Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CLXXXI.

ARCHIEPISCOPO LUDENSIS APOSTOLICE SEDIS LEGATO.

Ut veniat ad concilium generale.

(Romæ, 1x Kal. Martii.)

A perat ventis et mari, frementis freti fluctus sedabit ut fiat optata tranquillitas navigantibus, et inimicos reducet ad pacem, ut fiat iter agentibus via tuta.Ad hæc, quoniam consimiles litteras venerabili fratri nostro archiepiscopo misimus Upsalensi, fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus ei et suffraganeis ejus districte præcipias ut usque prædictum terminum quocunque modo poterint ad apostolicam sedem venire pro viribus elaborent. Sane quia, ut asseris, ad crucis negotium promovendum tibi non sufficit evectionuin numerus nostris litteris designatus, et usque ad tricesimum numerum postulas licentiam tibi dari, nos hoc tuæ conscientiæ duximus committendum, ut super hoc procedas sicut videris expedire. Tu denique, frater archiepiscope, etc.

B

Inter cætera devotionis obsequia quæ tenentur episcopi et præcipue archiepiscopi sedi apostolicæ tanquam matri fideliter exhibere, hoc unum præcipue debet esse, ut ad concilium veniant evocati: ad quod archiepiscopi juramento prestito sunt astricti. Unde plurimum admiramur quod te super hoc excusare aliquatenus voluisti, cum etiam non vocatus deberes modis omnibus laborare ut tam sancto concilio interesses,ad quod ex omni parte cum desiderio multo current principes et prælati et totius cleri generaliter flos et decus, ut tot tantos patres conscriptos ad ædificationem suam videre valeant et audire, ac mereantur esse participes orationum suarum et bonorum omnium quæ sancta synodus duxerit statuenda. Non ascendat igitur in cor tuum vel cujusquam pontificis aut præfati ut tam ignominiosam maculam in gloria sua ponat quod se a tanta solemnitate ac opere sic necessario et tam pio qualibet occasione subducat ; quia præter inobedientiæ culpam et poenam, indignationem Dei et nostram et confusionem incurreret ac opprobrium sempiternum. Ideoque per apostolica scripta mandamus et districte præcipimus quatenus tam tu præcipue quam cæteri Ecclesiarum prælati per tuam provinciam constituti juxta primi mandati nostri tenorem a Kalendis Novembris proximo nunc futuris usque ad annum, sive per mare, sive per terram, quocunque modo poteritis, ad sedem apo- C stolicam venire pro viribus laboretis. Speramus enim in Domino quod interim ille qui potenter im

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, Ix Kai. Martii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXXXII.

RICENSI EPISCOPO.

Quod Ecclesia Rigensis nulli metropolitano est subjecta.

(Romæ, x Kal. Martii.)

Cum in memoria hominum non exstat Rigensem Ecclesiam alicui metropolitico jure subesse, volumus et mandamus ut donec in generali concilio super hoc aliquid certum duxerimus statuendum, nulli tanquam metropolitano interim respondere cogaris. Tu denique, frater episcope, super teipso, etc.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum x Kalend.
Martii, pontificatus nostri anno sexto decimo.
In eumdem modum scriptum est Estoniensi episcopo
pro Estoniensi Ecclesia (211.)

APPENDIX LIBRI DECIMI SEXTI.

CLXXXIII.

SANCTI PETRI DE MONASTERIO ET DE CHANTILLA PRIORI.
BUS BITURICENSIS ET NIVERNENSIS DIOECESUM, ET
THESAURARIO NIVERNENSI.

De subjectione monasterii Menatensis.
(Laterani, v Kal. Junii.)

Cum causa quæ inter Cluniacensem Ecclesiam ex parte una et monasterium Menotense ac venerabilem fratrem nostrum Claromontensem episcopum ex altera super ejusdem monasterii subjectione noscitur agitari diversis judicibus fuisset ab apostolica sede commissa, tandem ad instantiam Cluniacensium dilectum filium W. abbatem præfati monasterii de præsentiam nostram vocavimus responsurum.Ipso igitur et dilectis filiis H. et P. monachis et procuratoribus ipsius Ecclesiæ in nostra præsentia constitutis, et tam super petitorio quam pos(211) Vide supra epist. 129.

