Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tolicam benedictionem.

Tuam non credimus latere prudentiam causam natalium charissimæ in Christo filiæ nostræ illustris reginæ Cypri ad examen nostrum, utpote quæ ad forum ecclesiasticum pertinet,jamdudum esse delatam. Unde claræ memoriæ Philippum regem Franciæ patrem tuum litteris nostris curavimus præmonere ut,si forsan regina ipsa super successione comitatus Campaniæ quæstionem proponeret coram eo,non audiret eamdem quousque terminata esset prædicta causa natalium, ex qua illa noscitur dependere.Licet ergo, sicut eidem patri tuo scripsimus velimus reginam ipsam in suis justis petitionibus exaudiri,quia tamen antequam natalium causa terminata sit,dependentem ex illa successionis causam incipere nihil aliud esset quam diversis processibus infricare negotium et confusione quadam ordinem judicii perturbare, tuam quoque serenitatem præmonendam duximus et rogandam quatenus,si forte abipsa regina vel nuntio ejus seu quolibet alio super hoc fueris requisitus,eorum precibus aures regias, donec jam dicta causa natalium apostolico judicio finem acceperit, non inclines.

dam comitis Campaniæ ipsos et sua nititur molestare A LUDOVICO,regi Francorum illustri, salutem et aposmoliendo in terram quam possidet idem comes succedere occasione incestuosæ copulæ quam mater ipsius reginæ cum Henrico comite supradicto, alio etiam legitimo viro vivente, contraxit, ex qua non sine duplici nota progenita,cuin manifestum patiatur defectum natalium, successionis titulum non meretur. Volentes igitur in causa natalium justitiam publicam exhiberi, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus ipsi reginæ,si ad partes accesserit Gallicanas, auctoritate nostra injungatis expresse ut, usque ad terminum competentem quem ipsi peremptorium assignet is, personaliter vel per procuratores idoneos apostolico se conspectui repræsentat; id ipsum injungentes ejus procuratori, si aliquem forte propter hoc ad partes destinaverit supradictas ; ut auditis et plenius intellectis quæ fuerint hinc inde proposita, justo declaretur judicio utrum ipsa regina ex copula prædicta suscepta debeat illegitima reputari. Quod si forte dicta regina vel aliquis no- B mine seu etiam occasione ipsius super ipsa causa successionis litigare vellet in partibus Gallicanis, ipsos non permittatis audiri quousque causa natalium,ex qua illa dependet, per apostolicæ sedis judicium terminetur. Quinimo, ne forte negotium confundi contingat, præfatam terram in statu in quo nunc esse dignoscitur conservantes, illam non permittatis hujusmodi occasione ab aliquo perturbari; perturbatores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticamappellatione postposita compescendo. Quod si non omnes, etc, tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Dalum Reatæ,vin Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio.

XV.

Ad Philippum regem, ne audiat in causa successionis donec terminetur causa natalium reginæ Cypri. (Viterbii, iv Kal. Novembris.)

HONORIUS, etc.charissimo in Christo filio PHILIPPO, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.

C

Licet indubitanter noverimus te promptum esse ad justitiam cunctis petentibus exhibendam ex abundanti tamen nuper ad preces charissimæ in Christo filiæ nostræ illustris reginæ Cypri serenitatem tuam rogavimus et adhuc quoque rogamus ut eamdem reginam, cum ipsam ad præsentiam tuam venire contigerit,cures benigne recipere,et tam eam quam A.nuntium suum in ipsius reginæ justis petitionibus exaudire. Verum, sicut dignum est ut exaudiantur a te in petitionibus justis,ita etiam dignum est ut eis audientiam deneges in injustis. Injusta autem esset petitio si forsitan peterent ut super successione comitatus Campaniæ audires ipsius reginæ hoc tempore quæstionem ; quia, cum ad examen nostrum jam deducta sit causa natalium, quæ ad forum ecclesiasticum pertinet, et ex qua illa depen-D det, nihil aliud esset antequam hæc sit terminata illam incipere quam diversis processibus intricare negotium et confusione quadam ordinem judicii perturbare. Ideoque serenitatem tuam præmonendam duximus et rogandam quatenus, si forsan ab ipsa regina seu a præfato nuntio ejus vel alio super hoc fueris requisitus,eorum precibus aures regias, donec jam dicta causa natalium apostolico judicio finem acceperit nos inclines.

