Innocentii papæ III, x Kal. Junii. Ego R. Dei gratia dux Narbonæ, comes Tolosa,et marchio Provinciæ juro super sancta Dei Evangelia corporaliter manu tacta quod quando principes crucesignati ad partes meas accedent, mandatis eorum parebo per omnia tam super securitate quam aliis quæ mihi pro utilitate ipsorum et totius exercitus duxerint injungenda.

Hoc juramentum exigi a comile cum sibi contra hæreticos crucem imposui.

CAP. X. Juramentum baronum.

B

C

In nomine Domini. Pontificatus domini Innocentii III papæ anno duodecimo, xiv Kal. Julii. Nos Willelmus de Baucio et Hugo frater ejus, et Raimundus nepos noster, Draconetus, Guillelmus Årnaudi, Raimundns Dagout, Ricavus de Cariunpo, Bertrandus et Lauduno.et Willelmus frater meus, Bernardus de Andusia (62), et P. Bermundi filius meus, et Rostagnus de Posqueriis, et Raimundus de Usecia, et filius meus Decanus, et Raimundus Gaucelini de Lunello,et Pontius Gaucelini.juramus tibi magistro Miloni domini papæ notario apostolicæ sedis legato,coram sancta Eucharistia et cruce Dominica et sanctorum reliquiis supra sancta Dei Evangelia corporaliter manu tacta quod stabimus omnibus mandatis Ecclesiæ seu tuis vel alterius nuntii seu legati domini papæ super istis capitulis quæ inferius exprimuntur, videlicet super abjuratione mainadarum perpetua;item super Judæis ab omni ad- D ministratione seu officio perpetuo amovendis et nullo unquam tempore restituendis,vel aliis Judæis ad aliquam administrationem nullatenus assumendis;item super pedagiis et guidagiis dimittendis et nullo unquam tempore resumendis; item super pace vel treuga juxta mandatum tuum vel alterius legati domini papæ instituenda pariter servanda ; item super plena ecclesiarum libertate servanda; item super ecclesiis incastellatis demoliendis et penitus dimittendi et nullo unquam tempore incastellandis; item super damnis per nos datis ecclesiis et aliis personis, sive laicis sive clericis resarciendis;item quod de nobis querelantibus justitiam exhibimus. Hæc omnia sicut supra scripta sunt, et in omnibus supra scriptis articulis et aliis,si qui forsitan emerserint, et in cautionibus tibi dandis pro posse nostro fideliter adimplebimus. Sic Deus (62) Vide lib. xv, epist. 220.

In eumdem modum juraverunt alii barones.
CAP. XI. Præcepta baronum.

In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii papæ III duodecimo, XIV Kal.Julii. Ego Milo, domini papæ notarius, apostolicæ sedis legatus, vobis baronibus,videlicet Willelmo de Baucio, Hugoni de Baucio, R. de Baucio, Draconeto, Willelmo arnaudi, R. Dagout, Ricavo de Cariumpo, de Lauduno, Willelmo de Lauduno, Bernardo de Andusia, Petro Bermundi, R. de Usecia, et Decano filio vestro, R. de Posqueriis.R.Gaucelini. et Pontio Gauzelini,sub debito præstiti juramenti præcipio ut mainadas nullo unquam tempore habeatis, item ut Judæos ab omni administratione publica vel privata removeatis omnino, et nullo unquam tempore eos ad eamdem vel ad aliam restituatis, nec alio Judæos ad administrationem aliquam assumatis,nec eorum consilio contra Christianos utamini.Item ut ecclesias incastellatas ad arbitrium diocesanorum episcoporum diruatis,vel etiam reservetis si quasduxerint reservandas: quæ dioecesanis episcopis vel aliis Ecclesiarum prælatis, ad quos pertinere noscuntur,tradantur,et ab eis perpetuo possideantur. Item præcipio ut ecclesias et domos religiosas in libertate plenaria conservetis,vi elicet quod in eis albergarias, procurationes, vel exactiones quascunque nullatenus exigatis vel percipiatis,de defunctis earum episcopis vel aliis rectoribus ipsas nullo modo spolietis, nec administrationi earum seu custodiæ occasione alicujus consuetudinis vel aliqua alia vos immisceatis, sed omnia si diminutione aliqua eorum successoribus reserventur,et electioni episcopi vel alterius rectoris Ecclesiæ faciendæ per vos vel per quamcunque aliam personam vos nullatenus admisceatis nec aliquam violentiam faciatis vel impedimentum aliquod præstetis quo minus electio libere et canonice celebretur. Item præcipio ut pedagiorum seu guidagiorum exactiones penitus dimittatis, nisi quas regum vel imperatorum concessione probaveritis vos habere, nec dimissa pedagia seu guidagia deinceps resumatis.Item præcipio ut pacem seu treugam, secundum quod vobis injunctum fuerit, observetis. Item præcipio ut de vobis conquerentibus secundum meum vel alterius legati vel judicis delegati arbitrium justitiam faciatis. Item præcipio ut stratas publicas securas servetis. Item præcipio ut eos, quos episcopi hæreticos nominabunt,receptatores vel fautores eorum,tanquam hæreticos habeatis.

