Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Inde siquidem diuine contra nos indignationis offensam prouocare timeremus, vt, quod patris nostri traditio ad eternam optinendam salutem deo optulit, nos rursus ad vsus nostros redire minus prouide cogeremus. Ne quis autem de cetero iudex siue preco siue etiam marschaleus aut quilibet officialis noster in bonis fratrum predicte ecclesie intus aut foris audeat occasione nostre repetende iusticie, quam prorsus eis remisimus, aliquid exigere, districte interdicimus et presentis seripti nostri pagina, quod sigilli nostri impressione muniuimus, inhibemus. Testes etiam subscribentes qui sunt. Venerabilis episcopus Sekorensis Vlricus, Leuprandus prepositus Patauiensis, Lirpoldus prepositus Ardacensis, magister Lirpoldus plebanus Wiennensis prothonotarius noster, Gotschalcus plebanus de Holabrunne, comes Chunradus de Hardeke, Anshalmus de Iustinge, Heinricus de Sevelde, Chadoldus de Parmgarten, Heinricus de Prunne, Heinricus de Habespach, Chunradus de Zekinge, Cholo de Fronhoven, Wolfkerus de Parowe, Otto de Walchunschirchen, Ditricus de Tobra, Trauslibus de Heimburch et alii quam plures Acta sunt hee apud Starchenberch anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, quinto decimo kalen das Julii secunde indictionis.

Original auf Pergament mit Siegelrest. Urkund. pag. 79, Nr. 26.

Hormayr, Wien, Abtheil. I, Bd. I,

XXXII.

1245, 7. März, Lyon. Papst Innocenz IV. nimmt das Schottenkloster zu Wien sammt allen seinen Besitzungen in seinen und des apostolischen Stuhles besonderen Schutz.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii Scotorum in Vienna ordinis sancti Benedicti Patauiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est, nos facilem prebere consensum et uota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas uestras et monasterium, in quo diuino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipi

mus. Specialiter autem terras, possessiones, redditus, decimas et alia bona uestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, uobis et per uos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus salua in predictis decimis moderatione concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugduni nonis Martij, pontificatus nostri anno secundo.

Original auf Pergament mit Bleibulle.

1249, 25. November, Hardegg.

[ocr errors]

XXXIII.

Graf Konrad von Playen entsagt zugleich mit seinen Söhnen Otto und Konrad seinen unbegründeten Ansprüchen auf den Zehentbezug zu Leodagger, zu Gunsten des Schottenklosters zu Wien und der Propstei St. Pölten.

Nos Chonradus dei gratia Comes de Play cum filiis nostris Ottone et Chunrado comitibus vniuersis presentes litteras inspecturis notum facimus, quod duas carratas vini et quandam partem frugum de agris in Livtacher, quam de sancte Marie Scotorum in Wiena et sancti Ypoliti ecclesiarum partibus decimarum in Polcha iam aliquibus annis in salutis nostre preiudicium et animarum nostrarum non modicam lesionem recepimus sine iure, nunc et in posterum eisdem ecclesiis diuine remunerationis intuitu et in remedium animarum nostrarum remittimus et a tam indebita exactione deinceps cessamus, promittentes <firmiter in animas nostras, dietas carratas et partem frugum nos ulterius nullo modo recepturos. Huius rei testes sunt. Dominus Thymo plebanus in Hardech. Dominus Heinricus de Autendorf, Pilgrimus de Weitringen, Heinricus Cycada, Heinricus de Hall, milites. Richperus et Petro officiales in Pulcha. Datum in Hardech anno gratie M. CC. quadragesimo nono, VIIo. kalendas Decembris in die beate Katerine, indictione septima.

Original auf Pergament, dessen Siegel fehlt. 99, Nr. 170.

Pez, Thesaur. VI, II, pag.

XXXIV.

(1250-1253). Konrad, Propst von St. Guido zu Speier, Canonicus von Mainz und päpstlicher Legat in Österreich und Steiermark, legt dem Papste Innocenz IV. ein Privilegium des Papstes Lucius III., ddo. Verona 11. Mai (1185) zu Gunsten des Schottenklosters zu Wien in Betreff des Rechtes, Fremde und Reisende bei sich zu begraben, vor.

Sanctissimo patri ac domino Innocentio sacrosancte Romane ecclesie summe sedis summo pontifici Chonradus dei gratia et sui prepositus sancti Guidonis in Spyrea et canonicus Moguntinus recommendationem sui et pedum oscula beatorum. Sanctitatem uestram scire cupio, quod priuilegium Scotorum monasterii sancte Marie in Wienna Pataviensis diocesis ipsis a sede apostolica concessum uidi et attrectaui in seriem subnotatam. (Folgt die pag. 11, Nr. VIII abgedruckte Urkunde des Papstes Lucius III.) Der Schluss fehlt.

Das Original dieser Urkunde ist nicht mehr vorhanden, ihr Inhalt aber, so wie vorsteht, inserirt in der unmittelbar folgenden Urkunde des Abtes von Melk und des Propstes von Klosterneuburg, ddo. Wien 1253.

XXXV.

