Imágenes de páginas
PDF
EPUB

scientiis animum tuum plurimum exornaris, minus A taris, animi modestia retineret. Ea sunt quæ spi

est tamen quod tibi contulerunt quam quod a te ornamentum acceperunt; eas siquidem regii tui sanguinis communione quadam regias fecisti, et ad tantæ dignitatis evexisti fastigium, ut sicut omni honore et dignitate major es, sic nec ipsis honoris aliquid aut excellentiæ possit accedere. Singularis eruditio B. Lanfranci nihil de ejus virtute et pietate detraxit, sed mutuo amicitiæ fœdere, et communis societatis commercio doctrinæ pietatem conjunxit. Ejus vita clarissimarum virtutum imago exstitit, norma morum, vitiorum censura. Edomandis errorum monstris, proterendis hæreseon portentis, exterminandis vitiis jugiter insudavit. Primævum Benedictinæ observantiæ vigorem in ordine restauravit, et, ut ejus scriptor vitæ loquitur (Milo Crispinus), « cœnobialem ordinem qui prolapsus ad laicalem dissolutionem fuerat, ad probatissimam monasteriorum disciplinam reformavit ». Labentem itaque ordinem fulcivit, torpentem excitavit, renascentem fovit, adultum roboravit. In qua re, serenissime princeps, non absimilem navasti operam. Neque opus est ea pluribus comprobare, quæ solem ipsum testem habuerunt. Ipsi, ipsi sumus tibi manifestissimum tuæ virtutis monumentum, nostroque commodo experti quo animi studio Benedictino ordini instaurando incumberes, qua benevolentia congregationem nostram complectereris, qua munificentia ornaveris, qua cura propagaveris. Quod trium monasteriorum accessione non ita pridem aucta sit, a te habet. Quod floreat, tuum est. Quod incon- C cussa permaneat, tibi debet. Tanti beneficii gratiam tibi acceptam referri si non agnoscimus, cæci; si non profitemur, simul ingrati. Minime vero his angustioribus cancellis tua pietas clauditur ; latius sese diffundit, atque in commune totius Ecclesiæ bonum exuberat, quæ in te præsidium repertura est eo potentius quo te regii sanguinis splendor sublimius evexit.

Cæteras dotes quibus B. Lanfrancum refers enumerarem, nisi me illa, qua Lanfrancum quoque imi

(3) Idem Milo et Malmesburg. ubi supra. (4) Iidem auctores locis citatis.

rantem in te Lanfrancum oculis nostris exhibent, et ut eum tibi uni sisterem a me exegerunt, insignissimum puta theologum, theologorum hujus ætatis corypheo, ordinis restitutorem studiosissimo ejusdem propagatori, principem regiæ stirpis principi. Haud equidem temere Lanfrancum principem nuncupavi, « qui absente rege princeps erat, et custos Angliæ, subjectis sibi omnibus principibus, et juvantibus in iis quæ ad defensionem et dispositionem vel pacem regni pertinebant secundum leges patriæ (3). »

Illustrissimum ergo principem (ut spero) ea qua infimos etiam soles humanitate apud te admittes, cujus eruditionem adeo veneratus est Alexander papa, But eum in singularis benevolentiæ argumentum duplici pallio insigniret, et ab ejus tenerrimo vix divelli pateretur amplexu (4). Tuo illum favore dignaberis, quem principes magnifice exceperunt, reges in deliciis habuerunt, præsules summa observantia coluerunt, quem anxiis votis Anglia, imo totus orbis expetiit. En scilicet ea malus situ præcelsa, specie eximia, fructuum ubertate luxurians, B. Herluino cœlitus demonstrata (5), quam ex opimo Galliæ nostræ solo evulsam, nimium gloriæ nostræ invidens Guillelmus rex in Anglici regni horto consevit; sed hodie primigenio solo restituta, pristinam per te fecunditatem recuperat, et in gentis nostræ decus et emolumentum reviviscens, suis melius fixa radicibus, felicius pubescit, adolescit generosius, funditur uberius. Quamobrem quoties Lanfrancum nominabit posteritas, tuæ gratiæ meminerit. Nos interim immortale hoc gratiæ donum animis nostris alte inscribemus, quo immortalis vigeat apud nos tuorum beneficiorum memoria. Ego vero totius congregationis S. Mauri nomine illud polliceor profiteorque.

