Imágenes de páginas
PDF
EPUB

785.

Original sub plumbo. T. II, no 344, p. 490.

1231, 13 mars. Le même pape confirme aux religieux de Saint-Bertin la possession et le patronage de l'église de Chilham, avec ses chapelles de Molash, de Chilham Castle et d'East-Easture.

Gregorius ctc. dilectis filiis (ut sup). Justis petentium desideriis etc. Eapropter... jus patronatus ecclesie de Chilleham a vero patrono ipsius [vobis collatum], eandem ecclesiam ac de Malesa, de castello de Chilleham et Estordure capellas, cum decimis et possessionibus earumdem.... confirmamus... Nulli ergo etc. Datum Laterani, tertio idus martii, pontificatus nostri anno quarto.

786.

1231, 29 avril.

[blocks in formation]

HUGUES, chevalier, bailli, et les échevins de Cassel témoignent que, par devant eux, l'abbé et le couvent de Saint-Bertin ont racheté à Gérard de Hardifort toutes les redevances qu'ils lui devaient pour leurs terres d'Oxelaëre (481).

Universis etc. Hugo miles et scabini Casletenses, salutem. Noveritis quod abbas et conventus Sancti Bertini emerunt bene et legitime, pro decem et novem libris parisiensium, in presentia nostra, documento nostro et lege scabinatus, a Gerardo de Hardincfort omnes redditus quos debebant dicto Gerardo........ de terris quas ipsi habent in territorio de Oxelaere, et quicquid juris sibi competebat super hoc quod ipse exigebat, quod debebat morari ad sumptus et expensas domus de Oxelaere in illa per quatuor dies post minutionem suam.... Actum coram hiis testibus me Hugone ballivo. Matheo Corpape. Willelmo de Hillo. Lamberto Serario. Haghabarno Zoutuat. Hugone de Hardincfort. Anselmo de Serminckle et Johanne Anima scabinis. Balduino priore de Oxelare. Johanne monacho Sancti Bertini. magistro Egidio canonico Thoraltensi. Daniele capellano Sancti Petri et multis aliis clericis et laicis. Anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo primo, feria tertia ante festum apostolorum Philippi et Jacobi.

Sceau rond (p. 493) du bailli Hugues de Cassel, 42 mm., écu chargé d'une fasce crénelée, contre-crénelées HVGONIS DE CASLETO. Item, sceau et contresceau de l'échevinage de Cassel, Douët d'Arcq, n° 5521.

[ocr errors]
[blocks in formation]

1231, 10 mai. — Le pape GRÉGOIRE IX accorde à l'abbaye de Saint-Bertin des lettres de non-préjudice, au sujet de l'habitude qui s'est établie de donner l'hospitalité aux évêques de Thérouanne dans les curtes et les cellæ dépendant du monastère.

Gregorius etc. dilectis filiis.. abbati et conventui monasterii Sancti Bertini etc. Inter alia opera pietatis, que promissionem habet vite que nunc est et future, hospitalitatem potissime ac frequenter divina Scriptura commemorat et commendat, ut pote que illa omnia comprehendit, propter que nonnulli Domino placuerunt, et Dominus in extremo districti judicii die se remuneraturum bonos qui eum collegerant et malos asserit puniturum. Cum igitur hec, sicut petitio vestra nobis exhibita continebat, diligenti meditatione pensantes, universis per vos transitum facientibus, vel declinantibus, ad curtes et cellas vestras officiose hospitalitatis gratiam impendatis, ita quod vix umquam in eisdem caritativum hospitium alicui denegetur, et in monasterio ac locis vestris venerabilis frater noster Adam, quondam Morinensis episcopus, specialis dilectionis et devotionis obtentu, plerumque fuerit gratis tamen et caritative receptus, prout idem episcopus recognovit, sicut in litteris ejus patentibus perspeximus contineri, et tam venerabilis frater noster [Petrus] episcopus Morinensis, successor ejusdem Adami, quam nonnulli alii sic interdum recipiantur ibidem, nobis supplicastis ut ne per hoc quod erga declinantes ad vos caritative facitis pia providentia, vobis in posterum prejudicium generetur, paterna providere sollicitudine dignaremur. Nos igitur, devotis precibus vestris benignum impertientes assensum, auctoritate vobis presentium indulgemus ut, occasione receptionis ac hospitalitatis hujusmodi, nullum vobis et ipsi monasterio prejudicium valeat generari, salva tamen diocesani episcopi canonica reverentia et in ecclesiis et capellis sibi lege diocesana subjectis eidem canonica justitia reservata. Nulli ergo etc. Datum Laterani, sexto idus maii, pontificatus nostri anno quinto.

