Imágenes de páginas
PDF
EPUB

montis super Casale, et sicut descendit per ipsum montem usque ad villam de Gariliano, inde ad pesclum qui nominatur Cripta imperatoris, et inde pergit usque ad jam dictum flumen Garilianun, atque per ipsum flumen ascendit usque ad priores fines, una cum omnibus castellis, vicis, domibus,ecclesiis, molendinis et aquis, cæterisque omnibus quæ intra prædictos fines habentur. Præterea corroboramus ac in perpetuum confirmamus eidem dilecto filio ejusque successoribus in omni conventu Episcoporum, et Principum superiorem universis Abbatibus sedere, et in consiliis et judiciis priorem sui ordinis hominibus sententiam proferre, pro reverentia tanti loci qui primum et summum monasticæ legis latorem vivum et mortuum retinere promeruit, quique ipsius legislationem in eodem Casinensi cœnobio scribens, verbo et exemplo cænobitale propositum appetentibus in toto mundo sole clarius vibravit. Pro quo, Casinense cœnobium exaltan. tes, decernimus ac in perpetuum confirmamus, ut supradictus locus dignitate, vigore, ac honorificentia præcellat omnia monasteria quæ constructa vel construenda sunt in toto orbe terrarum. Abbasque ejusdem loci celsior ac celebrior existat omnibus Abbatibus eamdem regulam tenentibus. Illicque lex monastici ordinis caput teneat ac principatum, ubi ejusdem legis descriptor Benedictus pater sanctissimus, eamdem describens, promulgavit Regulam, ibique Abbates et monachi honorem ac reverentiam deferant, et ibi usque ad diem judicii quærant doctorem ubi monachorum universalis magister et doctor Benedictus Pater almificus corporaliter una cum sorore sua quiescens, gloriosa resurrectionis diem expectat. Defuncto autem Abbate, ex se ipsa congregatio secundum sanius consilium sapientum et seniorum fratrum sibi Abbatem deligat, et apostolicæ Sedis Pontifici firmandum et consecrandum exhibeat, nec aliter ibi Abbas constituatur, aut aliunde illuc intromittatur, nisi forte ex se aliquem tanto regimini idoneum non habuerint, et ob id saniori consilio extraneum sibi elegerint. Insuper autem præsenti Privilegio supradictum loeum una cum omnibus ibi pertinentibus ecclesiis et possessionibus per totum orbem roboramus, atque ut nullius alterius ecclesia nisi Romani Pontificis dicionibus submittatur, auctoritate apostolica interdicimus. Ita ut nisi ab Abbate vel a Præposito fuerit invitatus missarum solemnitatem nullus. Episcopus celebrare præsumat in eisdem possessionibus, quod a præsenti prima Indictione irrevocabiliter in perpetuum stabilimus retinendum, et cum Dei timore servandum. Statuentes insuper apostolica censura sub divini judicii observatione, et validis atque atrocioribus anathematis interdictionibus, ut nullus unquam qualibet dignitate aut potestate præditus præsumat eidem monasterio vel omnibus ejus possessionibus vim inferre, vel aliquid de iis aliquomodo auferre vel alienare. Sed et nec pacis, nec