D

sessorio lite legitime contestata quia super hinc inde propositis per assertiones eorum fieri nobis non potuit plena fides, causam eamdem de ipsorum assensu vobis duximus committendam, per apostolica scripta mandantes quatenus partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit appellatioue postposita decernatis, et faciatis quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, etc., usque perhibere. Nullis litteris obstantibus, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, v Kal. Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXXXIV.

ARCHIEPISCOPO RAVENNATI ET EPISCOPO CREMONENSI.

Ut Bononiensem episcopum compellant ad cessionem. (Laterani. Iv Idus Junii.)

Cum Bononiensis episcopus olim ad consilium et

B

cujus mentio fit supra epist. 98, nunc primum edita ex veteri codice ms. bibliothecæ Colbertinæ.

(Signiæ, I Nou. Septembris.)

HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis capitulis eorumdem in terra nobilis viri G, de Villa Arduini principis Achaia citra passum Megara Corinthiensis constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

suggestionem bonæ memoriæ Gerardi Albanensis A Epistola Honorii III, in qua continetur compositio electi, suam insufficientiam recognoscens, sarcinam pontificalis officii, quam sine suo et commissi sibi gregis periculo portare non poterat, infra certum tempus deponere promisisset, idem præesse gaudens. potius quam prodesse, post recessum illius promis. sionem inficiari non metuit supradictam, adeo ut a tabellione qui fecit super hoc publicum instrumentum, illud, sicut accepimus, faciat occultari. Cum igitur dicta promissio dubia non existat, et insuper ejus sit insufficentia manifesta, fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus ex parte nostra moneatis eumdem ut Bononiensem Ecclesiam exoneret de seipso, eum, si monitis vcstris intra quindecim dies acquiescere forte noluerit, ab eadem sublato cujuslibet contradictionis seu tergiversationis diffugio penitus amoventes, et compellentes eumdem ut in manibus vestris resignet pecuniam quam pro terræ sanctæ succursu noscitur congregare, injungatis capitulo Ecclesiæ memoratæ ut virum scientia, vita et fama præclarum sibi per electionem canonicam infra octo dies præficiant in pastorem. Alioquin vos ex tunc auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, personam quæ tanto congruant oneri et honori præficiatis eidem contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Vos denique, fratres archiepiscope et episcope, super vobis ipsis ac credito vobis grege taliter vigi. lare curetis, exstirpando vitia, plantando virtutes, ut in novissimo districti examinis die coram tremendo judice,qui reddet unicuique secundum opera sua, dignam possitis reddere rationem.

Datum Laterani,iv Idus Junii,anno decimo sexto.

CLXXXV.

ROBERTO TITULI SANCTI STEPHANI IN COELIO MONTE
PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICE SEDIS LEGATO.

Scribitur per comitissa Campaniæ.

(Signiæ, v Idus Augusti.)

Dilecta in Christo filia nobilis mulier Blancha, comitissa Campaniæ, nobis conquerendo monstravit quod quidam clerici et laici crucesignati bomines suos super feodis quæ immediate ab ipsa tenere noscuntur auctoritate nostrarum conveniunt litterarum in ipsius non modicum præjudicium et gravamen, quod res de quibus agitur ad eamdem pertineant nullam facientes in commissionis litteris mentionem. Quocirca discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus super hoc indemnitati ejusdem comitissæ, prout expedire videris, sublato appellationis obstaculo, studeas providere.

Datum Signiæ, v Idus Augusti, pontificatus nostri anno decimo sexto.