1253, Wien. Der Abt von Melk und der Propst von Klosterneuburg legen dem Papste Innocenz IV. auf Ansuchen des Schottenklosters zu Wien in copia ex copia ein Privilegium des Papstes Lucius III., ddo. Verona 11. Mai (1185) für dasselbe in Betreff des Rechtes, Reisende und Fremde bei sich zu begraben, zur Bestätigung vor, nachdem das Original verloren gegangen.

Sanctissimo patri ac domino Innocentio, sacrosancte Romane ecclesie summe sedis summo pontifici, dei gratia abbas Medlicensis ordinis sancti Benedicti et prepositus Nirvenburgensis ordinis sancti Augustini Patauiensis dyocesis deuota pedum oscula beatorum. Sanctitati vestre dignum duximus significare, quod nos transscriptum privilegii Scotorum monasterii sancte Marie in Wienna, ipsis a sede apostolica concessi, sub sigillo domini Conradi prepositi sancti Gwidonis in Spyra, per Austriam et Styriam tunc vicelegati, vidimus et attrectauimus, sic continens. (Folgt die unmittelbar vorher abgedruckte Urkunde des päpstlichen Legaten Konrad.) Quoniam igitur idem abbas et conuentus priuilegium ipsis a sede apostolica concessum

cupiunt sibi de uestra gratia renouari et nos certos reddiderunt per iuramentum, quod per quendam fratrem de ipsorum collegio ammiserunt priuilegium memoratum, litteram testimonialem domini Conradi tune vicelegati, qui ipsum vidit manibusque attrectauit, in presentem scedulam transferre ac uestre paternitati duximus presentare sigillorum nostrorum presentium appensione. Datum Wienne indictione xij anno domini Mo CC. L. iijo.

Original auf Pergament mit zwei Siegeln.

XXXVI.

1254, 11. Mai, Asisi. — Papst Innocenz IV. bestätiget dem Schottenkloster zu Wien das Patronatrecht in Pulkau und Eggendorf, so wie andere Besitzungen, welche Herzog Heinrich II. von Österreich demselben verliehen hatte.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii beate Marie Scotorum in Wienna ordinis sancti Benedicti Patauiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sane uestra petitio nobis exhibita continebat, quod clare memorie Henricus dux Austrie ius patronatus, quod in Pulka et in Ekkendorf ecclesiis Patauiensis diocesis obtinebat, Rogerii quondam Patauiensis episcopi postmodum accedente consensu, nec non de Virochperge et Hipelinsdorf villas et quasdam possessiones in Ruspach et in Feldrendorf pertinentes ad eum uobis et monasterio uestro contulit intuitu pietatis, prout in litteris inde confectis plenius dicitur contineri. Nos itaque uestris supplicationibus inclinati, quod super hiis pie ac prouide factum est et in alterius preiudicium non redundat, ratum et gratum habentes id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Asisii V. idus Maii, pontificatus nostri anno vndecimo.

Original auf Pergament mit Bleibulle. Pez, Thesaur. VI, II, pag. 103,

Nr. 181.

44

XXXVII.

1254, Krems. — Bernhard von Ladendorf beurkundet, dass er dem Schottenkloster zu Wien zur Vergütung des mannigfach demselben von ihm zugefügten Schadens von nun an jährlich ein Talent zahlen werde und zwar von seinem Prädium zu Hadmarsdorf, und auf seinen Todfall demselben ein Praedium zu Ladendorf vermache.

Uniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis innotescat, quod ego Wernhardus de Ladendorf propter dampna et grauamina per me et homines meos ecclesie sancte Marie Scotorum in Wienna multipliciter illata in eadem villa cum eiusdem ecclesie abbate et conuentu studui taliter complanare, conferendo ipsis unum talentum in reditibus annuatim sine questione aliqua percipiendum. Annuentes vtique ex utraque parte, quod, quamdiu ad percipiendum predictum talentum possessiones alique prefato abbati et conuentui non specificauero, unde iddem ipsis persoluatur predium meum in Hademarsdorf, si in solutione premissa negligens fuero, ad tollendum iam dictum talentum singulis annis in festo beati Michahelis eisdem duxi fideliter obligandum. Adiciens insuper, quod, postquam me uiam carnis uniuerse subire contigerit, ex presenti legatione predium meum in Ladendorf, quod nune Heinricus Keseler et Livpoldus dictus Humbel per me et meos parentes iure hereditario possident, sine contradictione cuiuspiam ad ecclesiam perpetuo memoratam deuoluatur. In cuius rei testimonium presentem paginam conscribi feci ac pro cautela habundantiori sigillo domini Ottonis de Misowe, qui nunc tutor uxoris mee esse uidetur, et meo presenti disposui cum testium nominibus communiri. Testes sunt . . . magister hospitalis sancti Johannis et Lvtwinus fratres in Muerberge, Ridegerus plebanus in Ekkendorf, Nicholaus presbyter. . plebanus de Ladendorf, Alrammus miles de Ladendorf, Heinricus de Raschenlo, Paulus, Gundoldus, Reimbertus et Heinricus Stayn. . . . I et alii quam plures. Datum Crems indictione XII., anno domini M°. CC. L°. IIII.

Original auf Pergament mit zwei schadhaften Siegeln. Hormayr, Wien, Abtheil. I, Bd. V, Urkunden pag. 5, Nr. 127.

« AnteriorContinuar »