Imágenes de páginas
PDF
EPUB

REGISTRUM

DOMINI INNOCENTII III

SUPER

NEGOTIO ROMANI IMPERII

(Baluz., Epist Innocentii III, tom I, p. 687.)

I.

ARCHIEPISCOPO MOGUNTINO EPISCOPO SABINENSI.

De electione imperatoris.
(Laterani, v Non. Maii.)

A in die electionis suæ apud Coloniam de conservando jure Romanæ Ecclesiae aliarum etiam Ecclesiarum per seipsum præstitit juramentum, et postmodum etiam se astrinxit juratoria cautione quod Ecclesiis et principibus,quæ dicti imperatores injuste abstulerunt, restitueret universa, pravam etiam consuetudinem ralaxavit, per quam iidem imperatores bona ecclesiasticorum principum decedentium occupabant. Dictus vero Philippus, et qui eum nominarunt regem,venerabilem fratrem nostrum Tarantasiensem episcopum vocaverunt,qui regalem imposuit eidem Philippo coronam. Et licet ipsi duo, Philippus scilicet et Otho, semel et iterum inter se invicem dimicarint, neuter tamen plenam victoriam est adeptus. Nos autem, qui non ad destructionem imperii, sicut quidam pestilentes homines mentiuntur, intendimus, sed ad conservationem et provisionem ipsius potius aspiramus, cum etsi quidam imperatores persecuti fuerint Ecclesiam, alii tamen multipliciter honorarunt,exspectavimus hactenus, et in neutram partem voluimus declinare, licet uterque de favore nostro et benevolentia glorietur, expectantes si forsan principes redirent ad cor, et imperio super tantæ dissensionis incommodo providerent. Sed quidam eorum adhuc in sua obstinatione persistunt. et non minus quam nominati prædicti partem quam fovent, juste vel injuste tuentur. Ex quo spoliantur Ecclesiæ, pauperes opprimuntur,strages corporum provenit et periculum animarum.

Solidata in devotione sedis apostolicæ fides tua,et in obsequio ejus probata tempore juventutis, non deficiet, imo proficiet fortius in ætate matura; nec frigescet etiam frigescente corpore, sed de die in diem amplius incalescet. Qui enim,cum Petri quondam navicula jactaretur fluctibus, et venti et mare insurgerent contra eam, ita ut nunc de scopulosis fluctibus pendere videretur in præceps, nunc inter intumescentes undas,imas formidaret arenas, cum reges terræ ac principes astitissent in unum adversus eam et Christum ejus,illi fideliter et inseparabiliter adhæsisti, pro ea in mortem et in carcerem B ire paratus, nec minas principis nec latentes insidias nec proprium exsilium expavescens,jam nunc, cum cadentibus fluctibus et vento spirante propitio æquora noscitur sulcare pacata, et Petrus, veteri timore deposito,super undas maris incedat, quis te poterit a charitate sedis apostolicæ separare ? Sane nec persecutio, nec gladius, nec fames,nec aliud te ab Ecclesiæ devotione divellet, in qua post summum pontificem locumnosceris præcipuum obtinere. Fortis est enim ut mors dilectio, et dura sicut infernus est æmulatio, nec aquæ multæ possunt exstinguere charitatem. Unde cum inter cæteros fratres nostros apud nos primus existas, licet a nobis, etsi non mente, corpore tamen multo sis spatio separatus, in arduis tamen negotiis quæ nobis incumbunt,tuo uti volumus consilio et favore. Noveris igitur, imo jam nosti, quod post Henrici quon. dam imperatoris decessum vota se principum divi. serunt,ita quod quidam eorum Othonem H,quondam ducis Saxoniæ filium,quidam vero Philippum, quon dam fratrem dicti Henrici imperatoris, nominarunt in regem. Venerabilis autem frater noster Coloniensis archiepiscopus et alii qui in nominatione prædicti Othonis favorem præstiterant et assensum. congregato exercitu obsederunt pariter Aquisgranum,et eo capto, prædicto Othoni in sede posito augustali dictus, archiepiscopus regni coronam imposuit,sicut ad ipsum de jure dicitur pertinerc: qui

