Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

CURSUS COMPLETUS

SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM,

SIVE LATINorum, sive GRÆCORUM,

QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS
ET AD CONCILII FLORENTINI TEMPORA (ANN. 1439) PRO GRÆCIS FLORUERUNT.
RECUSIO CHRONOLOGICA

OMNIUM QUE EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA
ECCLESIÆ SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM
DILIGENTER CASTIGATA; DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS, VARIISQUE LECTIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUE TRIBUS NOVISSIMIS SECULIS DEBENTUR ABSOLUTAS
DETECTIS, AUCTA; INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS SIVE AUCTORES ALICUJUS
MOMENTI SUBSEQUENTIBUS, DONATA; CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET
TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATE-
RIM SIGNIFicantibus, aDORNATA; OPERIBUS CUM DUBIIS, TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO
AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;
DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS,
STATISTICIS, SYNTHETICIS, ANALYTICIS, ANALOGICIS, IN QUODQue religionIS PUNCTUM, DOGMATICUM, MORALE,
LITURGICUM, CANONICUM, DISCIPLINARE, HISTORICUM, ET CUNCTA ALIA SINE ULLA EXCEPTIONE; SED PRÆ-
SERTIM DUOBUS INDICIBUS IMMENSIS ET GENERALIBUS, ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO,
QUIQUID NON SOLUM TALIS TALISVE PATER, VERUM ETIAM UNUSQUISQUE PATRUM, NE UNO QUIDEM
OMISSO, IN QUodlibet thEMA SCRIPSERIT, UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO SCRIPTURÆ
SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN QUIBUS OPERUM

SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM S. SCRIPTURÆ VERSUS, A PRIMO
GENESEOS USQUE AD NOVISSIMUM APOCALYPSIS, COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, cæterisque omNIBUS FACILE anteponenda, si perpenDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS
CHARTE QUalitas, integritas textUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS, TUM
NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO PATROLOGIE DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRESERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM fragmentORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM AUTEM
IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS ET MSS. AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS FORMASQUE
PERTINENTIBUS COADUNATORUM.

SERIES LATINA

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III.

ACCURANTE

J.-P.

MIGNE,

BIBLIOTHECA CLERI UNIVERSÆ

SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

PATROLOGIE LATINE TOMUS CCXVI

INNOCENTIUS I PONTIFEX ROMANUS.

PARISIIS

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,
IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 203.

1891

BR 60

.M4

t. 216

INNOCENTII III

ROMANI PONTIFICIS

OPERA OMNIA

TOMIS QUATUOR DISTRIBUTA

QUORUM PRIORES TRES REGESTORUM BALUZIANAM RECENSIONEM COMPLECTUNTUR, ACCEDENTIBUS ANECDO-
TARUM EPISTOLARUM LIBRIS, QUOS FRUSTRA OLIM A BALUZIO EXPETITOS EX BIBLIOTHECA VATICANA
IN LUCEM EMISERUNT LA PORTE DUTHEIL ET BREQUIGNY; QUARTO VOLUMINI INSUNT EPISTOLÆ EXTRA
REGESTUM VAGANTES, PONTIFICIS DENIQUE SERMONES ET OPUSCULA VARIA, TUM JAM OLIM EDITA, TUM
RECENTIUS AB EMINENTISSIMO CARDINALI MAIO, D. LUIGI TOSTI, ETC., ETC., TYPIS MANDATA.

ACCURANTE J.-P. MIGNE

Bibliotheca Cleri universæ

VE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICA RAMOS EDITORE

TOMUS TERTIUS⠀⠀⠀

CROL

PARISIIS

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,
IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 208

1891

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small]

I.

ROMANI PONTIFICIS

REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM

LIBER DUODECIMUS.

PONTIFICATUS ANNO XII, CHRISTI 1209.

