Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ham dicitur, que [a] nobili viro Balduino domino de Comines, et decimam quam a Balduino de Meternes milite et ejus uxore domina de Wartenbeka in Bas Warenstun acquisistis. Ecclesiam et villam de Arkes, cum fundo et omni jurisdictione dominii secularis, et libero comitatu ejusdem ville, cum decimis, terris, pratis, paschuis, paludibus, aquis, molendinis, possessionibus, libertatibus et immunitatibus et omnibus aliis pertinentiis suis, specialiter autem cursum aque fluvii Agnionis, ita ut inter Arques et pontem de Watanis nullus omnino, absque vestro assensu, in eodem fluvio possit construere molendina, sicut in Balduini, quondam Flandrie et Hannonie comitis, carta autentica continetur, vobis auctoritate Apostolica confirmamus.

Sancti Johannis, Sancti Martini, Sancte Margarete ecclesias in burgo Sancti Audomari sitas, cum decimis, terris, paludibus, pischariis et vivario quod mera dicitur, et omnibus aliis pertinentiis earumdem; specialiter autem terras et mansuras et comitatum liberum earumdem in dicta parrochia Sancte Margarete, cum annuo redditu frumenti ad molendinum de Malbroch, quem nobilis vi: Johannes dominus de Zininghem vobis in elemosinam dedit, terras quoque, redditus quos Egidius quondam monachus vester et Mabilia mater ejus vobis in elemosinam in burgo Sancti Audomari concesserunt; medietatem quoque thelonei in burgo Sancti Audomari, cum mansuris que fuerunt Ghisonis de Clusa, et quicquid in eodem burgo, vel in ejus territorio possidetis. Ecclesiam de Longanessa, cum decimis, terris et omnibus aliis pertinentiis suis; specialiter autem consuetudines, procurationes et alia omnia que Robertus de Alneto miles in curte vestra de Longanessa habuit et vobis pia caritate remisit; terras etiam quas ab Egidio quondam precone, Willelmo filio ejus, Lamelino de Magno vico, Hugone Coghier et cognatis ejus, Lambino de Bodinghem, Lambino de Longanessa et Boidino Quade, in Thadinghem, Wisseka et Longanessa acquisistis; terram quoque dictam Stapelveld, quam a Guit de Wisseka milite per concambium acquisistis, data ei quadam terra quam prope domum ejus habebatis. Ecclesiam de Weserna, cum decimis, terris, redditibus, pratis, paschwis, aquis, pischariis, molendinis et aliis pertinentiis suis; molendina similiter de Guntardinghes, que a Petro Mannart, Nicola et Johanne filiis ejus, Arnoldo et filiis ejus, Willelmo Coleir et ejus uxore et eorum filiis et consanguineis acquisistis; terras et redditus et omnia alia que a Nicholao de Clarkes milite, Ghiffardo, Salomone et Johanne filio ejus, Johanne Tignel et Eustachio fratre ejus, Johanne Clerico, Symone et Petro filiis Willelmi molendinarii, Adela relicta Symonis Coci et filiis ejus, et heredibus Sy ronis Meze, et partem cujusdam molendini quam a Ghisone dicto Pantin emistis in villa de Weserna; redditus preterea viginti solidorum usualis monete et duodecim hod avene et alia omnia que a Johanne dicto Sacco in Hanlines et Suerdes emistis. Ecclesiam de Houla, cum decimis, terris, paludibus, aquis (*) clusis, molendinis et omnibus aliis pertinentiis suis; preterea mansuras, redditus, libertates et omnia alia que ab Hugone dicto Cane in villa

(*) Il semble qu'il faudrait ici une virgule. D. W. qui suit minutieusement la ponctuation des mss n'en met point.

de Houla acquisistis. Ecclesiam de Haveskerka, cum capella domini Gileberti et institutione presbyterorum in ipsis, decimis et omnibus aliis pertinentiis suis. Ecclesiam et villam de Herbella cum omni jurisdictione seculari, fundo et libero comitatu, decimis, terragiis, possessionibus, redditibus, molituris et omnibus aliis pertinentiis suis.