C

Sedis apostolicæ circumspectio constituta super gentes et regna ut evellat et destruat, ædificet atque plantet, ubique retinens moderamen, interdum`ri. gore, interdum mansuetudine utitur, interdum consideratis circumstantiis temporum et locorum, medium faciens ex utroque, aspera in vias planas et prava dirigit in directa, et lite confusionis impliimaginem, et rectitudinis normam provida distincita explicans et dirimens, litem ipsam ad certas ctione reducit, ut quæ sunt Cæsaris Cæsari et quæ sunt Dei Deo congrua dispensatione reddantur. Sane cum ex principum imperii Romaniæ insolentia confutanda hujusmodi confusionis inoleverit corrup tela ut nunc iidem bona conferrent Ecclesiis, et nunc ea ipsis auferrent pro suæ libito voluntatis, et collata præcipue abbatiis juxta beneplacitum suum propriis usibus applicarent, ac Græci prælati receptis muneribus indifferenter quoslibet an sacerdotium promoverent, et dilectus filius nobilis vir G. de Villa Arduini princeps Achaiæ innisus hujusmodi corruptele abbatias et possessiones ecclesiasticas in suis manibus retinens, et fructus earum propriis usibus applicans (212), et quibus volebat pro libito tribuens, papates tanquam rusticos retineret, quia monitus ab abolenda corruptela prædicta nolebat desistere, ipsum contigit excommunicationis laqueo innodari; sed non tactus ab eo qui tangit montes et fumigant, se mandatis Ecclesiæ obtulit saniori usus consilio pariturum. Et quia humiliter redeuntibus non est Ecclesiæ additus præcludendus, juxta formam Ecclesiæ intra castra ipsius obtinuit per humilitatem reduci, a quibus ejectus fuerat per contumaciam et contemplum. Nos ergo non minus ipsius principis saluti quam Eccle siarum utilitatibus providere volentes, sibi præcipi. mus ut vel resignationem Ravenicæ auctoritate sedis apostolica ampliatam reciperet, vel pacem quam ecclesiastici inierunt, Constantinopolitari barones qui erga Romanam Ecclesiam majorem devotionem habentes in servitiis defensionis imperii potius sunt gravati. Verum licet resignationem prædictam, quæ gravior videbatur, dictus princeps se dixerit recepisse, quia tamen eam nullatenus effectui mancipavit, sed vobiscum compositionem iniit valde illicitam et penitus inhonestam, nos de ipsius salute solliciti, ipsumque de confusione conD silii Achitofel volentes eruere et ad devotionem Ecclesiæ revocare, duximus concedendum ut per venerabilem fratrem Pelagium Albanensem episcopum et dilectos filios nostros Thomam tituli Sancte Sabinæ et Joannem tituli Sanctæ Praxedis presby teros cardinales cum dilectis filiis clericis Ecclesiarum vestrarum apud sedem apostolicam existentibus, nec non P. de Altomagno milite ac nuntia principis memorati, inter principem ipsum ac clericos memoratos pax tractaretur honesta, et eisdem episcopo et cardinalibus mediantibus, post tractatum diutius habitum, in pacem hujusmodi convenerunt ampliata resignatione Ravenicæ de assensu vestro. deducta terra nobis viri Oddonis de Roccha domini Athenarum taliter moderata, ut videlicet omnes Ecclesiæ vestræ omnes possessiones suas quas obtinentin

(212) Vide quintam Collect. Decretal. lib. 1, tit. 20, c. 1.

habuisse aliquando dignoscuntur a tempore coro- A gnetur, nisi forte eadem Ecclesia in acrostico tenationis Alexii Bambacoratii ab omni exactione ac jurisdictione liberas habeant laicali (213), salvis justis et debitis acrosticis secundum moderationem inferius adnotatam,non obstantibus compositionibus si quæ reperiantur factæ perpetuo, ne illis super quibus non apparent aliqua instrumenta nisi a vobis et subditis vestris eorum aliquæ merito acceptentur; ita tamen quod super possessionibus quas in præsenti eædem tenent Ecclesiæ nulla eis prorsus a quoquam quæstio moveatur. In casali vero xxv et ultra usque ad LXX lares habenti duo erunt papates cum uxoribus, filiis et familiis suis, nisi forte filii manserint extra domos paternas sub Ecclesiarum dominio a laicali jurisdictione omnino liberi et immunes. Quilibet vero papas unum ennicarium in scatia sua liberum habeat, si illum nunc habet vel habuerit a tempore supradicto. Quod si larium numerus septuagenarium excesserit, in casali quatuor papates erunt in illo liberi et immunes cum singulis ennicariis, sicut superius est expressum. Quod si ultra centenarium et vicesimum quintum excesserit, numerus papatum excrescet in sextum. Et sic deinceps papates addentur cum libertate præscripta. At si casalis xxv lares non habeat, de vicinioribus casalibus seu locis tot adjungantureidem quod præfatus xxv numerus impleatur; et sic erunt duo papates in illo præscripta libertate gaudentes.