C

Cum igitur non expediat de cætero populo Christiano, nec nobis etiam dissimulare incommoda tantæ dissensionis sit tutum,tibi facti seriem duximus intimandam, ut cum non tam Maguntinensis archiepiscopatus quam, Sabinen. episcopatus consi deratione, post Romanum pontificem maximum Ecclesiæ Dei membrum existas, in tam arduo negotio favorem tuum habeamus pariter et assensum. Quia vero necessitates terræ orientalis, et quid ei expe diat, plenius cognovisti, super mora vel reditu tuo fraternitati tuæ nihil expresse mandamus, quam credimus id acturam quod magis viderit expedire. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur attentius, per apostolica tibi scripta mandantes,

quatenus cum huic tractatui non possis personaliter A confutatur, plantantur virtutes, vitia succiduntur, interesse, arbitrium tuum nobis per litteras tuas apertascommittas, ratum habiturus et firmum quod in tanto negotio, prout Dominus nobis dignatus fuerit inspirare ac de fratrum nostrorum consilio et voluntate processerit, statuemus. Universis etiam officialibus tuis, canonicis, prælatis, comitibus, baronibus et aliis tibi et Ecclesiæ Maguntinensi subjectis per litteras tuas districte præcipias ut eum cujus nominatio per sedem fuerit apostolicam approbata, in regem recipiant et partem ejus potenter foveant et viriliter tueantur. Credimus enim quod sic, dante Domino,in hoc negotio procedemus, quod Deo et hominibus erit acceptum, et apud Deum meritum et apud homines ex hoc gloriam consequemur. Tuum etiam et tuorum profectum pariter et honorem in ipso negotio diligenti curabimus studio promovere. Nec erit de facili qui se statutis nostris opponat, si tuus nobis suffragetur assensu, et devotio tuorum accedat, cum et tanta sit per Dei gratiam apostolicæ sodis auctoritas, ut quasi certum ab omnibus habeatur quod ille prævalebit omnino cui suum dignata fuerit favorem præ

stare.

Datum Laterani, v Nonas Maii, pontificatus nostri anno secundo.

II.

UNIVERSIS TAM ECCLESIASTICIS QUAM SECULARIBUS

PRINCIPIBUS ALEMANNIE.

De eodem argumento.
(Laterani.)

servatur justitia, iniquitas propulsatur, viget tranquillitas, persecutio conquiescit, cum pace populi Christiani paganorum barbaries subjugatur, cumin. cremento imperii Ecclesiæ libertas accrescit, cum incolumitate corporum salus proficit animarum, et tam clero quam populo sua jura servantur. Et licet Romanam Ecclesiam quasi matrem universa regna respiciant, in quibus nomen colitur Christianum, Romanum tamen imperium eam arctius debet ac devotius amplexari, ut et ipsa per illud accipiat defensionis auxilium et illud per ipsam in suis necessitatibus adjuvetur. Ille vero qui paci semper invidet et quieti, sicut Romanam tunc divisit Ecclesiam,ita nunc Romanum divisit imperium, et tantam inter vos discordiam seminavit, ut duos vobis in reges B præsumpseritis nominare, quibus inter vos ipsos divisi pertinaciter adhæretis, non attendentes quot et quanta discrimina per hoc non solum Romano contingantimperio, sed universo proveniant populo Christiano.Et ecce per hujus dissensionis materiam imperii libertas minuitur, jura depereunt, et dignitas decurtatur, destruuntur ecclesiæ, læduntur pauperes, principes opprimuntur, universa terra vastatur, et, quod est longe deterius, strages corporum imminet et periculum animarum. Ex hoc etiam inimici fidei Christianæ non modicam audaciam contra fideles assumunt.

