Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Schutz, eximiert es von jeder geistlichen oder weltlichen Gewalt und bestätigt ihm alle gegenwärtigen und zukünftigen Besitzungen.

[A]. 8722.

1051 Februar 10.

Cartul. Luthr. s. XV f. 60 Paris Bibl. Nat. Ms. lat. 5138
Cartul. Luthr. s. XV f. 28′ [B] ebenda Ms. Nouv. acqu. fr.
Vgl. die Formel 81 des Diurnus.

Leo episcopus seruus seruorum Dei. Gerardo abbati monasterii sancte) Dei genitricis Marie domine nostre et beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod situm est in loco qui dicitur Lutra ac per eum suis aa) successoribus in perpetuum. Cum summe ") apostolice dignitatis apex in hoc diuini prospectus nitore dignoscitur perfulgere, si in exercendis Dei laudibus impensius sui laboris studuerit exhibere certamen, ob hoc debita nos pastoralis cura apostolice sollicitudinis compulit, quecumque ad stabilitatem piorum pertinere noscuntur locorum, ubertim promulgare. Igitur quia postulasti a nobis, quatinus prefato monasterio priuilegia ab antecessoribus nostris facta nostra apostolica auctoritate confirmaremus atque corroboraremus, ut sub iurisdictione, cui Deo auctore deseruimus Romane ecclesie constitutum atque sub imperiali defensione ad protegendum nullius alterius iurisdictionibus submittatur, piis desideriis fauentes quod exposcis effectui mancipamus. Ac ideo omnem cuiuslibet ecclesie sacerdotem actionem quamlibet habere in prefato monasterio hac auctoritate preter sedem apostolicam prohibemus, ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit inuitatus, nec missarum ibi sollennia quispiam presumat celebrare. Statuentes insuper apostolica censura sub diuini iudicii obtestatione, ut neque ullus unquam, cuiuscumque sit dignitatis preditus potestate, uel etiam magna paruaque persona in eodem monasterio uel etiam causis dd) eius molestare aut de rebus seu possessionibus, que ei pertinere uidentur, quicquam audeat auferre uel minuere, siue pacis siue barbaricis temporibus quamlibet malitiam ibidem inferre, dum profecto ea perenniter firma stabilitate decernimus sub iure nostre sancte ecclesie ac sub imperiali tutamine permanenda). Promulgantes nempe ac per huius nostri apostolici priuilegii paginam constituentes sancimus, quatinus loca que prefato monasterio concessa sunt nec non locorum possessiones", que a regibus uel ducibus ac ceteris christianis oblata sunt") uel in*) futurum illi concessa fuerint, firma stabilitate inconcusse existenda atque in b) Consum motus 4.

a) sancte fehlt AB.

bb) que A.

dd) causas AB. h) sint A.

aa) suis fehlt in A.

c) auctoritate apostolica prohibemus A.
e) pertinenda A. f) sancimus fehlt in A.
k) hier endigt B.

i) possessionibus A.

d) uel ius A.

g) in loca A.

perpetuum permanenda statuimus; nec licentia sit, ut dictum est, ex bonis eidem monasterio pertinentibus alicui imperatorum regum ducum comitum potentumue personarum aliquid auferre, ut profecto iuxta id quod isdem uenerabilis locus apostolici constituti atque priuilegii consistit, inconcusse dotandus permaneat. Sic etiam denegemus, ut neque aduocatus loci ab eo aliquid exigat uel eidem pertinentibus iniustitiam faciat. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu presumpserit hec que a nobis ad laudem Dei pro stabilitate iam dicti monasterii confirmata sunt, refragare aut in quoquam transgredi, sciat se nostri anathematis uinculo innodatum atque cum Iuda traditore domini nostri Iesu Christi eterni incendii supplicio concremandum. At uero qui pio intuitu obseruator extiterit custodiens huius nostri apostolici priuilegii constitutionem ad cultum Dei respicientem, et benedictionis gratiam a misericordissimo Domino nostro multipliciter consequatur ac uite eterne particeps effici mereatur.

