Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et unam (sic) mansum, Capellam beati Cholomanni in Lovp, in Wirochperge XII mansus cum attinentibus, in Ebersdorf XII mansus et unum dominicale, in Ladendorf XVI mansus cum attinentibus in Hippelinsdorf XVIIII mansus cum attinentibus, in Grihtsanssteten curiam uillicariam cum attinentibus, in Ruspach curiam villicariam et unam (sic) mansum cum attinentibus, in Erpurch iuxta Falchenstein VIIII mansus cum attinentibus, in Fuldramsdorf V mansus, in Swechent II mansus, in Wolfpeizzingen I mansum, In Hovmat mansus. Nos quoque et omnem posteritatem nostram vniuersamque familiam nostram in eodem monasterio statuimus sepeliri. Huius rei testes sunt. Comes Hainricus de Schala. Comes Chunradus de Pilstein. Comes Levpoldus de Plaigen. Otto de Lengenpach. Viricus de Asparn. Otto de Aschaim. Eberhardus de Rudnich. Albero de Chunringen et filius eius Hadmarus et frater eius Rapoto castellanus de Medlich et Rapoto filius eius et Otto de Purcharchsdorf. Wernhardus de Rawanstein. Vlricus dapifer. Berhtoldus de Iwanstal. Heinricus de Mistelbach. Irnfridus de Gnannendorf et alii quam plurimi. Acta sunt hec coram illustri coniuge nostra Theodora ducissa Austrie et filiis nostris Livpoldo et Heinrico, nec non et filia nostra Agnete. Hanc autem supradicte donationis ac nostre confirmationis paginam presentem sigilli nostri impressione corroborauimus, ne aliquis nostrum factum retractare audeat vel mutare. Data Wienne anno ab incarnatione domini M. Co. LXo. primo, Xo. kal. maii.

Original auf Pergament mit Siegelrest. Pez, loc. cit. VI, I, 437, Nr. 163. — Hormayr, loc. cit. Abtheil. I, Bd. I, Urkunden pag. 25, Nr. 8.

(1161).

III.

Herzog Heinrich II. von Österreich beurkundet, dass er die von ihm zu Wien gegründete Benedictiner-Abtei für sich, seine Familie und sein gesammtes Haus zur Begräbnissstätte erwählt habe.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Hainricus Dei gracia dux Austrie cunctis fidelibus presentibus et futuris salutem in salutari. Notum sit uobis omnibus, quod ego predictus dux abbatiam fundaui in territorio Wiennensi, in qua Hybernienses monachos iure perpetuo de simplici gente elegi, ibidemque sepulturam meam et filiorum meorum in omni progenie atque familie mee dedi et hoc in honore sancte Marie uirginis et omnium sanctorum feci, qui sunt ante deum.

Fideiussores huius ueritatis ceterique uero testes huius rei sunt. Comes Heinricus de Schala. Comes Chunradus de Pilstuin. Comes Liupoldus de Plaigen. Otto de Lengenbach. Ulricus de Asparn. Otto de Aschaim. Eberhardus de Rudnich. Albero de Chunringen et filius eius Hadmarus et frater eius Rapoto castellanus de Medlich et Rapoto filius eius. Otto de Purcharsdorf. Wernhardus de Rawanstein. Ulricus dapifer. Berhtoldus de Iwanstal. Hainricus de Mistelbach. Irnfridvs de Gnannendorf.

Original auf Pergament mit Siegel.

Hormayr, loc. cit. pag. 28, Nr. 9.

IV.