[ocr errors]

Quanta debeat esse concordia inter regnum et sacerdotium in seipso Christus ostendit, qui est Rex regum et Dominus dominantium, sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, qui et secundum naturam carnis assumptæ de sacerdotali pariter et regali stirpe descendit. Ad quod etiam designandum beatissimus Petrus ad fidem Christi conversis dicebat: Vos estis genus electum, regale sacerdotium (1 Petr. 11). Et ad Christum in Apocalypsi clamatur: Fecisti nos, Deo nostro regnum et sacerdotium (Apoc. 1). Hæc enim sunt duo cherubin, qui versis vultibus in propitiatorium, super ipsum duabus alis conjunctis mutuo se describuntur respicere.Hæc sunt duæ mirabiles et speciosa columnæ positæ juxta ostium in vestibulo templi, quas ambit linea duodecim cubitorum (1). Hæc sunt duo D magna luminaria, quæ Deus in firmamento cœli constituit: luminare majus, ut præesset diei; et luminare minus, ut nocti præesset. Isti sunt duo gladii de quibus apostoli responderunt: Ecce gladii duo hic (Luc, xx11). Quorum omnium rationem alio. rumque multorum quæ de sacris libris excerpta concordiam expresse significant inter Ecclesiam et imperium, exponere prætermittimus, cum utilitas ex ipsa proveniens expressius hanc exponat. Per hanc enim concordiam propagatur fides, hæresis

Nos igitur, hujusmodi auditis et cognitis, tacti fuimus dolore cordis intrinseco, et nimio mœrore turbati; quia non, ut quidam pestilentes homines mentiuntur, ad imperii destructionem vel depressionem intendimus, sed ad conservationem et exaltationem ipsius potius aspiramus, cum, etsi quidam imperatores Ecclesiam vehementer afflixerunt, alii tamen eam multipliciter honorarunt. Exspectantes autem hactenus exspectavimus si forte vos ipsi saniori ducti consilio, tantis malis finem imponere curaretis, videlicet ad nostrum recurreretis auxilium, ut per nos, ad quos ipsum negotium principaliter et finaliter noscitur pertinere, vestro studio mediante, tanta dissensio sopiretur. Verum quia vos in hac parte negligentes et desides hactenus exstitistis,nos, qui, juxta verbum propheticum,con. stituti sumus a Deo super gentes et regna,ut evellamus et destruamus, ædificemus etiam et plantemus, officii nostri debitum exsequi cupientes, universitatem vestram monemus attentius et exhortamur in Domino, per apostolica scripta mandantes, quatenus Dei timorem habentes præ oculis et honorem zelantes imperii, ne libertas ejus depereat et dignitas annulletur, ad provisionem ipsius melius intendatis ne fovendo discordiam, per vos imperialis sublimitas destruatur, quæ per vestrum deberet studium conservari. Alioquin, qui mora de cætero trahit ad se grave periculum, nos quod expedire noverimus procurantes, ei curabimus favorem apo

(1) Vide lib. 1, epist. 401, et cap. Solitæ, De major. et obedientia.

stolicum impertiri quem credemus majoribus studiis A censura compellatis, et excommunicationem ipsius et meritis adjuvari.

Datum Laterani, etc., pontificatus nostri anno 11.

III.

LITTERÆ REGIS OTTONIS AD D. PAPAM.

Sanctissimo in Christo Patri ac domino spirituali INNOCENTIO, Sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ summo pontifici,Orro, divina faciente gratia Romanorum rex et semper augustus, salutem ac filialis devotionis affectum cum debita reverentia.