Datum Viterbii, IV Kal. Novembris, pontificatus nostri anno quarto.

XVI.

Ludovico regi, ne ipsos audiat in causa successionis

donec terminetur causa natalium. (Laterani, XVIII Kal. Decembris.) (219) HONORIUS, etc. charissimo in Christo filio (219) Quinta compil. Decretal. lib. 1, tit. 5, c. 1.

Datum Laterani, xvII Kal. Decembris, pontificatus nostri anno octavo.

XVII.

Charta Erardi de Brena qualiter quilavil Theobaldo comiti Campaniæ et rectis hæredibus ejus quidquid clamabat ex parte Philippe uxoris suæ in comitatibus Campaniæ et Briæ.

Ego Erardus de Brena notum facio universis tam præsentibus quam futuris quod cum discordia exstitisset inter me et dominam Philippam uxorem meam ex una parte, et nobilem virum Theobaldum Campaniæ et Briæ comitem Palatinum ex altera,super comitatibus Campaniæ et Briæ et pertinentiis eorumdem, super quibus coram domino rege Franciæ traxeramus in causam ego et prædicta uxor mea comitem supradictum, et etiam guerram moveramus contra eum:tandem propria et spontanea voluntate mea,nullo metu,nulla coactione compulsus,de consensu et voluntate prædictæ uxoris meæ quitavi penitus et remisi supradicto Theobaldo comiti et hæredibus ex corpore suo successive in perpetuum descendentibus quidquid clamabam seu clamaveram ex parte dilectæ Philippe uxoris meæ in comitatibns et pertinentiis supradictis;tali conditione apposita, quod si forte contingeret prædictum Theobaldum comitem sine hærede corporis sui vel hæredes ex corpore suo successive descendentes sine hærede corporum suorum decedere,nullum mihi nec prædictæ uxori meæ nec hæredibus ex corpore ipsius successive descendentibus fieret præjudicium ex quitatione et remissione prædictis quin ad jus nostrum,si quod unquam habuimus vel habere debuimus super præmissis,libere possenius redire, non obstantibus prædictis; ita tamen quod nobilis domina Blancha comitissa mater comitis supradicti libere ac pacifice sine contradictione ac molestatione aliqua teneret et possideret quandiu viveret totum doarium suum cum omnibus pertinentiis, sicut ei factum fuit a comite Theobaldo quondam marito ipsius,et insuper omnes conquestus suos quos habere debet de jure consuetudinario sive scripto, idem esset de doario et conquestibus uxoris Theobaldi comitis, quæcunque illa foret. Et sciendum quod si soror prædictæ uxoris meæ regina Cypri vel hæredes ipsius venient ad partes istas, et de comitatibus Campaniæ et Briæ ac pertinentiis supradictis aliquid acquirerent per guerram vel placitum sive pacem, postquam essent in saisina et terneura illius conquestæ seu acquisitior.is quas ad remanen

tem in recessu venerabilis Patris Giroldi patriarchæ Hierosolymitani,quo mediante facta fuit pax, dum esset episcopus Valentinensis, inter charissimam dominam nostram Blancham comitissam Trecensem palatinam et charissimum dominum nostrum. Theobaldum comitem Campania et Briæ palatinum ex una parte, et nos Erardum et Philippam uxotem ejus ex altera nos dicto loco, videlicet apud Calvummontem, eidem patriarchæ promisimus per præsentes litteras quod quantumcunque dominus Theobaldus comes Campaniæ super hoc monebit, et ubicunque voluerit, veniemus, et pacem prædictam cum correctione quam apposuerit dominus patriarcha per suas litteras patentes, nos concedemus de novo et sigillabimus iterum quando fuerimus requisiti. Quod ut notum permaneat et firmum teneatur, litteris adnotatum sigillornm nostrorum fecimus munimine robarari.

