Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ruslet ecclesia pro ambabus toti decem persolvuntur. Ex quibus omnibus precipimus ut nulla per episcopos, aut per comites, vel eorum ministros, exactio quibuslibet occasionibus exigatur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre absolutionis et confirmationis infringere, vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Data Laterani, vi° kalendas mai, anno Incarnationis Dominice м.co.XXo.Vo.

[blocks in formation]

1125, avant le 29 septembre. JEAN, abbé de Saint-Bertin, et Etienne d'Acquin signent une convention relative à certaines terres que ce dernier donne en gage à l'abbaye, contre le prêt d'une somme de vingt marcs d'argent. Talis conventio facta est inter domnum Johannem, abbatem de Sancto Bertino, et Stephanum de Aquin. Idem Stephanus, filius Evruini, cum uxore sua Ida et filio suo Balduino, invadiavit domno abbati Johanni omnia que possidebat in villa seu potestate de Aquin, pro xx marcis argenti usque ad xi annos, videlicet terras, cultas et incultas, hereditarias seu feodales, domum suam et horreum, et partem nemoris, et prorsus quicquid ibidem habebat in terra et super terram, cum tribus summanentibus. Si vero Stephanus, vel uxor ejus Ida, vel filius ejus Balduinus, sive aliquis heres quem de ipso Stephano eadem Ida genuerit, in ximo anno, seu decimo, vel etiam nono, predictam possessionem redimere voluerint, reddent de propria pecunia sua xx marcas talis argenti quale Stephanus accepit, scilicet pro unaquoque marca tres fert[ones] et dimidium clari argenti. Insuper et de marla cujusque mensure duos solidos reddet. De domo ejus, de horreo, de viridario, talis erit consideratio: si culpa abbatis pessumdata fuerint de illo statu in quo nunc sunt, hec abbas restituet, secundum estimationem eorum qui veraces homines sunt et de tali re estimare sciunt. Verumtamen, terre ille que vocantur Langebeme et Duldehof, quas Stephanus se tenere dicebat in feodo de abbate Lamberto, in eadem calumnia remanebunt in qua fuerant prius quando abbas Johannes eas Stephano contradixit et diem placitandi si inde vellet agere constituit. Quod si, transacto undecimo anno, hec redemptio, sicut prelocutum est, facta non fuerit, sine ulla contradictione vel malo ingenio sepedictam possessionem Stephani Sanctus Bertinus libere et quiete in perpetuum possidebit; sed, ne de numero annorum hujus conventionis aliqua possit oriri contentio, ipsi anni incipient numerari ab ista festivitate sancti Michahelis, que est anno Dominice incarnationis м°C°XXV°, indictione II. Hujus rei testes sunt : Hezelinus. Petrus filius W. Arnoldus de Serkes. Balduinus de Kelmes. Oliverius. Alelmus

de Arkas. Stephanus Tenevel. Stephanus del Wal. Walterus camerarius. Fulbertus camerarius. Willelmus de Hospitio. Regemarus de Wiserna. Ermenfridus prepositus. Ernoldus. Frudo. Libertus de Kelmes. Alelmus del Wal. Balduinus barbatus. Guaricus. et alii quamplures.

1125.

159.

Original scellé. T. I, no 152, p. 218.

SIMON, évêque de Tournai, renouvelle la concession des autels de Lisseweghe, de Snaeskerke, de Bovekerke et d'Eerneghem, faite à l'abbaye de Saint-Bertin par Lambert, son prédécesseur (115).

Imprimé dans D'Hoop, n° 10 p. 12. Cf. Guérard, p. 295; Morand, pp. 54, 88.

Sceau ogival de l'évêque Simon, H. 66 mm., L. 46, représentant un évêque debout, tête nue, tenant à droite la crosse, à gauche un livre:+SIMON DI GRA NOVIOM. ET TORNACENSIS EPS. (Pl. II1, no 51). Cf. Demay, Flandre, n° 5945, qui paraît être une œuvre différente.

[blocks in formation]

1126, environ. — JEAN, abbé de Saint-Bertin, assigne les revenus de l'autel de Lisseweghe aux frais de son anniversaire.

Imprimé dans D'Hoop, n° 11, p. 13.

Sceau de l'abbé (pl. III, no 2), décrit par M. L. Deschamps de Pas (Hist. sigill. S. O.), p. 106, et pl. XXXI, n° 241.