CAP. XII. Obligatio castrorum baronum.

Noscant præsentes et futuri quod anno Dominicæ Incarnationis 1209, mense Junio, apud Sanctum Ægidium. Willelmus de Baucio princeps Aurasicæ, et Hugo de Baucio,et Raimundus de Baucio reddiderunt pro pignoribus pro se et pro proceribus qui morantur ultra Rhodanum,et pro filiis Rostagni de Febrano,et pro Bertrando de Lauduno,et pro Willelmo fratre ejus, castrum de Vitrola, et castrum Montismirati, et castrum de Clarenzaens in manu magistri Milonis apostolicæ sedis legati, promittentes se stare cjusdem mandato et cognitioni de capitulis infrascriptis, scilicet de pedagiis et guidagiis et de Judæis et de mainadis et de ecclesiis incastellatis et earum libertatibus,et quod de querelis comitis justitiam exhibebunt.

CAP. XIII. Eadem obligatio pro aliis baronibus. Noscant præsentes et futuri quod P. Bermundi de Salve, et R. Peleti, et Rascatius de Ucecia, et R. de Posqueriis, et R. Gaucelini reddiderunt pro pignoribus pro se castrum de Grefoila,et castrum de

Roccaforcada, et castrum de Sado in manu magistri A magnæ personæ fuerint, hæc forma servetur,ut cum Milonis apostolicæ sedis legati, promittentes se stare mandato suo et cognitioni de pedagiis et Judæis et de mainadis et de ecclesiis incastellatis et earum libertatibus, et quod de querelis comitis justitiam exhibe

rent.

CAP. XIV. Mandatum episcopis factum. Arelatensi archiepiscopo.

Præsentium vobis auctoritate mandamus sub obedientiæ virtute districte præcipimus quatenus ea quæ apud Sancium Ægidium his diebus statutasunt clericis et laicis vestrarum diœcesum solemniter et fideliter publicetis, et ea faciatis per excommunicationis et interdicti sententias tam in locis quam in personis inviolabiliter observari. Relaxetis etiam interdicti sententiam secundum formam in eodem colloquio vobis datam,quæ talis est: De absentibus nominatim excommunicatis vel etiam interdictis, si

LXXVI.

ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ET ABBATIBUS ET ALIIS
ECCLESIARUM PRÆLATIS ET UNIVERSIS PERSONIS EC-
CLESIASTICIS QUIBUS HOC SCRIPTUM AB APOSTOLICE
SEDIS LEGATIS FUERIT EXHIBITUM.

De subsidio præstando crucesignatis.
(Viterbii, v Kal Augusti.)

litteris diocesani veritatem rei continentibus absolvendi ad aliquem legatorum accedunt. De minoribus militibus et popularibus personis hæc forma servetur. ut diœcesanus per se vel per interpositam personam idoneam ad loca interdicia accedat, et receptis ab omnibus juramentis quod pareant man latis Ecclesiæ, prius extumulentur illi per eorum tumulatores qui, interdicto durante, fuerant tumulati, et postmodum relaxato interdicto solemniter tumutentur, nisi nominatim excomunati fuissent, qui perpetuo careant ecclesiastica sepultura, et statim pacem jurare et ipsius statuta servare sub debito juramenti compelluntur. Hæc dicimus observari in locis in quibus non sunt hæretici manifesti.

In eumdem modum scriptum est archiepiscopis et episcopis aliis.