C

Navicula Petri quibusdam retro temporibus persecutionum fluctibus est agitata, et nisi Ecclesia Dei in petra Christo fundata fuisset et solidata,jam pravorum persecutionibus inclinata funditus corruisset. In ipsa etenim persecutione progenitor noster Henricus dux Saxoniæ in fide sanctæ Romanæ Eccle- B siæ indesinenter perseverans, et voluntati atque iniquæ dominationi Friderici quondam imperatoris nullatenus acquiescens, matrem suam spiritualem, sanctam videlicet Romanam Ecclesiam, in omnibus est imitatus; ideoque prævalente impiorum persecutione, honoris sui dignitate privatus, exsilio cum liberis et familiaribus suis addictus fuit et expositus. Volens igitur Dominus Ecclesiæ suæ statum in melius reformare et fidem ac devotionem jam dicti patris nostri in suis posteris remunerare, sua ineffabili clementia effecit quod nos ab optimatibus et principibus imperii, ad quos de jure spectat electio, ad regni gubernacula ex inopinato vocati sumus et electi; in sede quoque Augustorum apud Aquisgranum locati,consecrationem et coronationem a manu Adolfi Coloniensis archiepiscopi, præsentibus principibus, ea quæ decuit solemnitate cum plenitudine regiæ dignitatis accepimus. Cupientes igitur gressus nostros ab ipso dirigi per quem reges regnant et potentes scribunt justitiam, dignum duximus ipsa electionis nostræ hora juramento firmare quod possessiones et jura Romanæ Ecclesiæ aliarumque Ecclesiarum imperii firma et illibata servabimus, et quod consuetudinem illam detestabilem, qua episcoporum,abbatum,principum de hac vita migrantium bona tempore mortis relicta quidam nostri antecessores hactenus occupabant, omnino in posterum dimittemus, et de beneficentia nostra principibus ecclesiasticis in perpetuum relaxamus. Petimus ergo et cum instantia paternitati vestræ supplicamus quatenus fidem ac devotionem nostram considerantes, merita quoque patris et avunculi nostri regis Angliæ, qui nunquam ab obsequio Ecclesiæ Romanæ recesserunt, ad memoriam revocantes, injurias etiam Philippi ducis Sueviæ quondam ducis Tuscia et patris et fatris ejus non dissimulantes, nos regiam dignitatem adeptos ad imperii consecrationem vocare dignemini, illos insuper episcopos et abbates ac laicos principes qui jam dictum Philippum ducem Sueviæ in excommunicatione vestra detentum in regem nominare et fidelitatem ei jurare præsumpserunt, ab observatione illiciti juramenti absolvatis, et majestati nostræ obedire ecclesiastica

D

ducis Sueviæ per Teutoniam et universos fines im. perii publice denuntiari faciatis. Vestris quoque precibus, Pater sanctissime, Altissimum exoretis ut vias et actus nostros in pace et tranquillitate dirigat, et quod justitia, constantia et veritas in corde nostro vigeat; ut per ipsius auxilium,de vultu Domini judicium nostrum prodeat, et promissum nostrum perpetua et inviolabili firmitate ad honorem Dei et Ecclesiæ ipsius nobis adimplere et conservare concedat. Ad hæc, paternitati vestræ significamus quod dilectos et fideles nostros legatos, videlicet G. principem nostrum abbatem Indensem, B. præpositum Bunnensem, H. Sancti Gereonis in colonia scholasticum, H. priorem Werdinensem, et H. Aquilegiensem gloriosissimi regis Angliæ avunculi nostri capellanum, et fidelem nostrum M. de Villa civem Mediolanensem, pro consummatione honoris nostri ad vestram transmittimus sanctitatem. Quidquid igitur cum præfatis legatis nostris a vestra tractatum vel ordinatum fuerit providentia, id mjestatem nostram in omnibus et per omnia ratum et firmum habituram præsentibus litteris sanctitati vestræ significamus. IV.

LITTERE REGIS ANGLIE.

Excellentissimo domino suo et universali Patri INNOCENTIO, Dei gratia catholicæ Ecclesiæ summo pontifici, devotissimus suæ majestatis filius RICHARDUS, eadem gratia rexAngliæ,dux Northmanniæ et Aquitaniæ, et comes Andegaviæ, salutem et debitum in omnibus cum reverentia et desiderio famulatum.

Quanto de apostolicæ gratia majestatis, tum per fideles nuntios, tum etiam per inter signa munerum vestrorum in interiorem sinum et cubiculum animæ nostræ plenior certitudo devenit, tanto præcordiis nostris major exsultatio vestræque fiducia charitatis innascitur, qua non solum ad referendas grates, verum etiem. ad exhibenda totius devotionis obsequia jugi responsione tenemur. Qualescunque etenim cæteri reges et principes vestræ se paternitati exhibeant,nos et devotissimum filium vestrum Ottonem nepotem nostrum regnum et coronam regni Alemaniæ ad perpetuam devotionem vestram et Ecclesiæ Romanæ nuper adeptum præceptis vestris atque obsequiis invenietis omnifariam mancipatos; nec vivunt in mundo duo principes Christiani qui adeo desiderabiliter vestræ majestati studeant deservire, et quorum ministerio facilius possitis totius Christianæ pacis adversario expugnare. Huc accedit quod inter omnia et præ omnibus quibus spiritus noster majori sollicitudine studiosius invigilat,et ad quorum efficientiam favorem apostolicum indulgentius inclinando suspirat, ipsius est Ottonis negotium,ut scilicet beneficio apostolicæ pietatis ad promotionem ipsius dexteram dignemini sublevationis extendere, filium vestrum devotissimum imperialis munere diadematis insignire. Nos enim,in quantum fides Christiana et regalis devotio apud Deum et apud vos ipsamque Romanam Ecclesiam cavere potest