Actum anno gratiæ 1126, die Veneris in festo Sancti Vincentii.

XIX.

Confirmatio pacis initæ inter partes supradictas. (Signiæ, iv Kal. Septembris.)

HONORIUS, etc. dilecto filio nobili viro THEOBALDO, comiti Campaniæ, salutem et apostolicam benedictionem.

tiam,id est,sine contradictione prædictorum comi- A ris quod cum dies esset assignata apud Calvummontissæ et comitis et hæredum ex corpore ejusdem comitis successive descendentium retinerent,si ego vel prædicta uxor mea seu hæredes ex corpore successive descendentes aliquo modo a prædicta regina vel hæredibus suis aliquid de prædicta conquesta seu acquisitione possemus acquirere, illud nobis remaneret pacifice non obstantibus prædictis. Sic autem intelligimus quod contradictio dictorum comitissæ et comitis non valeret,si prius laudassent et concessissent prædictam conquestam seu acquisitionem aliquo prædictorum modorum factam. Prædictus autem comes Theobaldus propter quitationem et remissionem prædictas dedit prædictæ Philippæ uxori meæ et hæredibus ex corpore suo successive in perpetuum descendentibus mille et ducentas libratas terræ in feodum ligium; tali conditione apposita, quod si contingeret eamdem Philippar sine hærede corporis sui vel hæredes ex corpore suo successive descendentes sine hærede corporum suorum dece- B dere,terra prædicta ad ipsum Theobaldum comitem vel ad hæredes ex corpore suo successive descendentes sine contradictione aliqua reverteretur. Præterea idem comes Theobaldus dedit mihi et prædicta Philippe uxori meæ quatuor mille libras Pruvinenses,et quitavit nobis damna omnia quæ intulimus ei per guerram nos et coadjutores nostri. Et quitavit etiam grueriam quam clamabat in propriis nemoribus meis. Et insuper quitavit me de omni debito quod debebam Judæis et burgensibus ipsius, qui scilicet Judæi et burgenses sui erant in vigilia Omnium sanctorum proximo præterita quod quidem debitum contraxeram antequam ivissem ultra mare. Psr hæc itaque supradicta mihi et prædictæ Philippe uxori meæ data et quitata tenui et teneo me pro pagato per consensum et voluntatem ejusdem uxoris meæ de omni eo quod clamabam seu clamaveram ex parte ipsius Philippæ in comitatibus Campaniæ et Briæ et in Pertinentiis eorumdem, salva C tamen conditione quæ superius est expressa. Præterea concessi propria et spontanea voluntate mea, et etiam de consensu prædicte uxoris meæ, ut si forte, quod absit!contigerit me vel eamdem uxorem meam aut hæredes ex corpore ipsius successive descendentes vel alium nomine nostro contra quitationem vel remissionem prædictas venire movendo Placitum seu guerram, prædictus Theobaldus comes vel hæredes ex corpore suo successive descendentes sine mesfacere et sine fidem mentiri possint accipere grædictas mille et ducentas libratas terræ et debita superius quitata repetere ac quidquid juris habebant in memorata grueria reclamare. Et tenesremur etiam in hoc casu ego et prædicta uxor mea vel hæredes ex corpore ipsius successive descendente reddere eidem comiti Theobaldo vel hæredibus ex corpore suo successive descendentibus quatuor mil. lia librarum Pruvinensium,et de damnis quæ idem comes incurrit per guerram prædictas essemus in eodem statu et puncto in quo eramus ego et prædicta uxor mea antequam dicta quitatio seu remissio facta esset. Hæc omnia et singula, sicut supra sunt expressa, propria et spontanea voluntate mea, et etiam de consensu et voluntate supradictæ Philippæ uxoris meæ,juravi me in perpetuum observaturum et nunquom contra venturum. Quod ut notum permaneat et firmum teneatur, litteris adnotatum sigilli mei munimine roboravi.

