Imágenes de páginas
PDF
EPUB

privatis diebus pro fidelibus defunctis cantaverit, oblatio solius presbyteri erit. Segetes et terragia et census totius terre de Brumal, et etiam census hospitum qui manent super terram ecclesie et atrii de superiori Bruay, inter priorem et presbyterum equaliter dividentur, ut unus medietatem habeat et alter aliam. Sed horum omnium requisitiones, investituras, relevationes, justitias et omne prorsus dominium prior solus habebit. Huic prefatorum quinque virorum testificationi prior Balduinus et presbyter Galterus assensum suum prebuerunt; et quia hec in presentia nostra facta sunt, volumus et precipimns ut pax ista perpetuo et firmissime teneatur, et ad majorem tenende veritatis cautelam, presentem cartulam inde conscriptam, prioris et presbyteri petitione, sigillo nostro et testibus subscriptis corroboravimus, et omnes hujus pacis et concordie violatores auctoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti et omnium sanctorum excommunicavimus. Actum anno Domini M C. XXXI, episcopatus vero domni Alvisi, Attrebatensis episcopi anno primo. Testes Robertus archidiaconus. Thomas. Rollandus. Basilius canonici et sacerdotes Sancte Marie. Gotsuinus abbas Aquicincti. Hugo abbas de Monte Sancti Eligii. Stephanus abbas de Ham. Saswalo et Goscelinus cappellani episcopi.

Sceau rond, 58 mm., représentant un évêque assis, mitré, crossé, bénissant : + Alvisvs AtrebateNSIVM EPISCOPVS (pl. III, n° 54).

167.

1132.

[blocks in formation]

THIERRY, comte de Flandre, notifie que Baudouin, fils d'Elembert de Kelmes, a donné par ses mains à l'abbaye de Saint-Bertin une terre de trente mesures, à Tatinghem (119).

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Theodericus, Dei gratia, Flandrensium comes, notum esse volo tam posteris quam presentibus quia Balduinus, filius Ellenberti de Kelmes, xxx terre mensuras cum comitatu de me tenebat in feodo in villa que dicitur Tadiggahem. Hanc terram michi in manus ita libere reddidit sicut de me illam tenuerat; et ego eandem terram jure hereditario dedi ad elemosinam sancto Bertino ; abbas vero Sancti Bertini xxx quoque mensuras, quos habuit simul cum comitatu, in villa Sancti Audomarikerca dicta juxta Herawega sitas, michi in manus dedit, et ego Balduino prefato dedi in feodum, in cambium terre quam mihi reddiderat. Actum est anno Verbi incarnati M°.co.XXX.II°, regnante rege Ludowico. Que commutatio ut firma sit in perpetuum sigillo firmavi meo. Signum Theoderici comitis. S. Ewani de Gand. S. Willelmi castellani. S. Host[on]is et Willelmi fratris ejus. S. Stephani de Siniggahem. S. Gozwini de Niwakerca. S. Balduini Botel. S. Gerard de Montaberg et Symonis fratris ejus. Reliqui quoque quamplures interfuere testes.

[blocks in formation]

1132. MILON, évêque des Morins, met fin aux réclamations soulevées par les héritiers d'Alolfe de Nielles, touchant la propriété d'une terre à Cuhem et d'un pré à Coyecques (120).

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Milo, Dei gratia, Morinorum episcopus, notifico tam presentibus quam futuris causam, coram antecessoribus meis diu ventilatam, tandem coram me determinatam. Abbas Beati Bertini Herbertus Alolfo de Nieles concessit terram apud Culham et Felcinel, et partem prati de Koika, in vita sua tantum. Quo monacho effecto apud Sanctum Johannem, abbas Lambertus terram ad ecclesiam retraxit. Inquietante autem Hugone, filio Alolfi, terram, abbas Lambertus, proferens cartam inter ecclesiam et Alolfum olim factam, terram suam derationavit, et Hugonem nondum adquiescentem judicio excommunicari fecit. Qui tandem, c solidos ab eodem abbate accipiens, terras cum prato in perpetuum quiete possidendas ecclesie reliquit. Evolutis autem aliquod annorum curriculis, idem Hugo, iterato errore, pratum apud Koika inquietavit, dicens hoc esse de feodo suo quod tenebat de castellano, et hoc tenere in feodo a se Hugonem Garetirh, qui et ipse idem pratum, in quantum potuit, inquietavit. Unde, ammoniti ad justiciam coram me, de injusticia sua convicti sunt testimonio clericorum, Herberti archidiaconi, Gocelini decani, Walteri custodis et ceterorum, laicorumque Arnoldi Tirel et Balduini de Radomeis, qui olim conventioni intererant, sicque lege coacti idem Hugo et filius ejus Symon prefatam terram de Culham et Felcinel et pratum de Koika et hospites in eo manentes reliquerunt, et ipse Hugo Garetirh calumpniam quam in prato fecerat reliquit. Tunc Symon abbas, cujus tempore hec facta sunt, future quieti ecclesie prospiciens, marcam argenti prefato Hugoni, filio Alolfi, dari fecit et firtonem Hugoni Garetirh. Quicumque igitur hanc nostre dispensationis paginam sciens infringere vel aliquo ingenio contraire presumpserit, anathema sit. Testes hujus rei sunt archydiaconi Herbertus. Lucas. Gocelinus decanus. Walterus custos. Canonici Lambertus. Hermannus. Filippus precentor. Clerici: Fulco. Thomas. Laici : Arnolfus Tirel. Balduinus de Radomeis. Balduinus Alb[us] de Kelmes. Warin de Koika. Gozo ministerialis de Wiserna. Ragemarus et Florentius Fouberti filius. Actum anno Dominice Incarnationis M°C XXX°II°.