Datum IIII idus februarii per manus Vdonis sancte apostolice sedis cancellarii, bibliothecarii atque Tullensis ecclesie primicerii, anno domini Leonis VIIII pape secundo, indictione IV.

7) in iniustitiam A.

4.

Paschalis II. nimmt das Kloster St. Oyand unter dem Abte Humbert in den apostolischen Schutz und bestätigt ihm die namentlich aufgeführten Besitzungen, die Sepultur und die Freiheit vom Interdict. Rom 1100 April 24.

Orig. Lons le Saunier Arch. Dep. (Abb. de St. Claude 2 Nr. 1).

PASCHALIS EPISCOPVS SERVVS SERVORVM DEL VENERABILI FRATRI a) VMBERTO MONASTERII SANCTI EVGENDI ABBATI EIVSQVE SVCCESSORIBVS REGVLARITER SVSTITVENDIS) IN PERPETVVM. | Desiderium quod ad religiosorum propositum [et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum. Tuis igitur, fili in [Christo karissime . . suggessisti] pre

[ocr errors]

cibus annuentes, presentis | decreti stabilitate sancimus, u[t monasterium uestrum ab omnium personarum molestiis libe]rum perseueret, ut Romane protectionis | munimine) perpetuo gaudeatis. Statuimus etiam, ut cella sancti Lupicini cum appendiciis suis et ecclesia de

a) so im Orig. b) munime Orig.

Arbosiaco, ecclesia sanctę Germane de castello Barrensi super Albam cum capellis earum, ecclesia de Niuiduno, ecclesia de Sessiaco cum capellis | earum sub iure uestri monasterii integre quieteque permaneant. Apostolica insuper auctoritate statuimus, ut quecumque hodie idem | cenobium iuste possidet siue in futurum concessione pontificum, liberalittate principum uel oblatione fidelium | iuste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata persistant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas | retinere uel iniuste datas suis usibus uendicare minuere uel temerariis uexationibus fatigare; sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis | profutura. Sepulturam eiusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum, qui illic sepeliri deliberauerint, deuotioni et extreme uoluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Nec nisi pro certiori totius congregationis culpa excommunicationi uel interdicto

addicatur. Si qua sane ecclesiastica | secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, | secundo tertioue commonita, si non satisfactione [congrua] emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtę ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, | quatenus et hic fructum bonę actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eternę pacis inueniant. AMEN. |

Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.

R. Ego Pascalis catholicę ecclesię episcopus ss. BV. Datum Rome per manum Iohannis sanctę Romanę ecclesię diaconi cardinalis, VIII kal. maii, indictione VIII, incarnationis dominice anno M. C", pontificatus autem domni Paschalis secundi pape 1o.

B.

5.

Paschalis II. bestätigt der Kirche St. Paul in Besançon unter dem Decan Otto die namentlich aufgeführten Besitzungen und die Sepultur.

Lateran 1108 Mai 8.

Cartulaire de St. Paul s. XVIII p. 52 (ex cartulari) Besançon Bibl. Publ. (Coll. Droz 38) = Coll. Moreau 868 (Droz Franche Comté 7. Abb. 2) s. XVIII f. 55 Paris Bibl. Nat. Bruand Res canoniae s. Pauli s. XVIII f. 16' (ex cartulari) Besançon Bibl. Publ. Ms. 796 Coll. Moreau 973 f. 48 Paris Bibl. Nat.

J-L. 6197 cit. nach Coll. Moreau 868 und 973.