Serenissimæ tuæ celsitudini deditissimus devotissimusque orator.

F. LUCAS DACHERIUS. Ejusdem congregationis asceta Benedictinus. (5) Gilbertus Crispin. in Vita beati Herluini.

AD LECTOREM.

rim. Ut ut sit tandem, quod bono animo contuli, æqui bonique consulas velim.

Ita est, Lector, nequaquam mens fuisset magni D opera publici juris facere protelaverim, et cur votis Lanfranci evulgationem aggredi, nedum adnotationi- nonnullorum ocius ac felicius forsan non respondebus illustrare, ni jussissent animumque addidissent, e quorum nutu pendeo totus, superiores, necnon et plures viri docti, cum verbis, tum litteris impensius adhortassent. Et vero suæ inscitiæ non nescius, cœnobiticis exercitamentis necessario interpellatus, ac proinde interruptis studiis duntaxat incumbere valens, tam nobile opus digne, et pro rerum gravitate, in lucem prodere, notis et observationibus adornare quis potest? En causa, ut scias, benigne lector, cur tandiu beatissimi illius archiepiscopi

In hac porro editione quid præstiterimus paucis non abs re erit aperire. Vitam B. Lanfranci, publicam a nobis in lucem emissam, ipsius operibus præfiximus; multa tamen notatu dignissima, et varietate jucunda, quæque viri scientiam, doctrinam, pietatem, sapientiam spectabiliorem reddunt, auctor prætermisisse videtur, nos pro singulari in sanctissimum doctorem devotione, ex diversis præ

cipue coetaneis vel supparibus scriptoribus ea col- A ginula onerabantur. Obliqua multa et transversa ligere, notisque et observationibus inserere sumus majorem in modum delectati. Adjecimus his fundationes et privilegia monasteriorum Sancti Stephani, necnon Sanctissimæ Trinitatis Cadomensium; eorum enim auctor fuit ac veluti fundator B. Lanfrancus; in summo versabantur discrimine (quemadmodum suis locis indicavimus) atque hæc ipsa exoptabant docti viri permulti. Illæ tandem adnotationes non spernendis monumentis, in pulvere et situ luctantibus, fuere a nobis decoratæ.

Elucubrationes in Epistolas B. Pauli, propter operis dignitatem, primum obtinent locum; SS. Ambrosium et Augustinum continuo ferme, bis aut ter solummodo SS. Hieronymum et Gregorium Magnum in medium profert, præfertque suæ sententiæ auctor B noster. Loca citavimus B. Augustini, præter paucissima; sancti vero Ambrosii nullatenus, quippe inter ejus opera ne verbum quidem citatorum a B. Lanfranco, etsi diutius multumque in illis adinveniendis desudaverimus, licuit invenire; sed maxime ab Epistola ad Romanos ad Epistolam ad Galatas usque; siquidem in Epistolas ad Romanos et ad Corinthios verba sub nomine D. Ambrosii producta, in Commentario ipsi perperam ascripto occurrere nonnulla; haud equidem consequenter, sed una aut altera linea intra paginæ dimidium identidem desumpta videtur, nonnunquam duo aut tria verba. Unde magna mihi suspicio est B. Lanfranci ævo Commentaria sancti Ambrosii exstitisse, quæ ad nostra tempora haudquaquam pervenerunt, vel la- C tere alicubi. Ab hac conjectura minime abhorret Antonius Possevinus in Apparatu sacro de hisce Commentariis agens : « Jam vero, inquit, Commentarios in Epistolas Pauli non esse Ambrosii, hosce qui dati sunt prelo, sed interiisse persuasum est fere doctoribus. »

Agnoveris etiam in hoc eodem Lanfranci Commentario quasdam sententias, quæ Ambrosii nomen præ se ferunt, revera esse Augustini, videlicet, pag. 128, in Epist. ad Galatas, ad hæc verba capitis 3: Mediator autem, etc., si Filius Dei naturali, etc. Item ibidem, pag. 129: Sed conclusit Conclusio, etc. Et ad caput 4 ejusdem Epistolæ pag. 131: Elementa id est, temporibus servitutis, etc. Exstant hæc apud Augustinum, lib. Expositionis Epistolæ ad Galatas, ante medium. Et hæc objicienda putavi, quatenus si qua id genus offenderis, lector, colligas ea promiscue et oscitanter a librario fuisse B. Ambrosio assignata. Omnia autem percurrere, atque ad amussim revocare, et locos ex utroque doctore ab eodem Lanfranco mutuatos conferre, ingentis esset (ne dicam humanas propemodum vires excedentis) et laboris forsitan vacui.