[blocks in formation]

D

Si pedes evangelizantium pacem pulchri voce prophetica nuntiantur, facientium illam seu etiam conserventium tanto pulchriores possunt non immerito æstimariquanto præeminet opus verbo.Propter quod nobis,quilicet immeriti,ejus locum tenemus in terris qui pacificavit quæ in terris et quæ in cœlis sunt per sanguinem crucis suæ ex officio apostolatus incumbit ad ea quæ sunt pacis intendere ut videlicet discordantes reducamus ad pacem,et ad concordiam revocatos circumspectione apostolica foveamus in illa ne sopita patiatur discordia recidivum in discrimen corporum et periculum animarum,consecuturi ex hoc pulchritudinem præmii amplioris, cum in pace principum sæcularium Ecclesiarum tranquillitas ex magna parte consistat, et ex ipsorum discordia eædem incurrant frequenter oppressiones non modicas et jacturas. Cum igitur gravis et periculosa discordia,quæ inter te ac dilectam in Christo filiam nobilem mulierem Blancham comitissam Campaniæ,matrem tuam,ex parte una, et nobilem virum Erardum de Brena et Philippam uxorem ejus ex altera vertebatur, sit, eo faciente ad cujus imperium spiritus procellæ subsistit et fluctus silent ejusdem,amicabili pace sopita, et prædicti Erardus et uxor ejus suis nobis litteris supplicarint ut eamdem dignaremur apostolico munimine roborare, nos tam tuis quam eorum precibus inclinati pacem ipsam sive concordiam,sicut provide facta est ab utraque parte sponte recepta et hine inde juramento firmata, nec non et in authenticis inde confectis plenius continetur auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. confirmationis, etc. usque incursurum.

Datum Signiæ,iv Kal.Septembris,pontificatus no

stri anno octavo.

XX.

Littera reginæ Cypri de renuntiatione comitatuum
Campania et Briæ.
(Anno 1234.)

Ego Elidis Dei gratia regina Cypri notum facio universis tam præsentibus quam futuris quod ego dedi et do, quitavi et quito,cessi et cedo, concessi et concedo Theobaldo,comiti Campaniæ et Briæ palatino,et hæredibus suis quos habet et habiturus est ab ipso et uxore sua et uxoribus jam habitis vel habendis linea matrimonalia descendentibus perpetuo habendum et possidendum omne jus quodcunque habebam vel habueram vel habcre poterum in

cemitatibus Campaniæ et Briæ et pertinentiis eorum- A mitem nec supradictos hæredes ipsius super præ

[ocr errors]