Cæterum reliqui rurales papates cuncta servitia et auxilia consueta et præstita hactenus laicis exhibebunt; eo tamen salvo, quod ipsorum dominus temporalis et sui in personas eorum manus mittere non audebunt, nec permittent quod in terra contra Latinorum clericorum celebretur voluntatem. Papates vero seu clerici Græci ecclesiarum cathedraliam viventes a tempore quo mandatum apostolicum emanavit ad quod resignationem Ravenicæ dictus princeps dicitur recepisse erunt omnino liberi, ut de aliis superius est expressum. Sed et circa reliquos papates civitatum illud idem servetur quod est de ruralibus ordinatum. Prælati quoque de laicorum hominibus contra voluntatem ipsorum tam in ecclesiis cathedralibus quam in aliis civitatum seu casalium de cætero aliquem non instituent nec ad ordines promovebunt ultra papatum numerum prætaxatum.Sed et papates a jurisdictione liberi laicorum debitum et antiquum acrosticum,si quod debent pro terris quas nunc tenent ex illis quas a prædicto tempore tenuerunt, laicis sine difficultate persolvent. Sæpedictus vero princeps et Latini sibi subjecti decimas integre solvent et facient a Græcis sibi subditis et non rebellantibus simili modo persolvi. Porro vos eidem principi et suis ecclesiarum thesauros et alia mobilia vestra nec non et injurias irrogatas, præter personales, remittetis omnino. Verumtamen de personalibus fructibusque perceptis de damnis datis tempore quo princeps ipse fuit a dilecto filio nostro Joanne tituli Sanctæ Praxedis presbytero cardinale, nunc apostolicæ sedis legato, excommunicationis sententia innodatus, nec non de perceptis fructibus ex possessionibus et bonis ecclesiasticis et damnis illatis a tempore quo mandatum emanavit prædictum, princeps ipse ac sui vobis competentem satisfactionem impendent et dimittent vobis si in aliquo reputant ne offensos, ac in recompensationem omnium prædictorum vestris cathedralibus ecclesiis, deducta Argolicensi Ecclesia pro parte nobilis memorati, mille hyperperorum annuum redditum assignare curabunt; ita quod cuilibet cathedrali ecclesiæ sors quæ ipsam contingit, videlicet centum septuaginta Ecclesiæ Patracensi, Corinthiensi totidem, nec non centum quinquaginta Lacedæmonensi et Amiclensi Ecclesiis, Coronensi quoque centum quinquaginta, et totidem Mothonensi, nec non Olenensi Ecclesiæ totidem ; et Argolicensi Ecclesiæ sexaginta octo certo loco et congruo in ejus diœcesi assi(213) Vide Raynald. ad. an 1221, § 25.

PATROL. CCXVI.

neatur, quod pro quantitate ipsius eadem sibi reputabit in sortem; si quid ex ipsa defuerit, loco idoneo de aliis suppleturi. Quod si sæpefatus princeps ac sui ab Ecclesiis acrosticum duxerint exigendum, de ipso et quantitate ipsius, nisi jam sit remissum, erit prius veritas inquirenda. Et cum constiterit de illo et quantitate ipsius, inquiri debet nihilominus utrum possessionos et bona pro quibusillud debetur acrosticum deteriorata sint propter malitiam temporis seu etiam imminuta ;et juxta quantitatem deteriorationis vel diminutionis illorum acrosticum pro illis debitum minuatur; reliquis in suo robore remanentibus in prædicta resignatione Ravenicæ ac prædicto mandato apostolico comprehensis, nec non et privilegio quod super Ecclesiarum et clericorum libertatibus voluntarie princeps ipse concessit.Ipse quoque ac sui et illi quibus de novo terra dabitur vel baliva pacem præscriptam servare bona fide Bjurabunt ac contra ipsam penitus non venire. Quod si eidem principi vel suis quisquam subjectus contravenire præsumpserit, et ob hoc laqueo excommunicationis ligatus super eo non satisfecerit infra annum, dictus princeps vel ille cui noscitur immediate subesse compellet ad satisfactionem competentem et debitam exhibendam, quem tanquam excommunicatum ipse et sui in omnibus evitabunt præterquam in perceptione serviti quod sibi vel illis exhibere tenetur.

