Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XIV.

1209, Wien. — Hugo, Pfarrer zu Leiss, stiftet zum Altar des heil. Gregors in der Kirche des Schottenklosters zu Wien, vor welchem sich das Grabmahl des Herzogs Heinrich II. befindet, ein ewiges Licht.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Vniuersa, que geruntur sub sole et ordinantur ab hominibus, transire solent cum tempore, nisi scripto memorie commendentur. Bonum opus, ut euangelica suadet auctoritas, nobis sit in uoluntate, nam erit ex diuino adjutorio in perfectione. Et teste Paulo, velle quidem adiacet, perficere autem uix aut nullatenus ualeo, sed dominus, qui confert affectum, per misericordiam sui prestabit et effectum. Contra obliuionis igitur iniuriam meminerint queso tam moderni quam posteri, quod ego Hugo, humilis plebanus in ecclesia Lize, fallatiam mundi et nil stabile permanere sollerter considerans, decreui respectu fidei mee ac diuine retributionis intuitu paruitatis mee indigentie in instanti aliquid de temporalibus subtrahere et transitoria huius mundi domino opitulante in perpetua commutare, ut uidelicet possim ad tumbam domini mei, pii fundatoris scotorum monasterii, quondam ducis Austrie, Heinrici gloriose memorie, lampadem inextinguibilem ordinare. Ad hoc itaque domum meam Wienne in area scotorum sitam iuxta puteum et uineam meam bonam, duo iugera pene continentem, in monte domini mei Livpoldi, illustris ducis Austrie et Styrie, Thobeliche collocatam, predicto monasterio domine nostre beate Marie scotorum cum sincera deuotione confero hoc pacto, ut fidelis minister et seruiens meus Kazelo et uxor eius Friderun et ipsorum heredes ac similiter eorum posteritas pro suo fideli seruicio predictam domum et uineam a domino abbate sanctoque conuentu scotorum iure ciuili, quod uulgo sonat burchreht, recipiant et preter censum domus, quadraginta denarios uidelicet, annuatim in festo beati Michahelis archangeli custodi eiusdem monasterii sub testimonio conuentus decem longiores solidos pro dicta domo et uinea persoluant, ut exinde sincerum comparetur oleum oliuarum, de quo lampas una die noctuque ad altare beati Gregorii, ante quod est sepulchrum prefati domini mei ducis, ardeat incessanter. Nec est silentio pretereundum uel obliuione tradendum, quod, si predicti predii possessores maliciose uel aliquo, quod deus

avertat, malo ingenio predictam summam annuatim soluere neglexerint, domino abbati et custodi in duplo restituant et nichilominus ex uigili cura custodis lampas assidue procuretur. Si uero negligentes aut pertinaces in non reddendo debito biennio uel ultra exstiterint, domus cum uinea in usum conuentus libere succedant sicque ordinatio luminis in prouidentia boni custodis iugiter perseueret. Ut autem hec rata et inconuulsa permaneant, prefatus dominus meus illustris, dux Austrie et Styrie, ad preces meas aures sue clementie dignatus inclinare presens priuilegium sigilli sui precepit munimine roborari. Testes igitur huius rei sunt hij, quorum nomina sunt subnotata. Ulricus notarius curie. Magister Arnoldus. Chůnradus plebanus in Ruspach. Ulricus de Valchenstein plebanus. Fridericus de Widervelt plebanus. Chrafto capellanus curie. In gradu laicorum Gotfridus camerarius. Theodericus magister monete. Wido miles. Chunradus sueuus. Otto Grans. Lirtoldus urbanus. Actum publice Wienne in memorato scotorum monasterio. Anno verbi incarnati M. CC. VIIIIo. Indict. xiiio. Pontificatus pape Innocentij anno xiio. Regnante Ottone Romanorum rege anno primo.

Original auf Pergament mit Siegel. — Hormayr, Wien, Abtheil. I, Bd. II, Urkund. pag. 52, Nr. 56.

XV.

1211, 16. December, Wien. Manegold, Bischof von Passau, beurkundet, dass er die von dem Wiener Bürger Dietrich in Zeizmannesprunne erbaute Kirche zu Ehren des heiligen Ulrich consecrirt, von der Mutterkirche mit Einstimmung des Wiener Pfarrers Sighard eximirt und das Präsentationsrecht an Dietrich und seine Erben verliehen habe.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Manegoldus Dei gratia Patauiensis episcopus in perpetuum. Cum mens nostra nichil capiat, quin deleat illud etas, est mentis scriptura fidele sigillum. Proinde nouerit uniuersorum tam presentium quam futurorum karitas, quod, cum Dietricus ciuis Wiennensis construxisset ecclesiam inloco, qui dicitur Zeizmannesprunne, pro remedio anime sue et uxoris sue et parentum suorum, consecrauimus eam in honore sancti Vdalrici et permisimus, eam eximi a matrice sua ecclesia, de consensu Sigehardi Wiennensis plebani tunc temporis, hoc tenore, ut ipse et omnis familia sua percipiant in ipsa ecclesia diuina, sacramentis baptismi et sepulture a parrochia

