Imágenes de páginas
PDF
EPUB

prediis ecclesie sepedicte fuerit incusatus. eiusdem prouincie iudici in habitu simplici presentetur. non in rebus mobilibus uel immobilibus. sed in persona iuxta meritum puniendus. Vt autem hec donacio hilariter facta a quolibet euentu maneat inposterum inconuulsa. uenerabili abbati Hermanno et Conuentuj sepius fate ecclesie hanc paginam dedimus in testimonium huius rei perpetuo valiture. Sigillorum nostrorum karactere insignitam. Ad maiorem eciam rei certitudinem testibus. qui aderant. subnotatis. Qui sunt. Otto comes de Hardekke, qui eo tempore in presencia nostracessit liti habite hactenus in iudicio possessionum predicte ecclesie in Ybsitz. sicut continet littera super facto hoc ipsis data. Heinricus pincerna de Habspach. Chunradus de Hintperch. Chunradus de Zaekkingen. Albero de Zaelkingen. Otto de perhtoldesdorf. Vlricus de pilhiltdorf. Heinricus dapifer. Ditmarus de Styra. Vlricus de Lobenstein. Albero de pollenheim. Magister Heinricus scriba Anasi. Magister wilhelmus et Magister Gotscalcus Notarij nostri. et alij quam plures. Actum et datum apud Sytansteten. Anno Incarnacionis domini M. CC. LV. Decimo kalend. Aprilis.

Original auf Pergament; das Siegel hing an gelben und rothen Sei

denfäden.

XLVI.

1258. 2. Jänner. Viterbo. P. Aleannder IV. ernennt den Abt von Kremsmünster und den Propst von St. Florian zu Schiedsrichtern des Streites zwischen dem Bischofe Conrad von Freisingen und dem Stifte wegen des Patronates über Aspach, Waidhofen und Holenstein.

Alexander episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filiis abbati de Cremsmunster et preposito ecclesie sancti Floriani. Patauen. dioc. Salutem et apostolicam benedictionem.

Conquesti sunt nobis . . . Abbas et Conuentus de Sytansteten ordinis sancti Benedicti. de Aspach. de Waidhofen et de Holnstein ecclesiarum patroni. quod venerabilis frater noster . . . episcopus Frisingen. super iure patronatus ecclesiarum ipsarum et rebus alijs iniuriatur eisdem. Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis. facientes, quod decreueritis. auctoritate nostra firmiter obseruari. Testes autem qui fuerint nominati. si se gratia. odio uel timore

subtraxerint. per censuram ecclesiasticam appellatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere. Datum Viterbij IIII. Non. Januar. Pontificatis nostri Anno Quarto.

Original auf Pergament; Bulle.

Abt zu Kremsmünster: Berthold II. de Aheliten. 1256–73.
Propst zu St. Florian: Siboto 1257-58.

Bischof von Freisingen: Conrad I. de Tölz 24. October 1231 18. Jänner 1858.

Hollenstein, O. W. W. Pfarre im Decan. Waidhofen.

XLVII.

1258. 2. Jänner. Viterbo.

Derselbe überträgt den Vorigen das Schiedsgericht zwischen den Genannten wegen der Güter in Aspach und Waidhofen.

...

Alexander episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filijs Abbati de Chremsmunster et . . . Preposito ecclesie sci. Floriani. Patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Conquesti sunt nobis . . . Abbas et Conuentus Monasterij de Sytansteten. Ordinis sci. Benedicti. quod uenerabilis frater noster episcopus Frisingensis super de Haspach et de Waidhofen uillis ad ipsum Monasterium de iure spectantibus et rebus alijs iniuriatur eisdem. Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus. quatenus partibus conuocatis audiatis causam. et appellatione remota fine debito decidatis. facientes quod decreueritis. auctoritate nostra firmiter obseruari. Testes autem. qui fuerint nominati. si se gratia. odio uel timore subtraxerint. per censuram ecclesiasticam appelatione cessante. cogatis ueritati. testimonium perhibere. Datum Viterbij IIII. Non. Januar. Pontificatus nostri Anno Quarto.

Original auf Pergament; Bulle.

1258. 3. Jänner. Viterbo.

[ocr errors]

XLVIII.

Derselbe nimmt das Stift in den Schutz des apostolischen Stuhles und bestätigt ihm seine Besitzungen.

Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs Abbati et Conuentui Monasterij de Sytansteten. ordinis s. Benedicti. Patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia deuotos et humiles filios

ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit. et ne prauorum hominum molestijs agitentur. eos tanquam pia mater sue protectionis munimine confouere. Eapropter. dilecti in domino filij. uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu. personas uestras et locum. in quo diuino estis obsequio mancipati. cum omnibus bonis. que impresentiarum rationabiliter possidet. aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci. sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras. domos. redditus. prata. nemora. possessiones et alia bona uestra. sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis. uobis et per uos Monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat. hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere. uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dei beatorum Petri et Pauli apostolorum eius. se nouerit incursurum. Datum Viterbij III. Non. Januar. Pontificatus nostri Anno Quarto.

Original auf Pergament; Bulle.

[ocr errors]

XLIX.

1258. 3. Jänner. Viterbo. Derselbe beauftragt den Abt von Götweih und den Propst von St. Pölten mit der Schlichtung des Streites zwischen dem Stifte und den Brüdern Heinrich und Friedrich von Hausek wegen mehrer Güter.