D

Cum igitur vos ex parte una nec non et memoratus princeps ac sui ex altera præscriptam pacem sponte duxeritis acceptandam, et tam ex parte vestra quam sua fuerit nobis humiliter supplicatum ut eadem dignaremur apostolico munimine roborare, nos vestris et ipsius precibus inclinati, ne negotium possit iterate labyrinthum confusionis immergi, pacem ipsam sive concordiam prædictis episcopo et cardinalibus mediantibus auctoritate nostra provide factam et ultro receptam, gratam et ratam habentes, auctoritate apostolica confirmamus et præcipimus firmiter observari. Ad majorem autem evidentiam sæpedictam resignationem Ravenicæ, prout exinde confecto authentico continetur, huic nostræ paginæ de verbo ad verbum fecimus adnotari. «< In nomine Domini. Amen. Ad honorem Dei et sanctæ matris Ecclesiæ et domini papæ Innocentii tertii. Hoc est pactum sive conventio super universis ecclesiis positis sive sitis vel fundatis in Thessalonica usque Corinthum, quod intervenit inter dominum Thomam Dei gratia Constantinopolitanæ Ecclesiæ patriarcham et archiepiscopos Atheniensem, Larissensem, Neopatrensem et episcopos infra ponendos et Barones inferius propriis nominibus declaraudos. Renuntiaverunt quidem domini Nameus Roffredus comestabulus regni Tessalonici, Otto de Roccha dominibus Athenarum, Guido marchio, Ravinus dominus insula Nigripontis, Raynerius deTraval Albertinus de Canosa, Thomas de Stromoncort, comes Bertuldus, Nicolaus de Sancto Omer,

Guillelmus de Banel, Guillelmus de Arsa pro se et

hominibus suis et fidelibus et vassalis, in manibus supradicti domini patriarchæ recipientis pro Ecclesia nomine domini papæ et suo et archiepiscoporum et episcoporum infra dictos terminos positorum et ecclesiarum cunctarum, omnes ecclesias et monasteria, possessiones redditus, mobilia et immobilia bona, et universa jura Ecclesiæ Dei, volentes et firmissime promittentes dictas ecclesias et monasteria cum omnibus rebus suis habitis et habendis, et personas in eis positas et ponendas, et claustra ecclesiarum, et servientes et servos et ancillas et homines, et universa suppellectilia et bona libera et absoluta per se successoresque suos, homines, milites, vassallos, fideles, servientes et servos in perpetuum permanere ab omnibus angariis et parangariis, taliis, servitiis et servitutibus universis, et excepto acrostico tantum, quod eis de

21

bent cuncti sive Latini sive Græci tam in dignitati- A terras detinent et laborant.Alioquin,si præfati baro

bus quam in minoribus officiis et ordinibus consti-
tuti propter terras quas tenent ab ipsis, si quas
tenent vel tenuerunt, quod tempore captionis civi-
tatis regiæ Constantinopolitanæ solvebatur a Græcis,
et nihil aliud debent nihil aliud præfati barones
per se, successores suos, vassallos,homines, fideles,
servientes et servos, sibi in prædictis ecclesiis sive
monasteriis vindicare nihil in posterum usurpare,
sed si qui ex prædictis clericis tam prælatis quam
cæteris ecclesias vel monasteria destruere volue-
rint, debent quantum eis licuerit repugnare decen-
ter et turbare ne compleant quod nequiter concepe-
runt.Si qui vero fuerint de clericis Latinis velGræcis,
sive monachis, papatibus vel calogeris,in digitatibus
vel minoribus ordinibus vel officiis constituti,qui di-
ctorum baronum terras detineant et laborent et acro-
sticum solvere noluerint, termino inter eos statuto,
nisi solverint quod tenentur, potestatem habeant
nominati barones accipiendi de bonis eorum tan- B
tum quod eorum debitum et nihil amplius persol-
vatur; sed in cunctis absoluti et liberi quantum ad
personas el res ipsorum et ecclesiarum quæ supera-
bundant debitum perpetuo in posterum perseverent.
Hæredes quoque sive filios clericorum sive papa-
tum et uxores eorum non capiant vel detineant vel
faciant detineri vel capi quandiu ad mobilia eorum
suas poterint extendere manus, sive de eorum mo-
bilibus eis poterit super debiti quantitate satisfieri
competenter. Filii quoque laicorum Græcorum sive
clericorum seu papatum in baronum servitio juxta
morem solitum perseverent, nisi per archiepisco-
pos vel episcopos vel de eorum licentia fuerint or-
dinati. Post ordinationem vero eodem privilegio
gaudeant quo funguntur clerici in obedientia Roma-
næ Eeclesix constituti. Si qui vero papatum vel
monachorum Græcorum baronum detinuerint et
laboraverint terras quæ ad ecclesiarum vel monaste-
riorum non pertineant jura, eodem modo prædictis C
respondeat dominis quo fecerint laici qui eorum