barbarico tempore ibidem aliquam jacturam, aut molestiam inferre, dum perenniter illud firma stabilitate decernimus, sub dicione Sanctæ Romanæ Ecclesiæ permanendum. Promulgantes quidem et hoc auctoritate B. Petri Apostolorum Principis coram Deo et terribili examine per hoc nostrum apostolicum Privilegium constitui sancimus atque decernimus, ut in omnibus provinciis per totum orbem commutata atque oblata, aut in posterum eidem cœnobio a qualibet persona concessa fuerint, firma stabilitate sub jure ipsius monasterii existenda atque in perpetuum permanenda. Statuimus ne licentia sit, ut dictum est, cuilibet magnæ parvæque personæ aliquid ex his auferre, sed inconcusse, et irrevocabiliter in perpetuum ibidem permanere. Concessimus etiam hoc apostolico Privilegio ut pro oblatione vel ordinatione præsbyterorum diaconorum subdiaconorum, et altarium consecratione chrismæque acceptione in quibuslibet ejusdem monasterii possessionibus quemcumque voluerint Episcopum invitandum. Ymnum quoque Angelicum in Dominicis, et festivis diebus concedimus in Missarum solemniis decantandum. In horis vero diurnis et nocturnalibus signum in ecclesia pulsandum; simili modo licentiam damus et corroboramus in præfato monasterio, et in omnibus ejus ecclesiis per totum orbem terrarum constructis fontem benedici, et sacrum baptisma celebrari, et non solum ibi, sed in iis quoque, quæ amodo in possessionibus predicti Cœnobii præsentibus vel futuris temporibus ecclesiæ ́edificandæ sunt, remota scilicet cujuscumque Episcopi interdictione. Addimus etiam ut nullus Episcopus prohibeat Christianum populum ingredi ad easdem ecclesias, vel in eisdem de suis rebus aliquid offerre, ut solet fieri religione pia. Observari quoque hanc nostram jussionem volumus, ut nullus Episcopus in jam dicto Cœnobio Casinensi et in omnibus ejus cellis per totum orbem terrarum constructis decimas tollat, sacerdotem excomunicet, vel ad Synodum provocet. Simili etiam modo licentiam damus eidem dilecto filio, ejusque posteris Abbatibus, Monachorum Synodum congregandi, et quemcumque Clericum voluerint cum suis substantiis suscipere ad habitandum in omnibus Cassinensis Monasterii possessionibus, sive præsbyter sit, aut diaconus, vel cujuslibet ecclesiastici ordinis; et nullius Episcopi timere contradictionem. Et liceat eidem religioso Petronaci, ejusque posteris, et eorum præpositis in perpetuum judicare prædictas ecclesias, curtes, et possessiones per totum orbem terrarum ; et omnem in eisdem possessionibus degentem Clericum ad officium promoveri absque personæ sæcularis potestate, et cujuslibet Episcopi prohibitione. Si quis autem, quod absit, ea quæ ad laudem Dei pro stabilitate, ac Casinensis Cœnobii conservanda dignitate, et possessionum ejus tutela a nobis statuta sunt, nefario ausu corrumpere violare aut refragare

præsumpserit, nisi resipuerit, sciat se anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienatum, et cum diabolo et ejus pompis, et Juda Jesu Christi Domini nostri traditore, æterno supplicio, æternæque maledictioni deputandum. At vero qui pio intuitu hujus nostri apostolici constituti observator existit, benedictionis gratiam a misericordiosissimo Domino Deo nostro per intercessionem beatissimi Patris nostri Benedicti consequatur, et vitæ eternæ præmia adipisci mereatur.

Scriptum per manum Leonis Notarii et Regionarii, atque Scriniarii carissimæ Romanæ Ecclesiæ in mense Januario per indictionem suprascriplam primam.

အာ

SAC
CHARI
AC +

PA
PAC

Datarum duodecimo calendarum martiarum Aquini, per manum Benedicti Episcopi S. Silva Candida Ecclesiæ, et Bibliothecarii sanctæ Sedis apostolicæ anno, Deo propitio, Pontificatus Domini nostri Zachariæ summi Pontificis, et universalis Papæ in Sanctissima Sede beati Petri Apostoli primo, in mense Martio, indictione suprascripta.

G.

Gli Annali Fuldensi nell'anno 747 narrano l'abdicazione di Carlomanno, e perciò ponendo, che almeno un anno fosse scorso da quell'atto, durante il quale venne in Roma, fu sacrato cherico, e dimorò sul Soratte, cade appunto nell'anno 48 di questo secolo la sua venuta a Monte-Cassino. Nel

Codice MS. seg. n.o 353 a piè della pagina 277..... el istius (Rachis) temporibus Carolus Magnus (leggi Mannus ) regno dimisso, et monachus factus, hic habitabit: et postea in Franciam legatus pro reipublice a Papa missus, ibi vilam finibit; sed a fratre Pipino Rege corpus ejus in locello aureo misso, atque in Montecasino directo, ibi quiescit.