Sceau ogival (Pl. III, no 55) V. Demay, Artois, n° 2307.

[blocks in formation]

1132.

[ocr errors]

MILON, évêque des Morins, pourvoit au service religieux dans la chapelle des Lépreux de Bourbourg, de concert avec Simon, abbé de Saint

Bertin (121).

Imprimé dans les ANNALES du Comité flamand de France, t, VIII, p. 325.

170.

Original scellé.

T. I, no 163, p. 230.

1132, environ (D. w.). EMMA, abbesse d'Origny, notifie avoir renoncé à la possession d'une pêcherie que son couvent avait à Mardick.

Ego Emma, Dei miseratione, Auriniacensis abbatissa, paci consultum esse volens et consulere, tam presentium quam post futurorum transmitto notitie quia inter me et Symonem, abbatem Sancti Bertini, post diutinam dissentionem sit facta concordia. Inter nos enim multa diu habita est controversia de quadam piscaria Mardic, in castellaria Broburgensi, alterutrum nobis vendicare illam volentibus; que post plurima tandem placita, in synodo Remensi, presente domno Rainaldo, ejusdem loci archyepiscopo, est terminata: ita sane ut ego ipsam eandem piscariam abdicaverim, et eam deinceps ecclesie beati Bertini quietam clamaverim, his qui subtitulati sunt episcopis, ar hydiaconis, abbatibus, qui presentes erant, astipulantibus, Alviso videlicet episcopo Atrebatensi, Petro episcopo Belvacensi, Goisleno episcopo Suessionensi, Gauffrido episcopo Catalaunensi, Guillelmo abbate Sancti Theoderici, Anselmo abbate Sancti Vincentii in Lauduno, Ioramno abbate Sancti Nichasii, Albrico archydiacono Remensi, Hugone et Roberto archydiaconis Atrebatensibus.

Deinde ego, una cum conventu nostro in capitulo, apud Auriniacum, eandem piscariam werpivi coram subscriptis abbatibus, Balduino Sancti Quintini de insula, Meinardo Sancti Nicholai de Prato, Heriberto Sancti Prejecti, Hugone Humilirensi.

Adhuc etiam tertio, Atrebati, coram Alviso ejusdem loci episcopo et clericis suis eandem abdicationem confirmavi; que ut rata indivulsaque permaneat, abbas Sancti Bertini mihi per monachos suos x marcas argenti apud Sanctum Quintinum dedit, sicut ante me ut darentur prius Remis diffinitum fuerat. Cujus dationis hii subscripti sunt testes: Wericus monetarius. Boso Pilet. Robertus Rufus aurifaber. Rodulfus Longegoule. Albertinus camerarius abbatis. Reinelmus de Nova villa et Reinewardus. Balduinus abbas Sancti Quintini, Imbrammus prior ejusdem. Oddo et Rainaldus canonici de Auriniaco.

Preterea postmodum ad sepedictam piscariam veni, eique funditus coram circummanentibus renuntiavi. Hujus renuntiationis testes: Obertus decanus de Broburg. Raingerus presbyter. Gomarus presbyter. magister Rodulfus Brugensis, et alii quamplures, tam clerici quam laici. Et ut de ea omnis in perpetuum conquiescat contentio, presentem cartam sigillo nostro signavi, posterisque inviolabiliter servandam confirmavi.