nes contrajam dicta venerint vel aliquod præmissorum,postadmonitionem per suos excommunicentur prælatos, et tandiu in excommunicatione persistant quandiu de damnis et injuriis canonice satisfecerint irrogatis. Ut autem præmissis fide plenior habeatur, de voluntate et consensu et auctoritate dominorum Thomæ patriarchæ et imperatoris Henrici Constantinopol. et archiepiscoporum et omnium baronum in præsenti chartula positorum appensa sigilla consistunt, salvis in omnibus domini papæ auctoritate, reverentia et honore. Acta sunt hæc apud Ravenicam anno Domini 1210, indictione xiii, præsentibus archiepiscopis et episcopis, et electis, et clericis, et militibus, videlicet Heracliensi, Atheniensi, Larissensi, Neopatrensi archiepiscopis, Avallonensi, Fermopilensi, Davaliensi, Zaratoriensi, Castorienst Sidoniensi episcopis, Nazariensi, Citrensi electis, de quorum consensu et voluntate et auctoritate sunt præmissa peracta et præsentibus cantore Leonardo, Jacobo presbytero, Henrico, magistro Bonifacio canonico ecclesiæ Sanctæ Sophiæ de Constantinopoli, et priore cruciferorum Bononiæ, archidiacono Thebano, decano Davaliensi, domino Arduino et Arnuldo capellanis imperatoris præfati, et præsentibus Guiffredo mareschalc totius imperii Romaniæ et Rolandino de Canosa et Rainerio de Gumbulla et Guillelmo de Sarz et Bonuz de Sancto Sepulcro et Gerandino de Gummula et Jacobe de Assesso et Hugone de Settenguen, Albuin de Plunges et Philippo de Mombis et aliis pluribus. Hæc autem completa sunt mense Maii die secundo intrante. » Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis et jussionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attendare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Signiæ secundo Nonas Septembris, pontificatus nostri anno octavo.

Quoniam supra in epistola 149 et duabus sequentibus agitur de magna illa controversia quæ ævo Innocentii nostri ac postea fuit de comitatibus Campaniæ et Briæ inter Blancham eorumdem comitatuum comitissam filiumque ejus Theobaldum ex una parte et Erardum de Brena uxoremque ejus Philippam ex alia, res postulare videtur ut negotium intricatissimum explicemus data occasione.

Moriens Hierosolymorum rex Amalricus anno 1174, regnum Balduino filio reliquit istius nominis quarto. Is vero lepræ morbo laborans, uxorem ducere noluit. Sed cum duas haberet sorores, Sybillam et Isabellam, in his quæsivit posteritatem. Primam ergo collocavit Guillelmo cui Longæ-spatæ cognomen fuit: quæ dein, eo mortuo, nupsit Guidoni Luziniano nobili Aquitano. Isabellam, vero, octo tum annorum duellam, despondit Henfredo de Torono nobili Hierosolymitano, filio llenfrendi regii constabularii, anno 1180, ut Willelmus Tyrius tradit. Mortuo denique Balduino anno 1185, succedens Sibylla maritum Guidonem nominavit regem. Tandem ista filiabusque ejus in obsidione Acconensi mortuis anno 1191, regnandi jus ad Isabellam transiit. Quod ubi Conrado Montis ferrati marchioni, penes quem major ac præcipua auctoritas erat in regno Hierosolymitano, notum fuit, a matre Isabellæ patriarchaque Hierosolymorum Heraclio petiit eam sibi conjugem dari. Haud ægre impetratum ; tamen etsi proxima consanguinitatis linea conjuncti forent, et tamen etsi Henfredus valde repugnaret, fieri id clamitans contra sacrosanctas connubii leges. Celebrato itaque divortio, Conradus duxit Isabellam, ac mox in regium nomen invasit. Anno demum 1192. Conradus occisus est in oppido Tyrio a duobus Assassinis. Post interfectionem vero prædicti conradi, inquit Rogerius de Hoxeden, uxor illius nupsit Henrico comiti de Campania, nepoti regis Anglie et regis Franciæ. et statim per communem totius exercitus electionem prædicius Henricus est electus in regem terræ Hierosolymitana. Matrimonium illud approbatum in Occidente non fuit, ut patet ex epistola 75, libri secundi, tum etiam ex epistolis Honorii III quæ exstant in quinta compilatione Decretalium lib. 11, tit. 5, cap. 5, et apud Odoricum Raynaldum ad an. 1219, in quibus Honorius docet motam fuisse coram se ac pendere adhuc controversiam de natalibus Alaydis reginæ Cypri et Philippæ uxoris Erardi de Brena, quæ erant Henrici et Isabellæ filiæ. Unde et in actis illorum temporum cum retractatur controversia de comitatu Campaniæ inter theobaldum fratris Henrici filium et Philippam,quia nuptias Henrici cum Isabella vitio coiisse nonnulli contendebant, cum ad Henrici nomen ventum est, additur, quem ipsa Philippa patrem suum esse dicebat. Ex quo colligitur statum liberorum Henrici fuisse incertum, neque satis constitisse inter Gallos nostros justum fuisse illius matrimonium. Nam si istud constitisset, dubium esse non poterat quin Philippa adire patris hæreditatem posset, quando Alaydis, quæ Henrici filia natu major erat, hæredem se patris non ferebat, regno Cyprio contenta. Quanquam et ipsa quoque postea litem movit de comitatu Campaniæ, quæ in initiis regni sancti Ludovici sopita est. Cæterum Theobaldi causam adversus Philippam multa juvabant. Primum, mortuo Henrico, nulla filiarum ejus adivit hæreditatem, quæ Theobaldo Henrici fratri venit, secundum quod ipse statuerat paulo ante quam in Orientem proficisceretur. Theobaldo vero mortuo, Blancha vidua ejus anno 1211 homa