Paschalis episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Odoni decano Bisuntine ecclesie sancti Pauli eiusque canonicis tam presentibus quam futuris in perpetuum. Iustis uotis petentium facilem debemus prebere assensum. Proinde, dilecti in Domino filii, Bisuntinam sancti Pauli ecclesiam, in qua omnipotenti Deo militatis, apostolice auctoritate munimus. Vobis enim et uestris successoribus in eadem ecclesia religiose uiuentibus antiqui iuris possessionem presentis decreti pagina confirmamus, insuper tertiam partem de theloneo ciuitatis, quod exigitur a negotiatoribus in annuis et quotidianis mercatis, sicut constitutum est ab Hugone archiepiscopo. Confirmamus etiam uobis medietatem decimarum ecclesie Leuniensis et altare totum et capellarum omnia altaria et de decimis tantum scilicet apud Villare sancti Lazari medietatem, apud Ossens uero quartam partem, apud Rongauillam etiam medietatem, apud Salinas caldarias duas, sicut bone memorie Hugo suis pecuniis aquisitas supradicte canonice tradidit, in uilla que dicitur Nancra altare sancti Lazari cum omnibus suis appenditiis, apud Nasey cum omnibus appenditiis suis quod pertinet ad hospitale pauperum, altare de Rosario, altare de Gisiaco cum capellis appendentibus, altare de Nigronte. Preterea monasterium sancte Marie et sancti Germani de Lanthenans cum omnibus appenditiis collatis et conferendis subiectioni uestre confirmamus. Quecumque etiam in presenti ecclesia uestra iuste possidet seu in futurum Deo miserante poterit adipisci, firma uobis et successoribus uestris et illibata permaneant. Sepulturam quoque") eiusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum, qui illic sepeliri uoluerint, deuotioni et extreme uoluntati, nisi forte excommunicati fuerint, nullus obsistat. Si qua igitur ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena. fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis

[blocks in formation]

autem eidem ecclesie iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis accipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen.

Scriptum per manus Ioannis scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.

R. Ego Paschalis catholice ecclesie") episcopus ss. BV.

Datum Laterani per manum Ioannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et bibliotecarii, VIII idus maii, indictione I, anno dominice incarnationis MCVIII, pontificatus autem domni Paschalis pape II anno IX.

6.

Paschalis II. bestätigt die Entscheidung des Erzbischofs Guido von Vienne in einem Streite der Canoniker von St. Johann und St. Stephan zu Besançon über den Archidiaconat von Dole zu Gunsten von St. Johann. Lateran 1112 November 1.

Orig. Besançon Capitelbibliothek.

PASCHALIS episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri Guillelmo Bisontino archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. | Querimoniam que inter canonicos sancti IOHANNIS et sancti Stefani longo iam tempore uentilatur, nuper a confratre nostro Guidone | Viennensi archiepiscopo apostolicę sedis legato et quibusdam aliis qui interfuerant episcopis audiuimus iudicialiter esse | decisam, sicut ex eorum litteris intelleximus, quibus uidelicet continebatur, quod canonicis sancti Stefani archidiaconatum de | Dola omnino abiudicauerint. De ceteris ita seruandum statuerunt, sicut in libro Hugonis archiepiscopi continetur, quem | idem archiepiscopus de mutuis inter ecclesias ipsas consuetudinibus scriptum in maiori reliquit æcclesia, ubi deliberatum | legitur, quam reuerentiam que debita maiori æcclesię, id est sancti IOHANNIS, in qua episcopalis sedes est, beati Stefani persoluat | æcclesia. Hęc omnia in communi audientia pertractata et in personę tuę cognitione discussa, sicut a supradictis fratribus Guidone Viennensi archiepiscopo apostolicę sedis legato et ceteris qui ad hoc uocati conuenerant episcopis, iudicata et confirmata sunt, ita nos quoque presentis scripti auctoritate firmamus et inconcussa stabilitate seruari precipimus. Si qua uero inter utriusque | ecclesię canonicos corrigenda uel restituenda sunt, tua potissimum sollicitudine interueniente corrigi restituique precipimus. | Nos enim beati IOHANNIS clericos post litterarum quas prediximus episcopalium accep

a) ecclesie fehlt.

« AnteriorContinuar »