Sceau ogival de l'abbaye d'Origny, H. 70 mm., L. 50, représentant une femme debout coiffée en voile, tenant un livre des deux mains sur la poitrine: SIGILLV SCE BENEDICTE AVRINIACENSIS. (Pl. III, n° 56). Voy. un type analogue dans Douët d'Arcq, n° 8473.

1133.

[ocr errors]
[blocks in formation]

THIERRY, comte de Flandre, fait remise du cens qui lui revenait sur la moëre de Ghistelles, appartenant à l'aumônerie de Saint-Bertin.

[blocks in formation]

1137, environ (*).

MANASSÈS, comte de Guînes, reconnaît avoir donné à l'église de Saint-Bertin un revenu de 16 sols, assis à Audenfort (105).

Imprimé dans Guérard, p. 246, d'après le ms de Tassart no 637. Cf. Morand, pp. 38, 83.

Rétablissez ainsi la liste des témoins: His in testimonium vocatis. Abas Andernensis Gregorius. Arnulfus de Lisces. Robertus frater ejus. Robertus de Vulhus et Walcerus frater ejus. Gozo de Audenfort et Rainerus de Abatia. Aelidis de Bavelingehem cum pluribus aliis.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

1138..

THIERRY, comte de Flandre, autorise un échange de terres entre les moines de Bas-Warnêton et Baudouin de Commines.

Imprimé dans D'Hoop, n° 14, p. 15.

(*) Cette date prête à controverse (V. Morand, 1oc. cit.) L'auteur du grand Cartulaire range cette pièce sous l'an 1119; et Morand fait remarquer que l'abbé Simon, dans sa chronique, l'a classée parmi les actes qui se rapportent au gouvernement de l'abbé Lambert. Ce qui est certain, c'est que le futur abbé d'Andres, Grégoire de Balinghem, était pré sent au lit de mort du comte Manassès, et que son élection, qui suivit le décès de l'abbé Pierre, fort peu de temps après, se rapproche singulièrement de cette même année 1137. Si l'acte n'a pas été rédigé séance tenante, ce qui était, je crois, assez fréquent, le greffier a pu donner à Grégoire, au moment où il écrivait, une qualité qu'il n'avait pas lorsque le con trat fut décidé en principe.

1138.

[blocks in formation]

Le même comte déclare avoir fait passer dans le domaine de Saint-Bertin dix mesures de terre que Sibold, fils de Werimbold, avait données à l'abbaye de Lobbes.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Ego Theodericus, Dei gratia, comes Flandrie, occasiones perversas adversus ecclesias in terra mea precavens in posterum, decem mensuras terre quas Siboldus, filius Werimboldi, cum Willelmo filio suo, Lobiensi ecclesie dederat, meo nutu et concessione, quia de meo feodo erat, ab eadem Lobiensi ecclesia in jus ecclesie sancti Bertini perpetuo transisse tam futuris quam presentibus notificandum curavi; et ne a malignis quibuslibet hec datio posset ulterius violari, apicibus annotari, sigillo meo signari, testibusque volui roborari. Testes Idesboldus de Graht. Herbertus de Vulvringehem. Siboldus filius Warimboldi. Henricus filius ejus. Riquardus Pal. Stephanus. Wido. Riquardus filii ejus. Riquardus Blauuot. Eustachius filius Badeloge. Alwoldus et Adam frater ejus. Actum Furnis, anno Verbi incarnati м°.co.XXX.VIII°.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

1138, environ (D. w.). - GUILLAUME, avoué de Béthune, donne à l'église de Saint-Pry, avec le consentement de sa femme Clémence, une brasserie et diverses propriétés, sises à Béthune, ou dans le voisinage (122).

+ In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ne quod dignum memoria est oblivioni tradatur, stili officio notum facimus tam posteris quam presentibus quod ego Guilelmus, jure hereditario Betuniensis advocatus, Clementia uxore mea filioque meo Roberto annuentibus, ecclesie beati Prejecti martyris Betuniensis cambam Gunhardi, et hospites infra et extra Betuniam liberos, et allodium Bergarde et Alandi apud Lockon, quod nostre possessionis erat, et pratum cum nemore et aqua (*), quantum pomerium predicte ecclesie occupat, usque ad fontem Oiolt pertinens, firmiter concedimus. S. Hugonis prepositi Sancti Bartholomei. S. Guiberti canonici et sacerdotis. S. Roberti canonici. S. Gilleberti de Bergis. S. Symonis de Oisgi. S. Roberti castellani Insulanensis. S. Seiheri Betuniensis. S. Roberti de Fossa. S. Johannis de Bevri. S. Guarini de Anesin.

(*) D. W. Aquam.

« AnteriorContinuar »