B doctrinam impugnent, ecclesiasticam auctoritatem evacuent, et viris ecclesiasticis astruant non esse aliquatenus intendendum, dominis temporalibus. magnifice servientes. Unde,cum videatur consentaneum rationi ut Christi milites, qui pro vestris utilitatibus militant, vestris munificentiis recreentur, universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta in remissionem paccaminum injungentes quatenus illam vestrorum unius anni proventuum portionem quam venerabilis frater noster episcopus Regensis et dilecti filii abbas Cisterciensis et magister Milo notarius noster,apostolicæ sedis legati, quibus super hoc vices nostras committimus, deliberatione provida duxerint designandam,ad crucesignatorum subsidium assignetis. Alioquin, cum sustinere nolimus ut propter necessariorium defectum prædictorum signatorum exercitus dissolvetur,noveritis nos eisdem legatis injungere ut vos ad id ecclesiastica censura compellant. Ne vero gravia vobis onera imponere videamur quæ digito nostro movere nolimus, quantamcunque vos gratis de vestris proventibus consuleritis portionem. nos profecto majorem de nostris offerimus largiendam.

C

Is qui dat omnibus affluenter et non improperat, qui non solum spiritualia dona concedit,sed etiam temporalia bona largitur,ita terrenæ nobis substantiæ admirationem indulsit ut bona nobis ad vitæ sustentationem commissa in necessitatis articulo nostro ministerio proximis dispensentur, et de iis eis quasi de propriis gratiam faciamus quæ communia omnibus fecerat jus naturæ. Licet autem ad succurrendum in necessitatibus proximis fideles quilibet teneantur, personæ tamen ecclesiasticæ, quibus commissum est patrimonium Crucifixi,obligare ad hoc specialiter dignoscuntur, et eo se potius in administratione ipsius exhibeant liberales quo principalius est ad opus indigentium deputatum. Hincest siquidem quod cum fidelis populi multitudo ad impugnandum orthodoxæ, fidei subersores viriliter se accingant assumpto charactere Crucifixi, et absurdum sit procul dubio ut qui pro communi utilitate laborant,propriis tantum debeant stipendiis militare aliquam vestrorum reddituum portionem deputare vos Convenit in subsidium eorumdem. Cum enim sacris sit canonibus institutum ut thesauri et alia bona ecclesiarum ingruente necessitatis articulo redemptionem exponi debeant captivorum (63,) tunc proculdubio debent plenius dispensari cum periculis occurri- D tur animarum quæ falsis dogmatibus captivate in erroris carceribus detinentur,cum pretiosior sit anima corpore, ac perditioni unius animæ multorum interitus corporum nequeat comparari. Illud etiam in hoc vobis est subtilius advertendum,quod, quamvis illi quid ad capiendas vulpeculas quæ demoliuntur vineam Domini se accingunt,universorum fidelium causam agant, utilitatibus præcipue virorum ecclesiasticorum insistunt,dum illi quorum intendunt duritiam inter clades bellicas edomare, apostolicam

Datum Viterbii,v. Kal. Augusti, pontificutus nostri anno duodecimo.

LXXXVII

REGENSI EPISCOPO, ET ABBATI CISTERCIENSI, ET MAGI-
STRO MILONI NOTARIO NOSTRO, APOSTOLICE SEDIS
LEGATIS.

De eodem argumento.
(Viterbii, vi Kal. Augusti.)

Ut hi qui orthodoxæ fidei zelo succensi ad expugnandam hæreticam pravitatem vivificæ crucis characterem assumpserunt eo ferventius publicam causam gerant quo se viderint proximorum subsidiis adjuvari efficacius, a vobis, frater episcope ac fili abbas, et a nonnullis aliis nobis fuit sæpe suggestum quod tam clericos quam laicos constitutos in terris nobilium qui contra provinciales hæreticos sunt crucesignati cogi per censuram ecclesiasticam faceremus ut de proventibus suis saltem unius ann

(93) S. Greg. lib. vi, epist. 13; q. 2, 12, cap. 70, Aurum.

LXXXIX.

MAGISTRO MILONI NOTARIO NOSTRE APOSTOLICE SEDIS

LEGATO.

Mardatur ei ut cœptum negotium persequatur.