Ecclesiam de Brocsela, cum decimis, redditibus et omnibus aliis pertinentiis suis, specialiter autem decimam et redditus frumenti quos a Gileberto de Haveskerka milite, Balduino et Gileberto filiis ejus in eadem parrochia redemistis. Partem quoque silve de Vulverdigghe quam inclitus quondam Flandrie et Viromannie comes Philippus vobis in elemosinam dedit et scripto suo confirmavit, et omnia que a Gileberto de Haveskerka, Balduino et Gileberto filiis ejus, prope eandem silvam, elemosina, emptione vel concambio acquisistis; et residuam partem ejusdem silve, que extenditur usque ad nemus quod Theodericus, quondam Flandrie comes, ecclesie Watinensi in elemosinam dedit, sicut in scripto Balduini quondam Flandrie et Hannonie comitis et Margarete uxoris ejus plenius continetur. Jus etiam et libertates quas in terra de Broborg, ex concessione Flandrensium comitum habetis, sicut in eorum autenticis continetur. Terram quoque quam Berewaldus Monkel in parrochia de Vulveringehem, partim in concambium, partim propter pecuniam vobis dedit. Terras etiam et redditus et totum quod de feodo castellani Bergensis, et quicquid alicubi de possessionibus feodotariorum vel censuariorum vestrorum acquisistis. Terram etiam et paludem quam Willelmus castellanus Sancti Audomari inter Vetus Monasterium et Watenes vobis in elemosinam dedit, et quicquid de feodo ejusdem castellani, vel ab eo, vel ab ejus hominibus alicubi acquisistis, sicut in cartis autenticis super his confectis continetur, vobis auctoritate Apostolica confirmamus. Decem etiam mensuras terre quas Gilebertus de Prato miles et Jacobus primogenitus ejus in territorio de Nieles vobis in elemosinam contulerunt; terram similiter quam ab Adam de Warnes emistis, cum terris, terragiis, redditibus et omnibus que habetis in territorio de Rokestorn. Libertatem quoque pedagii, the'onei et transversi in Flandrensi, Boloniensi et Ghisnensi comitatibus, sicut in cartis Flandrensium, Boloniensium et Ghisnensium comitum continetur. Ecclesiam de Eggafridi Capella et capellam que dicitur Walteri Plait, et institutionem presbyterorum in ipsis, cum decimis, terris, redditibus et omnibus aliis pertinentiis earumdem. De Merchem, de Stenkerka, de Avencapella, de Bulescamp ecclesias, cum decimis, possessionibus et omnibus aliis pertinentiis earumdem. Terras et terragia, redditus et omnia que habetis in Wouma, in Ostade, in Posveslo, in Ramescappla, in Bercla, in Salperwic, in Cohem, in Oia, in Merc et ipsius territorio et in toto comitatu Boloniensi, specialiter autem duas gharbas decime de Lolingehem, quam nuper de manu laica redemistis, vobis auctoritate Apostolica confirmamus.

In Tornacensi diocesi, ecclesiam de Koudekerka, cum capella sancte Katerine de Knocka et hospitali ejusdem capelle, cum decimis, terris, redditibus et possessionibus earumdem. Ecclesiam et altare de Ligtervelde, cum decimis et aliis pertinentiis suis,

quas de manu Gerardi militis redemistis. De Cokelare, de Igtingehem, de Bovenkerka, de Catechem, de Snelghierskerka, de Bekinghem, de Rumbeka, de Rokeshem, de Westkerka, de Ethelinghehem, de Lisseweghe, de Russelede ecclesias, cum decimis, possessionibus, redditibus et omnibus aliis pertinentiis earumdem; specialiter autem decimas quas nuper in predicta villa de Russelede de manu laica redemistis; decimas quoque, possessiones, redditus et omnia alia que havetis in villa de Clemeskerka.