Caducæ adeo erant litteræ ac minutissimæ (coætanea tamen et non ineleganti manu exarata), uti visum fugerent aliquando; lituris insuper Commentarius plerisque in locis contaminabatur, mendis non carebat, asteriscis et obelis subobscuris mar

D

inerant, ita quod ordo textus Epistolarum minime servaretur, verum quæ ex uno auctore proferebantur in qualibet pagina, v. g, S. Augustini continuo scripturæ ordine inverso, expendebantur. Verumtamen cum nullum aliud exemplar (licet diversis diversarum regionum viris doctis, et antiquariis, Anglis præsertim, Nortmannis, et Belgis scripsissem, ob idque plurimas Parisiis Bibliothecas lustrassem) suppeditari potuisset, omnem curam, omnem laborem, omne studium, omnem denique industriam adhibui ut quam castigatissime Commentarius iste, ad limam sæpius et incudem revocatis sententiis, ederetur; impedire nihilominus id operæ nequivit quin errata irrepserint, sicut et in appendice, quod minus studiose diligenterque chalcographi sese habuerint.

Glossula quidem interlinearis in autographo exstabat, sed cum obscuritatem ingerere videretur (litteram enim grammatice explanat subinde) interjectam, nimirum explicatius verba enodantem placuit evulgare; ab auctoris tamen et mente, et sensu verborum, non transversum, ut aiunt, unguem discessi. At quantum fas fuit, potuique divinare, germana Lanfranci verba descripsi, et ubi litteras sensumve explicare non valerem, puncta interjeci loco verborum ; vel sane si quando obscuriora attexuerim, in margine conjecturas adjeci.

Loca divinæ Scripturæ cum vulgatis Bibliis, et sententias B. Augustini cum editione Antuerpiensi, omnium castigatissima, contulimus: Quantum ad S. Ambrosium, conferre licuit nihil, propter rationes superius allatas.

Et quia B.Lanfrancus glossula sua continuo prope textum emendat, nos ea de re glossulam, ubi simplex fuit correctio, subticuimus, et Vulgatam hanc ipsam sumus in nostra editione secuti, paucis saltem exceptis quæ inconsulto irrepsere, exempli gratia, holocaustomata pro holocautomata, quamvis idem

sonent.

Illo in Commentario duas potissimum ob causas (mea sententia) brevitati studuit auctor; altera est quoniam id tunc temporis, ac multo prius, divinarum rerum commentatores sacram Scripturam axovizos interpretabantur; altera vero, quia studii parum, meditationis quamplurimum divinis in Scripturis intelligendis, usu probe vir ille divinæ theoriæ scientissimus noverat insumendum.

Loca e Petri Lombardi lucubrationibus in Paulum descripta ac initio Commentariorum a nobis attexta, aliud opus in Epistolas Apostoli edidisse Lanfrancum indigitare videntur, utpote quæ, præter duo posteriora, minime prostant in his Commentariis. Forte aliud sepultum hactenus pulvere, blattis tineisque deprædantibus exesum. Cum vero ullus dubitationis meæ assertor nusquam occurrat, quod publicamus Commentarium nobis interim fuerit solatio.

Tractatum De eucharistiæ sacramento (repetita

editione multoties evulgatum) primus eruit Francis- A virum sanctum summæ abstinentiæ addictum, ac

:

cus Carreus seu Quadratus, Beccensis cœnobita, quod ipsemet in sua, quam tractatui præfiximus, nuncupatoria epistola commonstrat. Sed vero cum in illa Carrei editione Berengarii professionem pontifice Gregorio VII factam, et quædam præcedentia et subsequentia verba animadvertissem, ab his videlicet, Ad hæc Gregorii septimi, etc., ad illa Cum autem sub Nicolao, etc. adjecta fuisse ab evulgatore hacce conjectura movebar : haud enim me latebat B. Lanfrancum epistola 3 ad Alexandrum papam tractatum suum De corpore et sanguine Domini contra Berengarium, Cadomi abbatis fungentem officio, elucubrasse professum; constabatque Gregorium non eadem tempestate, verum plus tribus post annis fuisse creatum (cum jam in Cantuariensi cathedra sederet Lanfrancus) ac proinde dictam professionem suo libello inserere haud potuisse videbatur.