thematis,si placet, vinculo innodare et... magnates apostolica commotione ad hoc inducere ut ei tanquam domino sine difficultate adhæreant, quem electio debita in loco debito coronavit. Hoc siquidem vobis in spiritu quo vestri sumus pollicemur,et nos super hoc fidejussores statuimus, quod idem nepos noster, dum nostro consilio acquiescet, non solum sanctæ Romanæ Ecclesiæ jura conservabit præsentialiter possessa,sed in præterito habita ad statum debitum revocabit. Teste meipso apud Bernevillam 19 die Augusti.

VI.

aut poterit,quidquid ad nos spectat in anima et cor- A dem duci in hac prærogativa sua consenserintanapore honore terreno pro ipso vobis in perpetuum fœdus astringimus atque juxta depositionem vestram et beneplacitum astringemus quod vobis tanquam unico domino suo et Ecclesiæ Romanæ debitam et juratam fidelitatem impendet, et quæcunque ab aliis imperatoribus detracta sunt et diminuta restituet,restituta quoque inviolabili firmitate servabit,omnemque pravitatem sæcularis potentiæ juxta consilium vestræ paternitatis eliminare curabit. Super præmissis autem et super annulis quos nobis per episcopum Lexoviensem vestra tam nobilis quam liberalis magnificentia destinavit, super litteris etiam qualitates lapidum designantibus,eosque reddentibus,licet admodum pretiosi existant, longe amplius pretiosos, tanquam a supremo et superexcellenti descriptore distinctos (2), grates totius cordis affectione referimus, et de tantæ dignationis vestræ gratia gloriamur: cui utinam vota cordis nostri, quæ ad plenum per litteras aut nuntios explicare non possumus, viva voce permittente Deo,et devotis obsequiis reserare possemus ; in cujus utique spe et desiderio spiritus noster assiduis vexationibus debellatus continue refovetur, et salutari suspensus exspectatione quiescit. Dominus personam vestram Ecclesiæ suæ diu servet incolumem.

V.

LITTERÆ REGIS ANGLIE.

Sanctissimo in Christo Patri INNOCENTIO, Dei gratia summo pontifici, RICHARDUS,eadem gratia rex angliæ, dux Northmaniæ et Aquitaniæ,et comes Andegaviæ, salutem et sinceram semper devotionem.

B

LITTERÆ JOANNIS RUSCE MEDIOLANENSIS POTESTATIS. Clementissimo domino et Patri reverendissimo INNOCENTIO divina dispositione sacro sanctæ Romanæ Ecclesiæ summo pontifici JOANNES RUSCHA Mediolanensis potestas, ejus per omnia devotissimus, cum consilio ejusdem civitatis,cum vero animi famulatu tam promptum quam fidelissimum obsequium.

Ex pagina litterarum Adolphi Coloniensis Ecclesia: archiepiscopi et aliorum plurimorum principum insinuatione indubitanter cognovimus quod ipsi principes,ad quos electio pertinet, sæpius tractantes de rege subrogaudo et substituendo, dominum Ottonem Henrici ducis Saxoniæ filium in inclytum Romanorum regem unaminiter, sicut ad eos de jure spectat electio, utpote divinæ placuit dispositioni, clementerelegerunt, et in consuetam Augustorum sedem ipsum collocaverunt. Verum,cum ipse et ejus præC decessores erga civitatem nostram paternam et sinceram semper habuerint affectionem, ut frequenter pluribus cognovimus experimenti, sanctitati vestræ, de qua fidem gerimus indubitam, preces devotissimas supplicitertransmittimus ut nobiles et magnos ac honorabiles Alamanniæ viros, quos ipse et principes Teutoniæ ad vestram clementiam transmittunt pro ejusdem consecratione et coronatione ac electione confirmanda,quam jure factam non ambigimus, adeo ejusdem domini Ottonis meritis suorum prædecessorum,ac domini regis Angliæ, qui sanctæ Romanæ Ecclesiæ fidelissimus ac devotissimus semper exstitit, ac nostræ civitatis interventu, quæ ad sanctæ universalis Ecclesiæ Romanain promotionem ac sublimationem vigilans ac intendens jugiter per. severabit, sic benigne eos legatos et ipsorum vota exaudiatis quod debite ac consecrationem sacri imperii ipsum sine prorogatione convocetis, ut pro exauditis precibus, quæ jucundum fuerint sortitæ eventum,innumerabiles gratiarum actiones obnoxii teneamur perpetuo vestræ sanctitati exhibere.Insuper D. monachus de Villa, nostræ urbis magnus et nobilis civis,qui est vir providus et circumspectus, pro hoc facto ad vestram properat accedere clementiam cum eisdem viris prudentibus. Quidquid super iis ex parte nostra vestræ exposuerit benignitati,eidem indubitanter fidem adhibeatis.