..

Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs .. Abbati Gotwicensi et... Preposito ecclesie s. ypoliti. Patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Conquesti sunt nobis ... Abbas et Conuentus Monasterij de Sytasteten. quod Haynricus et Fridericus fratres de Husekke. ministerialis Patauiensis diocesis super quibusdam possessionibus et rebus alijs iniuriantur eisdem. Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus conuocatis audiatis causam. et appellatione remota fine debito decidatis. facientes. quod decreueritis. per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem. qui fuerint nominati. si se gratia. odio uel timore subtraxerint. censura simili appellatione cessante compellatis. ueritati testimonium perhibere. Datum Viterbij III. Non. Januar. Pontificatus nostri Anno Quarto.

Original auf Pergament; Bulle.

Abt zu Götweih: Helmwig 1256-79.
Propst zu St. Pölten: Heinrich II. 1254-70.

1258. 4. Jänner. Viterbo.

[ocr errors]

L.

Derselbe bestätigt dem Stifte das

Patronatsrecht über Aspach, Waidhofen und Holenstein.

Alexander episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filijs Abbati et Conuentui Monasterij de Sytansteten. ordinis s. Benedicti. Patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desiderijs dignum est nos facilem prebere consensum. et uota. que a rationis tramite non discordant. effectu prosequente complere. Cum igitur. sicut uestra petitio nobis exhibita continebat. bone memorie ... Episcopus Patauiensis sui Capituli accedente consensu. ius patronatus. quod habebat in de Aspach. Waidhofen et Holnstein ecclesiis Patauiensis diocesis. uobis et per uos Monasterio uestro prout spectabat ad eum. pia et prouida deliberatioue contulerit. sicut in litteris inde confectis dicitur plenius contineri. nos uestris supplicationibus inclinati. quod ab eodem Episcopo super hoc pie ac prouide factum est. ratum et gratum habentes. id auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere. uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Viterbij II. Non. Januar Pontificatus nostri Anno Quarto.

Original auf Pergament; Bulle.

LI.

1259. 10. Mai. Wels. Herzog Ottokar bestätigt die 1258 zu Enns getroffene Entscheidung seines Notars Heinrich wegen mehrer Güter zu St. Peter, die mit allen Rechten dem Stifte zugesprochen wurden.

Nos Othacarus. dei gratia Dominus Regni Boemie. Dux Austrie et Marchio Morauie. Recognoscimus. nos recepisse litteras fidelis nostri Hainrici tunc notarij Anasi per omnia in hec uerba.

In nomine domini. amen. Ego Hainricus scriba Anasi notum facio vniuersis. tam presentibus quam futuris. quod cum dominus meus. jllustris Dux Austrie gratia sui me primitus notarie officio prefecisset. ab ipso recepi firmiter in mandatis. ut possessiones ipsius distractas et dissipatas in vnum redigerem et reformarem. quas angulis quarumlibet partium illustratis. summa diligentia conquisiui de quadam curia in aych. et tribus feudis apud scm. Petrum in Augia. me ipsius domini mei nomine intromittendo. quam dom. Abbas de Sythanstetten pleno iure ad suam asseruit ecclesiam pertinere. Ego enim de quorundam informatione iusticiam ipsius ecclesie minime recognoscens. eandem curiam inter ceteros domini mei redditus annotaui. Dominus vero Abbas. uidens ecclesiam suam contra iusticiam aggrauari. tamquam uir prouidus honestus. ius suum adeo viriliter est prosequutus. quousque Dominus meus Dux michi in suis. litteris demandauit. quod ipsi Abbati et suo Conuentuj iusticiam debitam recognoscerem in eadem. Quo facto sepe dictus Abbas in uigilia beate Katherine virginis in Anaso coram multis uiris ydoneis et honestis. suis testibus laudabiliter hoc optinuit et probauit. quod dominus Otto. Tum aduocatus clare memorie. eandem curiam in aych cum tribus feudis apud ripam ad sanctum Petrum in augia. Ecclesie beate virginis in Sythansteten pro remedio anime sue. dum adhuc viueret. ordinauit. et quod eandem usque ad tempora mea in quieta et pacifica habuerint possessione. Et ne in posterum ecclesie memorate super tali donatione lis aut iniuria ab aliquo ualeat irrogari. presentem litteram sigilli mei karactere communitam domino Abbati et suo Conuentuj. dedi in testimonium et cautelam. Testes huius rei. dom. Vlricus abbas gersten. dom. Fridericus abbas gleunicen. dom. Meinnardus Trostlin. dom. Raimboto de Newering. dom. Albertus de wolfstein. dom. wolfgherus de wenspach. Hainricus de Husendorf. walkunus de Luffenberch. Rodolfus de Gleuz. Gherungus de wisdra. Viricus de winperc. Chunradus de Piuerbach. Duringhus de Styra. Richerus Szwichil. Rudgherus Piuero. Otto de Haimpuch. Ditericus Iudex. et alij plures. Acta sunt hec. Anno domini Mo. CCo. LVIIIo.

Nos itaque. premissa omnia rite per dictum Notarium acta obseruari uolumus ab omnibus illibata. dantes ipsi abbati et Conuentuj in testimonium litteras has patentes. Actum et datum apud welsam, Anno dni. Mo. CCo. LVIIIo. VIo. Idus Maij.

« AnteriorContinuar »