Deinde collato Tractatu ad tria ms. bibliothecarum Regiæ, Beccensis et Petavianæ, necnon ad omnes quæ occurrerunt editiones cum ejuscemodi professionis ne vel minima syllaba legeretur, magis augebatur suspicio. Nihilo tamen secius additamenta esse quæ protulimus non est cur affirmemus, quandoquidem adjecisse ca B. Lanfrancum, elabo⚫ rasseque ut amplior atque emendatior foret libellus, vero simillima est ratio; quod et solent plerique auctores, sæpiuscule opera a se edita sub incudem revocare. Non hic immoror in commendando præconiis isto opere aureo; satis enim superque de eodem supra numerum tradidere scriptores, et nos pariter in observationibus ex iisdem adnotavimus plura. Mendis, quibus scatebat, expurgavimus, distribuimusque in capita libellum, et citationibus (discussis prius cum ms. vel editis codicibus) margines adornavimus.

Proxime sequuntur decreta pro ordine sancti Benedicti (De annotatiunculis ad Cassianum dictum est in observationibus ad Vitam pag. 41 et 252) semel duntaxat typis ab erudito æque ac pio Benedictino congregationis Anglicana Clemente Reynero mandata, sed enim characteribus obliteratis mendisque libraria oscitantia passim referta; quæ, prout facultas suppetiit (nullus enim Codex ms. occurrit), correximus; colis, cæsis et punctis plurima ex parte distinximus, nonnullaque capita (sua prolixitate importuniora) in sectiones varias divisimus. Enimvero, ut dicam quod sentio, gravitatem stylique majestatem B. archiepiscopi non referunt ubique (scio in hoc scribendi genere concinna verba non esse quærenda); ea propter suspicor multa mihi decreta a consarcinatore congesta fuisse, et revera id demonstrare videntur quæ, capitis 2 sectione 2. pag. 257, D. habentur, ubi ille ipse citatur Lanfrancus : • Cantent matutinas (Decretas Lanfranci) laudes. » Et, cap. 8, sect.1, præscribitur ut cellerarius, quo die computuum rationem reddet, festivum prandium fratribus exhibeat; quod plane

monachos, sanctæ regulæ observatores, qui in resarcienda disciplina monastica omnem operam navarent, dedeceret. Cæterum instaurationem vitæ solitariæ, quæ asservatur in collegio Benedictino Cantabrigiæ, aliam minime esse a Decretis, sive, ut vocant, Cæremoniis, fidem facit Seldenus ad Eadmeri Historiam præfatione.

Ad epistolas quod attinet, adhibuimus ipsissimum exemplum cujus meminit cardinalis Baronius Annal. ecclesiasticorum tomo II, ad annum 1070 (illorum etenim nonnullas ad sacram Historiam spectantes, eisdem Annalibus intexuit), qui posteaquam Lanfranci epistolam Alexandro II inscriptam retulit, ista profert : « Hucusque epistola ad AleB xandrum pontificem, quam accepi una cum aliis ab amico conjunctissimo mihi christiana charitate Nicolao Fabro Parisiensi. » etc. Fabrum ex celebri bibliotheca Cottoniana in Anglia accepisse testis mihi est idem qui supra Seldenus loco citato. Atque illud quidem apographum liberalissime communicavit doctissimus Sirmondus; quo potissimum in nostra hac usi sumus editione. Suppetias quoque attulit exemplum earumdem litterarum (e monasterio, ni fallor, Sancti Stephani Cadomensis) ab eruditissimo Joanne le Prévôt Rothomagensi canonico transmissum. Unam aut alteram ex Vita B. Lanfranci et Eadmeri Historia excerpsi; trigesimam septimam (cujus initium duntaxat utrumque apographum continebat) integram misit idem le Prévôt, C quemadmodum suo loco adnotavimus. Porro complures alias scripsisse litteras nemo qui non videat; quippe cujus doctrina, virtus, prudentia, sanctitas per universam pene Europam insonuerat; quique cum a summis pontificibus, tum ab episcopis, tum etiam a principibus, et aliis cujuslibet conditionis hominibus consulebatur; at ne saltem unam ab eo exaratam, priusquam infulas deferret, fas fuit reperire: obvolutæ fuerunt haud dubie sub ruinis, dum circiter an. 1624, ditissima illa atque omni veneratione digna ruit Beccensis Bibliotheca (proh dolor! quanta pernicies viris litteratis) ubi scilicet codices mss. cura et studio tam B. Lanfranci quam S. Anselmi elucubrati et castigati, studiose asservabantur. D