(Viterbii, vi Kal. Augusti.)

ad tam sanctum et sumptuosum opus implendum A mittendas, habituri ratum et gratum quidquid pie dictis crucesignatis portionem decimam largirentur. ac provide super eo duxerint statuendum. Et quidem com monitorias litteras super hoc nos Datum Viterbii, vir Kal. Augusti, anno duodememinimus destinasse; sed, ut ad id aliqui coge- cimo. rentur ad quod erant monitis et exhortationibus inducendi,nobis et fratribus nostris durum admodum videbatur. Cæterum,ad multam vestræ suggestionis instantiam, quam ex devotionis credimus fervore præcedere quem habetis ad explendum obsequium Jesu Christi, super hoc committendas vobis duximus vices nostras, ita videlicet quod eosdem non præcise tantum ad decimum, sed quantamlibet vobis expedire videbitur, sollicitis exhortationibus inducatis,ad coactionem,si aliter unquam poteritis minime processuri. Quod si forsan incoeptum nego. tium nequiverit aliter expediri, ne, quod absit! occasione tali dissolvatur exercitus et opus tam utile deseratur, volumus et mandamus quatenus universas personas ecclesiasticas tam regulares quam alias,quibus transmissum ad eos mandatum apostolicum fuerit a nobis exhibitum, ad præstandam illam suorum reddituum portionem quam eisdem duxeritis designandam qua convenit censura cogatis, attentius provisuri ut ad compulsionem hujusmodi nullatenus procedatura vobis si suscitari grave scandalum timeatur. Laicos vero,si forte ad coactionem fuerit procedendum, compelli nullatenus volumus absque consensu principalium dominorum. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc. Datum Viterbii, vi Kalend. Augusti, etc., ut in alia.

LXXXIII.

UNIVERSIS FIDELIBUS CONSTITUTIS IN TERRIS NOBILIUM
QUI ADVERSUS PROVINCIALES HÆRETICOS SUNT CRU-

CESIGNATI.

Super eadem materia.

(Viterbii, vi Kal. Augusti.)

[ocr errors]

C

Cum domini vestri pro defensione fidei orthodoxæ personas et res exposuerint ad obsequium Jesu Christi, universorum fidelium communem causam agentes, justum est ut a nobis et aliis recipiant subsidia opportuna, quibus adjuti tam sanctum et fructuosum propositum valeam adimplere. Quocirca universitatem vestram rogandam duximus et monendam,in remissionem vobis peccaminum injungentes quatenus pro ejus amore,qui vobis animam D donavit et corpus et bona omnia quæ habetis, imo etiam qui seipsum vobis donavit in pretium ut suo sanguine pretioso redimeret nos a diaboli potestate, aliquam portionem de proventibus vestris, saltem unius anni, juxta depositionem venerabilis fratris nostri Regensis episcopi et dilectorum filiorum Cisterciensis abbatis et magistri Milonis notarii nostri, sedis apostolicæ legatorum, tam bilariter quam liberaliter conferatis,ut per hæc et alia bona quæ, Domino inspirante, feceritis, ad æternæ beatitudinis præmia mereamini pervenire. Nos enim eisdem legatis vices nostras in hoc duximus com

Sollicitudinis tuæ studium, quod per operis evidentiam declaratur, tanto nobis prudentiam tuam reddit amplius commendatam quanto cœlestis altitudo consilii circa commissum tibi negotium majora dignoscitur per tuum ministeriun. operata.Illi ergo qui pertingit a fine usque ad finem fortiter et disponit suaviter universa.quique,cum imperet ventis et mari,f. cit in turbatione tranquillum,quas valemus gratias referentes, discretionem tuam dignis super hoc laudibus commendamus. Licet autem reditus tuus utilis nobis esset et præsentia tua grata,quia tamen in ministerii tui cura multis te fore credimus non solum necessarium sed etiam fructuosum, devotioni tuæ præsentium auctoritate mandamus quatenus prudenter considerans quod non qui cœperit sed qui perseveraverit, salvus erit,et finis non pugna coronat, his quæ ad adjunctum tibi spectant officium sollicite ac solerter intendas, ad illum principaliter habens absque intermissione respectum qui pro sua causa,quam agis,diriget gressus tuos,reddetque tibi mercedis æternæ denarium pro labore, a nobis etiam, qui non sumus tuæ devotionis immemores,consolationis solatia percepturus. Datum Viterbii, vi Kal. Augusti, anno duodecimo XC.

NOBILI VIRO R. COMITI TOLOSANO.

Hortatur eum ut perseveret in bono.

(Viterbii, vi Kal. Augusti.)