Sanctitatem vestram credimus non latere, totius etiam curiæ Romanæ, sicut credimus, tenet memoria, quanto non minus antecessorum nostrorum quam nostri devotio sanctæ sedi apostolica et Romanæ præceptis Ecclesiæ affectu semper benignissimo fuerit alligata. Illud etiam paternitatis vestræ novit discretio, quanto ducis Saxoniæ pridem sublati de medio Romanæ fuit Ecclesiæ semper devotio studio dilectionis astricta. Econtrario vero imperatoris ultimi antecessorum suorum sequentis vestigia et in vexationibus sanctæ Romanæ Ecclesia non minori quam pater suus repugnantia patrissantis cura fuit, sicut et antecessorum suorum, præcepta apostolica non curare et jura ipsius curiæ non servare. Inde est quod in sanctitatis ve- D stræ conspectu devotionis nostræ spiritum totum supplicationibus exhaurimus quatenus Ottoni nepoti nostro prælibati ducis filio, quem ad regnum Alemanniæ celebris eorum vocavit electio quorum interest regem eligere,et quem eorumdem consensus in loco ad hoc debito sublimavit in regem, favore velitis apostolico consentire et regnum sibi Alemanniæ auctoritatis vestræ munimine confirmare, electionem ipsius et coronationem approbantes, et propositum. ducis Sueviæ et sequacium suorum super hoc reprobantes. Velit itaque sanctitas vestra omnes qui ei

(2) Vide lib. x, epist. 218.

PATROL. CCXVI.

32

VII.

LITTERÆ BALDUINI COMITIS FLANDRIÆ ET HAYNOVIÆ ET
MARCHIONIS NAMURCIE.

A Dei gratia sanctæ Coloniensis Ecclesiæ minister humilis, devotum obsequium et orationem in Domino.

Sanctissimo Patri ac domino INNOCENTIO, sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ summo pontifici, BALDUINUS comes Flandriæ et Haynoviæ et marchio Namurcia, salutem et promptum cum omni devotione famulum. Post obitum Henrici imperatoris nos, una cum principibus imperii,ad quos de jure spectat electio, de eligendo rege sæpius tractavimus. Post varios tandem affectus, sicut Domino placuit, in serenissimum dominum nostrum regem Ottonem vobis et Ecclesiæ Romanæ devotissimum vota nostra celeberrime concurrerunt: qui postmodum in sede Augustorum Aquisgrani coronationis ac consecrationis plenitudinem per manum domini Coloniensis B archiepiscopi, cujus hoc interest, cum omni qua decuit solemnitate meruit obtinere. Nos igitur dicti regis electionem quandoquidem juste factam esse non dubitamus, ratam habentes, terras nostras, quas de imperio tenemus, a manu sua recipientes, facto hominio illi fidelitatem juravimus. Sanctitati ergo vestræ, Pater reverende, omni qua possumus affectione supplicamus quatenus rationabilem ipsius electionem, coronationem, ac consecrationem ratam habere volentes, eam confirmare, atque ipsum regem ad imperii consecrationem vocare paterna pietate dignemini, ut ad obsequium vestrum et Ecclesiæ Romanæ in perpetuum amplius inviteniur et arctius obligemur.