Notas et observationes adjunximus, et, quantum nobis integrum fuit resque postulavere, vetusta monumenta hactenus carie et squalore fœdata, susquedeque habita interseruimus; quæ spero antiquarum rerum curiosis exploratoribus fore non injucunda : tametsi quædam benigna manu expungi ab eis peropto, maxime quæ, pag. 338, ex pervetustis membranis formulam denuntiandæ mortis defuncti monachi produxisse me affirmavi; siquidem hanc ipsam jampridem prelo suppositam, et Marbodi episcopi Redonensis operibus præfixam fuisse intellexi.

Neque mihi succenseas oro, quod sæpiuscule forsan res monasticas qualibet data occasione videar

nem.

congessisse; duæ præsertim causæ sunt quæ me ad A pta percurrentem qui non perspiciat arbitror nemihoc impulerunt. Altera id rei exegit (per se patet) ut plerumque easdem pertractarem; altera, quia Nec mirum, opinor, apud te fuerit, lector, magnum coram et scriptis identidem me convenerint viri Lanfrancum, adeo multiplicis litteraturæ summæque non mediocriter eruditi, nonnihil, quæ ad ordinis doctrinæ locupletem ab universis propemodum scriBenedictini antiquitatem ac splendorem spectant in ptoribus celebratum, paucissima sui ingenii ac pedubium revocantes, varias disputationes instituerunt, ritiæ posteris consignasse monumenta, quippe qui puta de antiqua et universali regulæ in Galliis obser- tempus, operam et studium in erudienda juventute, vatione, de insignibus sanctitate et scientia viris qui in diversis auctoribus prælegendis, et theologia edointer sodales ejusdem ordinis solent recenseri; qui- cenda, confutandaque coram et scriptis Berengabus ut facerem satis, cum locupletissima seges ex- gariana hæresi, antequam archiepiscopatus munere surgeret, longius sermonem porrigendum putavi. donaretur post vero, in subeundo primatus onere Certe quidem priusquam hoc opus notis et observa- ponderoso totum seipsum tradidit: atque in diritionibus concinnare aggrederer, me procul dubio mendis Ecclesiæ controversiis et pace promovenda, nonnullorum criticis lectorumu nguibus et lituris va- in corrigendis et ad unguem elimandis tum libris pulaturum identidem mente revolvi Etenim satis B sacris, tum etiam sanctorum Patrum scriptis, quæ mihi compertum semper fuit primæ in dicendo ce- ignorantiora ecclesiasticorum et librariorum inscitia lebritatis viros, et scientia præstantissimos, deletiles adultaverunt, immensos labores et sudores exantcensorum spongias diu pertulisse. Ecquid mirum lavit. De his fuse in ejus Vita et epistolis atque obergo, si mihi laboris primitias eventilanti hoc eve- servationibus ad utrumque. Haud dissimili ratione niat? Et sane cum Christus ipse id haudquaquam complures e Benedictina familia spectatæ doctrinæ præstiterit ut omnium votis responderet. viri, diversis Ecclesiæ muniis implicati, multa utique scripta elucubrare nequiverunt. Næ tu, candide lector, conatibus nostris fave, votis obsequere; et sicubi magni illius archiepiscopi Commentarium in psalmos, et Historiam ecclesiasticam, seu, ut aliis placet, Vitam Guillelmi Conquestoris, delitescere cognoveris, mihi litteris significes rogo obtestorque.

Multum deliro, si cuique placere requiro.
Omnia qui potuit hac sine dote fuit.