In Attrebatensi diocesi, de Salomeis, de Hantai, de Werkin, de Werkisel, de Balli, de Sancto Vedasto in Betunia ecclesias, cum decimis, possessionibus, redditibus et omnibus aliis pertinentiis earumdem; specialiter autem decimas et redditus et omnia alia que in dictis parrochiis de Sancto Vedasto in Betunia et de Balli a Lietardo de Anekin milite et aliis laicis acquisistis; compositionem quoque inter vos et presbyterum de Balli super personatu et vicaria, qui cantuarium dicitur, per Radulfum quondam Attrebatensem episcopum factam et ipsius autentico confirmatam (*).

In Noviomensi diocesi, ecclesiam et villam de Caumont, cum toto fundo et libero comitatu, decimis, possessionibus, redditibus, pratis, paschuis, nemoribus, vineis et omnibus aliis pertinentiis suis, cum omnibus que habetis apud Salenchi; specialiter quoque nemus de Marlieres, possessiones et alia que in villa et territorio de Caumont et de Salenchi ecclesia Sancti Audomari sub annuo censu duodecim librarum flandrensis monete perpetuo vobis habenda concessit, sicut in cartis Gerardi et Walteri, quondam prepositorum, et capituli ejusdem ecclesie dicitur contineri. Preterea, redditus, terras, prata, vineas que ab Eustachio quondam majore de Caumont, Eligio Fabro et aliis hominibus dicte ville, cum majoria ejusdem loci et omnibus pertinentiis ejusdem majorie, quam a Radulfo dicto majore, et annuum redditum viginti quatuor sextariorum bladi, quem a Maria de Salens dicitis vos emisse.

In Cantuariensi diocesi, de Truleia, de Chillam ecclesias cum capellis suis et decimis, redditibus, possessionibus, pratis, paschuis et aliis pertinentiis earumdem.

In Coloniensi diocesi, de Geldestorp, de Casleto et de Vrekena ecclesias cum decimis, possessionibus, redditibus, procurationibus (**) et aliis pertinentiis earumdem, salvo super decimis moderamine Concilii generalis.

Decimas autem superius redemptas sic intendimus confirmare, si ad jus ecclesiarum vestrarum spectantes et a laicis detentas ad ecclesias ad quas pertinent revocastis. In monasterio quoque Sancti Silvini apud Alchiacum.... habeat facultatem. Electionem quoque abbatis in eodem monasterio Alchiacensi de vestro monasterio monachi Alchiacenses faciant, quamdiu in eo viguerit observantia regularis, et ydonee persone inveniantur in ipso qui possint in abbates assumi, juxta diffinitivam sententiam felicis recordationis Innocentii tertii, predecessoris nostri, Apostolica auctoritate sancimus.

(*) D. W. Facta et confirmata.

(**) D. W. Procuratoribus.

Statuimus etiam ut infra terminos parrochiarnm vestrarum nullus ecclesiam etc., suivant le dispositif du privilège cité d'Honorius III, jusqu'à la fin où se trouve trois fois lemot Amen.

[ocr errors]

-

Suivent les signatures: Ego Gregorius catholice ecclesie episcopus, ss.- Ego Conradus, Portuensis et Sancte Ruphine episcopus, ss. Ego Guido Prenestinensis episcopus, ss.- Ego Oliverus, Sabinensis episcopus, ss. Ego Stephanus, Basilice duodecim Apostolorum presbyter cardinalis, ss. Ego Johannes, titulo Sancte Praxedis presbiter cardinalis, ss. Ego Thomas, titulo Sancte Sabine presbyter cardinalis, ss. Ego Octavianus, Sanctorum Sergii et Bachi diaconus cardinalis, ss.- Ego Rainerus, Sancte Marie in Cosmidin diaconus cardinalis, ss. Ego Stephanus, Sancti Adriani diaconus cardinalis, ss.

[ocr errors]

[ocr errors]

Datum Anagnie per manum magistri Sinibaldi, sancte Romane Ecclesie vice cancellarii, vo kalendas julii, indictione xv, Incarnationis Dominice anno millesimo ducentesimo vicesimo septimo, pontificatus vero domini Gregorii pape VIII anno primo.

