Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Pictavensis in monasterio predicto et in membris ejusdem inquisitionem, visitationem, correctionem seu subjectionem aliquam, vel aliud quam ut supradictum est, non habebit; sed quantum ad omnia alia que per istam ordinationem episcopo Pictavensi non dantur, dictum monasterium et ejus menbra a dicto episcopo et ejus successoribus et ecclesia Pictavensi remanebunt libera penitus et exempta; hoc salvo quod abbatissa, que pro tempore canonice eligetur, in monasterio memorato ab episcopo munus benedictionis percipiet, si eam gratis et absque omni molestia et pravitate voluerit exhibere; alioquin licebit ei quemcumque maluerit ad hoc faciendum adire vel invitare antistitem, qui nimirum apostolica fultus auctoritate, secundum quod in privilegio earum continetur, gratis quod postulatur impendet; et predicta abbatissa professionem faciet in ecclesia Pictavensi sicut hactenus fieri consuevit. Hec autem omnia et singula acta sunt, salvis in omnibus et per omnia privilegiis dicto monasterio et ejusdem membris a sede apostolica indultis, quibus per istam ordinationem nostram non intendimus in aliquo derogare. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Actum Lugduni, die veneris ante festum sancti Petri ad vincula, anno Domini м° cc° quadragesimo quinto.

16. Lettres du pape Innocent IV, accordant à l'évêque de Poitiers le pouvoir d'absoudre les clercs de son diocèse qui, pour cause de concubinage ou de détention illicite de plusieurs dignités ou bénéfices ayant charge d'âmes, avaient encouru des peines de suspense ou d'excommunication (fo 75 vo).

4 août 1245.

Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Pictavensi, salutem in Domino et apostoli cam benedictionem. Ex parte tua nobis exstitit humiliter supplicatum ut, cum nonnulli clerici tue civitatis et dyocesis

pro manifesta concubinarum cohabitatione, quidam vero pro detentione illicita plurium dignitatum vel beneficiorum curam habentium animarum, supra inhibitionem bone memorie Galona, tituli Sancti Martini in Montibus presbiteri cardinalis et tunc in Francie partibus apostolice sedis legati, suspensionis et excommunicationis sententias incurrunt, et tam illorum quam istorum aliqui sacros susceperunt ordines et divina celebrant officia sic ligati, saluti eorum consulere, cum difficile sit eis pro absolutionis obtinendo beneficio ad sedem apostolicam personaliter laborare, paterna sollicitudine curaremus. Nos itaque, tuis supplicationibus inclinati, facientes persone tue gratiam specialem, fraternitati tue presentium auctoritate concedimus ut tam predictos clericos quam alios etiam qui deinceps sententias easdem incurrent, absolvere valeas juxta formam ecclesie vice nostra, proviso quod, concubinis a se prorsus abjectis, sufficientem cautionem exhibeant quod illas vel alias non resumant, et contra hujusce modi detentores procedas prout de jure fuerit procedendum. Dispensandi preterea cum illis qui facti inmemores vel juris ignari sacros susceperunt ordines vel ministrant in ipsis, aut suscipient seu ministrabunt in posterum, post injunctam eis penitentiam competentem, prout eorum saluti expedire noveris, tribuimus tibi liberam facultatem. Si qui vero scienter talia, non tamen in contemptum clavium, presumpserunt vel presumpserint etiam in futurum, eos per biennium ab ordinum executione suspendas, injuncta eis penitentia salutari, qua peracta, si fuerint bone conversationis et vite, liceat tibi dispensare cum eis, sicut videris expedire. Datum Lugduni, 1 nonas augusti, pontificatus nostri anno tertio.

17. Lettres du pape Innocent IV, ordonnant à l'évêque de Poitiers d'obliger les patrons des églises à assigner une portion convenable des revenus de ces églises à ceux qui les desservent (fo 75 ro). 13 août 1245.

Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Pictavensi, salutem et apostolicam benedictionem. Tua nobis fraternitas intimavit quod in multis ecclesiis parochialibus tue civitatis et dyocesis earum patroni tam exempti quam non exempti de ipsarum decimis et oblationibus tantum percipiunt annuatim quod rectores earum de residuo non possunt congrue sustentari, quorum aliqui, tum propter paupertatem litigare non sufficiunt, tum in ecclesiis ipsis non resident, sicque predicte ecclesie divinis obsequiis non modicum defraudantur : quare nobis humiliter supplicasti [ut] salubre super hoc adhibere [remedium] paterna sollicitudine curaremus. Nolentes cultum divini nominis diminui, sed pocius augmentari, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, patronos ipsos, quod ecclesiarum earumdem rectoribus congruam assignent de ipsarum redditibus juxta Laterani statuta consilii porcionem, per subtractionem decimarum et oblationum quas in ipsis percipiunt vel etiam alias, monitione premissa, auctoritate nostra, appellatione remota, compellas. Datum Lugduni, idus augusti, pontificatus nostri anno tercio.

18. Lettres du pape Innocent IV, confirmant le jugement rendu le 28 juillet précédent par l'archevêque de Reims sur les différends existant entre l'évêque de Poitiers et l'abbesse de Fontevrault au sujet des droits que prétendait exercer cet évêque dans l'abbaye de Fontevrault (fo 70 vo).

17 août 1245.

Innocencius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Pictavensi, salutem et apostolicam benedic

tionem. Quoniam labentium temporum cursus eorum que geruntur memoriam secum rapit, contra oblivionis incommodum providetur remedio scripturarum, ne lites concordia vel judicio terminate repullulent et in recidive contentionis scrupulum futuris temporibus relabantur. Cum igitur inter te ex parte una et abbatissam et conventum monasterii Fontis Ebraudi, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, Pictavensis dyocesis, ex altera, super privilegiis exemptionis ejusdem monasterii ac juribus episcopalibus, que in eodem monasterio te habere debere dicebas, suborta fuisset materia questionis, tandem, te ac procuratoribus earumdem abbatisse et conventus in nostra presentia constitutis, per ordinacionem factam auctoritate nostra per venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Remensem, prout in ipsius litteris, quarum tenorem de verbo ad verbum presentibus inseri.., super hoc confectis plenius continetur, hujusmodi questio conquievit; quam ordinationem apostolico munimine roborari, supplerique defectum absencie Pictavensis capituli prefati... Nos igitur, tuis supplicationibus inclinati, ordinacionem ipsam proinde factam auctoritate apostolica confirmamus et presenti... communimus, deffectum absencie predicti capituli supplentes de plenitudine potestatis. Tenor autem litterarum ipsarum talis est Juhellus, Dei gracia Remensis archiepiscopus, universis presentes inspecturis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum inter venerabilem patrem Johannem, episcopum Pictavensem, ex una parte, et abbatissam et conventum Fontis Ebraudi, etc...... Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni, xvi kal. septembris, pontificatus nostri anno tertio.

19. Vente faite à Jean, évêque de Poitiers, par Ébles de Ventadour, chevalier, de tout ce qu'il possédait à Saint-Christophe, dans l'archiprêtré de Faye (fo 74 ro).

Août 1246.

Universis presentes litteras inspecturis, G. decanus et capitulum Pictavense, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod in presentia nostra constitutus Eblo Ventudor, miles, vendidit reverendo patri Johanni, Dei gratia Pictavensi episcopo, omnia et singula que aput Sanctum Christophorum in archipresbiteratu Faye vel circa tenebat in feodum ab eodem episcopo, cum omnibus pertinenciis et juribus ad dictum feodum pertinentibus, pro ducentis et decem libris monete currentis, quas idem miles confessus est se recepisse pro vendicione predictorum a dicto episcopo in pecunia numerata. Promisit siquidem dictus miles juramento prestito coram nobis, quod contra vendicionem predictam per se vel per alium aliquatenus de cetero non veniret, set eam pocius perpetuo ratam haberet. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum mense augusti, мo cco quadragesimo vi°.

20. Vente faite à Jean, évêque de Poitiers, par Aimeri de Luens, écuyer, et Agnès, sa femme, d'une rente de quinze setiers de blé à Saint-Christophe (fo 74 ro).

25 octobre 1246.

Universis presentes litteras inspecturis, G. decanus et capitulum ecclesie Pictavensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod in nostra presencia constitutus Aymericus de Luens, valetus, vendidit reverendo patri Johanni, Dei gratia episcopo Pictavensi, quindecim sextaria bladi annui redditus, quod apud Sanctum Christoforum in archipresbiteratu Faye ab eodem episcopo tenebat in feodum et

« AnteriorContinuar »