[blocks in formation]

-

1126, environ (D. W.). Le même abbé accrédite et recommande un frère, nommé Baudouin, qu'il envoyait quêter en qualité de prédicateur, pour la construction d'un oratoire dans la paroisse de Bas-Warnêton.

Johannes, Dei patientia, abbas Sancti Bertini, dilectis in Christo presbyteris ad quos littere iste pervenerint, in Domino salutem. Dilectionem vestram rogamus et exortamur in Domino quatinus fratrem Balduinum, monachum nostrum, qui licentia nostra, pro construendo novo oratorio infra parrochiam de Bas Warnestun, officium predicationis suscepit, cum ad vos venerit benigne suscipiatis, et auxilium ei et consilium ad promovendum negocium sibi injunctum fideliter impendatis, et sine pecunie exactione, ut a Deo

remunerationem inde exspectare possitis, et nos vobis teneamur ad reddendas gratiarum actiones et ad vicissitudinem rependendam.

[blocks in formation]

1127, 20 novembre. MANASSÈS, comte de Guînes, notifie avoir repris à Gui d'Alembon et avoir donné à Saint-Bertin le comitatus des hommes de l'abbaye à Audenfort, à Clerques, à Sanghen et à Atecloke.

Actum anno Verbi incarnati M°.co.XXVII°, indictione v. Actum vero apud Tornheem in castro, XII kalendas decembris.

Imprimé dans Du Chesne, Maison de Guines, preuves, p. 41,

Variantes de l'original: Brodburch, Balingehem, Niles, Jurni.

1127.

[ocr errors]

163.

Original (arch. de S.-Pry). T. I, no 156, p. 221.

ROBERT, évêque d'Arras, rend au prieuré de Saint-Pierre d'Abbeville l'autel du Haut-Bruay, usurpé par les sires de Houdain (116).

In nomine sancte et individue Trinitatis. Robertus, Dei gratia, ecclesie Atrebatensis episcopus, tam presentibus quam futuris in perpetuum. Evangelica et apostolica imbuti auctoritate, non sine divina remuneratione nos fore credimus, si utilitati et quieti fidelium, immo religiosorum, pro nostri officii debito providemus: unde hoc privilegium posteritati servandum destinamus. Quidam itaque miles, Gunfridus de Hosden, altare de Bruay superiori nefarie possidebat; sed domni predecessoris nostri, bone memorie, Lamberti episcopi et quorumdam religiosorum ammonitione conversus, altare idem ecclesie beati Petri de Abbatisvilla tradidit, immo ab ipso episcopo contradi devote postulans impetravit. Eadem igitur ecclesia hoc sic suum altare ferme XL annis libere et quiete possedit. Tandem vero, Ebrardus clericus, predicti Gunfridi filius, altare prefatum dyabolo instigante corripuit; sed a nostra sollicitudine increpatus, et ecclesie altare liberum reddidit et presumptionis sue veniam humiliter implorans meruit. Ne quis vero deinceps ecclesiam predictam super hujus altaris tam legitima possessione perturbare presumat prohibemus, et perturbatores, donec resipiscant, cum Juda sacrilego divina ultione dampnamus, et altare predictum ecclesie predicte episcopali auctoritate, salvis nostris redditibus, possidendum confirmamus, et sigilli nostri appositione confirmationem munimus, et ydonearuin personarum testificatione corroboramus. S. Drogonis archidiaconi. S. Roberti archi

F

diaconi. S. Stephani abbatis de Ham. S. Petri prepositi Atrebatensis. S. Bernardi prepositi de Duaco. S. Oilardi decani de Hosden. S. Saswalonis Capellani. Actum est hoc anno incarnati Verbi M°.co.xx°. VII°, presulatus vero domni Roberti Atrebatensis episcopi XIII, indictione v.

N. B. L'année de l'épiscopat de Robert paraît un peu forcée, puisque ce prélat n'a pu succéder à l'évêque Lambert qu'après le 17 mai 1115. Il faudrait lire anno XII.

[ocr errors]

164.

D'après le ms 762. T. I, no 157, p. 222.

1129. MANASSÈS, Comte de Guînes, et ЕMмA, son épouse, passent un accord avec Jean, abbé de Saint-Bertin, pour que ce dernier se charge de faire gouverner le monastère de Saint-Léonard par des religieux de son abbaye, suivant la règle de Marcigny-les-Nonnains.