Verum enim vero si quid animadversione dignum prudens et eruditus lector adverterit, verbis litterisve certiorem me reddat impense rogo; cujus monitis submisso lubentique animo acquiescam, atque in editione repetita (si vitam dederit et otium fecerit Deus) quidquid corrigendum notaverit, emendare et calculum reducere non gravabor; scio namque scriptum: Qui odit correptionem, odit sapientiam. De hoc genere esse nolim hominum qui, quidquid in buccam venerit, vel aliquod opus compegerint, magis, quam fabrefecerint, statim extollunt et dignum existimant a nemine reprehendi; quin etiam, ut approbent omnes et lecturiant, seipsos ostentant.

Subsequitur epistolas pericope orationis a beato Lanfranco in Londoniensi concilio dicta. Hanc, opinor, Malmesburiensis ex illius Historia ecclesiastica mutuavit. Posteriorem locum obtinet libellus De celanda confessione, quem verum illustrissimi nostri archiepiscopi fetum, ubi in manus primum deve. nisset, mihi non probatum fatear oportet; quippe verborum sensus subobscurus, implicatæ sententiæ, opiniones nostro ævo non vulgares apparebant; unde abhorrebat animus inter tanti viri opera id genus opusculi adnumerare,qui tam laute, eleganter et dilucide suis in aliis scriptis eloquitur. Verum propius verba cum dispexissem, sensum observassem expendissemque æqua lance sententias, non has singulares aut alienas a cæterorum theologorum, imo vero in easdem cum suppares,tum medios quotquot revolvi auctores pedibus ire animadverti, quemadmodum suo loco assertum est. Haud inficior tamen quibusdam in locis sensum abstrusum, neque facili negotio posse explicari. Quod amanuensium vitio atque inscitiæ vertendum, cætera B. Lanfranci scri

D

Appendicem subjecimus ad ornanda potissimum beati Lanfranci opera, in qua prima fronte ChroCnicon Beccense offendes, quod ad integritatem oneris ideo conferre putavi, quia beatus iste archiepiscopus una cum B. Herluino ejusdem cœnobii exstructor fuit; in eoque optima disciplinæ monasticæ fundamenta jecit. Primus inibi scholas aperuit, discipulos singulari scientia et doctrina eatenus imbuit, quo ad supremas Ecclesiæ dignitates evecti universum orbem ecclesiasticum suo splendore illustrarent. Et id quidem pluribus post sæculis perseveravit. Testes sunt qui in Beccensi academia pietati ac litteris operam dedere, Alexander II papa; archiepiscopi Anselmus et Theobaldus Cantuarienses, Guimundus Aversanus et Guillelmus Rothomagensis; episcopi, Ivo Carnotensis; Hernostus et Gundulphus Roffenses; Fulco Belvacensis : Richardus et Gaufridus Ebroicenses; et Turoldus Bajocensis; abbates ex quampluribus, Gilbertus Crispinus Westmonasteriensis; Paulus S. Albani, Lanfrancus nepos S. Vandregesili; Michael et Vincentius Pratellenses; Rogerius et Gaufridus Gemeticenses; Joannes de Bouleia et Joannes Ribaldus Cerasienses; Bernardus et Robertus, cognomento de Monte, S Michaelis, in periculo maris, sive de Tumba; Robertus le Telier S. Ebrulfi, alias Uticensis. Unde quidquid in illis virtutis, quidquid gloriæ, quidquid laude digni est atque utilitatis, quidquid ex iisdem Ecclesiæ catholicæ accesserit, Lanfranco velut patri et magistro referendum asserunt scriptores universi: quod et satis innuit B. Herluinus,

sulto B. Anselmi Vitam, utpote multoties excusam, prætermisimus) perinde atque illius Chronici Commentarius ; malui namque integras edere, quam varia fragmenta observationibus nostris insuere ; sicuti jampridem in suis ad epistolas B. Anselmi adnotationibus præstitit Joannes Picardus S. Quintini Belvacensis canonicus regularis, de viris litteratis, dum viveret, et post funera, optime meritus.

dum sic effusis precibus et lacrymis beatum illum A Beccensium abbatum quatuor priorum Vitae (convirum a Deo impetravit, et suo monasterio acquisivit, quatenus cœnobita institutis monasticis instrui possent ab eo iisque perpetuo adhærescerent; produnt id etiam utriusque Vita et Chronicon Beccense, necnon et scholis doctorem Lanfrancum in hoc monasterio præfuisse, atque ad ipsum non secus ac litterarum instauratorem ex universa propemodum Gallia, Anglia, Italia et Germania alumnos confluxisse. Ex iis, quam feliciter societati religiosæ, quæ pietatem æque ac scientiam excolit, et acri studio ad eas adipiscendas animum appellit, res succedere soleant, colligere est; inhabitat enim tum sapientia quacum veniunt pariter omnia bona.