A stes proximo tunc futuras appellationi suæ terminum præfigendo. Cæterum, cum per depositiones hujusmodi videretur ostensum quosdam canonicos sæculares dudum in Ecclesia ipsa fuisse, ac demum eis defunctis per abbatem et conventum prædictos quosdam exstitisse monachos substitutos, et nobis suggereretur quod iidem abbas et conventus diutius exspectati appellationem suam prosequi non curarant,nos depositiones, ipsis sub bulla nostra judicibus aliis destinantes, per apostolica eis scripta mandavimus ut nisi abbas et conventus præfati aliquid rationabile ostenderent et probarent per quod licuisset eisdem in prædicta ecclesia monachos canonicis substituere,ipsam in statum pristinum appellatione postposita reducentes, lacerent memoratas præbendas per eosdem abbatem et conventum

B

Cum olim nostris fuisset auribus intimatum quod abbas et conventus Sancti Nicolai de Pratis Laudunensis diœcesis præbendis quæ in ecclesia Sancti Germani de Ribodimonte fuerant institutæ ad ipsorum donationem spectantes, canonicis institutis ibidem sublatis de medio, propriis usibus applicarant,propter quod eadem ecclesia consueto defraudabatur officio, et in populo fuerat scandalum non modicum generatum, dilecto filio H. de Cociaco canonico Sancti Quintini et conjudicibus ejus per litteras nostras dedimus in mondatis ut inquisita super iis plenius veritate, quod canonicum esset appella-personis idoneis assignari: quod si forsan illi hoc tione remola statuerent et faceret quod decernerent per censusam ecclesiasticam firmiter observari. Postmodum autem abbas et conventus prædicti sua nobis conquestione monstrarunt quod cum super ipsius ecclesiæ prioratu, quem per annos quadraginta et amplius possederant sine lite, a prædictis judicibus traherenturin causam, nemine comparente qui vellet agere contra eos nisi duntaxat illis qui esse moliebantur et judices et actores, ipsi se videntes tam contra jus commune quam contra privilegia sedis apostolicæ aggravari, sedem apostolicam appellarunt. Unde nos causam super iis venerabili fratri nostro Remensi archiepiscopo et conjudicibus ejus sub certa forma commisimus terminandam. Interim autem præmemorati judices per suas nobis C litteras intimarunt quod auctoritate primæ commissionis vocatis quos noverant evocandos. testes receperant et examinaverant diligenter. Quorum depositionibus in scriptis fideliter jam redactis, abbas et prior ejusdem loci commissionis litteras intuentes,asseruerunt seipsas propter lituram modicam et rasuram quæ apparebant in ipsis habere de falsitate suspectas, et ne ulterius illarum auctoritate procederent, pro se pariter et conventu ad nostram audientiam appellarunt, octavas PentecoPATROL. CCXVI.

efficere recusarent, iidem judices auctoritate nostra suffulti,sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo,id exsequi non differrent. Nuper autem dilectus filius B. monachus, procurator dictorum abbatis at conventus,cum litteris prædicti archiepiscopi et collegarum suorum processum conti. nentibus eorumdem ad præsentiam nostram accedens, per dilectum filium Petrum, tituli Sancti Marcelli presbyterum cardinalem, per quem fecimus eumdem examinari processum, rescriptum authentici instrumenti Bartholomai quondam episcopi Laudunensis diæcesani loci sub sigillo venerabilis fratris nostri successoris ejusdem, ac privilegium felicis recordationis Innocentii papa prædecessoris nostri nobis protulit intuenda; per quæ comperimus abbati et conventui memoratis exstitisse concessum, ut decentibus clericis qui tunc in ecclesia ipsa erant, non clerici, sed monachi de ipsorum cœnobio substituerentur ibidem. Cum igitur ex hoc pateat abbatem et conventum eosdem prædictos instituere monachos in eadem ecclesia licite potuisse,discretioni vestræ per apostolica scripta præcipiendo mandamus quatenus eisdem judicibus auctoritate apostolica inhibere curetis ne in negotio ipso procedant litterarum prætextu per quas eis 1

1.5.32 Ref.

ABBATI SANCTI THEODORICI REMENSIS DIOECESIS,
DECANO ET CANTORI MAJORIS ECCLESIÆ REMENSIS.

De conflatione ecclesiæ Ribodimontis.
(Laterani, iv Kal. Martii.)

ET

« AnteriorContinuar »