Imágenes de páginas
PDF
EPUB

VII.

1181, 1. September, Wien. Herzog Leopold V. (VI.) befreit das Schottenkloster in Wien von der Leistung gewisser landesfürstlicher Abgaben.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Patris et filii et spiritus sancti Leupoldus Dei gratia dux Austrie. Cum protectionis nostre debito uniuersaliter omnium ecclesiarum iniurias pro uiribus nostris propulsare et paci ecclesiastice prouidere ivre debeamus, specialiter tamen illas, que solummodo nos in suis necessitatibus respiciunt, et qve ad nos iure fundationis pertinent, que etiam nobis accuratius commisse sunt, amplius defensare et quieti ipsarum consulere dignum iudicamus. Inde est, quod nos, paterne institvtionis successores in ecclesia wiennensi Scottorvm existentes, paterne etiam pietatis sequi deuotionem decet, vt, que ipsius diligentia eidem ecclesie contulit, hec et alia post hec superaddita distrahi nullatenus patiamur. Cum enim uarias ac diuersas iustitias in terra nostra ivre requirere debeamus, nos tamen redditus ipsius ecclesie ab omni ivre nostro tam a placito prouinciali, quod uulgo lanteidinch dicitur, quam a pabulo, quod marscalco nostro soluitur, uidelicet marchmutte, penitus excepimus et liberos esse in perpetuum statuimus. Inde siquidem diuine contra nos indignationis offensam prouocare timeremus, ut, quod patris nostri traditio ad eternam obtinendam salutem deo obtulit, nos rursus ad usus nostros redire cogeremus. Ne quis autem de cetero iudex, siue preco, siue etiam marscalcus, aut quilibet officialis noster, in bonis fratrum predicte ecclesie intus aut foris, audeat occasione nostre repetende iusticie, quam prorsus eis remisimus, aliquid exigere districte prohibemus et presentis scripti nostri pagina, quod sigilli nostri inpressione muniuimus, interdicimus testes etiam subscribentes, tam liberos quam ministeriales. Chunradus comes de Rakez. Comes Cunradus de Pilstein. Comes Leupoldus de Pleien. Otto de Lenginpach. Vlricus de Asparn. Chraphto de Amzinesbach. Vlricvs de Rudnich. Hadmarus de Cunringen. Wichardus dapifer et frater eius Chadoldus. Albertus de Phaphstetde. Otto de Purcharstorf. Bertoldus de Iwanstal. Ortolfus camerarius et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis Mo. Co. LXXXo. Io. Regnante

domino nostro glorioso Romanorvm imperatore Friderico. Datum

wienne kalendis Septembris.

Original auf Pergament mit Siegel.

Pez, Thesaur. VI, II, 89, Nr. 151.

-

Hormayr, Wien, Abtheil. I, Bd. I, Urkunden pag. 36, Nr. 14.

[ocr errors]

VIII.

(1185), 11. Mai, Verona. Papst Lucius III. verleiht dem Schottenkloster zu
Wien auf dessen Ansuchen das Recht, Reisende und fremde Gäste, welche wäh-
rend ihres Aufenthaltes zu Wien sterben, gleich wie die herzoglichen und des
Klosters eigene Hausgenossen bei sich begraben zu dürfen.

Lucius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et
monachis Scotis de Wienna salutem et apostolicam benedictionem.
Loca religioni obnoxia sincera debemus karitate diligere, et in suis
eis utilitatibus diligentius imminere. Eapropter dilecti in domino
filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, presen-
tis pagina scripti duximus statuendum, ut sepeliendi peregrinos et
hospites, qui in ipsa villa decesserint, apud uos et familiam uestram
et ducis liberam habeatis de cetero facultatem. Nulli ergo hoc etc.
(sic). Datum Verone V° idus Maii.

-

Das Original dieser päpstlichen Bulle ist nicht mehr vorhanden, ihr Inhalt
aber, so wie vorsteht, inserirt in der Urkunde des päpstlichen Legaten Konrad,
Propst von St. Guido zu Speier s. d. (1250--1253). Vergleiche die Urkunde
ddo. Wien 1253, ausgestellt vom Abte von Melk und Propste von Klosterneuburg.

1189, 15. Mai, Passau.

IX.