Hec est conventio inter ecclesiam Sancti Bertini et ecclesiam Sancti Leonardi de Gisnes. Ego Manasses, Gisnensium comes, et Emma comitissa, ecclesiam Sancti Leonardi, quam in proprio allodio in territorio Gisnensi ad opus monialium construximus, ecclesie Sancti Bertini secundum ordinem et consuetudines monialium de Marcelliaco regendam contradidimus, et Johannes, abbas sancti Bertini, cum tota congregatione eandem ecclesiam, secundum prefatas consuetudines de Marcelliaco, jure perpetuo regendam suscepit : ita sane ut ecclesia Sancti Bertini provideat ecclesie Sancti Leonardi monachos maturos moribus et religiosos, qui res exteriores in manu habentes provideant monialibus omnia necessaria tam corporis quam anime; et ipsi monachi nullatenus ultra senarium numerum inibi extendantur, moniales vero, prout divina miseratio bona multiplicabit exterius, multiplicabuntur interius. Hujus rei testes Folquinus abbas Teruanensis. Riquardus presbyter de Tornehem. Everardus presbyter de Bainghem. Ernulfus de Sperleca. Willelmus de Seiltun. Balduinus de Liskes et Robertus frater ejus. Stephanus de Diffeca. Oylardus de Monekhove. Goifridus de Lodebrune. Wido de Inderham. Otbertus de Recca. Walkerus de Vulfus et Robertus frater ejus. Elembertus Panetarius et filii ejus Balduinus et Manasses. Oliverius de Arkas. Ernulfus de Segeka. Stephanus de Ingelberga. Actum anno Verbi incarnati м°. co. XXIXo.

[merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

THIERRY, marquis de Flandre, définit les droits respec

tifs de sa juridiction et de celle de l'abbé de Saint-Bertin, sur la terre de Pope

ringhe (117).

Imprimé dans D'Hoop, no 12, p. 14.

Sceau rond du comte Thierry (Pl. III, n° 53). Voyez Douët d'Arcq, Sceaux des archives, n° 617; De Vree, pl. 10, n° 2.

1131.

[blocks in formation]

ALVISE, évêque d'Arras, fait le partage des revenus paroissiaux du Haut-Bruay entre le curé du lieu et le prieur de Saint-Pry (118).

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Ego Alvisus. Dei miseratione, Atrebatensis episcopus, tam futuris quam presentibus notum fieri volo quod domnus Balduinus, prior ecclesie Sancti Prejecti de Bethunia, et Galterus, presbyter ecclesie desuperiori Bruay, querelam in conspectu nostro ad invicem habuerunt de jure personatus et presbyterii prefate ecclesie de Bruay. Prior enim, quia personatum prefate ecclesie habebat et tenebat, duas partes omnium messium et oblationum et quarumcumque rerum que presbytero offerebantur, vel quocumque modo dabantur in elemosinam, pro jure sui personatus habere volebat; sed presbyter ei summopere obsistebat. Qui tandem, post multos conflictus, nostro consilio quatuor boni testimonii viros elegerunt, et super eos omne negotium sue discordie imposuerunt, fidei et juramenti interpositione affirmantes quod eorum sententiam ambo absque omni contradictione et firmissime per omnia tenerent. Prior elegit duos presbyteros, Bernardum et Johannem de Bethunia, qui aliquando in prefata ecclesia cantaverant ; presbyter vero Galterus accepit Oilardum, decanum de Husden, et Balduinum, presbyterum de Divion. Hii ergo quatuor fidei sue sacramento firmaverunt quod, pro veritatis inquisitione, unicuique parti suum jus rependerent; et, ut omnia sane fierent, venerabilem virum Petrum, Attrebatensis ecclesie prepositum, quintum sibi socium assumpserunt. Hi ergo quinque, facta diligenter negotii hujus inquisitione, die statuta sententiam suam sic in conspectu nostro exposuerunt: Prior ecclesie Sancti Prejecti omnium pro certo rerum, tam segetum quam quarumcumque rerum que ad ecclesiam de superiori Bruay pertinere videntur, vel quocumque modo decimantur, medietatem habere debet, et presbyter aliam. Omnium vcro rerum que ad altare, vel ad manum presbyteri, quocumque modo per totum annum offeruntur, vel etiam omnium elemosinarum que dimittuntur presbytero, vel quocumque modo a parochianis suis de Bruay dantur ipsi presbytero, medietas prioris est, et alia presbyteri, exceptis denariis confessionum, qui solius presbyteri sunt. Si corpus alicujus defuncti presens fuerit, omnis illa oblatio per medium dividetur, et prioris erit medietas, et alia presbyteri. Si presbyter

« AnteriorContinuar »