dem in tota terra quam habuit, tenuit, seu possedit in proprietate, dominio, et feodis bonæ memoriæ Henricus avus meus, quondam comes Trecensis,si quod jus habebam vel habueram vel habere poteram in dictis comitatibus et pertinentiis eorumdem in terra jam dicta; ita quod de cætero nec ego nec hæredes mei in dictis comitatibus et pertinentiis eorumdem ac terra prædicta aliquid poterimus reclamare contra dictum comitem vel hæredes supradictos,sicut dictum est, ab ipso linea matrimoniali descendentes. Et me devestivi de omni jure,si quod habebam vel habueram in dictis comitatibus et pertinentiis eorumdem et terra jam dicta,in manu charissimi domini mei Ludovici Dei gratia regis Francorum illustris. Et hæc omnia feci in mea propria et libera potestate constituta et spontanea voluntate, nullo timore, captione, violentia, vel compulsione alia inducta. Promisi etiam et promitto dicto comiti quod procurabo bona fide sine meo ponendo quod hæredes mei omnia quæ continentur in charta ista laudabuntet approbabunt comiti supradicto et hæredibus ejus jam dictis, e juri suo,si quod habent in dictis comitatibus et pertinentiis eorumdem et jam dicta terra, renuntiabunt et quitabunt ac cedent dicto comiti et ejus hæredibus jam dictis; et hæc facient coram aliquibus authenticis personis, quæ dicto comiti litteras suas patentes dabunt omnia quæ in charta ista exprimuntur continentes. Promisi et promitto etiam me rogaturam dominum papam et alias personas quas dictus comes,hæredes ejus,vel corum mandatum mihi,nominabunt,ut super dictis conventionibus sive promissionibus suas patentes litteras confirmatorias testimoniales conficiant et tradant comiti supradicto et hæredibus suis jam dictis. Suppono etiam me jurisdictioni prælatorum quorumcunque qui mihi a dicto comite vel hæredibus suis supradictis vel eorum mandato fuerint no. minati,in quorum diocesibus fuero vel terram ha- c buero, petendo supplicando humiliter eisdem ut si contra prædicta conventiones sive promissiones vel aliquam earum aliquo tempore contingeret me venire, in personam meam excommunicationis et in terram meam interdicti sententias promulgarent et usque ad condignam satisfactionem easdem facerent inviolabiliter observari. Volo etiam et concedo quod me et hæredes meos ad restitutionem omnium damnorum et expensarum hujusmodi occasione factarum dicto comitiet hæredibus ejus supradictis compellant cessionibus et conventionibus supradictis nihilominus in suo robore duraturis.Juravi etiam quod ante confectionem harum litterarum dictos comitatus vel alterum eorum vel etiam partem dictæ terræ nemini dederam, vendideram, vel concesseram; excepto hoc quod promisi septingentas libratas terræ ante confectionem istarum litterarum quæ non poterunt capi nec solvi in terra a dicto comite mihi assignata;nisi forte centum libratæ terræ quas promisi et concessi Florentio de Villa militi per litteras meas sub certo modo, quæ etiam ibidem non assignabuntur nisi jus domini regis ad hoc me compellat,et ego me defendam in causa quantum. cunque potero bona fide. Nec jus,si quod ibi habebam vel habere poteram, vel actiones meas,si quas habebam, alicui concesseram, vel quocunque alio modo aliénaveram; nec de cætero cedam vel alienabojus vel actiones, si quas habebam vel habueram ante compositionem istam ad petendos dictos comitatus vel alterum eorum.

Prædicta omnia universa et singula juravi tactis sacrosanctis Evangeliis me servaturam et impleturam,et quod nullo tempore per me vel per alium contra non eam, et quod non procurabo quod ab hoc juramento absolvat, vel quod mihi aliquid jus petendumin supradictis restituantur, et quod si quod horum ab aliquo esset pro me impetratum per me vel per alium,non utar,et quod nec jamdictum co