1161, 22. April, Wien. — Herzog Heinrich II. von Österreich erneuert für die von ihm gegründete Benedictiner-Abtei in Wien den Stiftungsbrief.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Heinricus Dei gracia dux Austrie. Quoniam de conscientie securitate tamquam de proprie meritis innocentie presumere nullatenus audemus, ad orationes sanctorum utpote certissima huius mundane patrocinia peregrinationis indubitanter confugimus. Inde est, quod inter ceteras nostri patrocinatus ecclesias, quas uel nostrorum piissima deuotio predecessorum fundauit, uel nostre munimine auctoritatis protegendas conservandasque reliquit, abbatiam ad honorem dei et in veneratione gloriosissime uirginis marie, et in comemoratione beati Gregorii fundauimus in predio nostro, in territorio uidelicet Fauie, que a modernis wienna nuncupatur. Qua in re deuotionis nostre intentionisque propositum et eiusdem nostri propositi formam uolumus minime latere presentium seu futurorum fidelium universitatem et precipue nostrorum dilectionem successorum, quod, cum ex diuersarum gentium moribus diversis non modicam sepenumero contingat surrepere multiformitatem animorum et ex eadem dissensiones, nos in istius nouelle institutione plantationis tortiones, inuidie et murmurationum collisiones, monastice unanimitati penitus inimicas, omnimodis preuenire uolentes, solos elegimus scottos, eo quod et nostra experientia et religiosorum potissimum relatione, nouerimus laudabilem eorundem simplicitatem, quos Deo fauente domini Eberhardi salzeburgensis archiepiscopi ac domini et fratris nostri Conradi uenerabilis patauiensis episcopi beneplacito in supra nominato loco deo et beatissime

uirgini Marie et sancto Gregorio sub regula monastice professionis in perpetuum famulari stabiliter immutabiliterque nostre robore auctoritatis statuimus. Hunc itaque locum tradimus cum omni legittime plenitudine potestatis et integra potestate libere ordinationis possidendum atque regendum, cum uniuersis mobilibus et immobilibus, cultis et incultis, que ad usus et prouidentiam scottorum a nobis siue ab aliis fidelibus concessa sunt uel concedenda, Sanctino scotto uenerabili abbati, necnon et religiosissimo scottorum monachorum conuentui, nulla penitus interposita conditione, pertinente ad peticionem seu preceptum fundatoris, de electione abbatis siue substitutione monachorum uel fratrum uel de exteriori ordinatione reddituum seu prediorum siue officiorum uel officinarum, uerum sicut omnis interiorum, ita et exteriorum tota prouidentia in scottorum abbatis uidelicet et monachorum arbitrio et libera ordinandi potestas in perpetuum consistat. Porro, ne uel cuiuspiam temeritas uel se aliquatenus ingerens obliuio hunc nostre institutionis donationisque tenorem ualeat immutare, eum per paginam presentem nostra roboratam impressione notum facimus posteritati. Si quis uero predicte traditionis ordinationisque modo contraire temptauerit, publice proscriptionis animadversioni subiaceat. Data wienne anno ab incarnatione domini millesimo centesimo sexagesimo primo, decimo kalendas maii, testibus adhibitis de ordine nobilium, Engilberto comite de Gorz, Liutoldo comite de Blaien, Udalrico de Bernec, Adilberto de Berga, Walchuno de Chlamm, Diedrico de Adilgerspach, Werinhardo de Iulbach et Heinrico filio suo, Ottone de Rehberch, Dietmaro de Agist. De ordine uero ministerialium Alberone de Burchardestorf, Heinrico de Mistelbach, Werinhardo de Lanzendorf, Werinhardo de Rabenstein, Vdalrico de Tribaneswinchel, Kadilhoho de Tulbingen et fratribus eius Alberone et Irenfrido, Heinrico de Hage, Ortolfo camerario. - De ordine capellanorum Marchwardo preposito de Niumburch, Röpberto preposito de Munstiur, Peregrino de Zwetil, Herrando de Draschirchen, Heinrico de Polan, Diedrico de Mistelbach, Philippo, Petro. Facta autem sunt hec Theodora uenerabili ducissa fauente, annuentibus quoque filiis eius Liuppoldo et Heinrico necnon et filia ipsius Agneta.

Ludwig, Rel. Hormayr, Wien, Ab

Zwei gleichlautende Originale auf Pergament mit Siegel. IV, 244, Nr. 3. - Pez, Thesaur. VI, I, 435, Nr. 162.

theil. I, Bd. I, Urkunden pag. 23, Nr. 7.

V.