Gaudemus in Domino etin potentia virtutis ipsius quod licet contra te dudum fuerint multa suggesta quæ famam tuam videbantur multiformiter denigrare, tu tamen, ut eam omnino purgares,totum te nostris exposuistis mandatis, exhibens cautiones quantas et quales dilectus filius magister Milo notarius noster, apostolicæ sedis legatus, exegit; et sic qui multis fueras in scandalum, factus est pluribus in exemplum, ut circa te manus Domini videatur mirabiliter operata. Cum ergo pro certo credamus quod hoc tibi, non solum spiritualiter ad salutem, verum etiam temporaliter ad profectum debeat redundare,ut amodo inter fideles fructifices et abundes in pace catholica qui hactenus inter perfidos dispergebas et consumebas in bellica clade, nobilitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus talem in omnibus te studeas exhibere quod nos, qui tuum desideramus in Domino commodum et honorem, ad exhibendum tibi gratiam et favorem merito debeamus induci,pro certo confidens quod indebitum tibi nolumus inferri gravamen.

Datum Viterbii, vi Kal. Augusti, pontificatus no- A tum assensu prædictam ecclesiam Sancti Viti prostri anno duodecimo.

XCI.

STEPHANO CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO, s. R. E.

CARDINALI.

De electione episcopi Lincolniensis.
(Viterbii, iv Kal. Augusti.)

(64)Super negotio Lincolniensis electi non solum discretionis spiritum, verum etiam discretionem spiritus te oportet habere, ne facile credas omni spiritui, sed zelum habeas secundum scientiam, diligenter attendens quod qui nimium emungit, elicit sanguinem,cum tempus et tempus sit omni rei quæ sub cœlo consistit. Unde: Omnia bona in tempore suo. Tuis ergo consultationibus breviter respondemus qnod si Lincolniense capitulum alias litteras de assensu regio vel noluerit vel nequiverint impetrare, sufficiunt impetratæ,ne forte sub specie consuetudinis approbatæ quærere videatis utilitatem magis propriam quam communem.Si autem electus canonicam purgationem obtulerit super iis de quibus probabiliter est suspectus vel publice infamatus, purgationem ejus accusatore deficiente recipias, moderando ipsam cum quinta probabilium personarum ordinis sui manu. Quod si nec inquisitionem subire nec purgationem exhibere voluerit super iis de quibus, ut diximus, probabiliter est suspectus vel publice infamatus impedientibus promotionem ipsius secundum canonicas sanctiones, electionem ejus poteris de jure cessare. Ad hæc, si Lincolnienses canonici præcepto tuo juxta formam mandati nostri parere noluerint, in eos tanquam inobedientes et contumaces canonicam poteris proferre cen⚫ suram.Cæterum, hæc omnia tibi noveris non tanquam delegato, sed quasi ordinario, esse rescripta. Datum Viterbii, Iv Kal. Augusti, anno duodecimo.

XCII.

ABBATI ET CONVENTUI FARSENSI.

Absolvuntur ab impetitione episcopi Sabinensi. (Viterbii, Non. Augusti.)

[ocr errors]

(65) Cum venerabilis frater noster Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris Rogerio tituli Sanctæ Anastasia presbytero et Pelagio Sanctæ Lucie ad septa solis diacono cardinalibus, quos sibi et R.procuratori vestro concessimus auditores ecclesiam Sancti Viti de Granica cum suis possessionibus et suis pertinentiis petiisset, asserens eamdem ad se tam in spiritualibus quam temporalibus pertinere, idem procurator, nondum ejusdem episcopi intentione fundata, præpropere sic respondit, quod,etsi dicta ecclesia dudum fuerit Ecclesiæ Sabinensis,eam tamen episcopus non poterat vindicare quam ex permutationis causa Farfense monasterium obtinebat, ad hoc probandum quoddam exhibens instrumentum, in quo contineri prima facie videbatur quod Theodo episcopus cum suorum sacerdo

(64) Vide supra epist. 56. (65) Vide epist. seq.