VIII.

LITTERÆ A. COMITIS DE DASBURG ET METENSIS. Sanctissimo domino et Patri sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ summo pontifici, et venerabilibus dominis universis cardinalibus, A. comes de Dasburg et Metensi, debitam reverentiam, et paratum in omnibus obsequium.

Cum fuisset rebus humanis Henricus imperator exemptus, nos et alii principes dominum Ottonem quondam Henrici ducis Saxoniæ filium in regem Romanorum elegimus, et ipsum ea qua decuit solemnitate per dominum Adolphum Coloniensem archiepiscopum apud Aquisgranum consecratum in sede regia,sicut a Carolo constitutum erat, locavimus (3). Rogamus ergo sanctitatem vestram ut habita consideratione ad miserias et oppressiones quas per novissimos imperatores Fridericum et Henricum filium ejus sustinuimus, electionem domini nostri regis Ottonis confirmare et ad imperialem consecrationem vocare dignemini,et partem adversam a fidelitate quam duci Sueviæ fecerunt absolvatis, et per censuram ecclesiasticam nostræ electionis consentire compellatis.

IX.

LITTERÆ COLONIENSIS ARCHIEPISCOPI.

Sanctissimo Patri ac domino INNOCENTIO sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ summo pontifici ADOLPHUS

(3) Vide Gesta Innoc. III, cap. 22.

Post obitum Henrici imperatoris nos una cum aliis principibus de substituendo rege sæpius tractantes qnod sanctæ Romanæ Ecclesiæ expediret subditisque imperii, qualiter quoque priorum imperatorum oppressiones evitare possemus sollicite deliberavimus. Protendimus igitur animos nostros ad diversos imperii principes,et sicut Domino placuit, serenissimum dominum Ottonem Henrici ducis Saxoniæ filium in Romanorum regem rationabiliter elegimus. Postmodum vero in Augustorum sede Aquisgrani vocavimus, et sicut debuimus, ea qua decuit solemnitate consecravimus ac coronavimus. Ipso vero dominus rex in timore Dei et reverentia sanctæ Ecclesiæ omnia jura Romanæ Ecclesiæ aliarumque Ecclesiarum bona fide conservare et manutenere juravit. Nobis etiam aliisque episcopis pravam illam consuetudinem aliorum imperatorum, qui decedentibus episcopis et abbatibus principibus in mobilibus rebus seseque moventibus succedebant, liberaliter remisit. Paternitatem igitur vestram attente rogamus quatenus, rationabile factum nostrum aliorumque principum qui de jure eligere debent attendentes, merita quoque domini nostri regis, patris ac fratris sui palatini, regis quoque Angliæ avunculi sui, qui a servitia et unitate Ecclesiæ nunquam separati fuerunt, considerantes, quoque injurias ducis Sueviæ, patris ac fratris ejus, non dissimulantes, magnos et honorabiles viros C quos ipse ac principes de communi consilio ad pedes sanctitatis vestræ transmittunt benigne recipiatis ac benignius remittatis, et rationabilem ipsius electionem, consecrationem, ac coronationem confirmetis, et ad imperii consecrationem vocetis, nostros quoque adversarios et Ecclesiæ a fidelitate duci Sueviæ præstita absolvatis et nostro regi obedire ecclesiastica censura compellatis. Nos etiam pro patrimonio Ecclesiæ Romanæ dimittendo ac conservando pro ipso domino rege spondemus atque fidejubemus.

D

X.

LITTERÆ PRINCIPUM AC BARONUM ALAMANNIE CLERICO-
RUM ET LAICORUM.

Sanctissimo Patri ac domino INNOCENTIO, sacrosanctæ Romanæ sedis summo pontifici,principes et barones Alamanniæ clerici et laici, debitam in Christo reverentiam et sinceritatem obsequii.

Cum placuisset ei qui aufert spiritum principum, et magnus et terribilis est super reges terræ,dominum Henricum imperatorem de medio auferre, necessarium nobis visum fuit de substituendo rege tractatum et colloquium habere. Convenimus ergo sæpius,et miserias et oppressiones, quas hactenus sustinueramus, recensentes, per universos principes regni animos nostros ereximus, et quid honori

« AnteriorContinuar »