gium Philippo Francorum regi præstitit pro comitatibus Campania et Briæ, investituramque ab eo accepit nomine liberorum suorum. Aliquanto post enixa est filium,cui Theobaldo quoque nomen fuit. Rursum vero Philippus Blancham filiosque ejus agnovit ut legitimos comitum Campaniæ successores et hæredes, nullo contra tendentes. Res in eo statu mansit donec, anno 1311, Erardus de Brena dominus Rameruci, qui anno proximo in Orientem profectus erat ut favore adjutus Joannis regis Hierosolymitani, cujus consanguineus erat, duceret unam ex filiabus Henrici regis Hierosolymitani, captata dein occasione mortis Alberti patriarchæ,qui tum recenter obierat, Philippam sibi junxit, quam vivente Alberto habere non potuerat. Gravem quippe eum adversarium expertus erat Erardus, dicentem non posse Philippam ei nubere cui proxima affinitatis linea conjuncta erat.Ita quippe Alberium edocuerat, Innocentius in epistola ad eum scripta, quæ est 150 hujus libri, ex relatione Romam e Galliis missa. Quin et illud ipsum ad Joannem regem Hierosolymorum scripsit etiam Ludovicus Philippi Francorum regis primogenitus, ut postea videbimus. Durante ergo controversia inter Theobaldum et Philippam, matrimonium illud ratum non fuit. Unde in Actis illorum temporum ita vulgo legitur: Erardus de Brena, et Philippa, quæ dicitur uxor ejus. Rediit tandem concordia anno 1121 ope ei industria Giroldi episcopi Valentini, qui postea fuit Hierosolymorum patriarcha. Tum vero reperio Philippam vocari simpliciter uxorem Erardi, aut Philippam dominicam Rameruci, Erardum vero dominum Rameruci. Denique Alaydiis regina Erardi, aut Philippam Rameruci, Erardum vero dominum Rameruci. Denique Alaydis regina Cypri anno 1234 jus omne quod habere poterat in comitatibus Campaniæ, et Briæ transtulit in Theobaldum Blanchæ filium peterosque ejus. Et sic omnino conquievit magna illa controversia. Ista non collegimus ex historicis illorum temporum et ex certissimis monumentis quæ exstantin antiquis chartulariis comitum Campaniæ : Quorum unum exstat Parisiis in camera computorum, aliud in bibliotheca regia, tertium in Colbertina. Hinc ergo descripsimus vetera monumenta quæ sequuntur.

[blocks in formation]

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri patriarchæ Hierosolymitano,salutem et apostolicam benedictionem.