B

quibusdam ecclesiis et rebus aliis in concambium vestra duxerat monasterio concedendam. Ad hæc autem episcopus proposuit memoratus intentionem suam per responsionem hujusmodi esse fundatam Cum enim pars vestra responderit se dictam ecclesiam ex permutatione facta per Sabinensem episcopum obtinere quam etiam publico nitebatur instrumento probare, confiteri per consequen tiam videbatur se credere quod ecclesia sæpedicta tempore permutationis pertinuit ad Ecclesiam Sabinensem, cum permutatio inter contractus bonæ fidei computetur, nec cum alio quam domino vel cum eo qui habetur loco domini legitime valeat celebrari, adjiciens quod, etsi confessioni hujusmodi stare vellet in quantum contra vos facere videbatur, instrumentum tamen hujusmodi contra se minime admittebat, quod nec tabellionis auctoritate, nec subscriptione testium dignoscitur esse fulcitum.Sed ad hoc pars vestra respondit quod, cum procurator id in modum exceptionis objecerit, non videbatur. ex adverse partis intentione fuisse confessus; quia juxta legitimas sanctiones, qui exceptione utitur, non æstimatur de intentione adversarii, cum quo agitur,confiteri,adjungens quod, etsi permutationis tempore cœnobium Farfense crediderit dictam eccle. siam Sancti Viti ad Sabinensem Ecclesiam pertinere, procurator tamen prædictus ex certis causis seu verisimilibus conjecturis credulitatem suam postmodum potuit taliter in formare ut nunc crederet eamdem ecclesiam ad Sabinensem Ecclesiam tunc temporis non spectasse. Porro memoratus episcopus, ad probandum quod jamdicta ecclesia ad se in temporalibus pertinebat, quosdam testes induxit, per quos nitebatur ostendere quod tam dictam ecclesiam quam molendina, terras et alia bona ejus Sabinenses episcopi diutius possederunt, de illis pro suæ voluntatis arbitrio libere disponenda. Quidam quoque testes ad probandam præscriptionem ex vestra fuerunt parte producti; per quorum aliquos vester procurator asseruit sufficienter ostensum quod a nonaginta annis eamdem ecclesiam cum molendinis et aliis bonis ejus vestrum monasterium possederat in quiete.ed ad hoc pars episcopi respondebat quod etsi quidam testes de nonaginta annis deponere videantur, quia tamen de juris ordine tempora (66) schismatum quæ temporibus bonæ memoriæ Innocentii et Alexandri Romanorum pontificum intercessisse noscuntur, et de nostra indulgentia speciali episcopo memorato concessa tempus Conradi quondam Sabinensis episcopi, cum propter ejus absentiam, qui pastoralem curam gessit in EcclesiaMaguntinensi,et illorum incuriam quibus Sabinensis episcopatus diversis temporibus fuit cura commissa,ejusdem episcopatus jura neglecta fuerint, debeant de computatione subduci, cum eum. dem episcopum in eo statu quoad defendenda Sabi

C

D

(66) Vide supra lib. x1, epist. &4, 167.

nensis episcopatus jura duxerimus reponendum A ea petitorium intentando, allegavit ante omnia

quem habuit quando idem Conradus Sabinensis Ecclesiæ præsulatum accepit, residuum temporis procul dubio ad legitimæ præscriptionis limitem minime pertingebat.Super iis igitur et aliis propositis coram cardinalibus supradictis deliberatione cum fratribus nostris habita, intelleximus supradictum episcopum intentionem suam minime fundavisse per depositiones testium vel procuratoris supradicti responsionem, qui, sicut præmissum est, exceptionem objiciens, de intentione adversæ partis non intelligitur fuisse confessus, vel etiam per instrumentum ex adverso exhibitum, cum in eo Theodo episcopus, a quo permutatio facta proponitur, non dicatur episcopus Sabinensis, quanquam in transcripto quo procurator utebatur appositum fuerit Sabinen. per vitium falsitatis. Licet autem nimis excesserit qui transcriptum illius instrument! falsavit,quia tamen delictum personæ non debet in damnum Ecclesiæ redundare, ac non solum ante sententiam, veruin etiam post,objici potest exceptio falsitatis, cum falsorum instrumentorum prætextu lata sententia usque ad viginti annorum spatium valeat retractari, veritate comperta noluimus ut id vestro monasterio præjudicium generaret. Quia vero uobis constitit supradictam ecclesiam Sancti Viti constitutam esse in diœcesi Sabinensi, episcopale jus in omnibus spiritualibus eidem episcopo adjudicavimus in eadem, illis duntaxat exceptis quæ per authentica scripta ei dignoscuntur esse subtracta, cum per privilegium vel præscriptionem legitimam nullatenus probaretur exempta. Verum quia niclus episcopus, qui eamdem ecclesiam sibi quoad temporalia vendicabat, munitum se super hoc præscriptione legitima non ostendit, quanquam probaverit episcopos Sabinenses bona ejusdem ecclesiæ aliquando tempore possedisse, vos ab impetitione ipsius quoad temporalia ejusdem ecclesiæ sententialiter duximus absolvendos. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostræ diffinitionis infringere, vel ei, etc., usque incursurum.