requirendis. Decernimus etiam, quod ad presentationem dicti Dietrici aut heredis sui sacerdos a nobis uel successoribus nostris debeat ipsa ecclesia inuestiri. Annectimus etiam, quod, si Dietricus et uxor sua decesserint sine legitimis heredibus, ius fundi in dicta capella ad matricem ecclesiam suam debeat pertinere. Prefatus igitur Dietricus prouidit indempnitati ecclesie Wiennensis tali concambio. Contulit siquidem ei manu potestatiua mensam inter sutores, que soluit dimidiam libram, et duas curtes in uico, qui dicitur Alsaerstraze, que soluunt triginta denarios. Dotauit etiam capellam ipsam duabus mensis, una piscali, que soluit annue unam libram, et altera macellaria, que soluit decem solidos. Ut autem hec exemptio stabilis et inconuulsa permaneat imperpetuum, eam presenti pagina sigillo nostro appensa et subscriptis testibus communimus. Huius rei testes sunt. Sifridus archidiaconus. Vdalricus plebanus de Traeschirchen. Christannus notarius episcopi. Anshalmus capellanus episcopi. Fridericus sacerdos. Hermannus capellanus domini Dietrici. Wernherus de Hochsteten. Chunradus sueuus. Albertus chlebarius et frater suus Heinricus Erlolfus. Eberhardus Thanewaeschel. Chunradus maritus. Sigule. Reinoldus. Dietricus filius Biterolfi et alii quam plures. Acta sunt hee in domo domini Dietrici Wienne. VII. decimo kal. Januarii. Anno ab incarnatione domini Mo. CC. XI. Indictione. XIIII. Anno pontificatus nostri VI.

Original auf Pergament mit Siegel. pag. 54, Nr. 57.

Hormayr, Wien, Abtheil. I, Bd. II,

XVI.

1216, 14. Juni. Vergleich zwischen dem Schottenkloster zu Wien und Ulrich von Marbach über eine in unmittelbarer Nähe der Klostergebäude gelegene Area.

Notum sit omnibus Christi fidelibus, quod ego M. sancte Marie in wienna abbas totusque eiusdem loci conuentus ex una parte et Vlricus miles de Marbach et Sophia mater eius ex altera super area, que est infra septa ecclesie posita, conuenimus in hune modum. Prefatas V. miles et S. mater eius quondam susceperunt ab ecclesia aream illam sub censu VI. solidorum longorum annuatim in natiuitate sanete Marie persoluendorum. Preterea in idem pactum positum est,

ut predicti V. et S. murum erigerent inter aream illam et curiam monachorum, in quo nulla fenestra uel aliqua rimula esset, per que quisquam possit intueri aliquid in curiam, preter paruam fenestram in eorum cellario. Sed ipsi nec censum persoluerunt in uno anno nec murum erexerunt. Deinde XI annis reuolutis per iudices delegatos a sede romana illos iuri stare constrinximus. Tandem ad hoc inter partes peruentum est, quod sepe dieti V. et S. contulerunt ecclesie duas. areas, que sunt in Ziegerstorf, que VI solidos longos annuatim in perpetuum ecclesie persoluent. Similiter contulerunt ecclesie unam aream in uilla, que dicitur Gunpendorf, cuius uillicus est salmannus, qui soluit XL den. annuatim in perpetuum, cuius aree custos est Leupoldus rusticus et posteri eius post eum. Insuper contulerunt ecclesie terram arabilem juxta Zaismannesprunnen, que XX den. singulis annis in perpetuum persoluit. Istum uero agrum Guido miles tenebat a prefato V. milite de Marbach. Nunc idem Guido et posteri eius ab ecclesia tenent agrum illum et non a milite. Omnia ista persoluuntur in festo sancti Michaelis. Post obitum uero utriusque uidelicet V. et S. prefata area, que est infra septa ecclesie, cum omnibus tunc temporis ibi contentis sine alicuius in mundo inpedimento siue contradictione ad ecclesiam libere et absolute deuoluetur, preter res illas, quas custos curie possidebit. Huius rei testes sunt. Leupoldus dux Austrie et Stirie. Mauricius prior. Mathias et Martialis monachi. Leupoldus pincerna ducis. Dietricus judex. Dietricus filius Pitrolfi. Cristanus de Kotwico et Magistri Symon, Lucas et Bartholomeus, totusque noster conuentus et alij quam plures. Vt autem istud ratum et inuiolabile in omne euum permaneat, de consensu partium hanc cartam sigillo prefati ducis Austrie et Stirie fecimes roborari. Actum anno incarnati uerbi millesimo ducentesimo sextodecimo. Octauo decimo kal. Julij.

Original auf Pergament mit Siegel. Pez, Thesaur. VI, II, 69, Nr. 118. Hormayr, Wien, Abth. I, Bd. I, Urkund. pag. 73, Nr. 23.

1217, 24. Juni, Klosterneuburg.

[ocr errors]

XVII.

Herzog Leopold VI. (VII.) schenkt dem Schottenkloster in Wien ein Prädium in Breitenlee, welches bisher Leopold von Molansdorf von ihm zu Lehen trug.

Leupoldus dei gracia dux Austrie Stirie vniuersis presentem paginam inspecturis salutem in domino. Notum esse cupimus tam

presentibus quam futuris, quia nos predium nostrum in Praitenlee, quod Leupoldus de Molanstorf a nobis in feodo habuit, ecclesie scotorum in Wienna contulimus donauimus cum voluntate et assensu eiusdem Leupoldi pincerne nostri nullo penitus reclamante. Et ne quisquam deinceps memoratum cenobium in eodem predio grauare valeat aut inquietare ullo modo, set iam dictum cenobium semper possessione gandeat, inbemus eisdem presentem cedulam sigilli nostri munimine roborari in testimonium rei geste. Testes, comes Chunradus de Playe. Comes Leutoldus de Plaie. Marquardus de Himperch. Rudolfus de Potendorf. Hainricus marschaleus de Hakingen. Chadoldus dapifer de Veldsperg. Chadoldus de Gnannendorf et alii quam plures. Actum in Newburg VIII. kalen. Julij, anno incarnationis dominice MCC XVII. Indictione quinta.

Aus einem Copialbuche auf Pergament Saec. XV. — Hormayr, Wien, Abtheil. 1. Bd. I. Urkund. pag. 50, Nr. 19.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinuar »