Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Insuper dicant, quod ad eam rem oportunius dirigendam Cesarea Majestas nuper antequam de uoluntate Sanctissimi domini nostri super conuentu in urbe celebrando notitiam habuisset, instituit et ordinauit, ut omnes Germanie principes ad Kalendas Septembris proxime preteriti apud Norinbergam conuenirent, ad tractandum una cum oratoribus Cesaree Majestatis super premissis prouisionibus, de pace videlicet inter se firmanda et expeditione communi contra hostem promouenda et dirigenda. Cui quidem Conuentui Cesarea Majestas personaliter interesse statuerat, nisi graui Regis Hungarie bello domi turbaretur. Sperat denique ipsos principes in premissis communi saluti fidelium minime defuturos, et quamprimum de ipsorum deliberatione notitiam acceperit, operam dabit sanctam sedem apostolicam desuper illico reddere certiorem.

Exponant etiam Oratores predicti et hortentur, ut Sanctissimus dominus noster cum Reuerendissimis dominis Cardinalibus et aliis in urbe constitutis Oratoribus prefatis de premisso generali futuro Conuentu oportunis loco et tempore instituendo ut premissum est interea deliberare uelit, ita ut in eodem et Sanctitas sua et I. Majestas alii quoque christiani Reges principes et potentatus personaliter conuenire et omnibus aliis intermissis de sola generali contra hostem prouisione et expeditione tractare debeant. Qui quidem generalis futurus conuentus si intermittetur, vehementer verendum est nihil fructuosi contra hostem umquam prouideri posse, et quod nichilominus Sanctissimus dominus noster cum ipsis Reuerendissimis dominis Cardinalibus et Oratoribus in Conuentu illo ad Kalendas Nouembris celebrando mature ut solet deliberare et prouidere velit, que ratio habenda ineundaque sit communis contra hostem prouisionis et presidii, ut tandem uno communi omnium voto tam Sanctitatis sue quam Imperialis Majestatis ac aliorum Regum Principum et potentatuum Katholicorum in medium consuli et fructuosius prouideri ualeat.

Postremo offerant Oratores predicti, Sacram Cesaream Maiestatem ad omnia et singula que sua Majestas pro viribus persone et facultatum suarum omnium ad salutem reipublice christiane sancteque apostolice sedis honorem quomodolibet profutura facere valeat semper promptissimam et paratam.

(Hier schloss das frühere Original, noch sind die Spuren des rothen, aufgedrückten Siegels vorhanden. Es wurden aber Correcturen angebracht und das Folgende zugesetzt:)

Demum hortentur, ut sancta sedes apostolica attentiori animo perpendere velit, quantis iniuriis et molestiis I. Majestas iam ad multa tempora a Serenissimo Mathia Hungarie Rege, continuis bellis et guerris affecta fuerit et molestetur in dies magis, quodque idem Rex omnia subsidia, sibi a sancta sede et aliis contra turcum prestita contra I. Maiestatem conuertit, Illamque et subditos eius igne, ferro, predis et spoliis adeo uastauit, ut destructi penitus, pene nullam turcho resistentiam facere ualeant. Quorum turchorum incursiones ipse Rex propter strictissimos passus per quos illis, ex terris Regis, transitus patet, facili manu prohibuere (sic) potuisset. Quodque Rex ipse Ecclesiam Salzeburgensem in sui protectionem recepit, ex cuius castris et opidis 1. Majestatem maiori clade quam turchi facerent molestare non desinit, nulla alia occasione quam quod I. Majestas ipsi Regi contra Venetos bello turbandos transitum per terras suas non permisit, quamquam Rex ex causa cuiusdam debiti sibi a Cesarea Majestate non soluti hoc bellum sibi licuisse contendat, de quo quidem Cesarea Majestas sibi satisfacere minime tenebatur, propterea quod Rex que iuxta tenorem literarum suarum Cesaree Majestati facere debebat, minime adimpleuit, et nihilominus ut is tanto commodius hosti communi resistere posset. Et cesarea Maiestas de dicto debito plus quam quinquaginta aureorum milia persolui fecit, neque ea res tanta est, ut tam potens Rex Cesaream Majestatem, cui est juramento fidelitatis astrictus et quem patrem et dominum nominat, et cum quo perpetuam pacem servare debet, via tam temerarii facti preter omnem cognitionem Juris et equitatis tam grauibus bellis et dampnis afficere non vereatur. Que omnia Cesarea Maiestas ne prouisio futura contra hostem communem impediretur, iam ad multos annos equo animo tollerauit, rogatque ut sancta apostolica sedes circa premissa studiosius animaduertere et desuper ut congruit intendere velit, etenim nisi Rex in premissis se temperet et pacem perpetuam apostolica etiam auctoritate firmatam cum Cesarea Maiestate obseruet, verendum est vehementer, quod nulla fructuosa provisio in terra firma contra hostem communem fieri valeat, necesseque futurum erit, ut Cesarea Maiestas pro sui defensione oportunis sibi remediis. tandem consulat atque prouideat.

