Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dec. 22.

1301 10. Arnold von Hohenfels u. a. tragen Ulrichen von Hanau einkünfte an genannten orten zu lehen auf. 1301 december 22.

1301

dec. 28.

Ex diuturna successione temporum humane actiones poterunt exsufflari de medio, si non fuerint scripturarum roborate vallimento et ideo, que aguntur apud homines, debent non inmerito scriptorum ac 5 sigillorum apicibus perhennari. Nos igitur Arnoldus miles, Wernherus de Hohenvilz fratres, Conradus de Hohenvilz dictus Scribere, Johannes Ridesel, Johannes de Palude in hiis scriptis recognoscimus publice profitendo, quod dilecto domino nostro nobili viro Odelrico de Hagenowe ac suis heredibus veris et legitimis pleno iure ac bona voluntate resigna- 10 vimus quinque marcas pensionis annue de bonis nostris propriis ac hereditaribus (!) assignatis ipsorum quemlibet nostrum pro sua porcione tangencium locis atque sitibus, unam videlicet marcam in Persbach et in Engelenbach, unam in Roden, duas de curia in medio Rosphe, unam in Heymbach apud Burgemunden quiete et sine contradictione 15 qualibet perpetue possidendas. Quas quidem ab ipso suisque heredibus in feodo recipimus in nostros utriusque sexus heredes devolucione feodali perpetualiter et equaliter successuros, et nos proinde predicto nostro domino iure homagii astringemur cum nostris heredibus. In cuius facti evidenciam et pleniorem certitudinem hanc litteram, quia 20 sigillis propriis caremus, sigillis honorabilis viri Craphtonis de Hatzveld militis necnon universitatis in Wetthere petivimus communiri. Datum anno domini M°.CCC°. primo, undecimo kal. Januarii.

.

[ocr errors]

Orig.-perg. 2 braune siegel, I schildförmig: +· S · CRAFTONIS IN HATESWELT, mit dem doppelten hausanker im schilde, am rande beschädigt, II rund, 25 nur zur hälfte erhalten. Hanauer Urkunden, Activlehen. Gedr.: Gründliche Untersuchung ob mit den Grafen 537 (auszug).

11. König Albrecht verpfändet Ulrichen von Hanau die reichslehen und pfandschaften Gerlachs von Breuberg in und bei Frankfurt und Gelnhausen, die gerichte Selbold und Gründau. Speyer 1304 30 december 28.

Albertus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Tenore presencium notum facimus universis, quod, cum vir nobilis Ulricus de Hanowe fidelis noster dilectus nobis et imperio indefesse servierit, nos in recompensam expensarum suarum et dampnorum, si qua in obse- 35 quio nostro et imperii pertulit, eidem Ulrico omnia iudicia, feoda et obligaciones, que vel quas vir nobilis Gerlacus de Bruberch ab imperio in Franchenfurt et in terminis ibidem tenuit vel tenere dinoscitur, tytulo pignoris obligamus. [Preterea] addicimus obligando theloneum

nostrum in Franchenfurt, iudicia in Selbolt et in Grinda [nec non omnia] feoda castrensia spectancia in Geilenhusen, que prefatus Gerlacus de Bruberg tenuit, habenda [per ipsum] Ulricum de Hanowe, sicut eadem iudicia et feoda iam dictus Gerlacus de Bruberch tenuit 5 et possedit. Insuper obligacionis nomine assignamus prelibato Ulrico de Hanowe ungeltum in [Franchenfort a] festo sancte Walpurgis proxime affuturo ad quatuor annos continuos pro refusione dampnorum ut supra tetigimus [exhibendum]. In cuius rei testimonium exinde conscribi ac nostre [maiestatis] sigillo fecimus communiri. Datum Spire, 10 anno domini millesimo trecentesimo secundo, V. kalend. Januarii, indictione XV., regni vero nostri anno quarto.

Orig.-perg. Das majestätssiegel ist ganz zerbrochen. Die urkunde hat durch feuchtigkeit sehr gelitten und ist an den eingeklammerten stellen fast unleserlich. Hanauer Urkunden, Passivlehen.

febr. 3.

15 12. Die stadt Frankfurt bezeugt, dass Hermann Bruchwyhe dem 1302 Frankfurter leprosenhaus einen hof u. a. besitz zu Bischofsheim

geschenkt habe. 1302 februar 3.