missis per me vel per alium de cætero molestabo; sub eodem juramento renuntians litteris impetratis et impetrandis super præmissis, et omni privilegio et omni auxilio juris canonici et civilis. Propter cessiones autem, quitationes et conventiones et alia supradicta dedit mihi dictus comes quadraginta millia librarum Turonensium in pecunia numerata, et plene satisfecit mihi de dicta pecuniæ summa.Dedit insuper mihi et assignavit duo millia libratarum terræ in terra plana in comitatibus Campaniæ et Briæ; in qua nec habebo fortericiam, nec potero facere, quam teneo et tenebo in allodio ad usus et consuetudo aliorum allodiorum Campaniæ et Briæ quandiu vixero. Post decessum autem meum hæres meus, si citra mare fuerit, homagium ligium inde faciet dicto comiti vel hæredi ejus. Si autem citra mare non venerit, dictus hæres requiret per nuntium suum et suas litteras patentes a comite Campaniæ vel hærede ejus terram. Et tunc dictus comes vel hæres ejus sine dilatione remittet nuntium suum cum litteris suis patentibus, qui loco ejus recipiet homagium ligium à dicto hærede.Et dictus hæres nuntio comitis vel hæredis ejus faciet homagium ligium,quod recipiet nuntius nomine comitis. Et dabit dictus hæres dicto nuntio litteras suas patentes de facto homagio, et super hoc litteras testimoniales Templi vel Hospitalis vel patriarchæ Hierosolymitani. Et hæc debent fieri infra annum a morte mea vel hæredis mei qui dictam terram post me tenuerit; et simili modo in perpetuum fiet hærede meo vel eo qui terram tenuerit moriente, et simili modo comite seu hærede suo moriente.Mortuo autem eo qui dictam terram mihi assignatam tenuerit,si ultra mare decesserit, omnes proventus intermedii temporis per manum dictis comitis vel ejus hæredis reservabuntur, et successori meo, scilicet hæredi meo, restituentur. Si autem hæres meus infra annum non mitteret pro homagio faciendo, sicut prædictum est, proventus terræ essent dicti comitis vel hæredis usque ad factum homagium. Si autem per comitem vel hæredem ejus staret quominus ipsi fieret homagium infra annum, cum fuisset competenter requisitus, nihil hæredi meo deperiret, sed omnes proventus totius temporis intermedii hæredimeo salvi essent, et saisina terræ bellivo ejusdem hæredis mei traderetur. Nihilominus tamen cum ad hæredem meum dictus comes vel hæres ejus nuntium mitteret,ipsi nuntio homagium facere eo modo quo dictum est hæres meus teneretur. Insuper ballivus hæredis mei terra dicta comiti jurabit fidelitatem se servaturum quandiu erit ballivus, et de dicta terra dicto comiti vel hæredi ejus competentia servitia se facturum quandiu hæres meus moram fecerit ultra mare. Sciendum autem est quod si dictus comes decederet sine hærede vel hæredibus de uxore vel uxoribus,sicut supra dictum est, propter ista quæ in charta ista continentur mihi ve hæredi meo non minueretur jus vel augmentaretur in aliquo quin ego et hæres meus essemus in eodem puncto prosequendi jus nostrum, si quod haberemus,in quo eramus ante hæc omnia supradicta, salvo doario Margaretæ comitissa Campania uxoris dicti comitis, filiæ domini Archambaudi de Borbon, quod tale est: Sparnacum, Virtutum, Sesannia, Cantumerula, Pontes, Nogentum, Meriacum, Peantium et castellaniæ et pertinentiæ, eo. rumdem locorum, Semonia et Barbona, salvis etiam pactionibus initis super maritagio dicta Margaretæ pro triginta et sex millibus librarum Parisiensium in maritagio eidem Margareta a dicto patre suo datis Ita tamen quod de dicta pecunia data in maritagio nihil poterit capi in terra prædicta mihi assignata. Super prædictæ terræ assignatione nec non quadraginta millium librarum satisfactione teneo me pro pagata, et confiteor me gratum meum

recepisse, renuntians exceptioni terræ non assi- A
gnatæ et pecuniæ non numeratæ et omni privilegio
et auxilio juris canonici et civilis et omni alii ex-
ceptioni quæ posset objicit contra factum hujusmodi
vel præsens instrumentum et omni penitus suffragio
quod mihi vel hæredibus meis posset in hoc facto
prodesse et dicto comiti vel hæredi ejus obes se.Et
sciendum quod post mortem meam dictus comes di-
ctam terram teneret et retineret usque dum dictus hæ-
res meus omnia supradicta laudasset et approbasset,
si hæres meus requisitus nollet conventiones supra-
dictas laudare et approbare. Facta vero sunt et dicta
hæc omnia præmissa in præsentia domini Ludovici
Dei gratia regis Francorum illustris: quem rogavi
et rogo ut super præmissis omnibus litteras suas
patentes totam seriem istarum litterarum continen-
tes et omnia supradicta confirmantes conficiat et
tradat dicto comiti sigilli sui munimine roboratas,
et quod faciat omnia supradicta in fendis suis et ba-
ronum Franciæ tanquam dominus firmiter obser- B
vari, et quod de cætero aliquem contra prædicta
venientem non audiat, nec in regno suo ab aliquo
audiri permittat. Item sciendum quod charissimus
dominus meus Ludovicus, Dei gratia rex Francorum
illustris, prædictum Theobaldum regem Navarræ,
Campania et Briæ comitem palatinum investivit de
prædicto jure, de quo, ut continetur superius, me
in manu ipsius devestivi secundum conventiones su-
pradictas. In cujus rei testimonium præsentes litte-
ras fieri volui sigilli mei munimine roboratas.

Actum anno gratiæ 1234, mense Septembri.
XXI.

Litteræ Ludovici regis de renuntiatione reginæ Cypri. (Anno 1234.)