1231, 14 mai.

788.

Original scellé. - T. II, no 349, p. 496.

GÉRARD, trésorier de Thérouanne, ELENARD de Seninghem, ROGER de Wallon-Cappel, Gui de Wastina, chevaliers, JEAN de le Deverne et GISON le Bon, bourgeois de Saint-Omer, témoignent que les échevins et les

coremans d'Arques s'en rapportent, sous un dédit de mille livres, à la décision que rendra l'abbé de Saint-Bertin touchant le litige existant entre eux et l'abbaye dudit lieu.

Omnibus etc. Gerardus thesaurarius Morinensis, Elnardus de Sinninghem, Rogerus de Gualonis Capella, Guido de Wastina, milites, Johannes de Deverna et Giso Bonus, burgenses (*) Sancti Audomari, salutem in Domino... Noveritis quod cum quedam contentio esset inter ecclesiam Sancti Bertini et villam de Arkes super quodam alneto et plantatione ejusdem in pastura de Arkes, de quo alneto dicebat dicta ecclesia quod poterat illum retinere et replantare et conservare ubicumque habuerat dicta ecclesia alnetum, secundum quod poterit probari, salvo usuagio herbe hujus alneti ad opus pasture ejusdem ville; itaque conservetur alnetum et sine ejusdem alneti detrimento; e contra, villa asserente quod dictum alnetum non debet aliter conservari nisi propter vetustatem et antiquitatem adnichilabitur, et quod non debet replantari, et quod ipsi debent communiter uti pastura in eodem alneto. Item et, cum contentio esset super eo quod dicta ecclesia dicebat quod pro voluntate sua poterat ponere tot jumenta, tot equos, tot fetus eorum sine certo numero, quot volebat, in communi pastura de Arques; et contra villa asserente quod tantum duodecim jumenta et unum equum debet habere in dicta pastura dicta ecclesia, et fetus ex illis provenientes in fine duorum annorum debent amoveri a dicta pastura. Item et super hoc quod dicta ecclesia consuevit ducere vaccas domus de Arkes per predictam pasturam, utendo jure suo, sicut dicit; e contra villa asserente quod non debent dicte vacce transire per predictam pasturam. Item super duobus denariis quos accipit ecclesia de quolibet porco in villa de Arkes; e contra villa dicente quod dicti denarii accipiuntur contra jus, et de wachtebroc quod villa petit sibi permutari. De omnibus hiis compromissum est in virum religiosum Jacobum, abbatem Sancti Bertini etc. Coram hiis testibus, dicto abbate presente. Lamberto priore. Daniele vinitore. Johanne custode. Bartholomeo preposito de Arkes. Florentio monacho de Rokestor. Simone monacho de Wiserna. Johanne et Simone capellanis abbatis Sancti Bertini. Balduino Cane. Hughone Cane, militibus. Waltero Albo. Eustachio Blondin. et magistro Egidio canonico Tornacensi. Ingelramno de Heymont et multis aliis. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo primo, mense mayo, feria quarta in Penthecostem.

Sceau rond (p. 498) 35 mm., anonyme et anepigraphe, écu chargé de trois fasces, brisé en chef, à senestre, d'ur franc canton; Item, deux sceaux ovales, H. 20 mm., également anonymes et anépigraphes, paraissant être composés d'une intaille, représentant un homme ou un guerrier debout.

(*) D. W. Brugenses.