Datum Viterbii, 11 Non. Augusti, anno duodecimo.

XCI.
EISDEM.

De eadem re.

(Viterbii, 1 Non. Augusti.)

(67) Cum venerabilis frater noster Joannes Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris Rogerio tituli Sanctæ Anastasia presbytero et Pelagio Sanctæ Luciæ ad septa solis diacono cardinalibus, quos sibi et Ricardo procuratori vestro concessimus auditores, ecclesiam Sancti Angeli de Tancia (68) cum suis possessionibus et pertinentiis petiisset, asserens eamdem ad se tam in spiritualibus quam temporalibus pertinere, primo possessionem et post

(67) Cap. Cum venerabilis, De relig. domib.
768) In quarta Collect. Cantiæ.
(69) Vide tom.I Ital. saca, pag. 182.

[ocr errors]

jus commune, quia, cum eadem ecclesia sit constructa in Sabinensi diœcesi, ut dicebat, sub ipsius debebat consistere juxta canonicas sanctiones. Verum, cum ex vestra fuisset parte negatum eamdem ecclesiam in prædicta diœcesi constitutam, idem episcopus ad hoc probandum privilegium bonæ memoriæ Anastasii papæ prædecessoris nostri coram ipsis exhibuit, in quo mons Tancia pro Sabinensis episcopatus termino ponitur,et inter alias ecclesias Sabinensis episcopatus eadem ecclesia Sancti Angeli numeratur, ac in prædicto monte dicitur esse constructa,hoc idem per publicum instrumentum quo procurator vester utebatur ostendens,in quo dicitur quod dicta ecclesia sita est in territorio Sabinensi,cum Sabinensis diœcesis longe amplius quam Sabinense territorium extendatur. In temporalibus quoque ad se dictam ecclesiam pertinere idem episcopus nitebatur ostendere per publicum instrumentum,in quo continetur expresse Joannem episcopum Sabinensem (69) Hugoni Farfensi abbati et duobus personis post ipsumGualdum Pontianellum,in quo est dicta ecclesia,cum suis pertinentiis locavisse pro annua quatuor solidorum Papiensem pensione in Assumptione beatæ Virginis persolvenda. Sed pars vestra proposuit instrumento prædicto nullam fidem penitus adhibendam propter superlinearem scripturam et rasuram in loco suspecto factam, ubi videlicet adnotatio temporis recensetur. Fuit insuper ex episcopi parte propositum quod cum (70) ecclesiæ Sancti Angeli nomine multo tempore fuerit certio pensio C ecclesiæ Sabinensi soluta, manifeste liquebat ad eamdem ecclesiam, a qua locatio facta fuerat supradictam ecclesiam jure proprietario pertinere. Præterea,cum bonæ memoriæ Lucius papa prædecessor noster injunxerit Sabinensibus ut ad recuperationem Tanciæ,quam eo tempore tenebatis, intenderent, et per eosdem Petro de Bono tunc Sabinensis episcopus procuratori tam Tancia quam ecclesia Sancti Angeli fuerit restituta, et vos eamdem ecelesiam postea duxeritis occupandam,ejusdem erat episcopo restituto facienda, sicut idem episcopus ea omnia per idoneos testes asserebat esse probata. Ad hæc autem procurator respondebat prædictus quod, etsi quidam testes se vidisse deponant ecclesiam Sancti Angeli pensionem quatuor D solidorum Sabinensi episcopo persolvisse, nullum tamen ex hoc vestro monasterio poterat præjudicium generari, cum non appareat pensionem ipsam ex parte monasteri fuisse solutam. Quanquam etiam testes asserant se vidisse multoties prætaxatam pensionem exsolvi, nou tamen ostenditur tanto tempore præstita quod usque ad præscriptionem legitimam porrigatur. Item, sicut ad rei propriæ probationem locatio facta non sufficit, ita nec solutio nec perceptio pensionis. Licet

(70) In quarta Collect. ab ecclesia S. A. nomine monasterii vestri multo tempore.

« AnteriorContinuar »