Ludovicus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi præsentem paginam inspecturi quod nobilis mulier Aleydis regina Cypri, in præsentia nostra constituta, quitavit charissimo consanguineo et fideli nostro Theobaldo Campaniæ et Briæ comiti palatino omnejus quod habebat vel dicebat se habere in comitatibus(Campania)et Briæ et pertinentiis eorumdem et de eodem jure se devestivit in manu nostra,et nos ad petitionem dictæ reginæ investivimus de eodem jure dominum Archembaudum de Borbonio,nomine dicti comitis, salvo hoc,quod si dictus comes decederet sine hærede ab ipso linea matrimoniali descendente, supradicta non obessent dictæ reginæ quin posset petere dictos comitatus sicut poterat ante, nec propter supradicta jus suum minueretur vel augmentaretur. Pronuntiamus etiam quod quando assisia duorum millium libratarum terræ...... facta dictæ reginæ, nos ita sicut continentur in charta dictæ reginæ tradita dicto comiti faciemus scribi et sigillari et tradi dicto comiti.Et his omnibus supradictis scriptis et sigillatis et dicto comiti traditis, præ

sentes litteræ nobis reddentur.

Actum anno gratiæ 1234, mense Septembris.

Desideratur Libri XVII, XVIII et XIX.

EXCERPTA DE REBUS GALLICIS

Ex fragmento indicis quod vulgo Rubricella appellatur, Regesti ms. Innocentii PP. II an. xvi et fortasse etiam XIX; quorum annorum libri cum perierint, maximi faciendum est hoc fragmentum in quo argumenta multarum epistolarum, quando epistolis ipsis uti non licet, habentur.

(Ex edit. Brequigny, t. II, col. 1103.)

[blocks in formation]

Universis Christi fidelibus significatur ordinatio facta, quod comes Tolosanus, propter hæresim,comitatu Tolosano perpetuo sit privatus, et quod uxor sua habeat dotalitium suum.

Eodem modo scribitur archiepiscopo Narbonensi, et quod faciat CL marcas comitissæ,uxori dicti comitis, et hoc de Castro Bellicadri, assignari.

Eodem modo, comiti Montisfort. et quod ipse observet dictam ordinationem.

Tolosano et Consentin. episcopis mandat quod comiti Convenarum super quibusdam gravaminibus sibi per comitem Montisfortis illatis, ministrent justitiam, vel remittant causam ad curiam.

Eodem modo, episcopo Nemausensi et duobus archidiaconis, pro commite Fuxi.

Comiti Montis fortis quod Castrum Fuxense ponat in manibus abbatis Sancti Tiberii,nomine Ecclesiæ et ad utilitatem comitis Fuxi tenendum,donec aliud fuerit ordinatum.

B. reginæ Anglorum antiquæ, scribitur, et, ad petitionem suam et regis Anglorum, confirmatur quædam compositio, inter ipsos regem et reginam, super ipsius dotalitio facta.

Abbati et conventui monasterii Sancti Dionysii in A Francia scribitur,et,quia ab aliquibus dubitabatur, an corpus beati Dionysii, quod in eodem monasterio requiescit,fuerit corpus beati Dionysii Areopagitæ,qui mortuus fuit in Græcia, vel alterius, domnus papa mittit eis de veris reliquiis, sive corpus illius beati Dionysii Areopagitæ, et concedit omnibus visitantibus quadraginta dies.

Archiepiscopo Narbonensi mandatur ut,si aliqua de bonis comitatus Melgorii alienata invenerit, ad jus et proprietatem Ecclesiæ Magalonensis revocare procuret.

Universis baronibus et militibus,in comitatu Melgorii constitutis, quod episcopo Magalonensi præstent, sicut vero domino, fidelitatis juramenta. Remensi archiepiscopo et ejus suffraganeis, quod B. de Anisnis, subdiaconum excommunicatum, pro eo quod cum Margarita, sorore comitissæ Flandriæ, consanguinea sua, matrimonium fraudulenter contraxit, denuntient excommunicatum.

Eodem modo, episcopo Leodiensi.

Abbati et conventui Cluniacensibus declaratur et ordinatur quod electio et institutio prioris de Charitate ad dictum abbatem pertineat.