H.

Ratchis, essendo monaco, governò la nazione Longobarda dal Dicembre del 756 fino al mese di Marzo del 757, come leggesi nel Cronologio Bresciano presso il Fumagalli. (1) Aistulfus Rex obiit, gubernavitque palatium Ticinense, Ratchis gloriosus germanus eius nondum Rex, tunc autem Christi famulus, Decembrio usque ad Martium. Ciò confermasi da una carta scritta in Pisa, pubblicata dal Muratori (2) in cui leggesi. Guvernante Domino Ratchis famulo Christi Jesu Principem gentis Longobardorum anno primo mense Februario Indictione X, la quale indizione cade appunto nel 757. É chiaro dunque, che Ratchis essendo monaco recossi in mano le redini del governo ed occupò la regia di Pavia, ma non fu proclamato re (nondum Rex) pendendo ancora la lite tra lui e Desiderio. Nè è da argomentare che Ratchis, ceduto il trono a Desiderio, si rimanesse in Pavia, per la fama che corre, in quella città essere il corpo di lui; perocchè oltre l'Ostiense ed Erchemperto (nella breve descrizione degli ultimi cinque re Longobardi pubblicata dal Pellegrini) i quali affermano, Ratchis essere tornato in Monte-Cassino ed ivi morto, leggesi nel Codice MS. dell'Archivio Cassinese segnato 353, il quale fu scritto 170 anni dopo la morte di Ratchis, un catalogo di re Longobardi, in cui sono queste parole: Ralchis regnavit annos V menses VI: e nella nota che è al piè della pagina:

(1) Antich. Longob. Milan. Tom. I, pag. So. Dissert. I, n.o 5o. (2) Antiqu. med. Evi. Tom. 3 pag. 1007.

Rachis Rex Longobardorum, dimisso regno, ad beati Benedicti limina cum sua uxore Tasia et Raltruda filia, uterque monachico abitu induti, iste in Casino, illæ in Plumbariola vilam finierunt.

Angelo della Noce abate Cassinese nel XVII secolo, volendo perpetuare la memoria di Ratchis prima re, poi monaco coltivante la terra, fece ristorare il campicello di S. Rachisio, e nella Chiesiuola che vi fu levata, e che oggi non è più, pose questa lapida :

RATCHIS. LONGOBARDORUM. REGIS. VINEAM. REGIA. MANU. CONSITAM. ET. EXCULTAM. CHRISTIANE. UT. REGIUM. ABIECTIONIS. EXEMPLUM.

IN. POSTERUM. MEMORIA. REVIVISCERET
POST. NONGENTOS. ANNOS. IN. EODEM. SOLO.
EDICULA. ETIAM. CONSTRUCTA.

RIPRISTINANDAM. CURAVIT. ABBAS. CASINI. ANGELUS.
AN. 1553.

I.

PRÆCEPTUM DESIDERII REGIS LONGOBARDORUM DE POSSESSIONIBUS HUJUS LOCI, THEODEMARIO ABATI.

(Ex Regestro Petri Diaconi, num.101 fol. 42 a tergo.)

In nomine Summæ, et individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Desiderius æterni Regis suffragante potentia Longobardorum Rex. Regni nostri statum, et vitæ augmentum ad hoc proficere credimus, si Ecclesiarum Dei curam gerentes continuis eam, suosque servitores ditemus beneficiis atque muneribus. Quocirca nostrorum fidelium saga. citas noverit, qualiter ad petitionem nos religioso viro Theuttumari abati ex monasterio S. Confessoris Christi Benedicti, quod est constructum in loco qui dicitur Casinum Castrum, ubi sacratissimum corpus ejus humatum est, tale beneficium circa monasterium ipsum visi fuimus concessisse; unde monachi Deo servientes, et pro nobis, et cuncto populo christiano exorantes, vivere valeant. Idest terras, et silvas sacri nostri palatii per

« AnteriorContinuar »