A

Cum olim ex parte dilectæ in Christo filiæ nobilis mulieris Blanchæ comitissæ et Theobaldi nati ejus comitis Campaniæ nostro fuisset apostolatui reseratum quod nobilis vir Erardus de Brena in partes Hierosolymitanas accesserat ut unam de filiabus bonæ memoriæ Henrici comitis Campaniæ acciperet in uxorem, quæ ipsum dicitur in eo consanguinitatis gradu attingere quod, secundum sanctorum Patrum statuta,legitime nequeunt copulari, cum inclytæ recordationis Ludovicus Grossus rex, p proavus videlicet comitis supradicti, frater exstiterit Florii, cujus pronepos est Erardus, quod,ut asseverant, satis est in Galliarum partibus manifestum, et ipsi, si necesse fuerit, parati erant in eisdem partibus id probare, nos, quia satius est in hujusmodi ante tempus occurrere quam remedium mendicare post tempus, bonæ memoriæ prædecessori tuo et venerabili fratri Tyrenensi archiepiscopo nostris dedimus litteris in præceptis ut sub poena excommunicationis appellatione postposita, inhiberent hujusmodi contrahi copulam inter eos (214),ne scandalum oriretur ex eo ex quo debebat utilitas provenire.Ipsi vero, sicut præfata comitissa et filius suus nobis intimare curarunt, receptis litteris hujusmodi prohibitionem fecere privatim,sed non processerunt ad eamdem publice ac solemniter faciendam,cum interim prædecessor jam dictus rebus fuerit humanis exemptus.Cum igitur tibi constet, ut dicunt,per dictos prædecessorem tuum et archiepiscopum jam factam fuisse prohibitionem prædictam, et ministros Christi, qui veritas est, decoat veritati testimonium perhibere, fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, litteras tuas in testimonium tuum super hoc concedas eisdem. Tu denique, frater patriarcha, super te ipso et credito tibi grege taliter vigilare procures, exstirpando vitia et plantando virtutes, ut in novissimo districti examinis die coram tremendo judice, qui reddet unicuique secundum opera sua, Datum Laterani. x Kalend. Martii, pontificatus nostri anno septimo decimo.

(214) Suq.

C

II.

Ejusdem epistola ad archiepiscopum Cæsariensem, ut prædicta inhibitio publicetur in regno Hierosolymitano.

(Laterani, x Kal. Martii.)

INNOCENTIUS. etc, venerabili fratri Cæsarienei archiepiscopo et dilectis filiis priori Dominici sepulcri et cantori Acconensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum olim ex parte dilectæ in Christo filia nobilis mulieris Blanchæ comitissæ ac Theobaldi nati ejus comitis Campaniæ nostro fuisset apostolatui reseratum quod nobilis vir Erardus de Brena in provinciam Hierosolymitanam accesserat ut unam de filiabus claræ memoriæ Henrici comitis Campaniæ acciperet in uxorem,quæ ipsum dicitur in eo consanguinitatis gradu attingere quod,secundum sanctorum Patrum statuta, legitime nequeunt copulari,cum inclytæ recordationis Ludovicus rex Grossus, proavus videlicet comitis supradicti, frater exstiterit Florii, cujus pronepas est Erardus, quod, ut asseverant, satis est Galliarum partibus manifestum, et ipsi,si necesse foret, parati erunt in eisdem partibus id probare, nos, quia satius est in hujusmodi ante tempus occurrere quam remedium mendicare post tempus, bonæ memoriæ Hierosolymitano patriarchæ ac venerabili fratri nostro Tyrenensi archiepiscopo nostris dedimus litteris in præceptis ut sub pœna excommunicationis,appellatione postposita, inhiberent hujusmodi contrahi copulam inter eos,ne scandalum oriretur ex eo ex quo deberet utilitas provenire. Ipsi vero,sicut præfata comitissa et filius ejus nobis intimare curarunt, receptis litteris nostris hujusmodi prohibitionem fecere privatim sed non processerunt ad eamdem publice ac solemniter faciendam,cum interim patriarcha prædictus rebus fuerit humanis exemptus. Ne igitur ad hujusmodi copulam aspirantes excusationem assumere valeant in peccatis, discretioni vestræ per apostolica scripta præcipiendo mandamns quatenus sub pœna prædicta, occasione qualibet et excusatione ac appellatione cessantibus, infra quindecim dies. post susceptionem præsentium publice inhibere curetis hujusmodi contrahi copulam inter eos, facientes in ecclesiis et locis in quibus videritis expedireinhibitionem prædictam solemniter publicari. Quod si omnes, etc, tu ea, frater archiepiscope, cum eorum altero nihilominus exsequaris. Tu denique, frater archiepiscope, super te ipso, etc.

Datum Laterani,x Kal.Martii, pontificatus nostri anno septimo decimo.

« AnteriorContinuar »