1170. — Herzog Heinrich II. von Österreich beurkundet und bestätigt die von Berthold, Pfarrer zu Fischamend; dem Schottenkloster zu Wien gemachte Schenkung seiner sämmtlichen Besitzungen.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Heinricus Dei gracia dux Austrie uniuersis fidelibus presentibus et futuris salutem in domino. Quoniam divina prouidentia ceteris prefecit potentes, dum mitius prouident subditos, opprimunt potenter (sic). Intelligimus autem, talibus necessarium esse, ut per alimoniam prouideant fini, ne forte tormenta potenter patiantur. Hac nimirum prouidentia de gente simplici et humili elegimus atque collegimus monachos hybernienses, ex quibus abbatiam fundauimus in territorio nostro wiennensi. Huic autem noue plantationi nostre de bonis nostris tam mobilibus quam immobilibus facultatem, prout potuimus, ad prebendas et officinas collocandas contulimus. Contulerunt etiam et alii exemplo nostro et auctoritate, et uineas, et agros, inter quos dominus Berchtoldus de Phissenmunt plebanvs predia uniuersa, que tunc possidebat, super altare beate Marie prefato monasterio nostro absque omni contradictione libere dedit ac delegauit, hoc interposito tenore, ut idem Berchtoldus et alius duntaxat solus successor ipsivs predicta predia, quamdiv illi duo uiuerent, possiderent et talentum vnum annuatim pro eisdem prediis monasterio redderent, quibus duobus defunctis predia supradicta libere et expedite et remota omni reclamatione transirent in possessionem et usus monasterii nostri. Nos autem hec omnia, recognoscente illustri coniuge nostra Theodora ducissa Austrie, prefatam donationem ac delegationem cum prediis suscepimus in perpetuam protectionem ac patrocinium nostrum et successorum nostrorum in presentia hóminum et ministerialium nostrorum. Huius autem rei testes sunt. Comes Heinricus de Schala. Comes Cunradus de Pilstain. Comes Leupoldus de Pleigen. Otto de Lenginbach. Viricus de Asparn. Otto de Aschaim. Heberhardus de Rudnich. Albero de Cunringen et filius eius Hademarus et fratres (sic) eius Raboto castellanus de Medelich et Rapoto filius eius et Otto de Purcharstorf. Wernhardus de Rawanstain. Vlricus dapifer. Berhtoldus de Iwanstal. Heinricus de Mistelbach. Hirimfridus de Gnannendorf et alii quam plurimi. Hanc autem supradicte donationis

ac nostre confirmationis paginam presentem sigilli nostri inpressione corroborauimus, ne uel is, qui dedit ac delegauit, uel alius, quod in presentia nostra factum est, mutare audeat uel retractare. Acta sunt autem hec anno ab Incarnatione domini Mo Co LXXo Indictione IIIa.

Original auf Pergament mit Siegel. Hormayr, loc. cit. Urkunden pag. 34, Nr. 12.

Pez, Thesaur. VI, II, 3, Nr. 1. —

-

VI.

(1177), 1. April, Venedig. · Papst Alexander III. nimmt auf Bitten des Herzogs Leopold V. (VI.) von Österreich das Schottenkloster zu Wien mit allen seinen Besitzungen in seinen und des apostolischen Stuhles besonderen Schutz und legt demselben auf, hiefür, als Erinnerungszeichen, jährlich ein Goldstück an diesen zu entrichten.

Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis . . abbati et fratribus Monasterii, quod est apud Wiennam, salutem et apostolicam benedictionem. Religiosos uiros tanto arctiori debemus caritate diligere et apostolice tuitionis presidio studiosius confouere, quanto diuinis obsequiis deuotius sunt expositi et bonis operibus magis intenti. Inde est, quod precibus nobilis uiri Leupuldi ducis Austrie, in cuius predio Monasterium uestrum fundatum esse dinoscitur, benignius inclinati, et officii nostri debito et auctoritate permoti, prelibatum Monasterium cum omnibus, que in presentiarum legitime possidet aut in futurum iustis modis deo propitio poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere uel ei aliquatenus contraire. Ad indicium autem huius a sede apostolica percepte protectionis nobis nostrisque successoribus unum aureum annis singulis persoluetis. Si qua igitur persona hanc paginam sciens, contra eam uenire presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se nouerit incursurum. Dat. Venetiis in Riuo alto. Kalendis Aprilis.

Original auf Pergament mit Bleibulle.

« AnteriorContinuar »