Ex Codice papyraceo Chronicum istud excerptum est; adeo scilicet contaminate exaratum,ut,nisi quan- B to [vix, E.P.] dicit potest labore ac tædio legi describique potuerit. Mendis scatebat; dictionum contractiones percrebræ et obscuræ, atque inversa verba inerant plura; quo factum est uti nobis passim fuerit conjecturis utendum. Certum et sui similem scribendi modum auctor non habet, sed stylum mutat subinde, præsertim ad sua usque tempora (velut inspicienti constabit) multa enim ex BB. Herluini et Lanfranci atque abbatum Beccensium gestis ad verbum emendicata, paucis aliquando recisis additisve, expilavit. Consilium erat id Chronici pingui Minerva, ut aiunt, consarcinatum, et sui sæculi barbarie inquinatum elegantiori stylo concinnare : verum ab hoc proposito amici, viri doctissimi, et antiquitatis amatores removerunt, quod historica C veritas et res ignotæ non ornamenta, non lenocinia verborum in hisce monumentis desiderarent. Præterea cum auctor ille maxima parte ex chartophylacio Beccensi recenseat, causa est cur nihil prorsus immutaverimus. Brevem Chronico appendicem subjecimus, quo tota coenobii Beccensis abbatum series lectori exhiberetur.

Additæ sunt, eorumdem amicorum adhortatione,

Vitam S. Augustini Anglorum apostoli, primi Cantuariensis archiepiscopi et totius Britanniæ primatis, ex ruinis prædictæ bibliothecæ et pulvere ereptam, publicamus, quandoquidem ea, ad probandum Cantuariensis Ecclesiæ primatum in Eboracensem, sæpissime foret producenda; scriptam autem ab amanuensi B. Lanfranco compare indicant characteres.

Novissime appendici non indignos luce, neque extra rem tractatus duos De eucharistiæ sacramento contra Berengarium, duximus apponendos; horum auctores sunt Hugo Lingonensis episcopus, et Durandus Abbas Troarnensis, ambo beati Lanfranci synchroni; qui fortissimi Ecclesiæ catholicæ milites sub eodem labaro dimicarunt, idem iniere certamen, eumdem hostem aggressi sunt et vicerunt. De Hugone et Durando testimonia in fronte cujusque operis præfiximus, vide si lubet. Fuerit operæ pretium tantummodo scire locum, qui, pag. 102, D. sic incipit: Unus panis, unum corpus, etc., exstare apud sanctum Bedam in I Corinth. x, minime vero apud D. Augustinum; tametsi quæ sequuntur verba proxime post eumdem, locum, nimirum ab iis: Si quis manducaverit ex hoc pane, etc., tractatu 26 ejusdem Augustini in Joannem, legere est. Hoc nostro qualicunque labore fruere, Christiane lector, et vale in Domino, cui soli honor et gloria in æternum. Amen.

VITA BEATI LANFRANCI

ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS

Auctore MILONE-CRISPINO, Monacho et cantore Beccensi, subpari.

(MABILL., Acta SS. Ord. S. B., sæc. VI, pars II.)

OBSERVATIONES PRÆVIE.

1. Milo monachus et cantor Beccensis monasterii, D rente, cum pluribus aliis audivi. » Porro, etsi ipsum ex nobiliCrispinorum familia ortus, de qua in observationibus ad beati Herluini Vitam egimus, beati Lanfranci Vitam litteris mandavit. Ejus ætatem ex hac ipsa Vita colligimus, ubi capite 14,loquens de beati Lanfranci diacono, qui a dæmone arreptus fuerat, sic habet: Hoc, beato Anselmo archipræsule refe

ante Lanfranci obitum in vivis fuisse non dubitemus, verisimile tamen est ab eo Lanfrancum nunquam visum fuisse, quod ex ejus prologo patet, ubi ait se ea quæ narraturus est ex Herluini Vita excerpsisse, aut certe ex iis quæ a venerabilibus ac veracibus viris audierat; » et paulo inferius

« AnteriorContinuar »