Als Concept verwendetes früheres Original. Cod. Ms. Nr. 150, fol. 199 et 200. Hausarchiv.

XXVI.

1480, 15. October.

Alexander Dei et Apostolice sedis Gratia Episcopus Forliviensis Sanctissimi Domini Nostri Pape Referendarius et in Germania cum clausula et in quibus cunque aliis locis ad que te declinare contigerit in spiritualibus et temporalibus cum plena potestate Legati de Latere Nuntius et orator etc. Dilecto nobis in Christo Andree Hager presbitero Pataviensis dioecesis salutem in domino sempiternam. Vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fide digno commendaris testimonio nos inducunt, ut tibi reddamur ad gratiam liberales. Cum igitur ut accepimus Cappella Sancte Anne in Pawngarten | pataviensis dioecesis noviter erecta et dotata existat et nondum alicujus cappellani sive Rectoris solatio gavisa fuerit, Serenissimus princeps et dominus dominus Fridericus Romanorum Imperator etc., ad quem jus patronatus ejusdem et seu praesentatio ac alias ejus dispositio spectare dinoscitur te primum Cappellanum tenore suarum literarum praesentavit petens te ad cappellam hujusmodi institui et de illa investiri. Nos igitur prefati Serenissimi principis petitionibus inclinati volentesque tibi premissorum meritorum tuorum intuitu | gratiam facere specialem teque ab omnibus et singulis penis et censuris ecclesiasticis quomodolibet forsan in te latis ad effectum praesentium duntaxat consequendum absolventes te ad | cappellam predictam sicut premittitur per novam erectionem vacantem ad praesens Auctoritate legationis nostre et qua in hac parte fungimur instituimus et investimus, ac eandem dummodo tempore date praesentium non sit in ea alicui alteri specialiter jus quesitum de patroni prefati nobis exhibito consensu cum omnibus Juribus et pertinentiis suis auctoritate prefata tibi conferimus et de illa etiam providemus, decernentes ex nunc irritum et inane si secus super his a quoquam inferiore nostro scienter vel ignoranter contigerit attentari. Quocirca venerabili in Christo nobis dilecto Cantori ecclesie Cathedralis Wiennensis Auctoritate prefata per hec scripta committimus et mandamus, | quatenus ipse per se vel alium te vel procuratorem tuum legitimum pro te incorporalem realem et actualem possessionem cappelle juriumque et pertinentiarum omnium predictorum ponat et inducat seu poni et induci faciat et defendat inductum. Amoto exinde quolibet illicito detemptore. Ac facientes tibi vel dicto procuratori de ipsius

cappelle fructibus | redditibus proventibus juribusque et obventionibus universis integre responderi, contradictores quoslibet per censuram ecclesiasticam compescendo. In quorum fidem et testimonium premissorum presentes nostras literas exinde fieri fecimus et sigilli nostri oblongi jussimus appensione communiri: Datum Wienne Anno domini millesimo quadringentesimo octogesimo, Indictione | tertia decima Die vero quinta decima mensis Octobris, Pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini nostri Sixti divina providentia pape quarti Anno decimo.

Von Aussen: Rta.

F. Amerinus.

Orig. Perg. 1 Siegel von rothem Wachs. Haus- und Staats-Archiv.

XXVII.

1480, 16. October.

Venerabili Andree Archiepiscopo Crainensi Principi Consiliario et oratori nostro deuoto dilecto.

Fridericus diuina fauente clemencia Romanorum Imperator etc. Venerabilis princeps deuote dilecte. Honorabilis Georgius Knoringer, Cancellarie nostre Imperialis Secretarius, deuotus noster dilectus, cui propter grata familiaritatis obsequia de Ecclesiastic is beneficiis prouidimus aliquotiens in Cancellaria nostra etiam postquam clericus ordinatus et beneficiatus esset, literas Commissionis causarum meri Imperii, et quarum vigore, vigore vindicta sanguinis est exercenda, et alias quibus armorum gentes ad exercitum lanceasque sagittis machinas et arma bellica requisiuimus. At etiam in iudicio camere nostre, dum ad instantiam aliquorum alii in penas graues et Imperialis banni propter excessus et temeritates suas incidisse sunt declarati, sententias huiusmodi declaratorias dictauit conscripsit sigillauit et promulgauit. Inde si aliquando mors aut membri diminutio secuta forsan fuerit aut sequeretur timet Ipse se irregularitatem contraxisse. Ut igitur eidem Secretario nostro beneficiato ad ordines sacros aspiranti nota huiusmodi irregularitatis non obsistat, Desideramus ex animo, tibi committentes, quod a Sanctissimo domino nostro Papa per Sanctitatis sue breue dispensationem desuper pro eodem Georgio studeas impetrare. Poteris et sanctitatem suam ex nobis desuper adhortari. Eo facies nobis rem

gratam, erga devotionem tuam gratiose recognoscendam. Nec inmemores erimus, si dominus noster papa in eo, te procurante se exorabilem reddat. Datum Wienne die Sedecima Mensis Octobris Anno domini etc. Octuagesimo, Imperii vero nostri vicesimo nono.

Minute. Haus- und Staats-Archiv.

XXVIII.

1480. S. D.

Instructio pro Reuerendo domino Andrea Archiepiscopo Crayanensi etc. super infrascriptis negotiis nomine sacre Cesaree Maiestatis coram sancta sede apostolica agendis et dirigendis.

Imprimis Sacra cesarea Maiestas dicit Sanctissimo domino nostro reuerentiam et honorem tam debitos quam condignos, seque ac sacrum Imperium sueque Maiestatis filium Maximilianum Austrie et Burgundie Archiducem sue Sanctitati plurimum commendat, sueque Sanctitatis ac sancte Romane ecclesie felicem ac incolomem (sic) statum uotis exoptat.

Item Quia Cesarea Maiestas sepenumero oratam habuit Sanctam sedem apostolicam, ut et iustitie et Maiestatis sue intuitu oportunis prouideret remediis, quatenus Reverendus pater Johannes Archiepiscopus Strigoniensis ad eandem suam ecclesiam, qua uia facti nullo jure preuio indebite spoliatus est restitueretur, illiusque fructibus libere ac pacifice uti et frui posset. Qua in re neque iustitia neque cesaree Maiestatis instantia locum habuere, quinimmo prefata ecclesia uiolenta manu occupatur illiusque fructus ab hiis quorum minime interest distrahuntur, dissipantur, tollunturque in ipsius Archiepiscopi et ecclesie sue maximum preiudicium et grauamen offensamque ecclesiastice libertatis. Quamobrem denuo orat Imperialis Maiestas, quatenus Sancta Sedes apostolica officii sui debitum impendere et super premissis pretextu equitatis et Contemplatione Cesaree Maiestatis benigne intendere ac opem ferre uelit, ut prefatus archiepiscopus remotis impedimentis quorumlibet prelibata sua ecclesia illiusque fructibus perceptis et percipiendis ad se spectantibus prout de iure libere gaudere fruique et uti et eandem suam ecclesiam in spiritualibus et temporalibus ualeat pacifice gubernare.

Non reuocat in dubium Cesarea Maiestas, sanctam sedem apostolicam memorem esse, quanta instantia cesarea Maiestas tum per ora

« AnteriorContinuar »