Nos Heinricus miles scultetus et.. scabini de Frankinvord necnon Wortwinus scultetus et. . scabini de Byschovisheim. Tenore presen20 cium recognoscimus, quod Hermannus dictus Brůchwyhe, Petrissa et Methildis filie sue ob beneficium ipsis per religiosos viros. . magistrum et fratres domus leprosorum extra muros Frankinvordenses, qui ipsos in suum ordinem pie propter deum receperunt, dicti Hermannus et sue. . filie accedente consensu Hermanni et Volradi filiorum predicti 25 Hermanni communicata manu parique consensu ob remedium animarum suarum prefatis.. magistro et.. fratribus dicte domus leprosorum contulerunt et donaverunt donacione inter vivos curiam suam in villa Byschovisheim nuncupatam vulgariter sedilhoif et omnia alia bona sua, sive sint in vineis sive in agris, in terminis dicte ville sita cum omni 30 iure, quo eadem bona possiderunt. Resignantes et renunciantes coram

sculteto et scabinis dicte ville Byschovisheim infra quatuor maccella, que vulgariter nuncupantur vier schirnen, omni iuri, quod eisdem in predictis curia et bonis conpetebat. Testes huius sunt: Arnoldus de Glauburg, Hertwicus de Alta domo, Sifridus de Gysin35 heim, Cunradus de Spira, Johannes Goltstein, Wortwinus scultetus, Cunradus dictus Weczil, Wortwinus et Cunradus de Bergin, scabini in Byschovisheim et quamplures alii fide digni. In cuius rei testimonium nos. . scabini de Frankinvord ad rogatum parcium predictarum sigillum universitatis oppidi nostri presentibus duximus appen

april 1.

dendum. Actum anno domini M°.CCCo. secundo, in crastino purificacionis beate Marie virginis.

Orig.-perg. Das runde siegel ist gut erhalten. Lich, Arnsburger Urkunden. Gedr.: Böhmer Cod. M. F. 343. Hiernach auszug in Thomas, Oberhof 445.

1302 13. Helfrich v. Rüdigheim und seine schwestern verkaufen dem 5 kloster Arnsburg einkünfte zu Enkheim. 1302 april 1.

1302

mai 3.

Ego Heylfricus dictus de Růdincheim, Happelo cognomento Forstmester sororius meus, Hadewigis uxor eius, Hyldegartis et Gerdrudis sorores mee. Recognoscimus litteras per presentes, quod viris religiosis domino. . abbati totique. . conventui monasterii in Arnsburg 10 vendidimus redditus duorum botorum de uno anno et redditus quatuor botorum de sequenti anno et sic deinceps annis singulis perpetuo possidendos, qui quidem redditus nobis sicut nostris progenitoribus de curia dicta Enninkeim monasterii memorati, ut expressum est, videlicet uno anno duos et sequenti anno quatuor, in perpetuum conpetere dicebantur; 15 renunciantes omni iuri, quod nobis posset cedere in eisdem. Huius rei testes sunt: Gyso de Steinfurt miles, Erwinus Leo, Gylbertus frater suus filii fratris Erwini Leonis monachi in Arnsburg, Erwinus, Gylbertus fratres filii quondam Gylberti Leonis de Echcile militis bone memorie et alii quamplures fide digni. In cuius rei testimonium ego 20 Heylfricus, Happelo, Hadewigis, Hildegartis et Gerdrudis prefati presentes litteras strennuorum virorum sigillis videlicet Heylmanni cognomento Forstmester senioris necnon Erwini de Steinfurt militum petivimus fideliter communiri. Datum anno domini millesimo CCC0 secundo, in dominica letare.

Orig.-perg. Das erste siegel fehlt, das zweite, schildförmig, ist sehr beschädigt, das wappen (vielleicht drei mauerhaken) undeutlich, umschrift .... CI FORSTMEI. . Hanauer Urkunden, Kloster Arnsburg. Ein zweites exemplar orig.-perg. mit zwei siegeln, Lich, Arnsburger Urkunden. Unvollständig gedr.: Baur, Arnsburger Urkundenbuch 738.

14. Markelo von Ossinheim schenkt dem weissfrauenkloster in Frankfurt bei der aufnahme seiner tochter Lysa güter zu Ginheim.

1302 mai 3.

25

30

Noverint universi presencium inspectores, quod ego Markelo de Ossinheim civis Frankinvordensis ob recepcionem Lyse filie mee, quam 35 religiose domine . . priorissa et . . conventus sanctimonialium ordinis Penitentum Frankinvord in suum ordinem et habitum pie propter deum et ad instanciam precum amicorum meorum receperunt, dictis. priorisse et conventui accedente benivolo consensu Johannis et Dyne

[ocr errors]