Albiensi et Caturcensiepiscopis datur in mandatis ut aliqua bona, ablata Duaco Alamanno per S. comitem Montisfortis, ad restituendum eidem Duaco dictum comitem compellant.

Archiepiscopo et capitulo Turonensibus confirmatur quædam compositio super electione decani et præpositura inter ipsos facta.

Certis judicibus mandatur ut quosdam campsores Caturcenses,qui,in fraudem nonnullorum suorum creditorum, ad claustrum Irecense confugerant, si reperiantur hujusmodi fugam in fraudem fecisse, de dicto Claustro ejiciant, et ejici permittant per curiam temporalem.

Regi Francorum scribatur et hortatur, ut Jacobum, natum regis et reginæ Aragonum et hæredem,super dominio Montispessulani non impediat, seu molestet, nec ab aliis molestari permittat.

Priori Grandimontensi scribitur ei ordinatur quod in quibuslibet cellulis Grandimontensis ordinis per ipsum priorem et successores suos unus presbyter ordinetur, et quædam aliæ ordinationes scribuntur in ipsis litteris.

[ocr errors]

C

Bituricensi, Senonensi et Turonensi archiepisco- D pis mandatur quoscunque rebelles contra priorem Grandimontensem et ejus ordinis statuta rebellione cessare compellant.

Capitulo Remensi confirmantur eis quædam decimæ, et alia bona quæ juste possident.

(220) Sic legitur in apographo.

(221) Sic legitur in apographo mendose ut videtur.

Archiepiscopo Remensi et ejus suffraganeis mandatur quod nihil attentent contra libertates suarum Ecclesiarum ei capitulorum.

Eodem modo,archiepiscopo Senonensi et ejus snffraganeis.

Archiepiscopo Bituricensi et ejus suffraganeis mandatur ut, juxta ordinationem factam in concilio, solvant certo termino vicesimam partem omnium proventuum suorum, et eorum (220) nuntiis ad hoc deputatis, in subsidium terræ sanctæ.

Sacristæ et capitulo ecclesiæ Sanctæ Crucis Cameracensis. Recipiuntur una cum bonis suis,sicut ea juste possident, sub protectione beati Petri. Archiepiscopis et episcopis, per regnum Franciæ constitutis, mandatur ut inhibeant universis Christianis, maxime crucesignatis,ne Judæos seu eorum

familias molestent.

Archiepiscopo Rothomagensi, et ejus suffraganeis mandatur ut cum magistro H. de Andelesio, canonico Rothomagensi, deputato ad prædicandum verbum crucis, alium sibi fidelem et idoneum adjungant.

Abbati Majoris Monasterii Turonensis; mandatur, ut super usu primatiæ Bituricensis et Burdegalensis (s2), cum senis et valetudinarius, per se. vel alios se informet (221), et infirmationem transmittat.

Abbati et conventui monasterii Sancti Egidii confirmatur quædam sententia pro eis lata, et contra comitem Tolosanum,super villa Sancti Egidii.

Archiepiscopo Narbonensi et diversis aliis episcopis ut sententiam excommunicationis, latam cantra Regianum, fratrem Ademari de Nayco, per episcopum Albiensem, publicent, et eam faciant. observari.

Archiepiscopo Remensi et ejus suffraganeis ut sententias, latas contra Ludovicum, primogenitum regis Franciæ et sequaces suos, qui invadunt reguum Angliæ,publicent et eas faciant observari.

Eodem modo, diversis archiepiscopis et eorum suffraganeis, per regnum Franciæ constitutis.

Episcopo et abbati Sancti Victoris, Parisiensibus mandatur ut cancellario Londoniensi et quibusdam aliis suspectis de iniquitate, quæ contra Regem Angliæ perpetratur, assignent terminum, ut se conspectui apostolico repræsentent.

Archiepiscopis et episcopis per regnum Francia constitutis mandatur ut permittant Judæos talem gestare habitum, per quem possint inter Christianos discerni, nec ad talem portandum compellant, per quem possint vitæ dispendium sustinere.

« AnteriorContinuar »