[blocks in formation]

1127, juin.

GUILLAUME Mauvoisin, seigneur de Cahem, notifie que sa mère, Mathilde, a donné jadis à l'église de Saint-Bertin, pour le luminaire, trente marcs sterling sur la dîme de Ligny-lez-Aire (448).

Ego Willelmus Mavoisin, dominus de Quahem, notum esse volo omnibus presens scriptum inspecturis quod domina Mathildis, mater mea, de consensu meo et Johannis junioris fratris mei, super quandam decimam suam jacentem in parrochia de Lingi triginta marcas sterlingorum, pro animabus antecessorum nostrorum, ad lumen ecclesie Sancti Bertini liberaliter in elemosinam habendam contulit... Insuper scire vos volo quod post decessum matris mee quicquid juris in eandem decimam habeo, vel hereditario jure habere potero, consentiente Katerina uxore mea... prenominatam decimam in perpetuum possidendam ecclesie Sancti Bertini in elemosinam contuli.... Hec oblatio facta fuit in ecclesia de Liskes, in majori altari sancte Marie, astante conventu. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo septimo, mense junio.

Sceau road (p. 380) de Guillaume Mauvoisin, 45 mm., dans le champ, un écu chargé d'un lambel à sept pendants, à la barre de... brochant sur le tout + SIGILLVM WILLELMI MAVVOISIN

[blocks in formation]

1227, juin.

JEAN, chevalier, fils de Robin de Bailleul, notifie que Théobald de Pomerio, clerc, son homme, et Agathe son épouse, ont vendu à

l'abbaye de Saint-Bertin, pour quatre-vingts livres de parisis toute la dîme de Broc, qu'ils tenaient de lui dans la paroisse de Bailleul (449).

Ego Johannes miles filius domini Robini de Balleus etc. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo septimo, mense junio, apud Balleus....

1227, juillet.

[blocks in formation]

ADAM, évêque des Morins, notifie que, par devant lui, Guillaume Mauvoisin, seigneur de Cahem, a reconnu devoir à l'abbaye de Saint-Bertin la somme de cent soixante livres de parisis, pour le paiement de laquelle il a donné assignation sur sa terre de Cahem, tenue des contes de Guînes et de Warenne (451).

Ego Adam etc. Noverint tam presentes quam futuri quod Willelmus Mauvoisin, homo meus, dominus de Quahem,... recognovit se debere ecclesie Sancti Bertini centum et sexaginta libras parisiensium quas eadem ecclesia in necessitatibus suis, cessante usuraria pravitate, ei accommodari fecit, de quibus centum et sexaginta libris dictam ecclesiam ad terram suam totam de Quahem et de Warengia cum omnibus pertinentiis que a dominis suis, comitibus scilicet de Ghisnes et de Warengia, in feodo tenet, ad terram scilicet arabilem, prata, boscum, redditus et omnes alios proventus, quibuscumque modis exinde provenire poterunt, legitime assignavit.... quousque dictum debitum inde receperit per bonam et legitimam proborum virorum computationem.... et inde posuit omnes res suas in jus et legem et in abandon.... Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo septimo, mense julio.

[blocks in formation]

1227, juillet. JEAN, abbé de Saint-Bertin, et son couvent, notifient avoir accensé à certains hommes environ ciuquante-sept mesures de terre, dans le territoire de Furnes, moyennant la redevance annuelle de sept sols et un chapon, par chaque mesure, payables à la maison d'Eggewaertscappelle (452).

Johannes etc. Noverit universitas vestra quod, cum quidam homines in territorio Furnensi circiter quinquaginta mensuras terre a domo nostra de Egafridi Capella longo tempore tenuissent etc., nos, causa Dei et bonorum virorum precibus inclinati, dedimus predictis hominibus predictam terram, quamlibet scilicet mensuram pro septem solidis

« AnteriorContinuar »