liberorum meorum in annis etatis sue legittimis constitutis dedi, contuli, donavi et assignavi unum mansum terre arabilis in terminis ville Gynninheim situm et dimidietatem curie in ipsa villa ad ipsum mansum spectantem, post obitum Rychmudis relicte quondam Wernheri 5 dicti Falkin mei fratris civis Frankinvordensis ipsum mansum et dimidietatem curie iure proprietario perpetuo possidendum. Hoc sane addito, quod post obitum dicte Rychmudis, ut est pretactum, diete priorissa et.. conventus Penitentum, que pro tempore fuerint, duodecim marcas denariorum Coloniensium legalis monete, quibuscumque 10 personis deputaverit sive assignaverit, dare et porrigere tenebuntur et ex tunc ipse mansus et pars curie antedicte libere et precise ad . . priorissam et . . conventum antedictas libere revertentur. Resignans et renuncians una cum dictis meis liberis omni iuri, quod nobis in predictis manso et parte curie conpetebat. Preterea Volradum quon15 dam scultetum, Cunradum de Spira et Johannem Goltstein pro Adilheide filia mea sub annis minus legittimis constituta prenotatis. priorisse et conventui constitui fideiussores, quod quandocumque dicta Adilheidis ad annos etatis sue legittimos pervenerit, quod donacionem superius annotatam tenere debebit inviolabiliter ratam atque 20 gratam et renunciacionem ac resignacionem faciet de eisdem. Testes huius sunt: dominus Ditmarus decanus ecclesie Frankinvordensis, Arnoldus de Glauburg, Hertwicus de Alta domo, Sifridus de Gysinheim, Cunradus Burneflecke, Markolfus de Lintheim, Rudegerus et Ludewicus de Holtzhusen, scabini, et quam plures alii cives Frankin25 vordenses fidedigni. In cuius rei testimonium et firmitatem debitam omnium premissorum ad rogatum parcium predictarum nos. . scabini antedicti sigillum universitatis Frankinvordensis presentibus duximus appendendum. Actum anno domini M°.CCCo. secundo, feria quinta post dominicam quasimodogeniti.

30 Orig.-perg. Das runde siegel ist wenig beschädigt. Frankfurt, stadtarchiv, Katharinen- u. Weissfrauenstift. Gedr.: Böhmer Cod. M. F. 343.

35

15. Das kloster Seligenstadt bezeugt die stiftung eines seelgerätes 1302 aus einkünften der vogtei Bruchköbel durch zwei bürgerinnen von

Seligenstadt. 1302 juni 29.

Nos Theodericus dei gracia abbas in Selgenstad, P. prior totusque . . conventus ibidem ordinis sancti Benedicti. Constare volumus presencium inspectoribus universis tam presentibus quam futuris publice profitentes, quod Beatrix et Reynheidis due probe matrone opidane in Selgenstad attendentes illud propheticum »Qui parce seminat parce

juni 29.

1302 Juli 6.

metet«<, provenientes igitur diem messionis redditus unius marce per-
petue cedende emerunt super advocatiam nostram in Bruchkebele pro
XXX libris hallensium in pios usus nostre ecclesie convertende. Quam
quidem advocaciam nos nobis et nostre ecclesie pro centum libris
hallensium emimus et contraximus erga Johannem de Ruckingen armi- 5
gerum iure fori quolibet debite observato. Statuerunt enim et ordina-
verunt due predicte. . matrone duos cereos quatuor librarum de dicte
marce redditibus comparandos et a principio summe misse usque ad
finem eiusdem quolibet die in magno candelabro ante altare summum
in perpetuum conburendos in salutem suarum et omnium parentum 10
earum remedium animarum. Et duobus cereis conbustis debent denuo
duo reparari et hoc. custode seu thesaurario nostre ecclesie pro-
curante. Hac eciam condicione que sequitur observanda, si . . nos
nostrique successores in predictorum luminum procuracione remissi vel
inventi fuerimus negligentes, predicte due . . matrone vel earum 15
heredes post ipsarum obitum hoc legatum duorum luminum a nobis
poterunt revocare et alias, quocunque ipsis placuerit, legabunt ad
ipsarum libitum voluntatis. Set si revocari dictum legatum . . nos
nostrique successores contradicimus, tunc . . ipsis sepedictis matronis
vel eorum heredibus suos denarios videlicet XXX libras hallensium 20
reddere tenemur integre et conplete. Ne huiusmodi ordinacio per
nostros successores calumpniam in aliquo paciatur, presentem
litteram sigillorum nostrorum munimine videlicet. . abbatis et . . con-
ventus tradimus roboratam in omnium premissorum robur et stabile
firmamentum. Testes autem, qui huic facto intererant, sunt omnes 25
domini de conventu. Datum et actum anno domini millesimo CCC
secundo, in die beatorum apostolorum Petri et Pauli.

16.

[ocr errors]

.

Seligenstädter kopialbuch I. Darmstadt.

Friedrich von Seckbach und seine brüder und schwestern schenken dem kloster Arnsburg unter gewissen bedingungen haus, 30 hof und güter zu Seckbach. 1302 juli 6.

Noverint universi presentes litteras inspecturi, quod nos Fridericus, Cunradus, Hertwicus fratres, Hildegundis et Cunegundis sorores dictorum. . fratrum de Seckebach communicata manu parique consensu contulimus et donavimus donacione inter vivos religiosis viris domino. . 35 abbati et . . conventui monasterii Arnsburg ordinis Cysterciensium Maguntine dyocesis curiam et mansionem nostram in villa Seckebach et duos mansos cum dimidio ad ipsam curiam et mansionem pertinentes pie propter deum et ob remedium nostrarum animarum, recipiendo ab

« AnteriorContinuar »