[blocks in formation]

1231, mai. SIMON, abbé de Clairmarais, et JACQUES, abbé de SaintBertin, notifient que, sous peine d'un dédit de quarante marcs sterling, leurs communautés leur ont donné l'arbitrage de certaines difficultés pendantes entre elles.

La contes!ation portait: Super via mere et super quadam alia via in introitu de Arques versus Sanctum Audomarum; item super quodam fossato quod est inter pasturam de Arkes et terras de Claromarischo et super stagnis ejusdem fossati. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo primo, mense mayo.

Sceau ogival (p. 496) et contresceau de l'abbé Jacques de Saint-Bertin, dessiné et décrit par M. L. Deschamps de Pas, Hist. sigill de St-Omer, p. 108, et pl. XXXI. n° 242 ; - Item, sceau anépigraphe de l'abbé de Clairmarais, semblable pour le dessin a celui qu'a publié le même auteur dans la pl. XLIV, n° 323.

790.

Original. T. II, n° 350, p. 499.

1231, 4 juillet. -— JACQUES, abbé de Saint-Bertin, accense à maître Robert, curé de Salomé, tous les revenus de l'abbaye qui sont à percevoir dans sa paroisse, pour le prix de neuf marcs sterling (482).

Jacobus etc. Noverit universitas vestra quod nos concessimus ad censum magistro Roberto, presbytero de Salomeys, quamdiu curatus fuerit ibidem, omnia quecumque habemus in parrochia ejusdem loci ad nos et ecclesiam nostram pertinentia, tam in decimis, tam in hospitibus, tam in oblationibus, tam in justitia, quam in omnibus rebus aliis, pro novem marcis sterlingorum, decem solidis pro marca.... hoc notato quod, si per communem guerram, vel alias quod nobis debeat imputari, fructus predictarum rerum prefatus presbyter non receperit, non tenebitur nobis ad prefatum censum reddendum, nisi pro rata secundum quod perceperit de predictis. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo primo, in Translatione sancti Martini.

791.

Original scellé. - T. II, no 351, p. 500.

1231, septembre. Le roi saint Louis renouvelle les lettres de protection

ci-dessus no 654, données à l'abbaye de Saint-Bertin par le roi Louis VIII, son père (483).

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos litteras inclite recordationis Ludovici genitoris mei, regis Francorum illustris, inspeximus sub hac forma: In nomine etc. jusqu'à Silvanectensis episcopi cancellarii. Nos autem, piis ejusdem genitoris nostri vestigiis inherentes, ea que premissa sunt volumus et concedimus, ballivis et prepositis nostris mandantes et precipientes quod si aliquis res ad dictum monasterium pertinentes in potestate nostra constitutas turbare vel inquietare presumpserit, cum requisiti fuerint, quantocius potuerint, faciant eis emendari, tamquam si rebus nostris propriis esset illatum. Et ut hec perpetue stabilitatis robur obtineant, presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato confirmamus. Datum apud Sanctum Audomarum, anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo primo, mense septembri, regni vero nostri anno quinto, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Roberti buticularii. S. Bartholomei camerarii. S. Amalrici constabularii. Data vacante cancellaria.

Mention dans Malbrancq, t. III, p. 5 0.

Monogramme: LVDOVICVS. Sceau royal, au type de majesté, avec contresceau ovale à la fleur de lys, voy. Douët d'Arcq, n° 41.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

1232, 18 janvier. -Le pape GRÉGOIRE IX Confirme à l'abbaye de SaintBertin la possession des prieurés d'Eggewaertscappelle, d'Oxelaëre et de BasWarnêton.

Gregorius etc. dilectis filiis.. abbati et conventui Sancti Bertini etc. Cum a nobis petitur quod justum est etc. Eapropter,... de Ewifridi capella, de Oxlers et de Bas Warnestun cellas, quas bone memorie J[ohannes] episcopus Morinensis, capituli sui accedente consensu, dispositioni et ordinationi vestre, reservatis sibi et suis successoribus annuis censibus in eisdem, pia et provida liberalitate donavit.... confirmamus etc. Nulli ergo etc. Datum Reate, xv kalendas februarii, pontificatus nostri anno quinto.

« AnteriorContinuar »