Diepold, Bischof von Passau, überlässt dem Abte Hein-
rich und dem Convente des Klosters Formbach alle seine Gerechtsame an der
Kirche zum heil. Veit in Klein-Engersdorf.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Deobaldus dei gratia
Patauiensis ecclesie episcopus uniuersis Christi fidelibus salutem
in perpetuum Amen. Cum pie desiderium uoluntatis et laudande dif-
finitionis intentio pontificalibus studiis semper sint adiuuanda, cura
sollicitudinis est adhibenda, ut ea, que ad honorem dei et utilitatem
religiosarum domorum sunt disposita, nec dissimulatio negligere nec
aliqua ualeat presumptio perturbare, set sicut hoc, quod ratio exigebat,
utiliter optinuit diffiniri, ita, quod semel bene diffinitum est, nulla

debet retractione uiolari. Eapropter memorie christi fidelium presentis scripti pagina commendamus, qualiter ad instantiam et petitionem venerabilis fratris nostri Heinrici abbatis Fornbachensis et sue congregationis, quidquid juris in ecclesia sancti Viti Engilbrettistorf habuimus, prefato cenobio et fratribus ibidem deo famulantibus in subsidium intuitu diuine remunerationis contulimus, ita uidelicet, ut iam dictus abbas, vel successores eius, de manu nostra et successorum nostrorum curam animarum cum altari et aliis ad jus spiritale pertinentibus recipiat et clericum in prefata ecclesia, qui populo diuina ministret, idoneum pro beneplacito suo, et sicut redditurus est rationem deo de animabus eisdem, ordinet ac instituat, presertim cum in possessione eiusdem ecclesie sepe dictus abbas et predecessores sui quiete et sine prescriptionis interruptione usque ad tempora nostra fuerint nec a possessione unquam ordine judiciario uel fine debito ceciderint. Ceterum ne per insolentiam hominum, sicut sepe fieri assolet, id, quod tam rationabiliter in usu et potestate eorum tam longeua possessione ab ipsis est detentum et a nobis postmodum maturiori consilio habito confirmatum, infringi ualeat, presentis scripti paginam impressione sigilli nostri communimus et testimonio eorum, quorum nomina infra continentur, corroboramus. Hainricus prepositus babenbergensis. Purchardus de Chambe. Megenhalmus plebanus Patauiensis. Richerus canonicus et prothonotarius curie. Sigilohus, Rapoto capellani. Pertoldus dux Dalmatie. Pertoldus comes de Perge. Thiepoldus liber de Erlahe. Chadelhochus de Valchinsteine. Leutoldus de Sauirstete. Ebo de Possinmonsteure. Marquardus de Matheseo. Werenhardus de Trasmihusen. Rodolfus marscalchus. Duringus de Styria. Pernoldus burgensis de Patauia. Heremannus cellerarius. Actum feliciter in Patauia. Anno ab incarnatione domini M. Co. Lxxxviiii. Indictione nona. Idibus Maij.

Original auf Pergament mit Siegelrest.

X.

1191, 5. December, Lateran. — Papst Cölestin III. nimmt das Schottenkloster zu Wien unter dem Abte Finan in besonderen Schutz und bestätigt und verleiht demselben Rechte und Freiheiten.

Celestinus episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Finano abbati sancte Marie Wienne ejusque fratribus tam presentibus quam

futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sacrae religionis infringat. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam sancte Marie, in qua diuino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodam loco noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascumque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione Regum uel Principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. Liceat preterea uobis clericos vel laicos liberos et absolutos, e seculo fugientes, ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit, nisi arctioris religionis obtentu, absque Abbatis sui licentia de eo discedere. Discedentem vero absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat uobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis Campanis, suppressa voce diuina officia celebrare. Prohibemus insuper, ut nulli liceat ecclesie uestre nouas et indebitas exactiones imponere, uel in uos aut ecclesiam uestram sine manifesta et rationabili causa excommunicationis vel interdicti sententiam promulgare. Sepulturam preterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum deuotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati vel nominatim fuerint interdicti, nullus obsistat, salua tamen iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte uero te, nunc ejusdem loci Abbate, uel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu aut fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam prouiderint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones aufferre, ablatas retinere, minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur

eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri lesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Amen.

Amen.

Ego Celestinus catholice ecclesie epi

scopus. (Loc. Monogr.)

Ego Albinus Albanensis episcopus.

Ego Octavianus Hostiensis et Velletrensis episcopus.

Ego Pandulius basilice Xll. apost. presh cardin.

Ego omanus tit s Anastasie Anastasie prosh, card

Ego Hugo presh card tit. s. Mar

tim equitis.

Ego Johannes tits. Stephani in colo monto presð, card.

Ego Gerardus s. Adriani diacon. card.

Ego Gregorius s. Marie in porticu diacon. card.

Ego Johannes s. Theodori diacon.
card.

Ego Bernardas & Marie nove
Diacon, card.

Fgo Gregorias & Georgii ad uelum
auream Diacon, card,

Paisa Latcewa, por marum Ngiần & Nicolai in carcere Tulliano diacou, card, neuls Pecemides, undiestene V, carnationis dominice JO NA, CC ACP, posttticatus vero demani Celestui pepe III. anno

« AnteriorContinuar »